Bellum papale, sive, Concordia discors Sixti quinti, et Clementis octavi, circa Hieronymianam editionem.

발행: 1840년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

imiam suam editionem Bibliae sacrae, Vulgatae, annis circiter l528, et I 540, et specialiter in annisl 515, et l516. Stephani editiones, et posteriore Siluae praecipud, gravi SSimu censuru Doctorum Sor-boniensium praegravabantur, quam ob rem Joannes Hentenius, S. T. Professor Gallicus, novam editionem curavit et edidit, anno 1517, et in hac editione, omnes labores, et omne acumen Stephani

sibimet contulit, et quasi proprios suos reddidit;

non necesse est dicere cum beneficio quam maximo sanctae causae Veritatis Christianae. Posthac editionem tertiam Lucas Brugensis emisit, cum auxilio et communibus laboribus aliorum Doctorum Lovanio,

anno l573. Vix fateri opus est, quod haec tertia editio maxima vigilentia emendata et correcta fuit, et iterum in lucem prodita, cum notis criticis ejusdem L. Brugensis. His laboribus Doctorum I Ovanii, Sixtus V, in illis temporibus Pontifex Maximus, non

omnino favebat; novam igitur recensionem, et Cum

codice sacro collationem, faciendam jussit, et suis ipsis manibus omnia serδ ΜSS., et paginas quasque singulas hujusce edi ionis corrigebat: editum fuit

Roma, anno l590. Codicem hunc, adeo curatum et recensitum, jussit et voluit ab omnibus ecclesiis recipiendum, et in perpetuo stabiliendum. In proximo autem Saeculo, editio haec Pontificis maximi, tam celebrata et authenticiter gravissimo con-

12쪽

VI MOMITUM.

filio decreta, reperta fuit multis erroribus et maculis laborare, et adeo inquinata et vitiosa, ut SucceSSOrejus, Gregorius XIV, istam decrevit editionem non amplius in usu accipiendam, et, post obitum Gre

gorii, Clemens VIII oditionem Vulgatam prodidit,

ut sibi visum est, majori fide dignam, et in communem Ecclesiae usum plus aptam et accomodatam. Eruditis satis cognitum est, quod haec editio postrema magis similis est editioni Doctorum Lovanti, quam oditioni Sixti V. Tanta haec discrimina, has discrepentias, et mutationes, in periculum verae fidei, somni scilicet Pont. Max. sibi vindicanti editionem suam erroribus carere,) bene notavit doctissimus et celeberrimus iste Vir, T. James, S. T. B. Anglicus. In memoriam tanti viri satori debemus, quod maximo studio et eximia vigilantia, singulas quasque editione S in Spexit et comparaVit,

et in hoc opere asssequendo summas animi vires impendebat, et multos errores, mutationeS multaS,

discrimina haud perpauca, discrepentiaS plure S, multa addita, et multa errata et adempta inter editiones Sixtinas, Clementinas, et istam Doctorum Lovanti, invenit et indicavit. Ut satis et manifeste patent ista Romanae Ecclesiae audacia, Semper jactans quod in erroribus nullis incidere potest, animum meum induxi, hoc opuS doctissimi T. James iterum in lucem proferre,

13쪽

MONITU Μ. VII

studiosissime recensitum et correctum, et, ut valde Spero, magis utile redditum. Ad hoc consilium RSSequendum comparavi et juxta posui codicem Sacrum cum exemplariis Veteris et Νovi Testamonti

1593,) et cum editionibus Lovaniensibus, et cum codicibus sacris in Bibliotheca Bodleiana, Oxoni-

In hoc munere, si aliquid mihimet ipsi arrogare liceat, fateri non erubuissem, quod Verbum cum verbo, literam cum litera, patienter, et Summa vigilantia, studiosissime comparavi. Quod editio haec postrema operis viri eruditissimi in his temporibus utilis reperiatur, valde spero et desidero, ut valeat nunc ut olim multum ardeo et eXOpto, et hac spe editionem hanc publicis manibus commendo. Si labores nostri in hoc opere edendo Pro Spere eveniant, nihil plus precor et rogo, quod ut ad gloriam et honorem di ominis Istius abundet, sine quo nullum laude dignum, nullum aut bonum aut

Sanctum, contingere PoS Set.

Aldeby, in Ag. Nor l. 14 Cal. Dec. 1840.

15쪽

REVERENDISSIMO

IN DEO PATRI

ET TOTIUS ANGLIAE PRIMATI, THOMAS JAMES PROSPERAII SALUTEM IN HOC SECULO, ET FELICITATΕΜ PERPETUAM IN FUTURO, HUΜILLIME PRECATUR.

JAΜ tandem, Archi-praesul in Deo et Coram hominibus reverendissime, ad perpetuam pontificum Romanorum infamiam, reique tam nefarih Coeptae perfectaeque memoriam, eXegi monumentum : quod Statuo ad pedes Gamalielis, hoc est, reverendae paternitatiS tuae, tuique similium, ad quorum pedes me nutriri et erudiri cum Paulo sed paulo negligentius) fateor patiorque. Equidem facturum me Operaepretium, cum opus hoc a nullo quod sciam tentatum) primum in manus Sumerem, Certo credebam : sed ut certior fierem, Visum est Communicare consilia cum eruditis doctrina, et provectis aetate : feci, consului, Oaeonioe, Rainaidum, Hollandum, duo luminaria magna illius Academiae: Londini, Baldgatum, Monsordum, Luidum, stellas lucentes in firmamento hujus coeli: quid multa Τ opus probatur, judicatur non inutile: immo censetur fructuosum, Utile, DECESSArium. Quamobrem perrexi multo alacrius in coepto itinere, nec resecenari potui, aut volui, desideria mea, antequam satisfieret expeetationi eorum, qui me currentem incitarUtit, et quorum monita Sequi mihi semper religio fuit,

16쪽

X EPISTOLA DEDICATORIA.

et sutura est. En igitur opus multorum nee dierum, nec horarum nam unius mensiS CurriCulo acta, tranSaeta sunt Omnia, liber SeriptuS, eXScriptuSque :) Verun- tamen sensi expertus loquor) in tam parvo opere non

parvos labores, et quod legenti erit uti spero) gratum

et jucundum, mihi scribenti fuit laboriosum et molestum. Quid ita ' quia necesse fuit ordinem propositum SerVanti, quem mihi Siaeti arrogantia praescripserat, egregii ineptire ; notando singula mutata, addita, vel detracta, discrepantia in aliqua parte vel particula: ut nullus apex nee apicula in posterum in ulla editione reperiri posset, quae juxta eam Saeti ad unguem non emendaretur. Hinc igitur Commotus sum ut Scriberem variam orthographiam, Varios accentUS, puncta Varia, quae minutiae sunt si ad illas monstrosas discrepantias Comparentur, quae tot tantaeque sunt in illorum libris, ut in tantis magistris in Israel serendae non sint. GraviS COntroversia Oritur inter Papistas et nos de Hieronymi versione : fuisse Hieronymum linguarum peritissimum constans et recepta est Protestantium et Papistarum omnium

opinio : et certo certius est, Hieronymum pro peritia sua in linguis, edidisse interpretationem Bibliorum omnibus suis numeris absolutam: Sed quae sit ea, aut ubi sit, non convenit inter nos et Papistas, dubitatur adhuc, si adhuc sub judice lis est. Sed demus ultro, quod invitis dissiculter extorquebunt, editionem, quam Vulgatam dicunt, hanc ipsam eSSe, quam Hieronymus olim a

Se scriptam per manuS ad POSteroS transmiSerat. Esto Jam cum habeamus adversarios Confitentes varias editiones vulgataS, a Stephano, Hentenio, Lovaniensibus, Siaeto et Clemente variis temporibus et variis modis elu-

Sixtus in P fat.

17쪽

cubratas, cedo, quae Biblia volunt in tot dissentientibus Bibliorum editionibus pro veris, legitimiS, authenticiS, et indubitatis in omnibus publicis privatisque disputationibus, lectionibus, praedicationibus, et explanationibus recipienda et tenenda esse. Si Stephani industriam laudant, improbant labores Hententi: Si Hentenium probant, irriti sunt labores Lo Daniensium: Si Lovanienses diligentes fuerunt et suerunt certh) quid opus fuit gemina industria Siaeti ' Sed hic, dicet fortasse aliquis, explodatur Stephanus, jaceat Hentenius, frigeant L Ovanienses, at Saetus audiendus est quia Papa, et quia Papa audiendus tanquam Oraculum: labi, errare, decipi humanum est: at Papa humanum nihil ad se pertinere Putat, deUS est, errare non potest, in causa fidei nee fallit nec fallitur: ac sane si quis attenderet Superba et portentosa verba Siaeti in praefatione, facile animum indu Ceret Suum ut crederet, a nato Adamo ad infantem jam editum, Solem non vidisse scientiorem, prae quo omnes Pontifices qui sunt, suerunt, aut futuri sunt Sorderent Sed haec verba sunt et verba tantum, dicit sed

nihil probat. Similes sunt Lutheri discipuli omnes, ait Bellarminus, i e quorum libris Si jactationes, mendacia,SCommata, maledicta, Convitia tollerentur, ex maximis

voluminibus vix libelli perexigui effici possent: videat

Bellarminus utrum in Siae tum ejusque sequaces non

recidat quod dicit. Item illud eodem loco : a de haeresi

archis plura diei possent, sed unum est vitium Omnibus commune superbia. Sed ad reprimendum Superbiam, et retundendum blasphemiam hujus Siaeti, supra Deum et omne quod V Oeatur deus, Se eXaltantis, non OPUS QStaliunde accersito auxilio a Calvinistis, Lutheranis, aut

18쪽

XII EPISTOLA DEDICATORIA.

Zuinglianis Sic enim per opprobrium pios appellant)

satis erit Superque omnibus factum, credo, Si Papam cum Papa, Siaetum cum Clemente, Quintum cum Octavo, ignoruntiam cum seientia, tenebra S cum luce, antiquitatem errorum Cum novitate veritatis Contendere

faciam. Liquebit enim ex Odio hujus comparationis nam Comparationes omnes sunt odiosae) quam disparot dissimilis sit ratio Siaeti et Clementis; ait Clemens, negat Slaetus: ait Slaetus, negat Clemens. o ridendam discrepantiam, et Crassam stultitiam Pontificum Romanorum i miseret me illorum, sed fortasse stultos nos putarunt Cum ista seriberent: at multo stultiores illi qui eodem Spiritu, hoc est, Secundum pseudocatholicos Apostolico, divino : revera sanatico, impio, diabolico, spirant calidum frigidum; verum salsum sed magna est veritas et praevalebit. Elucubravit ante annos plus septem Bibliaὶ sua perpetuo valitura Sixtus Quintus,

Pontifex optimus maximus seeundo post anno Clemens procudit novam editionem Bibliorum usque adeo Contrariam priori, ut non Cognoscas eandem esse : et tamen

utraque recipienda et tenenda est. Utri creditis ' confidontissimus de Bibliis suis Sixtus, metuens sibi de suis Clemens, arrogans hic, modestus ille, sed duntaxat modestus: mendax hic et ille pro Sixto faciunt2 Lovanienses, Stephanus bona ex parte, mntenius, et quotquot editiones receptae sunt in ecclesia Romana per Spatium multorum annorum : Pro Clemente nuda veritas Hebraica, Chaldaica, Graeca. Apage igitur Siaete cum inveteratis et Obsoletis erroribus: ad emendatiorem

λ Sixti Biblia edita sunt anno Dom. 1590. Clemens emendavit et edidit anno Dom. 1592, in folio, et 1593, in quarto.* Sedus aceidit in novo TeStamento.

19쪽

Clementis confuge Papista, tanquam ad portum et columnam veritatis hortante Jesulta. Quod si impetrare poterit Antonius Possevinus' a moderno Papa quemadmodum gratiosus est et multum potest apud eundem)ut pergere velit sanctitas ejus si liberum beatitudini rius tempus a negotiis gravioribus conoedatur) in emendando et conserendo Biblia cum originalibus linguis in quibus Scripta sunt, hoc est cum Graeco fonte et Hebraica veri tate, nihil veritus hoederam Iome, aut verba Hieronymia de multa non mutando ad offensionem populi vitandam, magnam inibit apud omnes bonos gratiam tum ipse Clemens, tum etiam alii studiosi veritatis vera dicentem Scribentemque cupidissim h sequentur. Interim velim et rogo, Apostolo monente, ut Omnia probent, et quod

bonum est teneant. Ita veritas eo aliquando unde videjecta est, restituta gloriosh triumphabit de inimicis

suis, et tum demum vera erit alioqui insulsa et ridenda eorum gloriatio ;δ Non sunt editiones nostroe ut editiones illorum, et inimici nostri sunt judices.

in Ant. Posserinus Bib. Seloetae, i. 2, e. 8. Hieron. epist. ad Suniam et Fretellam. Praefat. evangel. ad Damasum. 3 Bellar. I COA. Gen. pag. 170

SEARCH

MENU NAVIGATION