Bellum papale, sive, Concordia discors Sixti quinti, et Clementis octavi, circa Hieronymianam editionem.

발행: 1840년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

PRAEFIXA BIBLIIS SUIS. XXV

quam Novi Testamenti paginae Latinam Editionem, quae

pro authentica a Concilio Tridentino recepta est, sine ulla dubitatione, aut controversia censendam eSSe hane ipSam,

quam nunc, prout optime fieri potuit, emendatam, et in Vaticana Typographia impressam in universa Christiana Republica atque in omnibus Christiani orbis Ecclesiis lo-gendam eVulgamus, decernentes, eam prius quidem uniVer-gali sanctae Ecclesiae, ae sanetorum Patrum conSenSione,

deinde vero generalis Concilii Tridentini decreto, nunc demum etiam Apostolica nobis a Domino tradita auctoritate comprobatam, pro Vera, legitima, authentica, et indubitata, in omnibus publicis privatisque disputationibus, lectionibus, praedicationibus, et explanationibus recipiendam, et tenendam esse. Districtius vero inhibemus, ne unqUam perpetuis futuris temporibus, novae Vulgatae editionis posthae Bibliorum sine expressa Apostolicae Sedis licentia textus imprimatur: neVe quisquam privato, aut peculiari suo SenSualiam editionem sibi confingere, neve hanc ipsam Veterem Vulgatam a nobis, ut praesertur, restitutam editionem, intra

decem annos a Dat. praesentium numerandos, tam citra,

quam ultra montes, alibi, quam in nostra Typographia Vati-eana, imprimere audeat, Vel praeSumat. ElasSO autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi praecipimus, ut nemo SanetaS Scripturas typis mandare praesumat, nisi habito prius exemplari in Typographia Vaticana exeuSO, eodemque Inquisitoris haereticae pravitatis ejus Provinciae, vel, si Inquisitor in ea Provincia non sit deputatus, Episcopi ejusdem loci manu propria subscripto, juxta illud, ne minima quidem particula mutata, addita vel detracta. Postquam vero libri sacri sic fideliter excusi fuerint, nec tune quidem Vendantur, aut evulgentur, nisi prius delato rursus ad Inquisitorem, vel, deficiente Inquisitore, ad Episcopum eXemplari ab eis antea subscripto, iidem libri juxta illud impressi,

cum eo diligenter, et accurate collati, et Inquisitoris, vel in eventum praedictum, Episcopi signo, aut chirographo quod inter se prorsus concordent 1idem laciente, et attestante,

32쪽

XXVIS IXTI QUINTI PRAEFATIO

approbati eXtiterint. Verum, quoniam ex Variis, quae hae- tenus ad marginem adscribi consueverant, lectionibus, illud sequitur incommodi, ae molestiae, quod, cum primum hujuS- modi varietas oeulis objicitur, lectoris animum ab eo, quod tune instat agendum, avocat, illumque alieno plane tempore ad ea, quae in Codicibus dissonant inter se conserenda traducit, nee facile est in tanta lectionum multiplicitate scripturas inoffenso pede percurrere, et ea quasi silva diversitatis lata, quae quibus praeponenda Sint, internoscere; Nos optimum factu, piisque omnibus gratum fore arbitrati, ut

Ecelesiae filii ab his perplexitatibus, 4 usdemJ Ecclesiae judicio,

liberentur, utque eos, quibus unum baptisma, una fides, una spes vocationis est, dissentiens non dividat lectio scripturarum, quarum potissimum indifferens consensio eos debuit in unitatem Spiritus copulare; Auctoritate, et tenore praemiS- Sis mandamus, ut Vulgatae editionis Biblia posthac non nisi uniformia imprimantur, nec aliquid a textu diversum in margine Scribatur. Quae vero antehac quibuscumque in Iocis impressa sunt, juxta hunc nostrum textum ad Verbum, et ad literam corrigantur. Idque tam impressis, quam in

imprimendis Μissalibus, Breviariis, officiis Beatae Mariae Virginis, Psalteriis, Ritualibus, Pontificalibus, Ceremonialibus, et aliis Ecclesiasticis Libris, quoad eas tantum scripturae lectiones, et verba, quae ex Vulgata editione Sumpta, atque in eisdem libris inserta fuisse constat; ubique servetur. Si quis autem Typographus in quibuscumque Regnis, Civitatibus, Provinciis, et locis tam nostrae, et S. R. E. ditioni in temporalibus subjectis, quam non subjectis Biblia, Sacramque Seripturam intra decennium praedictum quoque modo; lapso autem decennio aliter quam juxta hujusmodi exemplar ab Inquisitoro, seu, in Hus desectum, ab Episcopo sibi tradendum, etiam minima aliqua particula mutata, addita, Vel detracta, aut ad

marginem, vel in textu adScripta, etiam per modum scholiorum, annotationum, Vel glOSSM, typis mandare, aut sic quidem codices impressos, et emendatoS, Sine tamen dictoi Eph. 4.

33쪽

PRAEFIXA BIBLIIS SUIS. XXVII

signo, et attestatione, quod cum priori exemplari, Sibi, ut praesertur, tradito concordent, Vendere, Venales habere, aut alias edere, vel evulgare; aut, Si quis Bibliopola a se, vel ab aliis quibusvis, etiam ad hanc usque diem, vel in futurum, ante, vel post Dat. praesentium literarum impressos libros, seu imprimendos, a praelata per nos restituta, et correeta Editione in aliquo discrepantes, vel ji ta eam ad unguem non emendatos, ac simili Inquisitoris, seu Episcopi subscriptione non approbatos, seu cum additionibus, aut variis lectionibus ad marginem conscriptis eXeUSOS, pariter Vendere, VenaleS proponere, Vel evulgare praesumpserit; is, qui in Supradictis casibus, Sive eorum quolibet nostrae huic constitutioni non paruerit, altra amissionem omnium librorem, Ut alias temporales, arbitrio iustigendas poenas, etiam majoris eX- communicationis Sententiam eo ipso incurret, a qua, nisi in mortis articulo constitutus, ab alio, quam pro tempore existente

Romano Pontifice absolvi non possit. Quod si Inquisitor, aut Episcopus aliud exemplar ab eo, quod in Vaticana Typographia impressum est, quoque modo discordans Typographo ad imprimendum tradiderit, vel impressum Suo Signo, aut subscriptione approbaverit, quod revera ab eo discordet;

in eum, si Antistes fuerit, etiamsi Archiepiscopali, Primatali, Patriarchali, vel alia majori praefulgeat dignitate , interdicti

ingressus Ecclesiae; si autem inserior, eXcommunieationis Sententiam ipso laeto incurrendum ex nunc per praeSenteS ferimuS,

ita ut ab alio, quam a Romano Pontifice absolutionis, aut relationis beneficium consequi nequeat. Et nihilominus tam Inquisitor, seu Episcopus ipse, qui hujusmodi libros a praelata impressione Vaticana disserentes approbaverit, quam etiam Typ0graphus, Seu Bibliopola, qui nostris Superius eXpressis praeceptis, ac prohibitionibus in aliquo non obtemperaverit, in Congregatione Cardinalium sanctae Romanae, et uniVerSR-lis Inquisitionis adversus haereticam pravitatem pro tempore deputatorum, Seu coram Judice, vel Judicibus ab eadem

Congregatione delegatis, de hujusmodi laeto in districto

judicio rationem reddere teneatur, ae pro modo culpae SeVe-

34쪽

XXVIIIS IXTI QUINTI PRAEFATIOris poenis ejusdem Congregationis, seu Judicis, vel Judicum ab ea deputandorum arbitrio puniatur. Caeterum, Si manuscripta, vel impressa Biblia hujus etiam vulgatae Editionis, Ob characterum Venustatem, seu ob aliquod insigne Codicis

ornamentum, Sive ob impressionis praestantiam, vel ob notationes ad marginem seriptas aSServantur, et JUXta nostrum hoc exemplar emendata non fuerint, ea in iis, quae huic no8trae Editioni non consenserint, nullam in posterum sidem, nullamque auctoritatem habitura esse decernimus, ac declaramus : Mandantes universis, et singulis Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque Ecclesiarum, et locorum etiam Regularium Praelatis, per universum Orbem con Stitutis, ut praesentem Constitutionem in suis quisque Ecelestis, Provinciis, Civitatibus, Dioecesibus et jurisdictionibus curent perpetuo, firmiter, et inviolate ab omnibus observari, contradictores, et inobedientes per censuras Ecclesiasticas, aliaque opportuna juris, et facti remedia, appellatione postposita, CompeScendo, invocato etiam ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis, non obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolieis, atque in Generalibus, Provincialibus, vol Synodalibus Conciliis editis, nec non quarum Umque Ecclesiarum, ordinum, Congregationum, Collegiorum, atque Universitatum, etiam Studiorum Generalium, juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, etiam ab immemorabili tempore pacisco observatis Privilegiis quoque, Indultis, et literis Apostolicis, illis, eorumque vel earum Praelatis, Superioribus, et personis per quoscumque Romanos Pontifices, Prae

prio, et eX certa Scientia, deque Apostolicae potestatis plenitudine, et alias sub quibuseumque tenoribus, et formis, et eum quibusvis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque et aliis decretis in genere, vel in specie quomodilibet concessis, et saepius approbatis et innovatis. Quibus omnibus, et singulis, etiamsi in eis caveatur eXpreSSe, quod illis nullatenus, aut non nisi

35쪽

PIUE FIXA BIBLIIS SUIS. XXIXde conSenSu certarum personarum, vel nisi sub certis modost forma inibi expressis, derogari possit, et alias saetae derogationes nullae gint eo ipso, ac pro illorum sussicienti derogatione, de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, Specifica, et eXpreSSa mentio habenda, seu quaevis alia eXquisita forma ad hoc servanda foret. Tenores hujusmodi pro expressis habentes ad effectum praesentium dunta Xat, derogamVS, aenolumus illa cuiquam adversus praemissa in aliquo suffragari ; aut, si aliquibus communiter, vel divisim ab Apostolica sit Sede indultum quod interdici, Suspendi, Vel eXcommunieari non possint per literas Apostolicas, non laetentes plenam, et expressam, ae de Verbo ad verbum de Indulto hujusmodi mentionem. Volumus autem praesentes literas in valvis Basilicae Lataranensis, ac Principis Apostalorum de Urbe, et Cancellariae Apostolicae de more publicari, et intra

quatuor menseS, eos, qui citra montes Sunt; qui vero ultra montes, intra Octo menses a die publicationis hujusmodi numerandOS, perinde aretare, et emeere, ac Si eorum cuilibet personaliter intimatae fuissent: Decernentes ut earum transumptis, etiam impressis, Notarii publici manu subscriptis, ac sigillo Praelati Ecclesiastici obsignatis, eadem ubique habeatur fides, quae ipsis originalibus exhibitis, vel ostensis haberetur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostri statuti, declarationiS, decretorum, Voluntatum, prohibitionis, et derogationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare Praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incurSurum. Dat. Romae apud sanctam Mariam majorem, Anno Incarnationis Domini-

eae 1589. Kalendis Martii, Ponti atus nostri Anno Quinto.

37쪽

LOCORUM MANU IPSIUS SIXTI QUINTI VEL ALIORUM POST I ΜΡRESSIONEM CORRECTORUM.

DELETO alio nescio quo vocabulo superinducitur eX nova impressione eaStigationeque, verbum priortibus. Gen. xli, 10. Vox Iasubitarum expuncto alio Vombulo. Νum. XXVi, 8. Haec duo verba in circuitu. 4 Reg. Vt, 15. Verbum Iosue bis in eodem cap. nimirum 2 ESM. Xii, 2, cum antea Iesue per incuriam typographi ut est maxime probabile) imprimeretur ; haec duo Vocabula Calamo Correcta reperio, Caetera vero OPe manuque typographi. DiSpuncta voce latitudinem, imprimatur de nOVO VOX altitudin . Libro Judith i, I. quae tamen correctio, uSque adeo displicuit Clementi, ut Versis vocabulis curaret, ut Contrarium Cudaretur. Haec verba Job xviii, II. delitis aliis involvent pedes ejus Ita vocula, ea. Psal. exlviii, 6. Verbum, est, PrOV. XXX, 27. manu correctum reperio. VOX, venit. Cant. ii, 8. Litera a in voce Cantica quae est in titulo libri Verbum greges. Cant. iv, 2. et rurSum Ver. 3. Vocabulum videbis. Cant. Vii, 1. Verba haec de deserto. Cant. Viii, 5. Ultima syllaba in verbo quoniam, et integrum vocabulum immortalitas. Lib. Sap. viii, I 4.

38쪽

XXXII INDEX.

Vox denotatio hoc etiam notatum volo) Ecclesiastici cap. V, 15.

correxit hoc manus Sixti vel aliorum. x, inclinentur. ISa. xlv, II. Haec verba, nunc quid, ISa. lii, 5. ubi Vides vocabulum correctum, egere et ipSum quoque Correctione alia. Verba haec, Hue me. Baruch. iV, 16. Vox limatus. Erech. Xxi, T. antea lumatus erat in impressis exemplaribus, hoc palam est, quia Soluto glutine, apparet syllaba prior

ejusdem VOCiS- Verbum, limpidissimam. EZech. XXvi, 13. VOX, cornua, notatur Calamo, tum infra VOCem, tum etiam in margine perinde ac si delendum soret. Dan. Vii, 6. Haec verba Danielis in eod. cap. XiV, quatuor Sunt regna, quoe consurgent de terra, notantur, Sed quem in finem Hercules, nescio. Haec verba, in Ierusalem, Sixtus deleverat cum ea a Clemente in oditione Bibliorum suorum unde ignorantia crassa dejecta eSSent, restituantur, Verba extant Zach. xii, 5.

Verbum, relinquatis, relictum est ab ignavo et Oscitante typographo. In novo Testamento particula, et, Vel aliqua alia ejusmodi particula deletur, in Actibus Apostolorum vii, 6. praeter quem errorem alium non reperio, eXCepto niSi quod verbum pro abundet, I Petri iii, II. quod tamen ipsum obeliScum Sixti effugere non potuit. Itaquestustra aut sine SummiS atque gravissimis rationibus non sunt illa gloriosa verba aureis literis inscribenda praeposita Novo Testamento eX ultimo Apoe.

Si quis apposuerit ad hinc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetice hujus,

auferet Deus partem ejus de libro vitae, et de civitate sanosa, et de his, quin scripta sunt in libro isto. Nam ea fuit correctio hujus libri ut omnia bene, ut vulgo, Vel ut de Deo dicitur Gen. i, ver. ult. valde bene Videret: Verum metuens sibi in veteris Testamenti

39쪽

INDEX. XXX lli

correctionibus, et emendationibus quanquam in Veteri Testamento non minus locum habeant quam in Νovo) consulto omisit hae verba Sirtus: quod rite factum ab eo, ejusdem editionis eum Clementis comparatio, quam in Sequentibus lector benevole, quisquis os tibi exhibemus) justissime comprobabit. Quod si utramque editionem qui sciunt Hebraice ad Lydium lapidem originalium linguarum, in quibus seripta sunt biblia reduxerint, invenient illam querelam Domini de Iudais apud Isaiam non minus veram de Papistis pontificiaque Bibliorum depravatione, quam quae apiad

Sagram. Argentum tuum versum est in Scoriam: vinum tuum mistum est aqua. V Isa. i, 22. e

SEARCH

MENU NAVIGATION