Bellum papale, sive, Concordia discors Sixti quinti, et Clementis octavi, circa Hieronymianam editionem.

발행: 1840년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

BIBLIA SACRA

RECOGΝITA ATQUE EDITA.

Accipe et devora.' Apoc. 10.

ΙΝ multis, magnisque beneficiis, quae per Sacram Triden tinam Synodum Ecclesiae sum Deus contulit, id in primis numerandum videtur, quod inter tot Latinas seditiones Divinarum Seripturarum, Solam Veterem nC Vulgutum, quae longo tot saeeulorum usu in Ecclesia probata fuerat, gravissimo Decreto authenti am declaravit. Νam, ut illud omittamus, quod ex recentibus editionibus non paucae ad haereses hujus temporis Confirmandus licentser detortae videbantur : ipSa certe tanta vel Sionum Varietas, atque diversitas magnam in Ecclesia Dei confusionem Parere potuisset. Jam enim hae nostra aetate illud sero evonisse Constat, quod SanctuS Hieronymus tempore suo accidisse testatus est, tot scilicet fuisse exemplaria, quot codices: Cum unuSquisque pro arbitrio suo adderet, vel detraheret. Hujus autem veteris ae Vulgatae Editionis tanta semper fuit auctoritas, tamque eXCellens

λ Praefat in Iosue.

42쪽

XXXVI PRAEFATIO AD LECTOR ΕΜ.

prseStantia, ut eam Caeteris omnibus Latinis editionibus longe anteferendam esse, apud sequos Iudices, in dubi-Um reVOCari non posset. Qui namque in ea Libri continentur ut a majoribus nostris quasi per manus traditum nobis est) partem ex sancti Hieronymi λ translatione, vel emendatione suscepti sunt: partim retente eX antiquissima quadam editione Latina, quam Sanctus

eronymus Communem et Vulgatam, SanctuS Augustinus Italam, sanctus Gregoriusa Veterem translationem

appellat. Ac de veteris quidem liiij iis, sive Italeo editionis sinceritate atque praestantia praeclarum Sancti Angustini testimonium extat in secundo libro de Do trina Christiana, ubi Latinis omnibus editionibus, quae

tune plurimae Circumferebantur, Italam praeserendum Censuit, quod esset, ut ipse loquitur, verborum tenacior Cum perspieuitate sententiae. De Sancto vero Hieronymo multa extant veterum Patrum egregia testimonia: eum enim sanctus Augustinus hominem doctissimum, ac trium linguarum peritissimum Vocat, atque ejus tranSlutionem ipsorum quoque Hebraeorum teStimonio veracem esse Confirmat. Eundem Sanctus Gregoriusδ ita praedi-Cat, ut ejus translationem, quam n OVam appellat, e X Hebraeo eloquio cuncta verius transfudisse dieat: atque idcirco dignissimam esse, cui fides in Omnibus habeatur. Sanctus autem Isidorus non uno in loco HieronymianansverSionem Ceteris omnibus anteponit, eamque ab Eoclesiis Christianis communiter recipi ac probari affirmat,

1 S. Hiero. in c. 49. Isaiae S. Aug. lib. 2, de Doctrina Christi

' Greg. Epist. Dedio ad Leandrum C. 5, in Sin. S. August. ubi supra. Lib. 18, de Civit. Dei c. 43.

43쪽

PRAEFATIO AD LECTOREM. XXXVII

quod sit in verbis clarior, et veracior in sententiis. Sophro=ὶius quoque, vir eruditissimus, Sancti Hieronymi, translationem non Latinis modo, sed etiam Graecis valde probari animadvertens, tanti eam secit, ut Psalterium et Prophetas ex Hieronymi versione in Graecum eleganti Sermone transtulerit. Porro qui secuti sunt, viri dOC-tissimi, Remigius, Leda, Rabanus, Haymo, AnSelmuS, Petrus Damiani, Richardus, Hugo, LernarduS, Ru- pertus, Petrus Lombardus, Alexander, Albertus, Pho-maS, Bonaventura, Caeterique omneS, qui his nongentis annis in Ecclesia floruerunt, saneti Hieronymi Versione ita Sunt usi, ut ceterae, quae pene innumerabiles erant, quasi lapsae de manibus Theologorum, penitus ObSoleverint. Quare non immerito Catholica Ecclesia sanctum Hieronymum Doctorem maximum, atque ad Scriptura Ssacras interpretandas divinitus excitatum ita celebrat,

ut jam difficile non sit illorum omnium damnare judicium, qui vel tam eximii Doctoris lucubrationibus non aequiescunt, vel etiam meliora, aut Certe paria praeStare Se posse Confidunt. Caeterum ne tam fidelis translatio, tamque in omnes partes Ecclesiae utilis, vel injuria tem

Porum, Vel impressorum incuria, vel temere emendantium audacia, ulla eX Parte Corrumperetur, eadem

sacrosancta Synodus Tridentina illud Decreto suo Sapienter adjecit, ut haec ipsa vetus ac vulgata Editio emendatissime, quoad fieri posset, imprimeretur neque ulli liceret eam sine saeuitate et approbatione Superi-Orum excudere. Quo Decreto simul typographorum temeritati ac licentiae modum imposuit, et Pastorum Ecclesiae in tanto bono quam diligentissime retinendo, et ConServando, vigilantiam, atque industriam excitavit, Lib. I, de Divin Oss. 12.

44쪽

XXXVIII PRAEFATIO AD LECTOREM.

Et quamvis insignium Academiarum Tliti logi in Editione vulgata pristino suo nitori restituenda magna Cum laude laboraverint: quia tamen in tanta re nulla poteStesse nimia diligentia, et codices manuscripti complures et vetustiores Summi Pontificis jussu conquisiti, atque in Urbem advecti erant: et demum, quoniam eXecutio generalium Conciliorum, et ipsa Scripturarum integritas ac puritas ad curam Apostolicae Sedis potissimum pertinere cognoscitur: ideo Pius IV, Pontifex Maximus, pro sua in omnes Ecclesiae partes incredibili vigilantia, lectissimis aliquot sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, aliisque tum Sacrarum literarum, tum Variarum linguarum peritissimis Viris, eam provineiam demandavit, ut vulgatam editionem Latinam, adhibitis antiquissimis codicibus manuscriptis, inspectis quoque Hebraici8, Graecisque Bibliorum fontibus : Consultis denique Veterum Patrum commentariis, aCCuratissime CaStigarent. Quod itidsim institutum Ρius V prosecutus est. Verum Conventum illum Ob varias, gravissimasque Sedis Apostoliem occupationes jamdudum intermissum, Siaetus V divina providentia ad summum Sacerdotium eVocutus, ardentissimo studio revocavit, et opus tandem consectum typis mandari jussit. Quod cum jam esset eXCusum, et ut in lucem emitteretur, idem Pontis ex operam daret, animadvertens non pauca in sacra Biblia preti vitio irrepsisse, quae iterata diligentia indigere viderentur,

totum opus sub incudem reVOeandum censuit atque decrevit. Id vero Cum morte praeventUS PraeStare non

potuisset, Gregorius XIV qui post Urbani VII duod0cim

dierum Pontificatum Sixto successerat, ejus animi intentionem executus perficere agreSSUS eSt, amplissimis aliquot Cardinalibus, aliisque doctissimis viris ad hoc

45쪽

PRAEFATIO AD LECTIONEM. XXXIX

iterum deputatis. Sed eo quoque, et qui illi successit, Innocentio IX brevissimo tempore de hac luce subtractis: tandem sub initium Pontificatus Clementis VΙΙΙ, qui

nunc Ecclesiae universae gubernacula tenet, opus, in

quod Siaetus V intenderat, Deo bene juvante persectum est. Accipe igitur Christiane Lector, eodem Clemente Summo Pontifice annuente, ex Vaticana Typographia

veterem ae Vulgatam Sacrae Scripturae Editionem, quanta fieri potuit diligentia castigatam : quam quidem Stetit

Omnibus numeris absolutam, pro humana imbecillitateamrmare dissicile est, ita caeteris omnibus, quae ad hanc usque diem prodierunt, emendatiorem, purioremque esse, minime dubitandum. Et vero quamvis in hac Bibliorum recognitione in codicibus manu Scriptis, Hebraeis, Graecisque fontibus, et ipSis veterum Patrum commentariis conserendis non medio re studium adhibitum fuerit: in hac tamen pervulgata Lectione sicut nonnulla consulto mutata, ita etiam alia, quae mutanda videbantur, consulto immutata relicta sunt; tum quod ita faciendum esse ad offensionem populorum vitandum sanctus Hieronymus non semel admonuit: tum quod facito fieri posse credendum eSt, ut majoreS ΠΟStri, qui ex Hebraeis, et Graecis Latina secerunt, copiam meliorum, et emendatiorum librorum habuerint, quam ii, qui post illorum aetatem ad nos pervenerunt, qui fortasse tam longo tempore identidem describendo minus puriatque integri evaserunt: tum denique quia saerae Congregationi Amplissimorum Cardinalium, aliisque eruditissimis viris ad hoc opus a Sede Apostolica delectis

propositum non fuit, novam aliquam editionem Cudere, vel antiquum interpretem ulla eX parte corrigere, Vel

in Epist. ad Suniam et Fretellam Praef. Evangel. ad DamaSum.

46쪽

PRAEF ATIO AD LECTOREM.

emendare; Sed ipsam Veterem, ac vulgatam Editionem Latinam a mendis veterum librariorum necnon pra Varum emendationem erroribus repurgatum, Suae pristinae integritati, ac puritati, quoad ejus fieri potuit, restituere : eaque restituta, ut quam emendatissime imprimeretur juxta Concilii cincumenici Decretum pro viribus operam dare. Porro in hac Editione nihil non canonicum, nihil adsci-titium, nihil eXtraneum apponere Visum e8t: atque ea causa suit, Cur Liber tertius et quartus Esdroe inseripti, quos inter Canonicos libros saera Tridentina Synodus non annumeravit, ipsa etiam ManaSSe7 regis oratio, quae neque Hebraice, neque Graece quidem eXtat, neque in manu Seriptis antiquioribus invenitur, neque pars est ullius Canonici libri, extra Canonicae Scripturae Seriem posita sint: et nullae ad marginem Concordantiae quae posthac inibi apponi non prohibentur) nullae notae, nullae variae lectiones, nullse denique praefationes, nulla argumenta ad librorum initia conspiciantur. Sed sicut Apostolica sedes industriam

eorum non damnat, qui Concordantias locorum, Varias

lectiones, praefationeS Sancti Hieronymi, et alia id genus in aliis editionibus inseruerunt; ita quoque non prohibet, quin alio genere characteris in hac ipsa Vaticana edititione ejusmodi adjumenta pro Studiosorum Commoditate, atque utilitate in posterum adjiciantur: ita tamen, ut lectiones variae ad marginem ipsius Te X tus minime an

no tentur.

47쪽

CLEMENS PAPA VIII

ad perpetuam rei memoriam.

CUM sacrorum Bibliorum vulgatae editionis TeXtus summis laboribus, ae vigiliis restitutus, et quam necuratiS-Sime mendis eX purgatus, Benedicente Domino, eX nostra

Τypographia Vaticana in lucem prodeat: Nos, ut in

posterum idem Textus ineorruptus, ut decet, COI SerVO-tur, opportune ProVidere volentes, auctoritate Apostoli Ca, tenore praesentium districtius inhibemus, ne intra decem annos a data praesentium numerandOS, tam Citra,

quam ultra montes alibi quam in nostra Vati an a Typographia a quoquam imprimatur Elal So autem praefato decennio, eam cautionem adhiberi precipimus, ut nemo hane sanetarum Scripturarum editionem typis mandare Praesumat, nisi habito prius exemplari in Typographia Vaticana excuso Cujus eXemplaris forma, ne minima quidem particula de Textu mutata, addita, vel ab eo detracta, nisi aliquod occurrat, quod Τypographicae in uriae manifeste ad scribendum sit inviolabiliter observetur. Si quis vero Typographus in quibuscunque Regnis, Civitatibus, Provinciis, et locis tam nosti m et S. R. Editioni in temporalibus subjectis, quam non Subjectis, hanc eandem Sacrarum Scripturarum

48쪽

xlii

seditionem intra Decennium praedictum quoquo modo, elapso autem Decennio aliter quam juxta hujusmodieXemplar, ut praesertur, imprimere, Vendere, VenaleS habere, aut alias edere vel evulgare, aut si quis Biblio pota a se vel ab aliis quibusvis, post datam praeSentium, hujus Editionis impressos libros, seu imprimendos a praefato restituto et Correcto Textu in aliquo discrepantes, Seu ab alio, quam a Typographo Vaticano, intra decennium excuSOS, pariter Vendere, Venales proponere Vel evulgare PraeSumpserit, ultra amissionem omnium librorum, et alias arbitrio nostro infligendas poenas tempOrales, etiam majoris eXCommunicationis sententiam eo ipso incurrat: a qua nisi a Romano Pontifice, praeterquam in mortis artieulo constitutus, absolvi non poSSit.

Mandamus itaque universis et singulis, Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, caeterisque Ecclesiarum etioeorum, etiam regularium Praelatis, ut praesentes literas in suis quisque Ecclesiis et jurisdictionibus ab omnibus

inviolate perpetuo observari curent ae faciant. Contradictores per Censuras EcclesiasticaS, aliaque opportuna

juris et facti remedia, appellatione pOStpOS ita, CompeScendo, invocato etiam ad hoe, si opus fuerit, auxilio brachii secularis: Νon Obstantibus constitutionibus, et ordinationibus Apostolicis, ac in Generalibus, Provincialibus, vel Synodalibus Conciliis editis generalibus, vel specialibus, ne quarumcunque Ecclesiarum, ordinum, Congregationum, Collegiorum, atque Universitatum, etiam Studiorum generalium juramento, Confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, ac privilegiis, indultis, ac literis Apostolicis in contrarium quomodoeunque emanatiS, et emanandis quibus omnibus ad hunc effectum latissime de-

49쪽

xliii

rogamus, ne derogatum eSSe decernimus. Volumus autem, ut praeSentium transumptis etiam in ipsis voluminibus impressis eadem, in judicio et extra, fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibita vel ostenSa. λDat. Romae, apud Sanetum Petrum sub Annulo Piscatoris, die, 9, Νovembris, 1592. Pontis. nostri Anno I. M. Vestrius Barbianus. i Ed. quarto 1593. eaehibita, vel ostensσ. ed. Di. 1592.

50쪽

xliv

Biblia Clementis vel Bliblia restituta a Clemente. Biblia edita primo a Sisto Quinto. Biblia LovanienSilam. Addit.

additum

aliquid g detractum γl commutatum Jci Clemente. Com. gen. Com. Per.

temporis Sententioe

MS. Apertam contrarietatem vel contradicti

onem.

Transpositionem vocabularum. Orthographiam variam. Manuscripto8 codiceS.

s Hebraico

fonte.

Chaldaicum paraphraSim. Contestor omni audienti verba prophetim libri hujus e Si quis apposuerit ad hinc, apponet Deu8 8uper illum plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiae hujus, auferet Deu8 partem ejus de libro vive, et de civitate sancta, et de his quin scripta Sunt in libro isto.' Apoc. c. 22, v. 18 et 19.

SEARCH

MENU NAVIGATION