Vindiciae miraculorum, per quae divinae religionis & fidei christianae veritas olim confirmata fuit, adversus profanum auctorem tractatus theologicopolitici. Auctore Jacobo Batalerio

발행: 1673년

분량: 103페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Ioz VINDICI AE

insistamus, laquei isti non magno negocio poς sint distumpi. Si qui erunt inter Reformat

aut etiam Romano-catholicos, qui meliora desiderent , quas cum suis consenionibus magis conveniant, exoptatissimum mihi erit, ut ipsi aggrediantur aliquid scribere , quod sit rectius ad suos , & ad omnes item alios contra Atheismum istum muniendos potentius 6c clarius.

687. Tibi interim ego, dilecte Frater, confido me satis hic ostendisse, quid de libro isto sentiendum sit; montes parturiisse, ac ridiculum prodijsse murem ; tum si qui sunt , qui

ipsum cum attentione lectum approbant, judicio eos parum admodum valere ; sin autem rudioribus etiam eum commendent, homines esse in reprobum sensum datos. Nam si vel minimam conscientiae rationem ducerent, hortari imperitos debebant, ut operam suam in aliis potius scriptis evolvendis ponerent, unde ali-ruid haurirent solidae atque ad vitam utilis eruitionis, quam in hoc, cujus sensiim, certo certius est, plurimis in locis, etiam post longam meditationem, eos vix satis percepturos. Procul omni dubio consultius est ab iis, quae nocere posse videantur, tantisper sane abstinere, quoad confidere liceat, sic eos omnia posse intelligere ut & recte queant judicare. Hoc specimen interim habeant rudiores pro antidoto. Caetera quae passim, vel ex ignorantia, vel ex malitia, adversus Christianam Religionem auctor pro

fundit iis quidem locis, quibus mentem hominis

mihi

102쪽

MIRACu Lo Ru Μ. Io mihi satis percepisse videor, in quibus plurima

ostendi possunt a veritate aliena, plurima etiam, quae etsi concederentur, irrita ea , inquam, ad refutandum non tam difficilia , quam ut operosa , sic & non necessaria ac supervacanea hactenus judicavi. Vale amice integerrime I, Rogo ut in precibus tuis etiam mei sis memor. Dabam ex inviso meo Hagae anno salutis

M DC LXXII. Januarij a 3.

ex animo

SEARCH

MENU NAVIGATION