Specimen litterarium continens adnotationes criticas in saturas D. Iunii Iuvenalis [microform]

발행: 1879년

분량: 118페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

93 Scholtius i male pro ullam ' posuit illam ' i. e.

septimam vitae partem. Si enim septimam vitae partem non attingere ' significet septimam partem inertiae dare ' molesta inde oriatur tautologia; in Vero noStro loco significaret, ut apud Ciceronem Tusc. Disp. II 3:, partem vitae non Vivere vel mortuum esse , poeta scrip8isset: quin partem vitae non attigit illam ' ut gradationem exprimeret, quod nunc fecit per ullam. Nunc autem versibus climax re vera inest septimus dies est ignavus ita ut nulla omnino negotia sugcipiantur.

Duo imprimis loci, quos laudavit Mayor ), conferendi sunt Agatharchides r. 19 in Ios. c. Ap. 1. 22 ἡάργειν

Lectioni codicum favet insuper verbi positus in fine Vergus, quo fit ut praecipuam habeat vim quod optime quadrat in vocem ullam ' pessime in illam ' sine ulla vi efferendum.

Ρeregrina ignotaque nobis ad scelus atque nefas, quaecunque est, purpura ducit. Weidnerus y haeret in vocibus , ignota et quae

x l. l. pag. 101. G. l. p. II sqq. Q. I. pag. 284.

102쪽

94cunque ' quod poeta purpuram optime noverit; sed nonne illa verba optimo iure tribui possunt arso Hernicoque, qui quondam solebant talia praecepta minoribus dare Cogitavit poeta fortasse de versibus

Vergilii ΙΙΙΙ 14 sqq.

Nota mathematici genesis tua; sed grave tardagexSpectare colu8 morieris stamine nondum abrupto iam nune ob8ta et vota morariS, iam t0rquet iuvenem longa et cervina SenectuS. Infelicissime Scholitus' pro grave' dedit cave. 'Totius loci color id accipere prorsus nos vetat. Si legimu8 caVe ' verba quae praecedunt nota tua sic intellegenda sunt, ut patri ipsi nota sit geneSi Rua, ut pater in suo inquisierit annos. At vide quam vehementer ita acies sententiae hebetetur Etenim non pater sed filius, qui paulo ante dicitur trepido magistro . e. patri non purSurus SSe, mathematico consuluit. Et consuluit de funere patris confer versus 250-251; Sat. III 42: funus promittere patris nec volo nec

p0ssum VI 565: consulit ictericae lento de funere matris ' Ovid. et I 148: filius ante diem patrios

inquirit in annos. V Sententia est igitur filius diem novit tuae morti8, Red graVe 8 ei, exspectare tempus fato concessum itaque morieris filo nondum abrupto.

103쪽

95Vel unum vocabulum tardas ' Schollium revocare debuit ab hac levissima coniectura, nam plane ex Dimo filii dictum est impatienter exspectantiS.

Nec hunc lapidem, qualis et Turnus et AiaX, vel quo ydides percussit pondere c0Xam

Aeneae, Sed quem valeant emittere dextrae illis dissimiles et nostro tempore natae. nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero; terra malo homines nune educat atque pugillos.

ergo deus quicunque adspexit ridet et odit. deverticulo repetatur fabula. 08tquam et . Multa in hac satura insulsa sint licet, ea, quae hic leguntur imprimis 69 72 inepti sunt ineptiora. Poeta, postquam monuit Aegyptios rixantes mox incipere lapides torquere, sic pergit: nec eiusmodi lapides quales Aeneas et Turnus, vel quali Tydides percussit coxam Aeneae. V Si non iam novisti quales fuerint, audi nostrum: hsed quem valeant emittere dextrae illis dissimiles ' hoe ignorasti lectori ,, et nostro tempore nataei ' Gratias agis poetae, qui omnes tua dubitationes callida arte sua Su8tulerit, animumque attendis ad alia atrox bellum

104쪽

canentia sed frustra: non potest poeta quin te doceat vixisse fortes post Agamemnona Semper paucioreS, et audies: nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero. VS putas eum iam iam properaturum ad cetera, quam egregie falleris: terra malos homines nunc educat atque pusillos.' Si bilem nondum tibi movit, iam tace et audiiterum vatem egregium: ergo deus quicunque adspexit ridet et odit. miraris unde deus tam subito intervenerit, memento et Cyllenium ex somnis excit se Aenean, et intellege monachum corpus e somno corripuisse his verbi8: a deverticulo repetatur fabula. ' Versus 69 72 conflata sunt ab interpolatore versibus 5-68 lectis cupidine abrepto suam eruditionem ostentandi.

Iustissima centurionum cognitio est igitur de milite, nec mihi derit ultio, si iustae defertur causa querellae: tota cohors tamen est inimica, omnesque manipli UODSeBS magno inciunt, curabilis ut sit vindicta et gravior quam iniuria. In iis versibus enarrandis interpretes in diversas abiisse parte non est quod miremur, quoniam re era

105쪽

insunt, quae varios habeant explicatus. Primo enim id quod in initio legimus iustissima est igitur cognitio de milite ' indit ut ambiguus haereat lector Alii ironice

dictum esse cengent, alii non sine ironia elatum, alii omnem dissimulationem abesse putant. Tum vocem quae est vindicta ' sunt qui de poena militi subeunda accipiunt, alii de ultione quam miles ab adversario repetit. Adiectivum denique quod est curabilis ' modo refertur ad vindicta' modo ad iniuria ' nunc praedicatum est nunc attributum. Videamus, nonne de sententia iustissima milite ', deque significatione vocis vindicta' aliquid certi proponere possimus, quibus expeditis reliqua facile decurrent.

Lipsius in quinto libro de militia Romana pag. 341)haec habet: poenas dicturus praemittit Polybius de

iis, qui irrogant, et ostendit tribunorum id fuisse. Tria recenset, quae imperii eorum et iuris, qu0 multam dicunt, quod pignus capiunt, quod Verberibus castigant. An et capite puniunt non hic addit. Supra tamen ubi de vigiliis scribit: ἡ si nihil tale factum, redit in circitorem culpa, statimque advocato consilio a tribuno caussa c0gnoscitur, et si damnatus fuerit, fustuarium subit. V Ex quo dixeris etiam capitis caussas tribunum c0gnovisse, atque adeo in equite Romanos animadvertisse, si hi in culpa Neque nimis id negaVerim, cum lege, si consilium adiunctum, et una cognoscant. V Idem in libro secundo pag. 87): Ac tu tribunos iam per- nosti, si munia breviter addam et ornamenta. Munia

sunt ius dicere. Livius Lib. XXVII 24. 10) h, tri-

106쪽

08bunos et iura reddere in principiis sinebant et signum ab eis petebant. V V Isidorus histribuni vocati quod militibus sive plebibus iura tribuunt. V V Complectitur utrosque et militum et plebis. V Confer insuper Lib. V pag. 283, 342, 343, 347. Quare igitur poeta, cum sciret tribun0 lites diiudicare, locutus est de centurionibus solis, nulla tribunorum mentione facta Non certe ut augeret auctoritatem iudiciorum militarium. Centuriones porro saepe dicuntur stolidi hircosi quin

etiam a scriptoribus quasi iure quodam suo nominantur,

sicubi 0mo stupidus significandus est. Vide Vorum Vol. II pag. 404. os c0nstat fuisse tribunis inferiores

non ordine tantum, verum etiam humanitate et scientia. Tales homine corpore robustos mente imbecillos, insuper, ut fit, ordinis militaris amore occaecatos, cum semper fere in castris versati sint, facile ab aequa rerum existimatione et iusta causae cognitione deduci

posse, quis est qui miretur Poetam id minime mirari

ex eo patet, quod eo iudice ridet bardaicum calceum et grandes Sura8 Vocando. Accedit quod, si omnis dissimulatio ab Set, et iuStissima' pro legitima 40gitum esset, p0eta, ni fallor,

aut scripsisset: iugiissima est igitur centurionum Ognitio ', aut: iustissima est igitur eorum cogniti de milite ' quoniam aliter alterutrum vocabulum abundaret. Nunc autem utrumque ponens non sine aliquo consilio i. e. non Sine adumbratione quadam ironiae hoc fecit.

Postremo si hoc voluit num aptius potuit γFaci igitur cum Heinrichio scribente non sine ironia

107쪽

99 haec dicta esse, ita tamet ut ad eorum opinionem non accedam, qui dicunt poetam plane contraria in- tollegi voluisse. Haec enim cum sequentibus Donconvenirent. Nunc autem ambiguum, quod sententiae inest, quodammodo etiam pertinet ad alteram enuntiationis partem nec mihi deest ultio , ut intellegatur ultio parva. Quod attinet ad vocem vindicta , ex eo, quod, nifesto opposita est vocabulo iniuria , tum inde, quod particula, quae St tamen' vim infringit prioris Aententiae, quae est nec mihi deerit ultio ' ut sensus sit: ἡ ultio quidem mihi contingit, sed omnes manipuli efficiunt ut haec ultio sive vindicta in me ipsum recidat ' per se sequitur ut intellegenda sit de poena militi subeunda. Alioqui poeta insuper dixisset: . prior iniuria. 'Haec si recte disputata sunt, statim inde effigitur ut vindicta recte dicatur curabilis , et coniecturae ramerilegentis plorabilis ' vel durabilis , nec non Scholiti nuper proponenti ἡ miserabilis' vel mirabilis ' iaceant necesse sit. Eandem ob causam improbandum est quodHeinrichius y voluit: ut vindicta sit gravior quam iniuria curabilis. VDenique utrumque adiectivum curabilis ' et gravior praedicative positum esse, ita ut alterum pertineat ad militem, alterum ad civem, nullo modo auSim affirmare.

Equidem huic dissignitati obviam ire et mederi, ut

Spero, Velim enarratione aliqua ex parte diversa l. l. Vol. II pag. 23 sqq.

108쪽

100 ceterorum. Verba nempe mihi sic iungenda videntur: ἡ ut vindicta curabilis sit et gravior quam iniuria' metiam gravior quam iniuria. Ita priora vindicta curabilis)pertinent, id quod per se sequitur, ad militem accusatum altera et gravior quam iniuria ad alteram

partem i. e. ad civem accusatorem iniuria Motum.

Omnibus his in unum coactis haec habemus iustiAsima profecto est cognitio centurionnm de milite nec mihi deest ultio parva sit licet), tota cohors tamen est inimica omnesque manipli essiciunt, ut vindicta illa mrabilis ultio illa parva mihi perniciosior sit quam gravis iniuria mihi illata.

109쪽

Fallitur scriptor speciminis critici de Sat. XI Iuvenalis hoc dicens: und auch de hindlic homme Sinn, elcher aus ihnen Apricti, ehortis de Ch tactergum ungeres Satirihers.

Bollage tu dem rogrammmo. 104. uibus 1877 pag. s. II.

Idem programmatarius iure contendit Iuvenalem tempestatis descriptionem, quae in eadem Satura invenitur, ad malorum p0etarum imitationem comp08utSSe.

Sportula apud Iuvenalem de pecuniae non de ciborum distributione intellegenda St.

110쪽

Iuven. Sat. 1II, A. 303-4:ἡClausis domibus po8tquam omnis ubique fixa catenatae siluit compago tabernae. V legatur: ἡ Clausi domibus postquam omnis ubiquerim catenatae Ailuit compage tabernae.

Cic. Disp. Tusc. 16 38:ἡUnde animae excitantur obscura umbra aperto Stio Altae Acheruntis, falAo sanguine, mortuorum imagineS. V legatur: ἡ Altae Acheruntis, ulso Sanguine etc. '

Cic. de Imp. Gnaei Pomp. Cap. 84 21:ἡSatis opinor haec 'se laudis, atque ita, Quirites, ut hoc vos intellegati a nullo Atorum, qui etc. 'legendum est: , Satis opinor haec esse laudis atque ita impertita, Quirites, ut hoc vos intellegatis eqs. V

SEARCH

MENU NAVIGATION