장음표시 사용
3쪽
AUTHOR: Spitta PhilippTITI E QuaestioneSVergilianae PLACE Gottingae
5쪽
7쪽
9쪽
ergilium de excolenda et locupletanda elocutione Latina egregie meruisse quum inter omnes homines doctos jam dudum constet, tamen si quaeres, qui potissimum in pernoscenda hac tam gravi re atque explicanda studia sua collocaverint praeter unum gnerum invenies sere neminem. Neque quae Wagnorus profecit quaestionibus illis Virgilianis summa eum diligentia eximioque mentis acumino conscriptis, talia Sunt, ut jam res ex omni parte videatur ad finem perducta atque absoluta immo multa se aliis reliquisse aut accuratius expolienda aut copiosius pertractanda quum ne iPS quidem negaverit vir doctissimus, tum non tam id egisse eum ut totam quasi syntaxin Vergilianam continua ratione persequeretur, quam ut singulis quibusdam enu leandis, quales sunt rationes prouominum particularum aliquot et praepositionum, maxime peram navaret, neminem praeteribi Nescio igitur an non inutile sit, si ii qui nunc tam intenta ac felici opera aut in textu qui dicitur Vergiliano ad pristinam conditionem
restituendo, aut in iis quae composuit poeta acute dijudicandis vel in universum explicandis elaborant, etiam in explanandas leges, quas secutus est, scribendi aliquid curae conserant. Interea autem ipse de usu quodam dicendi sustus disserere animum induxi qui jam pridem tractationem paullo subtiliorem videtur desiderasse. Atque spectat quidem quaestio ad eam rationem, ex qua, ut Vulgari modo dicam, pluralis numerus usurpatur pro iugulari. Quum enim observassent grammatici, haud raro poetas uti plurali, ubi indoles et ratio enuntiati unius rei significationem postulare videretur, id poeticae nescio cui licentiae condonandum esse rati statuerunt, solere illos in hunc modum numero permutare inter se prout placeret. Quam sententiam non putaverim decere eos, qui naturam et ingenium totius cujusdam linguae cognoscere studeant, in omnes partes arboris instar large effusae. Namque inde non modo nihil
intellegi, sed praecludi prorsus omnem intellegendi viam, quis est qui videat Quamquam, quum afferri deberet aliqua certe causa fuerunt, qui dicerent, indulsisse hac in
10쪽
re poetas metri necessitati suavitatique euphoniae, quam Graeci vocant. At quanti aestimandus esset poeta, qui ad extera talia rite adsequenda inde subsidium peteret, quod notione quadam arctissime definita non solum negligenter abuteretur, sed in contrariam etiam Partem eam summa cum violentia sexcenties detorqueret Alii quidem opportunitate data de singulis quibusdam non male judicaverunt, praesertim si in commentariis accurate conscribendis ad talia quoque devenerant, sed in totam rem, quod Sciam, ne apud unum quidem scriptorem adhuc quisquam diligentius inquisivit. Unde factum mihi videtur esse, ut et plurimis locis multum de pulchritudino sermonis Vergiliani detraheretur aut id quod indicare studuit poeta minus accurate perspiceretur, et haudatus sit homo summi ingenii laude quam de excolenda et
consormanda ratione poetica praeter ceteros meruit. Namque hercule, si quia nostrorum aliquem poetarum in Sermonem alienum convertens maximam adjectivorum ornantium partem, quae quantum iaciant ad elocutionem excitandam acdistinguendam vel ex Schillero nostro cognoscas, aut prorsu omitteret aut ad tenuem vim debilitaret, nemo, credo, hanc rationem ut rudem et barbaram non respueret. Quid
vero si apud Vergilium saepissime numero plurativo posito adjectivum significetur, quod notioni distinctius indicandae atque extollendae hserviat quid, si portus idem
fere sint ac tutus portus, volnera ad volnus letale quam proxime accedant, Ora Saepe
ab ore lato et rustico haud multum discrepent si in enuntiato quod est caelestia corpora, non ex caelesti solum adjectivo sed ex hirali quoque notio originis divinae intellegenda sit Porro quis nondum miratus est, Vergilium Aen. IV, 61 seqq. pastorem nescium, id est non conspectum, agentem facere cervam telis, quum unum telum in latus adactum esse ex iis quae continuo sequuntur eluceat, ita ut nullo modo
intellegatur, quomodo senserit cerva pastorem sibi instantem, omnia vero facili negotio expediantur, dummodo tela saepius pro telo acuto dici teneatur. Jam vero si parcissimis modis plurimum conferri ad locupletandam orationem Latinam quum exemplis quae modo tetigi appareat, tum iis quae exim disputaturus sum uberrime probatum iri spero. Atqui ea maximam partem Vergilio nostro deberi ii cognoscent, qui quum legerint disputationem nostram ad eoruni locorum paucitatem intenderint animos, quos ad illustrandos Vergilianos ex Catullo collegi. Catulli autem, qui proximus sit eorum qui antea fuerunt poetarum elocutio pro hac ratione a Vergilii proxime abest. Atque ut unum alterumve verborum, quibus pluraliter utitur Vergilius, jam apud priores usitatum fuerit, tamen longe majorem numerum proprium esse nostri poetae constabit. Sed tota haec de numero plurali quaestio quum satis infinita sit, accuratis verbia argumentum disputationis indicare liceat. Constitui igitur apud animum de omnibus iis disserere verbis, quae quum exhibeant speciem numeri pluralis, tamen re ipsa retinent notionem singularem. Quare nihil nostra intererat perscrutari eo quomodo quandove infinitae notiones per metonymiam quandam transferrentur ad finitas, ita