Quaestiones Vergilianae [microform]

발행: 1867년

분량: 59페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ut jam pluraliter cogitari possent, ne ubi res ad plures una reserretur, quippe qua rum utraque ratio et ad poetas Et ad prosarios scriptore pertineret, quamquam ab ea quam posteriore loco dixi Vergilius corto saepissimo recedi Atque ut in omni quaestionum genere ea semper habetur via certissima, qua ab apertis paullatim ad impeditiora adscendatur, ita ab iis putavi initium repetendum esse, quae ex natura lingua Latinae facillime possint explicari. Quod si quaerimus, cur ad unam rem designandam Plures ejusdem generis conserantur - etenim novi aliquid notioni addi ea re quod pluralis ponatur utique tenendum est quantitatis augendae causa id

fieri posse nemo non intelleget, neque, si considerabitur, Romanos in uniVersum e monem magis ad externam rerum vim a speciem adcommodasse indeque modos desumpsisse, quibus in aestimandis omnibus rebus uterentur, sine aliqua ratione numerum plurativum etiam ad interiorem rerum naturam o indolem acuendam extollendamque adhiberi posse facile colligesur. Qui erit primus disputationis locus. Dein

vero Procedamus ad largiorem eorum verborum copiam, in quae quum neutra rationum modo prolatarum prorsus cadat, alia circumspicienda sunt explicandi subsidia.

Videbimus igitur Vergilium, quoniam intellexisset hoc numeri usu facultatem sibi datam esse elocutionem suam vividiorem uberioremque docte reddendi, non solum ad gradationem totius cujusdam notionis usurpasse pluralem, sed etiam ut ad certam quandam notionis proprietatem adgnoscendam animos audientium vel legentium adduceret impelleretque. His ita propositis apparet aliam prorsus me ingredi iam atque agnerum, qui quum et ipse putet accuratas in usum pluralis observationes incredibile esse quantum ad intellegentiam poetici sermonis conserant, in quaestionibus Virgilianis pag. 408 seqq. summa ut solet diligentia de nonnullis vocabulis exposuit, quae a Vergilio saepissime pluraliter ponuntur, sed quae fere omnia significationem proprie pluralem exhibeant. Quo factum est, ut inde parum fructus perceperim. Ceterum ne qui Objiciat, in asserendis exemplis ubique parcius me egisse, nolui nisi paucis locis unam quamque rem in universum illustrare, quum ad inceptum meum parum pertineret

quoties hoc illudue enuntiatum apud Vergilium legeretur, quod relegandum esse duco Lexico Vergiliano, si quis quondam conscripturus est. Neque in comparandis aliis scriptoribus multus sui. Ut enim Vergilius nonnulla scripserit, quae simili modo a Graecis dici noverat, sicut ora cf. Xenoph. Anab II, 6, 11 et quae adnotavit Κrue-gerus , speluncas cf. Hom. d. I, 73 alia, tamen totus hic pluralis usus tam justa ratione ex ipsius linguae Latinae indole expeditur, ut subsidio alieni sermonis non opus sit. Ex Gmanorum vero poetis cur Catullum in auxilium vocaverim quum Supra jam indicatum sit, de Ovidio frequentia exempla ideo me attulisse lateor, quod haud raro per hunc demum ad rectam cujusdam Ioci Vergiliani explicationem adductus

sum. Quum enim pluralis usus, ut qui multo commotiorem redderet orationem, rhetorico cuidam studio egregie faveret, is videbatur imprimis adeundus esse Poeta, qui

12쪽

inter omnes illius temporis e maxime rhetoricae indulgeret. Neque aliter explicatur, cur in Aeneide multo magis valeat ille mos dicendi, quam in Georgicis Moesicisve.' Restat ut verbo lis obsistam, qui quoniam ad plura verba variae explicandi potestates datae sunt, nonntinis fortasse locis impugnabunt eam quam statui significationem Sciant vero illi ubique me in verbis ad certos ordines digerendis analogiam se tum esse, unde, si quid video, hujuscemodi in rebus unica norma petenda est. Ne tamen is sum, qui de unoquoque loco rectissime judicasse mihi videar, ne sido nonnullis alii in alias partes discesserint aegre id feram, quum ad verum penitus intellegendum pro parte virili secisse satis habeam. si supra negavi usum illum numeri pluralis metro vel euphoniae remittendum esse, tamen id non ita acceptum velim, quasi diffitear aliquoties et his rebus commotum esse scriptorem ut hanc illamve

sormam usurparet immo Cur plerumque a genetivis primae secundae tertia declinationis, a dativis et ablativis tertiae abhorreat, nulla fere alia videtur exstare causa.

At vero nunquam gurpavit, nisi per veram vocabuli indolem id licuit Sod jam ad

opus adcingamur. q. l. 1. Haud ita multa sunt, quae ad quantitatem notionis augendam Pertinent, neque huc trahenda esso putabam nisi ea in quibus haec significatio larissime appareret, cujus rei causam initio paragraphi secundae attuli. Sunt autem primum ora. A. V, 369:-Ne mora continuo vastis cum viribus effert ora Dare magnoque Virum se murmur tollit. 477: Dixit et adversi contra stetit ora juvenci taurosque reducta Libravit dextra media inter comun aestus, quorum utrique loco convenit notio lati ingentisque oris. De eodem tauro, qui praemium pugilibus propositus erat, dicitur 385: Ducere dona jube et 391: Tantane tam patiens nullo certamine tolli Dona

sines 3 Ceterum id quoque, quod legitur Α. X, 41b: saxo erit ora Thoantis cinhanc rationem cadere Videtur, quamquam fatendum est, interdum non posse certo in tellegi, quid spectaverit scriptor, propterea quod ora haud raro etiam vultus oris significant, atque aliquoties talibus quoque locis usurpantur ubi ipsos vultus clare distingui parum interest. Sed de hoc usu multisque aliis proprietatibus vocabuli infra videbimus. - Sequuntur orga. A. VI, 422: ille Cerberus fame rabida tria guttura pandens Corripit objectam atque immania terga resolvit. Catull. 63, 81r Age caede terga cauda, tua verbera patere de leone . liter statuendum erit de tergis serpentis, vel iis quae vestimento inserviunt, de quibus alio loco agetur. - Dein olla. Α ΙΙ, 72I ,,Haec satus latos humeros subjectaque colla Veste insternor. I, 692:-Buten aversum cuspide fixit Loricam galeamque inter, qua colla sedentis Lucent et laevo dependet parma lacerto. Intellege cervices ingentes; namque fuit et Butae maximum corpus cf. 69M neque bene dici potest lucere nisi latas, fortasse et pingues

cervices vid. Met II, 8b4: Colla toris exstant; XIV, 283: Colla tumere toris.

13쪽

A XI, 497 se equus Emicat arrectisque fremit cervicibus alto Luxurians, imitantque

jubae per colla per armos, ubi patet esse colla eadem quae antea vocentur cerrima arrectae. VII, 701: long canoros Dan per ossa modos cni . Ne opineris. colla dicta esse, quia de pluribus cycni res est, comparandus erit locus qui est LX, 436r. selongo papavera coso; licet enim res ad plures reserenda sit, tamen Vergilius a pissime singulari utitur, ad quam dicendi consuetudinem in . 2 multa collegi exempla. Sic etiam in iis quae legimus VII, 394: Deseruere domos, ventis dant colla comasque-- pluralis non ponitur propter plures matres, sed humeros Pectus quoque nudata indicat, qualis esse soletiae dum habitus. v. M. II, 673: utque vagi crines per collaciacebant, In dextras abiere jubas; III, 169: ,sparsos per colla capillos. M Denique A. X. 838: ipse aeger anhelans Colla fovet, fusus propexam in pector barbam collorum vocabulo simul et caput significatur, omnino summa corPoris ars, neque Equem attulit Ladevicus locus vidianus aliter explicandus est. Singularis vero numerus locum habet, si collum in universum respicitur. X, 13b: Qualis gemma micat, fulvom quae dividit aurum, Aut collo decus aut capiti. Verbum quod est pectora quum A. VIII, 267: voltum villosaque saetis ectora semiferi Caci sine

dubitatione ad amplificandam quantitatem usurpatum sit, ceter quin non ita invenitur positum, ut hae notionis vis facile adgnoscatur. Nec tamen ambigi potest, proprie tale quid tamquam finem spectavisse poetam, nimirum ut in universum notionem magis extolleret vividioremque redderet. Sic I, 3bb ,,Crudeles aras trajectaquo pectora ferro Nudavit notio nudandi, VII, 349 ,,Ille inter vestes et levia pectora lapsus Volvitur notio volvendi hoc plurali acuitur. V 673. Ι 86. IX, 432. Singularis ponitur, si ablativum vel dativum desiderat oratio, cujus rei causam supra tetigi. A. IX, 347: Pectore in adverso totum cui comminus ensem Condiditi que poterat sane indulgere hac in re poeta metro Vel Sono, quum plerumque nullum discrimen intersit inter hujus vocabuli singularem atque pluralem nisi rhetoricum. Quod tamen uni huic vocabulo factum esse apparebit. Transeamus ad aliud verborum genus A. II 626: Ac veluti summis antiquam. in montibus ornum Cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant ruere agricolae. ΙΙΙ,43: Delegere locum et posuere in montibus urbem allantia proavide nomine Pallanteum. 61: molemque et montes insuper altos Imposuit, quo loco parum recte Ladevicus de pluribus montibus cogitat, quum sint montes alti idem fere a mons altissimus. VIII, 653: Stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, quibus propter commune adjectivum continuo potest adjungia, 183: Aut Capyn aut celsis in puppibus arma Caici. IX, 57b: summis stantem pro turribus Idan. II, 615 hJam summas arces Tritonia respice lallas Infodit. III, 110: nondum Ilium et arces Pergameae steteranti VIII, 375 ,,Dum bello Argolici vastabant Pergama rege Debita casurasque inimicis ignibus arces. VII, 61 se laurus

Quam pater inventam, primas cum conderet arces, Ipse serebatur Phoebo sacrasse

14쪽

Latinus M Sed aream etiam omne cacumen designare vel montis vel ollia cujusdam constat, velut G. II, 35 septem colles Romae dicuntur septem arces. A. III, 553r Mattollit se diva Lacinia contra Caulonisque arces et navifragum Scylaceum. I, r-At pius Aeneas arces, quibus altus Apollo Praesidot et VII, 696: Hi Soractis habent arces Flaviniaque arva. At si arx quaedam certa intellegitur, dubito an singularis usitatior sit sic de arce Capitolina VIII, 657: Galli per dumos aderant, arcemque tenebant. 652 ,,Ιn summo custos Tarpeiae Manlius arcis. 357: Hanc Janua pater, hanc Saturnus condidit arcem sic enim videtur legendum esse ; quamquam ne hac quidem in re sibi constiterunt poetae, quum Horatius carm. I, 2.3: ,rubenta Dextera sacras jaculatus arces scripserit, neque quicquam aliud videatur inteulogendum esse, nisi arx Capitolina. Ceterum saepius quum alii tum ea causa ponitur singularis, ut ingrati genetivus dativus ablativus pluralis numeri devitentur. A. Π, 165: Fatale adgressi sacrato avellere templo alladium caesis summae custodibus arcis,M hoc loco jam ad acuendam notionem summae Plurali admodum aptus suisset. III b3l ,,templumque apparet in arc Minervae. VI, 17r Chalcidicaque levis tandem super astitit arce. ΙΙ, 70. VIII, 1. Ι 86. Vel soni jucunditatem secutus est

poeta. I, 250: Nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem. 366: ubi nunc ingentia cernes Oenia surgentemque novae Karthaginis areem. II, 226 Adracones Effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem, scilicet ut sibilum evitaret. Rursus aliis locis, ubi numerus plurativus invenitur, re vera adgnoscendae sunt plures. I, 20:,,Ρrogeniem Sed enim Trojano a sanguine duci Audierat, Tyrias olim quae verteret arces. 298 ,,Ut terrae utqu novae pateant arthaginis arces Hospitio Teucris. 420: Jamque ascendebant collem qui plurimus urbi Imminet adversasque adspectat desuper arces. VI, 774. X, 12. G. II, 172. - Ι, 526 ,,Ηano super e peculis summoque in vertice montis lanities ignota jacet. V, 586 ,,Regina e speculis ut primam albescere lucem Vidit. VII b11: At saeva e speculis tempus dea nancta nocendi Ardua tecta petit stabuli. Pluralis hic, quum proprie significet peculam altam tum etiam id spectare potest, quod speculae altitudine efficitur. Atqui si quis in alta specula se collocat id agit, ut nihil oculorum aciem effugiat. Excitat igitur pluralis

in animis legentium notionem alicujus qui cum Summa animi contentione circumspectat. - . II, 307: inde secutus er ramo victor Perque ulta a Cumina regnat.

A. IV, 462: Solaque culminibus ferali carmine bubo Saepe queri cet. - ΙΙ, 758:MIlicet ignis edax summa ad fastigia vento Volvitur. 302: Excutior somno et summi fastigia tecti Ascensu supero. 458 ,,Evado ad summi astigia culminis. VIII, 491 ,,obtruncant socios, ignem ad fastigia actant. OX, 408: sacra ad fastigia fixi. otque quod etiam VIII, 366: Dixit et angusti supter fastigia tecti Ingentem Aeneam duxit uluralem invenimus, quamquam de angusto tecto agitur, id inde explicandum est, quod vocabulum fastigii per se ipsum gradationem quandam continet, ita ut pro ratione nimirum, etiam de fastigiis exiguae domus dici possit - IV, 666:

15쪽

,,it clamor ad alta Atria.-- Π, 474 sepinnis alta atria Iustrat hirundo. - VI, 41 rhTeucros vocat alta in templa sacerdos. - I, 22b: At gemini lapsu delubra ad summa dracones Effugiunt, ad altitudinem aut templi aut montis in quo situm erat

templum reserendus est pluralis observandum vero, saepius ad substantivum aco dere adjectivum aliquod, quale altus summus celsus, quippe quod quantitatem accur tiore modo jam designet, ut numerus augendo adjectis inserviat tantum. Ao nescio

an et summo adjectivo essectum sit quod legitur , 476: Illa volans humeri surgunt qua tegmina summa Incidit* et insigni vocabulo illud quod est X, 21: Cemis ut insultent Rutuli Tumusque feratur Per medios insignia equis, si modo integer est versus. - ΙΙ, 483 -Αpparet domus intus et atria longa patescunt. iv. et IV, 763isereseratis aurea valvis Atria tota patenti ΙΙ, 528i per hostis orticibus longis iugit. I, 427: hinc lata theatris Fundamenta petunt alii Ribb. . - VI, 19: Redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit Remigium alarum posuitque immania

templa. III, 84: Templa de saxo venerabar structa Vetusto. VI, 840: Ultus avos Troiae templa et temerata Minervae. Haud longe abesse interdum quantitatem a qualitate ex hisce exemplis cognoscas nascitur enim ex magnitudine templi notio magnifici sancti solonnisque id quod ad ultimum imprimis locum gravissimum est propter oppositum vocabulum quod est temerata. - ΙΙ, 445 ,,Dardanidae contra turris a tota domorum Culmina convellunt. I, 726: It strepitus tectis Vocemque per ampla volutant tria. I, 28: vacua atria lustra Saucius. IL 379: turbo Quem pueri magno in gyro vacua atria circum Intenti ludo exercent. VIII, 137: Electram maxumus Atlans Edidit, aetherios humero qui sustinet orbes, vult caeli orbem amplum et immenSum poeta, neque dubito quin eodem modo accipiendum sit quod invenitur IV, 4bi: taedet caeli convexa tueri, redit VI, 241: talis sese halitus atris Faucibus effundens supera ad convexa ferebat, porro 750. X, 251. - Denique do prosundo. VII, 91r atque imis Acheronta adfatur Avernis. II, 611 se Neptunus Fundamenta quatit totamque sedibus urbem ruit. II, 53: Ne non et sterilis qua stirpibus exit ab imismo faciat. 209r Antiquasque domos avium cum

stirpibus imis ruit, quamquam hoc loco etiam a pluribus cogitari possit. s. v. Met ΙΙ, 65b: suspirat ab imis pectoribus. 76I: imis in vallibus. Sequuntur alia A. IX, 683: Inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis. 693:,,perfertur nuntius hostem FerVere caede nova et portas praebere patentis, intellege: Ιato patentem aditum, late patentem portam. Sed subinde quod legitur ,,Dardaniam ruit ad portam fratresque superbos euphoniae causa Videtur factum esse. cf. v. Met III, 74r Spumaque pestiseros circumfluit albida rictus, rictum latissime hiantem. 674 ,,lati rictus. A. VIII, 712 ,,Contra autem magno maerentem corpore Nilum Pandentemque sinus, nostratium seine Armo ei offnend quamquam alius quoque

16쪽

in Bamegamrin sinus. I, 400: Harit aliter puppesque tuae pubesque nominant porim tenet aut Ieno subit ostia velo. V, 281: Vela fiunt tamen et plenia

mihi ostia velis. In duobus nitimis enuntiatis plura em incrementum facere cogit tioni, quae plenis velis oritur, patet, ut existat notio facile et expedite subeundi. G. IV, 467r Taenarias etiam fauces, alta ostia Ditis non putaverim alto vocabulo adductum esse vergili nn ad Iuralem ponendum, quum notio profundi in ostio ominnino non insit, sed hi quoque alitudo spectatur, id quod haud parum Rest ad angendum horrorem das lienunabgehendo, ahnendo Thor de Untermoti . dubium, quin eadem causa dictum sit VII, 568 ,,Ηio specus horrendum et saevi spiracula Ditis Monstrantur. UI 109: Ire ad conspectum a genitoria et ora Contingat doceas iter et sacra ostia pandas. Catus. 61, 227 ,,Claudite ostia virgines. v. Met III, 162: Fons sonat a dextra tenui perlucidus unda Marine gramineo patulos incinctus hiatus. Sed A. III, 667, ubi invenitur: hino procul addit Tartareas etiam fauces, alta ostia Ditis mihi quidem persuasum est, hae tria vocabula a Vergilio prosecta non esse, sed ab aliena quadam manu e G. IV, 467 huc tran lata. Neque enim sedes Tartareae, de quibus in . 2 paullo fusius exponemus, eaedem dici possunt alta ostia Ditis, a si ita intellegere velles, ut Volcanus Praeter Tam ara ipsa aditum quoque ad inferos in clipeo effinxisset, primum id ac ratius indieariclehebat, quum multae essent fauces, per quas ad inferos descendi posse putabam deinde, ni fallor, tale enuntiatum sedibus Tartareis anteponendum erati Sed omnino nullo modo intellegitur, quid sibi velint hoc loco ostia Ditis, quum ad ea quae sequuntur nihil prorsus pertineant. Ne tamen cum Ρeerihampo omnia abjecerim quae indea v. 666 usque ad T leguntur, sed in Ribbeckii potius partibus consisto; qui quum non dubitet protegomena ad Vergilium, pag. 3 , quin hunc maxime locum secundis inris poeta retractaturus fuerit, facilius etiam hemistichin intellegitur. Superest ut asseramus haec A. I, 186r longum per vallis pasciis agmen. XII, 909 ,,Ac velut in somnis oeulos ubi languida pressit Nocte quies nequiquam avidos extendere cursus Velle videmur. V, 325 ,,spatia et si plura supersint Transeat elapsus prior ambiguumque relinquat. Namque et his locis numerus ad intendendam quantitatis notionem usurpatus est, quae verbis longum extendere plura significatur. Loco vero qui est XII, 12s: Utque dato signo spatia in sua quisque

recessit spatia veram vim inrativam exhibent. Ita an rem absolarisso nobis vitemur. Nam quae REpissime eguntur imina ne quis ducatauo trahenda esse, pluralis ille indo exortus est, quod poeta ad portae limen inserum et superem animum intendebati Neque aliter qui saepius obviam est pluralia portae de 1bribus per metonymium quandam dicitur. 2. Adgrediamur jam oram verborem uberiorem numerem, quibus in eum modum

plar ter usus est Vergilius, ut id quod proprie ad eximiam rerum vim am mmdam aptum est, coacervationem dico illam, quae fit usu pluralis meri, stiam ad im

17쪽

inorem verborim Muram uiaetamdam utar erres, quod indoli linguae Romanae

proraua convenire jam rium indicavi. Atque ut a summi ordiamur, Primum dico dum est, inope a Moari plurali id quod moda uta humanum egrediatur. Ἀ m 307i in me conspexit venientem et Troia incum Arma amen vidit magnis exterrita monstris Deriguit visu in medio.- aeuis Andromache, Aeneam ad se venire um bram ex inseris, de quo loco videas quae uberius adnotat Heyniua V, 6bs: Cum dea se paribus per caelum sustulit alia Imentemque fuga Movit sub nubibus arcum. Tum vero attonitae monstris actaeque furore Coninmani. VII, 780 ,,Comipodis arcentur equi, quod litore Aurrum Et juvenem monstris pavidi effudero marinia Milicet bellua illa o mari aruersa, quae Hippolyti quos terruit. AEL. Prop. III, 24, 21 risAndromede monstris fuerat devota marinis. A. IX, Irar Trojanos hae monstra polunt, his Iuppiter ipse Auxilium solitum eripuit de navium in nympha mutatione. Ov. Met II, 67br nomen quoque monstra dedero intellegitur Ocyroe in equam ommutata. Ibid. IV, bae: Attulerat secum siquidi quoque monstra veneni- non plura

venena, ut HauPtius explicat, nam em, quae continuo nominantur, partes singulas jam in unum concoxerat Tisiphone cf. 505 et 506. A. VII, 376: Tum vero infelix ingentibus excita monstris Immensum sine more arit lymphata per urbem.- Injuria mihi videntur interpretes monstra habere terrores et phantasmata furentis animo objecta, talia enim quum clarius definitiusque indicar soleant Latini tum Vergilius A. Iv, 469: Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus Et solem geminum et dupliscis se ostendere Thebas seqq. neque quod Iegitur , 593: vana vertere ex hostibus umbrae= ullo modo huc pertinec aeraeterea constat Romanos, si de vehementibus animi affectibus agatur non uti verbo exciendi via excitandi sed capiendi, ut V, 46br,,Infelix, quae tanta animum dementia cepit 3 Itaque dubium non videtur, quin monstra ad serpentem reserenda sint, quam Allecto in sinum Amatae conjecisse narratur, quaeque jam v. 348 monstrum nominatur Quod vero ingentia Vocat monstra poeta, ha in re nemo offendet, qui comparaverit III, 307r magnis exterrita monstris; istroque enim loco adjectiva vim et effectum indicare, quem in animos habeant monstra, nemo non videt. v. Met V, 216r remove sera monstra* de Gorgonis capite. A XII, 335, ubi Martis comitatus describitur, haec invenimus secircumque atrae FO midinis ora Iraeque Insidiaeque, do comitatus, aguntur. v. . V, 180r ,et Gom ni extulit ora, qui pluralia mirum est quantum ad augendum terrorem conserat. - numina Ladovicus ad A. VII, 297 dicta vult de iis rebus in quibus numen appareat, quae explicatio, quamquam ad nonnullo loco quadrat, tamen minime sumest. Saepissime enim pluralis nisi ad extollendam notionem divini non pertinet. II, 233r,Mucendum ad sedes simulacrum orandaque diva Numina o Iamanti III, Gristum numina sanota precamur Palladis armisonae. Atque da ipso Ioo qui est VII, 297: - credo mea numina tandem Fessa jacent si statuendum ac Namque non de iisqu- ineuit potentia divina dici potest, fessa atque miliauata ea esse, sed de Potentia

18쪽

ipsa Eodem modo 310: quod si mea numina non sunt Magna satis dubitem haridequidem imploraro quod usquam esti At convenit Ladorici sententia loco qui invehitur Ι, 666. Interdum etiam intellegenda sunt ea quibus, quas fieri velint, dii significant, ut oracula aliaque signa, ita ut hi quoque de pluribus rebus cogitandum sit. II, 123. III, 359. VIII, 78 512. - XI, 276 secum erro caelestia oorpora demens Adpsti et oneris violavi volnere dextram, inuocum loco contendas V. am ΙΙΙ, 2.55rsipuerisque potentibus arcu quod de Cupidine dicitur, quamquam apud Ovidium in corporibus notio rei divinae inesse semper o videtur Met II, 326. 663. - A. VIII

295 situ Cresia mactas Prodigia 'intellege taurum Cretensem ignes evomentem. III, 172r Talibus attonitus visis et voce deorum; apparuerunt Penates Aeneae, quum insomnis jaceret, eumque Cretam relinquere jusserunt. Ac ne ducas Visa dicta esse propter plures penates, conferre liceat locum VIII, 109: Ut celsas videre rates atque inter opacum Adlabi nemus et tacitos incumbere remis errentur risu subito cunctique relictis Consurgunt mensis, nam et visus de eo dicitur quod conspicimus, neque solum do conspiciendo ipso . - ΙΙ, 691 ,,Da deinde augurium pater atque hae omina firma, quod ignis coelestis in capite uti videbatur. IV, 662: nostrae secum erat

omina mortis. IX, 21r unde haec tam clara repente Tempestaη medium video discedere caelum alantisque polo stellas sequar omina tanta Quisquis in arma vocas. sicut apud omnes scriptores usitatus est pluralis numerus altaria vocabuli, ita Vergilius aram quoque usurpat, nempe ut augeatur noti Venerationis pietatisque.

Quae res quum tritissima sit, sufficiat ex primis Aeneidos libris aliquot locos adnotasse A. L 334. 349. II, 155. 202.501 una intellegitur ara, et ea quidem ad quam obtruncabatur Priamus cf. 13 seqq. 474. 663. III, 2b. 63 231. Ex eadem causa dicitur

ΙΙΙ, 178 silendoque supinas Ad caelum cum voce manu et munera libo Intemerata socis. XII, 118 ,,Ρarabant focos et dis communibus aras. Jam quum verbis, quae adhuc attuli, notio illa divini aut ipsis insit aut adjectivo addatur, ita ut plurali numero in mirandum vel horribile magis tantum augeatur, multa etiam sunt quae ipso demum numor illud plus quam humanum concipiunt. VI, 26: Minotaurus inest Veneris monimenta nefandae. Vocabulum Veneris nisi de concubitu intellegi non potest, sicut G. III, 137, aliisque locis itaque solo plurali indicatur monstrum fuisse Minotaurum horribile. - XII, 876 sine me terrete timentem

obscenae Volucres, alarum verbera nosco; minime generaliorem reddit notionem numerus D censuerunt agnem Ladevicus, sed dira et horrenda volucris significatur. Est autem certa illa furia a Jove immissa. Neque aliter Ecl. VI, 42 -Ηino lapides Pyrrhae jactos, Saturaia regna, Caucasiasque refert volucres furtumque Promethei pluralis divini aliquid efficit, quum Jovis aquila intellegenda sit. Quod si

Ameisius spicilegium explicationum Vergilianarum p. 13 putat, secutum esse Oetam imagines, in quibus duae vel plures aquilae representatae fuerint, de a re dubitaverim primum quia non video cur hoc ipso loco Vergilius a fabula qualis vulgo sere-

19쪽

batur recedere voluerit, deinde quod, quantum equidem scio, una tantum imago ad nostrum tempus pervenit, quae revera duas aquilas exhibet, eam dico quam adumbratam habes in mesoleri monumentis artis antiquae II tab LXTU, 832 cf. etiam . J ni symbol archaeoI p. 226 seq. . Mio vero quum videamus Prometheum rupi alligatum

et inem quandam viscera ejus adedentem, aliam autem aquilam ex aere devolantem Titanemque petentem, incertum est, an continuatio poenae hac re significetur, ut si

alia diram opus sessa remittit, alia in Iocum subeat Neque in universum huic imagini multum tribuendum est Wieseler adnotat pag. 19 Ea vero, quae et ipsa apud Wieselerum invenitur ΙΙ, LXIV, 825 Jahn, p. 22 seq. , quum neque duas aves neque ipsum Prometheum certo praebeat, ad nostram locum ne ullius quidem momenti est. At similiter eadem res designatur apud Propertium III, 20 14 4,Gorgonis et satius

fuit obdurescere vultu, Caucasias etiam si pateremur aves. Umbra pluraliter usurpatur, si indicat mortui Vlio os vel visum quoddam in somniis obvium. A. V 81rseiferum salveto recepti Nequiquam cineres animaeque umbraeque patereae, quo loco etiam in vocabulum quod est animae illud horroris, quod in umbris inest, transiit.

VI, 510 ,,omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris. se X, 519r insorias quos immolet umbris quippe allantis XI, 81r Vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris Inserias. IV b71: Tum vero Aeneas subitis exterritus imbris de Mercurii

noctum Visu. - Donum Vocabulum, quum saepius Pluralem numeram prae se erat

ad indicandam rem divinam, plerumque tamen hujusmodi adjectivum vel attributum secum habet. M. IV, 1: Protinus aerii mellis caelestia dona xsequar. IV, 520.-inrita Ditis dona, concessio intellegitur Eurydicen ad superos reducendi. a. II, 36bsipelago Danaum insidias suspoctaque dona Praecipitare jubent isqvum nimiram, quem Palladis jussu exstruxerant Graeci Quamquam paullo supra v. 31 singularem posuit

poeta, metri credo necessitate coactus: Pars stupet innuptae donum exitiale Minervae; nam V. 189 mrsus legimus: Nam si vestra manus violasset dona Minervae. VIII, 729:,,Talia per clipeum Volcani, dona parentis, Miratur. Sed VI, 632 ,,Ηaec ubi nos praecepta jubent deponere dona solo plurali indicatur ramus aureus divina vi pra ditus roserpinaeque consecratus; neque aliter comparatus est locus X, 882: nam venio moriturus et haec tibi porto Dona prius, mors enim intellegitur cs. v. et

IV, 757D,Ρrotinus Andromedan et tanti praemia facti Indotata rapit et V, 25;Cat. 64, 157 quamquam aliquid divini non spectatur. - Ηuo ignes quoque reserendi sunt. Α ΙΙ, 686 ,,Nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem Excutere et sanctos restinguere sontibus ignes. ΙΙΙ, 542: Et primum Herculeis sopitas ignibus aras Excitati X, 177: caeli cui sidera parent Et linguae volucrem et praesagi fulminis ignes. ov. et ΙΙ, 396 ,,missos quoque Jupiter ignes Excusat ulmen quo Phaetontem jaculatus est. 849 ,,Ille pater rectorque deum cui dextra trisulcis Ignibus armata est. Sed, ut jam Ionius progrediar, non necesse est ignes semper valere ignem divinum; nam possunt etiam extolli plurali notiones quae insunt ardoris vel splendoris

20쪽

va claritatis , A. III isArdet apex o duraristisque a vertice flamitin Funditin et

vagina umbo vomit axumus ignia με Sic inveniuntur et taedae UR MI ,Mur effata se,. eam juveni conjecit at atro Lumin sumantia fixit in pectore in edas irri,Matia adolat dum altaria taedia. Asiam rursus gradationi rationem exhibet v. 322

nestaequo iterum recidiva in Pergama taedae M ubi oum tralatione ponitur vox noina. Tum face V, 637r inam mihi Caasa me Per somnum atra imago Ardentia dare viso laesa. - Deniqua Iumina si albi opponuntur inferorum umbrae tenebriueque atque v. Perorum clara puraque Iux VI, 828 et Meu quantum inter a bellum, a Iumina vitae Attigerint, quanta acies tragemque olebunti VII, 771: Tum pater omnipotens, alia quem indignatu ab umbria Mortalem insemis ad lumina surgere vitae-- cet. XII, 63:-simul hae invisa relinquam Lumina. Comparandum ea quodam modo Catulli illud risuuae simul optatae finito tempora luees Advenore Ἀ64, 31 , et enuntiatum vidi num quamvis remotius: Concipit id deerat manifesta rimina pleno Fert utero M MOLIII, 268 . Meroquin apud Vergilium in lumini a notio vere plurativa ineat, sicut A. VIII, 69 , etherii spectana orientia solis Lumina. - Contra umbra sae pius spissam quandam caliginem designant, ut loco VII, 770, quem modo tetigi, via 619 ,,Abatinuit tactu pater aversusque refugit Foeda ministeria et caecia a condidit umbris, vel G. I, 209: Et medium luci atque umbris jam dividit orbem. - paullo immutato ensu a laeto 342: Tum somni dulces densaeque in montibus umbrae. Alio vero modo res se habet de locis quales sunt A. VI, 452 sequam Troius heroa Ut primum juxta tetit adgnovitque per umbras obscuram cet. vel IX, 411r hasta volans noctis diverberat umbras; cibi enim poeta umbram fingit quasi materiam, quippe qua dividi possit, quem in modum etiam aura saepissime usurpatur, ita ut clare existet notio plurativa. Quod supra dixi, haud raro per Ovidium me ad probabilem rei explicationem adductum esse, id quum in alia verba tum maxime in ea cadit, quae uni tela enaea cultri spicula stimuli alia Quum enim in Her. XIV, 44 seqq. Hypermnestram ita a

rantem faciat: Erigor et capio tela tremento manu. Non ego salsa loquar ter acu. tum auatulit ensem, Ter male sublato reccidit ense manus, ex hoo loco primum ensem vocari tela cognoscimus, dein, quoniam enata dicitur acutus, notionem acuti in telis,

quae Proxime Praecedunt, ipso numero plurali indicatam Easo, luce clarius videt apparere, ut significent sero tela acutum telum. Jam id ad Vergilium nostrum adis commodemus A. II, 216: Post ipsum auxilio subeuntem a tela serentem Corripiunt. V, 514: Tum rapidus jamdudum arcu contenta parato Tela tenens fratrem Eurytion in vota vocavit. - VLII: Phoebeo Dardana qui Paridis direxti tela manusque Corpus in Aeacidae.* IX, 409 se Huno in me turbare globum et rege tela Per auras. Dixerat et toto connixus corpore serrum Conicit hasta volans noctis diverberat umbras.*Sed 417: Ecco aliud summa telum librabat ab aure-- metrum obstitisse videtur. Rursus 653: Sit satis, Aenide, telis impune Numanum oppetiisse tuta 632r flagitis

SEARCH

MENU NAVIGATION