장음표시 사용
2쪽
Venerab. Dignitatibus et Canonicis Metropolit. Nostrae Ecclesiae, et ceteris Dignitatibus , et Canonicis Civitatis , ac Dioecesis Nostrae Bononiae, nec non Parochis omnibus, Beneficiatis etc. ejusdem Dioecesis. D. AN D REAS Ordihi, S. Benedicit Congr. Camaldulentis ,
Miseratione Divina S. R. E. Di li S. Pudentiana Presebster Card. I OANN ETTU S, Bonon. archiep. ω S. R. I. Princepi.
T βMiM quam par, et in votis erat ad Synodi
celebrationem Uos convocamus, Ven. Fratres ,
ac Filii in Domino dilectissimi. Tarditatis caussas superfluum videtur illis exponere, quorum plerique compertas habent. Itaque ad rem nostram quod spectat , illud saepe animo versavimus nihil antiquius esse debere Ministris Christi, quam ut uno ore atque ani mo et dignitatem, ad quam sunt evecti, et quod aC- ceperunt Ministerium omni studio honorificare conentur. Id quod fieri recte non posse videtur, nisi quae lex unum ligat omnes perinde assiciat; et quae ratio vivendi unius animum exornat reliquos pariter omnes Commendet , reddatque illustres . Non ergo dubitandum quin omnes et singuli in Ministerium vocati a Christo, illud alta mente infixum habeant, ut velint omnino se Conso es fieri imagini illius, qui eos in sui sequelam , imitationem , ac disciplinain peculiari quodam beneficio adduxit , atque in album domesticorum suorum adscripsit.
3쪽
Neque vero quis putet Nos eam legein laturos, quae aut sit debilibus dura et gravis, aut robustis noVum pon dus adjiciat. Christi jugum suave est, neque aliud Nobis ipsi proposuimus in Congregationibus, quas frequentes habuimus, adhibitis in consilium viris, quorum est suis nota doctrina, prudentia , et pietas, quam ut Ve lut in unum ea colligeremus , quae unusquisque , quo tempore Clericali militiae nomen dedit, sibi sumpsit observanda , et colenda. Nihil ergo asperum, nihil durum , nihil grave accidere potest illis, qui sponte ipsi sua jugo Christi colla submisere, immo et omnia jucunda , et suavia pretegustarunt. Itaque, Ven. Fratres, ac Filii in Domino dilectissimi, accingite vos armatura fi dei , ac in eo sperantes , qui vocatos vos in admirabile
lumen constituit ceteris fidelibus Magistros, et Pasto res , ut verbo et exemplo viam illis Domini demonstretis , eo animo, ea mente ad Synodum properate , qua decet Sanctos , eoque Zelo , quo inflammatos se Sentiunt , qui legem Domini die ac nocte meditantes, non sua , sed quae Christi sunt quaerunt , nec aliud ferventius , quam ut et propriam et aliorum salutem conse
Iam quidquid a Vobis, Ven. Fratres Parochi, juxta
monita nostra propositum ibit, discussum in prefatis Congregationibus diligenter est; constitutum autem quod in Domino saluberrimum visum est. Attamen si quid interea temporis accidisset, quod vobis videretur necessario aperiendum Nobis, atque ad eXamen vocandum, superest adhuc tempus , quo id commode , atque Opportune perficiatis: nam habebitur Synodus diebus r. 3. et A. Septembris. Reliquum est, ut recenseamus eos , qui Synodo
interesse tenentur, et modum , quo ad eam debeant accedere. Notum est vero omnibus Capitula tum M
tropolitanae , tum Collegiatarum, vel hae in Civitate istant, vel in Dioecesi, Parochos item omnes, et sin-
4쪽
gulos, Beneficiatos etiam , reliquosque , quos aut iusadVocet, aut consuetudo , sine gravi noXa sub poenis a Canonico jure statutis abesse a Synodo non posse , nisi sorte gravi aliqua caussa , cujus vim Nos, aut Generalis Vicarius Noster quanta ea sit dijudicabit, omnino detineantur: qua de re monitos singulos volumus, ut impediti caussam tempestive adducant, ne Ecclesiasticis legibus obtemperantes Nos cogamur negligentes Pin nas luere socordiae suae. Dum autem de Collegiatis di-Nimus , excepto Metropolitanae Capitulo, quod Ecclesiae Senatus est, brachium et fortitudo nostra , quum esse debeat Nobis conjunctissimum , et plane adhaerens semper sit oporteat, non ita diximus , ut singuli Canonici dimisso Chori cultu , et Ecclesiae servitio, interveniant Synodo, sed ut ex illis quatuor ad summum seligantur , qui ceteros repraesentent, et eorum nomine praebeant assensum iis, quae in Synodo statuenda videbuntur. Parochi vero , Dioecesis praesertim , antequam iter arripiant Synodum nobiscum celebraturi j id accuratissime pervideant, ne aut infirmi, si qui fuerint , quidpiam spiritualis subsidii frustra desiderent, aut ne desit Ecclesiae ser filium, nec Populo pabulum vitae. Quamobrem Ecclesiam quisque suam commendet aliis Sacerdotibus vel hi Saeculares sint, vel Regulares , qui vices suas fideliter adimpleant et accuraTe ς tum vero itineri se committant secum deserentes talarem vestem , superpelliceum , biretum , stolam , aliaque Ecclesiastica indumenta juxta uniuscujusque gradum, et qualitatem . Nam si ubique gravitate, ac dignitate cum summa modestia excellere debent viri Ecclesiastici, prosecto accedentes ad tam sacrum opus, cujusmodi est Dice cesana Synodus, celebrandum, Religionis virtutem in animo defixam , ac latentem demonstrent palam ἡecesse est,
atque confirment omni etiam externo cultu.
Atque huc pertinere etiam intelligitur ratio hospitandi , et locus. Neque enim Sacerdotes decet, Clin
5쪽
INDICTIO AD ST NODUM.ricosque ad Dioecesanam Synodum convenientes peculiari suo hospitio carentes apud Caulmaas divertere , ibique commorari. Itaque quibus non est locus ullus in Civitate , ubi sine dedecore Ecclesiasticae dignitatis valeant hospitari , ii Nos , aut Vicarium Nostrum Generalem , aut etiam ipsum Cancellarium Nostrum rempesti Ve moneant, ut quos constituemus hospitiorum Praesides , possint hi opportuno tempore hospitia deligere , eaque numero eorum, quibus nullus in promptu est locus , adaptare . Ceterum ut Spiritus Sancti dona in hac sacra actione abunde percipiamus, RC praecipue sedium sua
rum assistricem sapientiam nobis comparemus, quae no
biscum semper sit et laboret, praecipimus , ut qualibet die in nostra Metropolitana, et Collegiatis addatur Conventuali Missae Collecta de Spiritu Sancto ; in Parochiis vero singulo die festo praeter Collectam una cum Populo Parochus, absoluta Missa, vel hymnum Veni Crea-xor Cum consuetis orationibus , vel pro qualitate Populiter Dominicam orationem, ac salutationem Angelicam cum Gloria devotissime recitet.
Denique Edictum hoc publicis, et consuetis huius Civitatis, et Centi, Oppidorum etiam Nostrae Dioecesis locis assigum, et ad Vicarianis ejusdem Dioecesistransmissum, volumus ita omnes, qui de jure , ut Supra , aut consuetudine convenire, atque interesse Synodo tenentur, arctare, et assicere, ac si unicuique personaliter exhibitum suisset , et intimatum .
Ex Palatio Nostro Archiepiscopali Bonon. hac die I o. Maii I 88.
D. A. Card. Ioanneltus Archiepiscopus.
6쪽
EMINENTISSIMI ARCHIEPISCOPI.i Uanta animi jucunditate, quanta cordis exulta
tione vestrum an conspectum descendam, Ven.
Fratres, et quotquot adestis Filii in Domino dilectissimi , hac ipsa die Nobis ob eam caussam celeberrima , quod ea de re sumus acturi, quae Redemptori nostro Deo, et homini nonnisi acceptissima potest accidere, viX ac ne vix quidem aut animo possum complecti, aut verbis enarrare. Quum enim ille, cujus verba nunquam praeteribunt, futurum se in medio eorum, qui suo in nomine Congregantur, per summam benignitatem sit pollicitus, videor mihi intueri ipsum Iesum in cordibus vestris sedentem, qui doceat vos omnem veritatem , suscitetque Sancto suo
Spiritu in vobis gratiam, quae data est vobis per manum Presbyterii. Atque equidem si vestrum quisque, neque enim hac de re licet minimum dubitare, si quisque vestrum ea mente huc accessit, ut quae leges Ecclesiasticos viros , atque adeo ChriSti ministros, et dispensatores mysteriorum Dei omnino decent, eas lubentissirne amplectatur , et quae monita, ac praecepta Sacri inculcant Canones , haec quasi sua sibi quisque constituat, pr secto sanctam hanc cogitationem, voluntatemque a De per Iesum Christum, a quo omne datum Optimum, accepisse vos credimus, et confitemur: id quod esse non potest, nisi Christus, qui Solus Spiritu suo unius homines essicit voluntatis, in vobis sit, et nmoras faciat gra
7쪽
gratissimas . Quamobrem nequit non magnopere gaudere , et eXestare in Domino mens mea , fidei oculis perspiciens illum ipsum , qui terribilis , atque justissimus futurus est Iudex noster, omni nunc semota Severitate, tamquam Patrem amantissimum, Magistrum suavissimum , Ducemque egregium atque tutissimum Vobis praesentem adesse , Vos paterno affectu complecti, in Struere , lucri , atque in semitas rectas adducere. Supplex igitur , ac pronus in terram , ut alias , Sic nunc cum fiducia adeo thronum gratiae , precorque demissis sime tantam hanc Majestatem summa cum benignitate
Conjunctam, ut quoniam me plane indignum jussit hanc Metropolitanam regere Ecclesiam, quam suo sanguine acquisivit, sanctissimo etiam suo Spiritu illustret, doceat , atque erudiat, ut jam non videar loqui ego, sed ille , quem habitare in me cupio vehementissime, Christus. Sed quid ego loquar, Ven. Fratres, quod Vobis praesertim , qui plerique aut Magistri in Israel, aut ani
marum estis Pastores vel ignotum sit, vel non alte ani
mo infixum p id ergo p Conticescam p Non id patitur muneris nostri ratio , non id sinit iste locus ad dicendum amplissimus, ut loquamur immo compellit humanae ipsa conditio naturae. Nam certe, quae divina sunt fide credenda nos et corde credimus ad justitiam, et ore profitemur ad salutem , et tamen , quae eSt no stra infirmitas , operamur aliquoties multa abstracti concupiscentia , et illecti, quasi fidei ejusdem obliti, aut nescientes immaculatam illam Legem , quae animas ad Deum convertit, retrahit a terrenis, abhorretque ab omni culpae inquinamento . Nimirum indigemus omnino omnes, ut saepe recolamus quae alias didicimus, ut alieno etiam ore insonent nobis, quae facienda novi mus qua voce ille, qui ex infirmitate erumpit lan-Ruor , eVanescat, atque eXcitato confirmatoque spiritu terveat animus, sumatque vires ad illas alacrius percur
rendas vias, quas quum ingressi fuerimus, nostri non
8쪽
arctabuntur gressus, nec ullo impedientur offendiculo . Atque haec quidem cogitatio, peracto Sacra: Pastoralis Visitationis cursu , impulit Nos ad cogendam totius Dioecesis Synodum, videlicet, ut quae ab Ant
cessoribus Nostris tam sancte , et eX communi utilitate sancita fuerunt, in memoriam revocaremus, earumque. usum, et observantiam firmissime commendaremus . N
que enim Nos ii sumus, qui positos a Patribus terminos transgressuri novas sternere vias, Majorum instituta , et antiquam disciplinam reformare, aut corrigere audeamus I temeritatis , et periculi , ne quid gravius dicam , plena res esset; sed insistere Antecessorum vestigiis plane volumus, certi Nos ab omni erroris labe a futuros, si quae Patres nostri , quorum cum Romana Apostolica Ecclesia ceterarum Matre, et Magistra fuit arctissima conjunctio , tradiderunt, nobisque veluti haereditatem incontantinatam reliquerunt , ea et sincera mente amplectamur, et opere accurato compleam . Compleamus, inquam . Namque meminerimus oportet, nos, qui in sortem Domini vocati sumus, ac verbi a cepimus Ministerium, si sorte praedicationi vivendi ratio nostra minus studiose respondeat, aut in vitia, quae aliis effugienda proponimus, aliquando ipsi prolabamur, reos apud Deum futuros non unius, aut altarius, sed multorum omnino criminum: verissime enim animadvertebat Magnus Gregorius subjectos quosque non secta- 'ri merba , fra audiunt, ud sola qua conspiciunt exem- ρpla pravitatis imitari: cui malo illud adjungi solet, quod magnopere vitandum indicit Apostolus, nempe quod vituperetur ministerium nostrum : quo quid gravius, quid potest accidere perniciosius ρ Vituperato quippe hoc ministerio reliquum remedium nullum est morbis animae, spes nulla affulget a perditionis via commissam plebem retrahendi, atque ad salutis tramites perducendi. N. stis enim providentissimum Deum Sacerdotum uti consuevisse ministerio ad illuminandas perditorum homi
9쪽
num mentes , ad corda allicienda , ad avertenda pericula , ad malam depellendam voluntatem , bonam vero creandam , inducendamque . Quod si sacrum Ministerium in vituperio est et contemptu , divinum verbum, experientia docente , aut prorsus non eXcipitur, aut ac .ceptum despiciendo suffocatur. Hinc homines , quorum sensus in malum proni sunt ab adolescentia , nullo adhibito staeno in praeceps ruunt miserrime. Nam terrenis im mersi deliciis in voluptatibus putrescunt, ac retuso Con scientiae stimulo ut liberius vivant ita sensim a fide deficiunt , ut animorum immortalitas, atque adeo ipsa Dei negetur existentia , aut si forte existat Deus, nihil de humanis sit sollicitus Deflet amarissime haec tanta , et tam gravia maIa Ecclesia Mater suo in sinu serpentia; et eo magis dolet , quod multos filios, quos bonis ipsa suis enutrit, a quibus propterea illud expectat, ut doctrina et eXemplo populos in viam dirigant justitiae , Deo efficiant acceptabiles , et bonorum operum sectatores, intelligit sibi ipsis pravis moribus eam labem inurere , quae divini verbi vim omnem hebetet, atque perstringat, quae vo cem Virtutis , vocem , quae alioquin vel ipsos cedros confiingeret , debilitet plane , atque enervet. Quare et manter, et ardenter illud ad aures uniuscujusque no-k.- ' b ingeminat quod alias audivimus : Siι doetri--. eis h. na vestra medicina spiritualis populo Dei , sis odor et tiata vestra delectamentum Ecclesia Dei. Equidem si Apostolo praecipiente quisquis Christum sequitur, Christi bonus odor esse debet in omni l o , quanto magis ean dem odoris suavitatem diffundere debent, qui quo primum tempore famulatui se addixerunt Ecclesiae , illud publice professi sunt non aliam haereditatis partem sibi eligere , nisi Deum , cujus honorem et gloriam omni nisu in se ipsis atque in aliis promovere nunquam cessabunt. duapropter laetari me oportet maXime , Vobiscum autem gratulati vehementer, quod huc eo animo comveni
10쪽
venistis, ut renovato mentis vestrae spiritu non modo Ecclesiae Matri abstergantur lacrymae , et amoveatur dolor , sed ea etiam laetitia ipsa afficiatur, quam peroptat
Summopere, nempe, ut ardentius quam antea certam Vestram vocationem facientes diligenti Synodalium Constitutionum custodia et vestram , et aliorum operemini salutem . Ergo primum mihi illud dicam, et unusquisque vestrum sibi dictum idem deinceps reputet, quod Sanctissimo viro Timotheo intonabat Paulus: attemis et dourina , insta in illis. 'Quid vero aliud est primum hoc: attende tibi, nisi propriae sanctitati incessanter, et accurate ita insistere, atque in illis ita perpetuo versari, quae ad Ecclesiastici ordinis dignitatem , verumque decus pertinent, ut ni hil nisi grave , moderatum, ac religione plenum mores nostri praeseserant; immo quotidie nova quaedam virtutis accesSIO , novus quidem sanctitatis splendor in iisdem assulgeat ρ At doctrinae nomine quid sibi Apostolus velit id per vos ipsi intelligitis, studium videlicet Cluistianae Religionis , quam qui penicius noscit, ferventiori animo amat, colit, veneratur, qui ignorat corde corrum pitur et mente, qui vero superbe scrutatur languet circa quaestiones , pugnat verbis , errat a fide , et ab omni deficit veritate. In eo autem praecipue studium hujusmodi positum est, ut sacras literas versemus assidue , et reverenter: sunt enim vero sontes Ubemmi, qui cuique patent ad hauriendam aquam salientem in vitam aeternam ; sunt praeterea illa lux splendida , quae errorum tenebras dispergit, veritatis fulgore mentes illustrat, animos igne charitatis inflammat. Omnis quippe SNiptura , eodem Apostolo teste , di vinitus inspirata utilis est ad , . ad Π, . doceudum , ad arguendum , ad corripiendum. ad erudien- 3. v. 6. dum in iustitia , ut perseetus sit bomo Dei ad omne a- .pus bonum instructas. Nihil igitur antiquius nobis sit, quam ut de virtute in virtutem euntes ascensiones in