Synodus dioecesana Bononiensis ab eminentissimo et reverendissimo domino D. Andrea Joannetto ... celebrata diebus 2. 3. et 4. Septembris ann. 1788

발행: 1788년

분량: 337페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lactionem Sacrarum Scripturarum diu noctuque incumbat mens nostra : ex quo illud prieterea fiet, ut sententiam condemnationis illam terroris plenam certissime evitemus, quam per Prophetam tulit Omnipotens , repellandos videlicet eos esse, ne Sacerdotio sungantur Deo, qui a se Dei scientiam repulerint. Et merito quidem;

nimis enim iniquum est, ac turpe sacram SuScepisse mi litiam, et aut nolle in statione consistere , aut quae Sunt

reliqua ejusdem militiae detrectare . At proh dolori Nihil est tam sanctum, tam re erum , quo ingeniorum ess nis libido non abutatur. Codex ille sanctissimus, Dei omnipotentis litera, quae Sanctitatem , et vetitatem ubique redolet, ab illis, qui superbia inflati plus volunt sapere, quam Oportet, adhaereses confirmandas , ad errores promovendos , ad eX Citandas novitates per summam impietatem traducitur. Neque enim aut est, aut fuit unquam haereticus aliquis

homo, qui sanam non sustinens doctrinam, et a veritate auditum avertens, Sacra Scriptura tamquam scuto non se satis tutatum .iatio, ac stulte existimaverit. Est

id proprium eorum, qui confidentes nimium ingenio quisque suo traditiones , ac doctrinam Patrum despiciunt, principem autem, et Apostolicam Ecclesiam , quae veritatis columna est, et firmamentum, nec Sequuntur, nec

reverentur. Nos vero, Ven. Fratres, Filii dilectissimi, nos inquam intellectum captivantes in obmouium fidei non alia ratione divinum interpretabimur verbum, nisi ad unanimem Patrum sententiam , qui Apostolicis traditionibus constantissime inhaerentes, eas hdeliter scripto tradiderunt, docueruntque quo sensu loquuti sint Pro

phetae , et Sancti Dei divinitus inspirati. Consulendi itaque Patres, adeunda Concilia , Canones, seu Regulae Ecclesiasticae perpendendae; nec ab hisce vel latum unguem discedamus oportet, ut in fide firmi esse possimus. et in scientia persecti. At enim: via ac ne vix quidem brevis hominum vita Diqitigod by

12쪽

ALLOCUTIO.

vita sussicit ad haec peragenda. Praesto tamen nobis est Apostolicarum Traditionum fidissima Custos , cui datum etiam illud est, ut omnes Ecclesias peculiares in fide confirmaret , atque in morum doctrina , videlicet Romana princeps Ecclesia, cui semper praeest in Successoribus , in quibus et loquitur ille Petrus, in quo tamquam in immobili Petra suam fundavit Christus Ecclesiam .

Huic ergo adhaereamus invictissime, hanc sequamur perpetuo, quae illa probat probemus et nos, quae res puit respuamus : erit illa nobis inter tumentes quaestionum novarum fluctus salutis anchora, erit portus tutissimus , in quo quieti, et tranquilli Sanctorum scientia perstitamur ad nostrum, aliorumque prosectum.

Qua quidem scientia et doctrina cum morum gravitate ac sanctitate conjuncta eo nunc magis praecellem re omnes debemus, quod in tanta hac temporum perversitate , in tanta errorum colluvie, in tanto vitiorum cumulo oportet nos bella Domini praeliari ad conterendos Religionis hostes teterrimos , quorum ea e t es stons , ac vasta indoles, ut verborum lenociniis incautos decipiant, excitentque , omni posthabita verecundia , ad puriora rejicienda dogmata, ad leges tum Divinas , tum Ecclesiasticas contemnendas et proculcandas, dicentes bonum malum, malum bonum. Illud preterea dolentes audivimus eo audaciae interdum progredi hujusmodi seductores, ut non vereantur disputati nes inire staudolentas, seque in Magistros veritatis, adique innatae libertatis extollere ac praedicare coram indoctis , ut discipulos sibi alliciant, sectamque impiorum essiciant ampliorem. Temeritatem hujusmodi quis serat Christianorum ρ Sacerdotum autem , ac reliquo rum , qui Ecclesiasticae militiae dato nomine divinum honorem vindicare debent , quis eam omni nisu reprimere , et contundere non conabitur ρ Illi vero, quos invigilare pro suo munere oportet rationem reddituros pro anim bus, quas habent concreditas, an non neces

13쪽

Se prorsus est, totis viribus contendant ejusmodi ρο- stem a finibus ovium suarum avertere, ejicere , profi-garep Atqui haec omnia sine vera pietate, morumque Integritate , sine intima dogmatum cognitione , scientiaque divinae legis perfici nullo possunt modo . Tanto igitur magis splendeamus necesse est nos n oribus sanctissimis , ut qui ex adverso est vereatur nihil habens mali, quod nobis obiiciat ; plena autem Religionis scientia praediti simus, ut non modo alios docere, sed veritati repugnantes redarguere etiam , revincere, atque ab errorum tenebris ad veritatis lucem reducere valea

mus.

Fuit magna semper in existimatione doctrinae apud exteros Bononiensis Clerus, ut qui innutritus lacte ejus Matris, quae studiorum Mater jure appellata est. Non ergo dubitandum, quin acquisitum a Majoribus decus Clerus nunc temporis non modo velit sibi sollicite retinere , verum etiam studeat diligenter illud augere gravioribus atque Ecclesiae dignis studiis, Sacrae nimirum Scripturae , Patrum . Conciliorumque, animum accuratissime

adjiciendo. Quae dum dicimus, Ven. Fratres, non quasi querelas instimimus: plurimos enim hoc ipso in loco jucundissime amplectimur et apprime doctos, et nominis etiam celebritate claros, sed eo dicimus, ut currenti bus addamus stimulos, quibus vester concitetur Zelus

ad adolescentes hosce dilectos filios in Sanctorum scientia erudiendos ; hi vero monitis, atque doctrinis vestris tamquam facibus inflammati exardescant ad aemulanda illa meliora charismata, quibus Vos illis praelucetis. Propius jam vero ad sacrorum rituum prascripta accedamus ad Synodi celebrationem. CO μ' . Disitired by

14쪽

CONSTITUTIONUM

SYNODALIUM

LIBER PRIMUS.

De Catholida Fide

Uum multa sint, quae sollicitudinem n stram ex acuant et incendant, illud certe praecipuum est, ut Sancta , Apostolica, Catholica Fides pura , incolumis servetur, et ne ulla impiorum hominum injuria et pravitate violetur. Etenim Fides est humana salutis initium, fundamentum, et radix omnis justificationis, sine qua impossibile est placere Deo, et ad filiorum ejus consortium permenire, ait Triden tina . Synodus r). Haec autem Fides tamquam scu- o Sm.M. tum est a , quo praeliantium potestatum ignita tela κ' pellimus. Hac qui caret, stultus, miser, jumentoque UI. similis est, ut ait divus Ioannes Chrysostomus s3ὶ . ' Haec Fides, quam sincero animo profitemur , praedicamus , et tuemur, illa ipsa est, quam Christus docuit, R quam promulgarunt Apostoli, quam confirmavere Concilia , quam sancta Romana Ecclesia omnium Ecclesiarum Mater, et Magistra perpetuo renuit, quam Sancta Ttidentina Synodus sanctissimis legibus, et institutis munivit , et sepsit, quam denique sanctissimi, et vigilantissimi hujus Ecclesiae Praesules a primis temporibus ad haec nostra sedulo servatam , incorruptam, atque inte gram nobis demandarunt.

15쪽

CON STt TUTIONUM SYNODALIUM

Equidem nullo non tempore Satanae artibus, et perditorum hominum malitia impetita Fides fuit; sed

certamen forte dedit ei Deus, ut vinceret. De suo tem st) Ηοm I. pore conquerebatur divus Ioannes Chrysostomus i , a sua praestantia , et dignitate, quam primis c.ν. temporibus obtinuerat, eXcidisse , eamque comparabat Matronae spectatissimae, quae quum senuerit, dolore quodam concepto in amissae juventutis ornamenta in tenderer . Quod multo majori ratione de nostris temporibus est dicendum , et ob tantam temporum diutu nitatem , et ob incredibilem Ecclesiae, et rectae Fidei Oblatrantium inimicorum multitudinem, quae adeo eX Crevit , ut, nisi praeclara illa Salvatoris nostri promissio Consolaretur atque firmaret, qui se adeo stabile Ecclesiae suae fundamentum posuisse adfirmavit, ut portae Inseri eam oppugnare et perdere numquam possint,

verendum esset, ne hoc tempore tot machinis concussa , tot hostibus undique obsessa, occasum pariura es

set . Sed perpetuae sint Deo clemensissimo grates , qui hanc Ecclesiam Bononiensem tot praesidiis ornavit, tot ei contulit eximios Pastores doctrina, et religione prae clarissimos, qui divinum Fidei depositum , ceu pretiosam haereditatem diligentissime conservarunt, sanamque etiam disciplinam nobis tradiderunt, adeo ut Ecclesias,3 λ.xκ. Bononiensis illud psalmi a) sibi usurpare jure possit:

eeeiderunx mibi in praelaris: etenim bareditas

mea praelara est mihi. Quamobrem , quum nobis haec ipsa Ecclesia administranda sit data, nihil antiquius habemus, quam ut ejus pulchritudo, et decor omni eX parte servetur, et in perpetua quadam, quasi pastorali vigilia consistamus, ne Fidei sanitas ullo modo labefactetur. II. 3ὶ M R.. Itaque quum dicat Apostolus 3 : eorde eredi- '' tur ad justitiam , ore autem conferris sit ad salutem: Curatores animarum in eo primum elaborare debent,

16쪽

LIBER I. CAP. I.

ut in omnium corde firma, et stabilis fides permaneat, et id ratum et certum habeant, quod a Deo traditum esse sanctissimae Matris Ecclesiae auctoritas comprobarit. Serpit enim malum infinitum , manatque in dies latius, ut plures in sinu Ecclesiae educati, ab ea, quam a primmis annis acceperunt, Fide aberrantes, et si exterius poenarum metu compressi non valde se prodant, in corde tamen Fidem abnegent, vanis perplexitatibus irretiantur , et putantes se esse sapientes stulti fiant. Omnium miserrimi hi sunt, qui, quum nulla ipsis scintilla veritatis affulgeat, in tenebris ambulant, et innumerabilium peccatorum situ, et sceditate tabescunt. Neque in hanc sanctae Fidei jacturam incidunt, nisi magno peccatorum pondere traducti, quorum mentes angustae, humiles, pravae, oppletae tenebris et sordibus splendorem Fidei nec intueri, nec sustinere diu po

tuerunt .

Idcirco ii omnes, quibus animarum cura commissa est, persaepe doceant, quanti faciendum sit Fidei donum , et quam nefarium crimen sit, Spiritus Sancti opus extinguere, et perdere : excolendum illud esse morum honestate , et fuga vitiorum , ut charitatis praesidio firmatum , et roboratum sit: Dei verbis firmissimum assensum esse praestandum, et ideo nos fideles vocati,

quod sine ulla dubitatione dictis credamus, et nihil dubitemus, ut ait divus Ioannes Chrysostomus I : Quis0--δ.

vel unum Fidei articulum non credunt, eos omnem misi '' Fidem amittere, Sicut uno tantum gravi peccato tota deperditur charitas, ut docet divus Thomas r): Quin tu . . in et sola unius articuli dubitatione voluntate Suscepta, Fidem c.rrumpi: tantam vero esse hujus criminis gravitatem , ut deficere a Fide peccatorum maximum dicatur ab eodem sancto Doctore 3 , et peccatum remis se s. t. a.

sionis incapax, non quod ex Dei misericordia remitti non possit, sed quod dissicilioris remissionis, et curationis sit, ut pote in Spiritum Sanctum patratum q). A a Uo, Ila

17쪽

CONSTITUTIONUM SYNODALIUM

Doceant pinerea quaedam esse Mysteria , quae implicite

credere non satis sit ad salutem, idcirco nedum credendum de Deo esse firmissime , quia est, et i quirentibur se rem virerator sit i); sed esse de necessitate salutis necessarium explicite credere Mysterium sanctissimae Trinitatis, et Incarnationis, et Passionis, ct Resurrectionis Christi 14 atque adeo nullo temporem. intermittant hcc sacrosancta Mysteria eXponere, et in

or mi. culcare.

Ne vero Fidei ardor deservescat, repetitis Saepe a-ciibus Virtutum theologicarum est reStaurandus , quos qui longa temporis intercapedine renovare negligat, gravi se crimine obstringit, ut ex Ecclesiae sanctionibus

constat 33. Quare diebus sestis de praecepto nedum Pa-xi. Iuchi , Sed et alii Sacerdotes in Ecclesiis subsidialibus, atque in Oratoriis a parochiali Ecclesia mille passibusta, Au a. dissitis horum actuum formulam in calce Synodi appotitam sic ad verbum distincte, et expresse pronun

ut a populo exaudiri, et repeti possit sue . Quod

M. HL 1 si hoc facere praetermiserint, non patiemur absque animadversione negligentiam hujusmodi elabi . Ii vero , qui pie et religiose hos actus frequentabunt, praeter Fidei Constantiam, qua munientur, Indulgentias quoque lucrabuntur a sancta Sede impertitas, quae in calce Sy- ο) sp . nodi adjunguntur is . Sed videant animarum Curatores , ne Impulus sit ut Ephraim miluu doeta Histere tri-s7ὶo MX- turam, ut est a Propheta dictum , et preter verborum qonum nihil intelligat, nihil sapiat, et labiis Deum honoret, cor autem eorum longe sit. Imbuant igitur eum diligenter , quid de Deo sit credendum , et cur credendum, quid, et quare a Deo sit sperandum , et quid in Deo sit diligendum , ut quasi a cortice verborum in intimam sensuum quasi medullam penetrare possit.

III. Quia vero ore At consemo ad salutem, ut ne-

18쪽

LIBER I. CAP. I. Igare Fidem numquam licet, ita eam exterius prosteri aliquando debet homo catholicus r) vel ad honorem Fi- in D. N. dei tuendum, vel ad parendum sanctissimis Ecclesiae le- ritu

gibus. Nos ipsi dum Synodalis conventus haberetur, ut faciendum Episcopis commendat Benedictus XIV. ,eXemplo praeivimus, et ex consueta formula coram adstantium Sacerdotum caetu, atque cum illis Fidei profes- s. IV. Monem emisimus. Qui vero ad Dignitates, et Canonicatus in nostra Metropolitana evehuntur, omnino Obtemperare debent Synodo Tridentinae praecipienti, 3 ut i,ine dum coram Nobis, vel Vicario nostro Generali, sed etiam in Capitulo fidei prosessionem emittant. Provisi etiam de Beneficiis quibuscumque curam animarum habentibus coram Nobis, vel Vicario nostro ad eamdem habendam Fidei prosessionem tenentur. Hi autem omnes intra duos menses a die adeptae possessionis id perficiant , alioquin fructus suos non facient, nec illis possessio suffragabitur. Sub quibus poenis Ecclesiarum , seu Militiarum Commendatarii, etiam sub quovis titulo, se obligatos esse noverint ex Constitutione Pii IV. q) cium tibi , Mandamus quoque, ut ii Omnes, qui Beneficium M. N. . simplex consectiti sint, vel Canonicatum in Ecclesia γε' Collegiata, eamdem publicam Fidei testificationem promant. Nullus praeterea ad audiendas Consessiones, s ..d.-l ad divinum Verbum faciendum electus , sive Regularis, sive Saecularis sit, admittatur, qui, ut primo pro I. Cap. Lianti operis ministerio fuerit approbatus, Fidei professionem aliquando coram Nobis , vel Vicario Nostro non Corum..emiserit . Eamdem quoque ad sormam Constitutioris Pii IV. s) sub poenis in ea contentis Sacrae Theo o, Itilogiae, Iuris Caesarei vel Canonici, Philosophiae, vel

Medicinae laurea decoratis, et omnibus instruendae juventutis in aliquod magisterium vocatis omnino facien- 1364. dam praecipimus. Procuratores item, et Notarios nositi Tribunalis pro causis sanctae Inquisitionis ad ipsam O- tri visae.

Uigamus 7 . Qui ex harum legum praescripto nondum

19쪽

6 CONsTITUTIONUM SYNODALIUM

Fidei professionem emiserint, intra duos menses ab hae Sunodo elapsos omnino perficiant. Erit autem nostri Cancellarii Archiepiscopalis in libro ad id comparato, eorum omnium describere nomina , qui eamdem prosessionem ex stata sormula emiserint, adjectis patria, lo-CO , et tempore, et grady singulorum. Si qui vero vel propter longinquitatem locorum, vel aliis difficultatibus prepediti a Nobis facultatem obtinuerint, ne ad Urbem accedant, hi coram Vicario foraneo, et testibus Fidei professionem enuncient: foranei vero Uicarii intra mensem ab eo actu peracto Cancellario nostro de scripto testimonium exhibeant, quo illos omnes suo munere perfunctos doceant. IV.

Sed quantus est impiorum hominum furor, et inviollerabilis petulantia , ut externam Fidei professionem extinguant, et deleant ρ Crescit in dies singulos hostium Ecclesiae, et Fidei numerus, ut illud divi Ioan-

nis Apostoli omnino contingat i): nune Antichristi' malai faeti satis. Hi erroneas, haereticasque Opiniones , si facilem aditum inveniant, alienis auribus insussurrant, et disseminare pergunt, et Ecclesiae amantissimae Matris perduelles, et ingrati illam oppugnare non desinunt: ejus leges, et auctoritatem contemnunt, jejunia parvi pendunt, sacros ritus despiciunt, Sacramentorum frequentiam irrident: quumque nullam habeant, vel admodum exiguam Dei et divinarum rerum notitiam , et solas voluptates eX pendere atque aestimare sciant, effrix nata audacia de rebus gravissimis disputare sibi a rogant , suoque ingenio dimetiri praesumunt: atque adeo omnem veritatis semitam derelinquunt animalis bo-mo , ait Apostolus sa) , non percipit ea, qua sunt Θ ritus Deir stultitia enim est illi; et non potest intel- Iigere, quia spiritualiter examinatur. Et plane indiagnum rationem Fidei humanis committi ratiuncatis et tandam , quam tam certa ac stabili everitare constas

esse

20쪽

esse subnixam ait divus Bernardus I . Nunc au- item res eo adducta est, ut sanctissima Fidei dogmata sa Christo Domino lata, ab Apostolis promulgata , san guine tot Martyrum confirmata, tot prodigiis illustrata,

a tot Viris sanctissimis transmissa , tanta saeculorum diuturnitate et consensione corroborata, in tantam lucem deducta, muliercularum, et ganeonum , et otiosorum,

qui unguentis nitent, impurissimis vocibus obsuscentur, et discerpantur. Quorum furiosi impetus sunt retundendi, insanique conatus propuliandi, ut obstruatur os loquentium iniqua, ne simplices et debiles, eeu parvuli fluctuantes χὶ circumferantur omni mento doctrina in nequitia ibominum , in astutia ad circummentionem erroris. Quare in hoc evigilare debet Parochorum cura, et labor, ne ullus seratur insensus Fidei error: si vero quempiam deprehendent, qui haeretica verba, vel quae haeresis suspicionem faciant, proserat, hunc gravissime increpent, et omni studio contendant, ne imposterum has pestiferas opiniones ad aliorum aures effundat, et jam evulgatas diluant, atque confringant: deinde vel Nobis , vel haereticae pravitatis Quaesitoribus quantocius eos deserant. Persaepe moneant omnes Christifideles, ad quos hujus criminis notitia pervenerit, eosdem, nullis exceptis nec Regularibus, nec aliis quibuscumque, teneri perperam de Fide loquentes denunciare: qui refractarii id facere praetermittent intra unius mensis periodum , ipso iacto anathemate Summo Pontifici reservato illigari. Hinc Concilium primum Provinciale Bononiense prudentissime praecipit Parochis 3 , ut saltem singulis annis Edictum de haereticis denunciandis promulgent. Quod omnino a Parochis observari volumus in populi stequentia, et in itra Missarum solemnia Α . I

Verum hanc tam adultam Ecclesiae pestem alit et bisvet, estque veluti ulceri unguis, incredibilis venena- 'torum

SEARCH

MENU NAVIGATION