장음표시 사용
31쪽
porum nota, jactetur; et quam horrendum sit superstitionibus , et blasphemiis illius integritatem polluere. Qua re date operam diligenter, ut illam sedulo tueamini, nihil in novantes, nec eos fines transilientes , quos MajΟ- res nostri constituere. Nos equidem Dei aemulatione vos aemulamur, ut tamquam Sponsam candore Fidei amictam , et ornatam vos Christo exhibeamus. Vos satagite , ut in hoc saeculo nequam tamquam luminaria lu-c p ii, ceatis, ut de Philippensibus ajebat Apostolus si), verbum vitae continentes ad gloriam nostram in die Christi. Et quoniam Dei beneficentissimi munere hanc catholicam Fidem, ut a Majoribus accepimus, hucusque intemera
tam retinuimus, curemus omnes, ut eamdem florentissimam, et suffragiis nostris auctam, et cumulatam ad posteros transmittamuS.
CAPUT IV. De Doctrina Christiana.
tii Asa.ω. autem Fides eX auditu concipiatur r , per-X. x7. Spicuum mi, quam necessaria semper fuerit ad aeternam salutem consequendam Docto is legitimi, et fi -
quomodo audient sive praedicante Θ Equidem Parochorum , qui animarum Pastores Sunt, praecipuum munus eSt, oves sibi concreditas Coelestis doctrinae pabulo enutrire,
et pascere. Cogitent proinde nihil esse, in quod plus laboris, et industriae conferre debeant, quam ut omnes sibi commissi in Christi doctrina sint informati, et docti juxta illud, quod futurum praedixerat Isaias Prophes in Caν. ta Α : ponam unλ osos filios tuos Aetos a Domino. Iam Ecclesia singulorum fidelium saluti invigilans ad Sace .s. dotes, et Par hos conclamare non destitit, ut nullo
32쪽
tempore intermitterent tam salutare opus christianae Doctrinae rudimenta tradendi: nihil frequentius inculcatur, nec observatur utilius. Sancta Tridentina Synodus singulari Zelo cupiens Ecclesiam ad veterem splendorem, et dignitatem consorinare, praecipit I), ut Omnes, qui animarum curam obtinent, per se , vel alios idoneos,
si legitime impediti fuerint, diebus saltem dominicis ,
et festis solemnibus plebes sibi commissas pro sua, et earum capacitate pascant salutaribus verbis, docendo ea,
quae scire omnibus necessarium est ad salutem, annunciandoque eis cum brevitate, et facilitate sermonis vitia , quae declinare, et virtutes, quas sectari oporteat, ut poenam aeternam evadere, et coelestem gloriam consequi valeant. Et alio in loco Episcopis mandat ut saltem Dominicis, et aliis sestivis diebus pueros in L .. Δ singulis parochiis Fidei rudimenta, et obedientiam erga Rebris. Deum , et parentes diligenter ab iis, ad quos spectabit,
doceri curent. Plenae sunt singularum Ecclesiarum Synodi , et praecipue Praedecessorum nostrorum, institutis et legibus ad traditionem christianae Doctri raae pertinenti hus: pleni omnium sapientum hac de re libri, et una Ecclesiae vox est, enitendum summopere, ut omnes Christi fideles in via domini instruantur. 1 I.
Nos vero, qui singulos curae nostrae demandatos tanto dilectionis ardore prosequimur, ut quicumque sit vel abjectus, vilis, sordidus, mendicus, et in oculis homminum nullius momenti, hunc eumdem, et Singulos perinde diligamus, ac si ipse solus in clientelam nostram esset datus, adeo in corde nostro infixus, et insculptus est, ut nihil flagrantius optemus, quam ut omnes in christiana D trina diligenter excolanrur. Hos igitur omnes , et singulos Parochis praecipue commendamus, et
tamquam filiolos in Christo genitos, et longe carissimos teneris nutricibus in timore Domini educandos tradimus. Equidem Nos, dum Dioecesim universam pro munere C a nostro
33쪽
nostro lustraremus, et singulas Parochias inviseremus, nihil potius habuimus, quam ut investigaremuS, quα esset in hac Doctrina tradenda diligentia , et qui fructus. Sed vox nostra nec semper, nec ubique personare, nec ad omnes proficisci potest. Quare in Parochorum sedulitate , et Zelo conquiescimus. Igitur illos omnes, quibus animarum cura commissa est, per Christi viscera obtestamur, ut numquam in tam salutari, et nccessario Ope re languescant: pueros, et puellas, rudes, et imperitos ad Dei notitiam deducant, blanditiis alliciant, praemiis invitent, tardos, et hebetes excitent, negligentes redar guant : parentibus, et lieris ostendant graviter delinque re , si filios, et famulos ab excipiendis Doctrinae christianae praeceptis abesse patiantur . Ipsi vero dum huic operi Vacant, eXplanent ea Mysteria, quae ad salutem scitu necessaria sunt, eXponant Apostolorum symbolum , septem Ecclesiae Sacramenta, Decalogum, Dominicam pre cationem : et illud frequenter insinuent, sidei bona opera esse adjungenda , charitatem esse legis complementum,
apsamque In omnem vitam, et in cuncta opera vim, et
influaeum conferre debere. Non illos pigeat se ad vulgi captum demittere, et iterare eadem saepius, ubi opus sit, ratione non ad ingenii, vel doctrinae ostentationem, sed ad pietatem promovendam, et ad doctrinam ins rendam accomodata. Si quid occurrat sublimius, et eX-s i LA. vi plicatu dissicilius, e divi Augustini consilio i , non
ia; tamquam in involucris o tendere, statimque a Cap. conspectu abripere ', sed aliquantum immorando oportet quasi resolvere, atque expandere, et inspicienda, atque miranda offerre animis auditorum. Si dubitent in aliquo adulto Fidei praecepta temporis longinquitate esse intermortua , et pene deleta, eadem refiicent, Ut reviviscant. Observanda est etiam a Pastoribus 1 audien-
. XL trum aetas, Ingenium, mores, conditio, ut Omnibus omnia effecti omnes Christo lucrifaciant, ut seipsos fideles ministros, et dispensatores probare possint. Si quem videant
34쪽
deant abiectiorem, et tardiorem, et ex infima plebe, in
hunc intendant maxime, majorem a Deo laboris, et charitatis mercedem percepturi, nec quempiam fame perire sinant, neque accidat unquam, ut qui panem petant , non sit qui frangat eis. Nemo autem tam vilis est, quem non Summe carum, et pretiosum habere debeant , quippe vile esse non potest, quod Filii Dei sanguine comparatur , ait divus Laurentius Iustinianus I). tu De tria Nullus est autem, pro quo Dei Filius non Vitam, a sanguinem largissime profuderit. Quem charitatis fervor gone Calu urat, huic erit suave omnem eXsorbere dissicultatem, quorumdam etiam stultitiam, et hebetudinem perpeti, et taedio assuescere. Hac incensus Apostolus χ) factus tεν I. est in medio suorum, quos Christo pepererat, tamquam parvulus, et tamquam nutrix, fovens filios suos: non ergo recedat, ait divus Augustinus 3 , de rectore e iam s3 I s. eis.
euitatis gallina illius ), qua languidulis plumis te-πeros fatur verit, et sussurranter pullor confracta moee XXIV. 1
admorat, e us blandas aur refugientes superbi, praeda fune alisibas. Confidimus Nos, Pastores omnes flagrantissimos in hoc munere praestando futuros, et tantum
laboris, et diligentiae impertituros, quantum rei magnitudo requirit. Quod si qui desides, et languidi hoc munus persequentur, per censuras ecclesiasticas compellemus, non obstantibus consuetudinibus, et privilegiis, quemadmodum Episcopis faciendum esse indicit Tridentina Synodus 33. Atque haec ipsa Synodus, Ut hujusmodi negligentiae gravitatem ostendar, aliam sanctionem XX in
addit, injungens Episcopis s), ut ubi ab Epscopo moniti trium mensium spatio muneri suo defuerint, aliis ad ioὶ Sos. , . ipsius Episcopi arbitrium cogantur poenis, nec non, ei sic expedire visum fuerit, ex Beneficlorum Ductibus alteri, qui id praestet, honesta aliqua merces per olvatur, donec principalis ipse resipiscens ossicium suum impleat. Nos sanctae Synodo obsequentes, non praetcrmittemus faces stimulosque admovere tanto muneri indormientibus. m.
35쪽
Itaque animarum Pastores, ut suo muneri faciant satis, Omnem curam, operam , et diligentiam ponant, ut christiana Coctrina meliori, qua fieri possit ratione tradatur. Diebus festis, et praesertim dominicis, datoti, Sat . . Signo campanae majoris i) ante vesperas, vel alia homriis, ' Ira Commodiori invitent populum ad Ecclesiam: consti- Φ. C p Hs. tuant homines graviores, qui pueros huc illucque va xiν. .m gantes ad Ecclesiam adducant: pueros, et puellas Dercarae. PAE- classes dividant, et mares a foenunis separatim collo classibus singulis praeficiant peritiores mulieres, Sr οι. et viros, qui tenellam aetatem primis fidei elementis imbuant: cathechesi completa, adolescentuli initis inter se disputatiunculis, de iis, quae didicerunt, Specimen pG beant. Tum ipsi per horam de rebus ad salutem nece Liν. i. v. sariis distincte, dilucide, et enucleate disserant: opportunis etiam digressionibus utentes, quae moribus compo nendis prosint, et pravis consuetudinibus evellendis,c3ὶ Laud. quae Solent obrepere. Omnino ludos 3 , et evagati O-- h ii viri materiein prohibeant eo tempore. Hortentur om nes, etiam eos, qui maturiori aetate sunt, ut ad hujus sanctae disciplinae informationem conveniant, doceantque neminem esse de rebus divinis adeo doctum, qui non hujus institutionis indigeat, resque divinas ea constare Praestantia, et magnitudine, ut numquam satis percipiantur, et semper esse locum majori intelligentiae; exemplum vero eorum , qui grandiori aetate Sint, permultum Conser- .re , ut adolescentes, et pueri incitentur. Bis in anno In-
dulgentias evulgent 4 , prima scilicet Quadragesimae dominica, et in festo omnium Sanctorum , easdemque legen- sin Laui. das publice teneant in Ecclesia sue i, frequentantibus pium
θ M. opus christianae Doctrinae a summis Pontificibus concessas: nec omittant saepe commemorare , quot spiritualium bonorum materies et seges sit, hanc exercitationem tam Sanctam frequentare, et alios Fidei mysteriis expolire.
Insistant vero, ut de iis, quae in Ecclesia eliceperunt,
36쪽
cum domesticis colloquantur, eorumque memoriam re novent, ne eX animo facile dilabantur. Quia vero Pastorum vox non semper ad puerorum aures pervenire potest, moneant ipsi Pastores parentes Suo rum nitorum doctores esse debere, ut a clivo Ioanne
Chrysostomo est dictum I). Atque illa quotidiana, et per petua parentum disciplina effciet, ut audita in Ecclesia
Verba memoria alantur, et conserventur. EXigant etiam
a parentibus, ut a primis annis filios, et filias ad saluberrimam hanc institutionem deducant: omnino vero illos, qui septimum annum attigerunt, jubemus ad Ecclesiam venire, et Christi Domini instituta tradentes audire, nec id intermittere saltem usque ad annum decimum octa uum r). Iuverit etiam ad acuendam mentis pietatem ML Cantica quaedam Spiritualia interponere, quae vernaculo sermone Fidei mysteria exhibeant: id enim et antiquitus magna cum utilitate frequentatum est, quemadmodum testantur divus Augustinus 3 , et divus Ioannes Chrysostolnus ). Advigilant etiam Parochi, ut, quando in Sacellis mille passibus a Parochia dissitis sacrum peragitur, Sacerdos ibidem dies festos populo denunciet: sacrum Evangelium eXplicet, et christianae legis praecepta illis omnibus explanet, qui ad Missae sacrificium convenerint 3 . Qui haec nostra jussa detrectaverit, poenas da- is bit nostro arbitrio statuendas. Parochi autem, et Vica' ait uitirii foranei curabunt diligenter, ut Sacerdotes in ruralibus Sacellis rem divinam facientes suo munere persungantur; sin minus rem ad Nos deferant. Caveant etiam, ne propter functionem aliquam in aliis Ecclesiis etiam Regularium peraciam, populus a parochiali Ecclesia, et christianae Doctrinae traditione avocetur. A gerendo pa trini, et matrinae munere 6 eos excludant, qui prae- εὶ cipua fidei mysteria ignoraverint. Mandamus insuper I), ne ulla matrimonia de more promulgent cujuscumque Et βe q.
conditionis, aut dignitatis sint futuri conjuges, nisi cum ipsorum Voluntas exploratur, fidei rudimenta satis per- M a ncepisse constiterit. IV.
37쪽
I V. Sed vero, dum Parochos hoc tanto ossicio imbuendi christianis praeceptis populum devinctos volumuS, non ideo vetamus, ut alios in subsidium advocare possint Cum propter populi multitudinem, tum propter alias interpositas circumstantias, ob quas non semper, nec ubique effundi queat Parochorum sedulitas: quinimmo, quo F tu. niam uariemque mandavit Deus de proximo xuo I), Optamus, ut omnes in rem tam sanctam, et utilem vires, et laborem conserant. Et primo Concionatores sacri, dum e suggestu verba faciunt, persaepe admoneant
populum, quanti intersit in scientia salutis proficere, in eaque in dies erudiri, et quot sibi mala concilient, qui si ignorantia obcaecati tota via aherrant r). Consessarii .ι-, az meminerint propositionis ab Innocentio XI. pro- P. II. Scriptae 3 , in qua absolutionis incapax decernitur ho-ui L ἐ- . , laboret ignorantia mysteriorum Fidei, et Culpλ bili negligentia ignoret mysterium sanctissimae Trinitatis,
et Incarnationis D. N. I. C. Percunctentur etiam a parentibus , et dominis, an filios, et famulos rite institui rent: pueros, et puellas interrogent, an frequenter adeant Ecclesias, in quibus Doctrina christiana tradatur: ab illis etiam exquirant, quam sint adepti de rebus divinis notitiam. Quicumque in clericalem statum adscitis 3 Sunt q), et multo magis, qui Sacerdotio sunt initiati se Parochis adjutores exhibere debent, et Christi Doctrinae xi K Noli fideles administros. De ipsis enim dictum est 3ὶ: estisdietina misericordia in ecclesiastico Ordine constituti ad I. Me.AI. guriam Dei conservandam, propagandamque. Nihil autem Deo carius, nihil acceptius, quam ut ipsius adju-t6 Lib. I. rores Simuς, ita ut dicat divus Gregorius Magnus 6): nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium , quale est x elus animarum. Si eos Dei gloriae desiderium tangit,
quo certe assici par est, ut Suscepto muneri non desint, in hac eXercitatione operam navent diligenter. I udimagistris quoque, et mulieribus, qui pueros, et puellas ire
38쪽
nituunt i , mandamus, ut eosdem frequenter in chri- ti; - x. stiana lege informent, et saltem semel qualibct hebdomada. Qui praesunt iis contuberniis, in quibus pueri , νεν. D, Od. et puellae educantur, sataeant, ut Doctrinae christianae
exercitatio numquam intermittatur. UonremarII Monta B Md.
lium puellas in Monasteriis degenteos hisce praeceptis erit-dire non negligant. Omnibus denique cordi esse debet,
ut omnes cognoscant solum Deum verum, et quem misit Iesum Christum et , et illud Isaiae varicinium apud
nos compleatur 3): repleta est terra scientia Domini, sicut aqua maris operienter . Nam patribus, et matribus, v.
et omnibus, qui aliquibus praesint, numquam finem faciemus inculcandi, ne hac in re remissius se gerant, Apostoli sententiam apponentes ): si qnis suorum, maxime domesticorum curam που babet, Fidem negaetites est infideli deterior.
Quale autem incitamentum accederet, et qualis singulorum fructus esset, si matronae spectatae , si viri graves, et docti, et claritate sanguinis insignes, si ingenui adolescentes huic tam salutari operi auxilium serrent, suoque exemplo alios provocarent Θ Habemus hac de re praeclarum, et domesticum exemplum ad imitandum propositum . Nam saeculo superiori nostra haec Civitas Ven. Coesarem Blanchenum admirata est, virum ex ordine Senatorio, tanta nobilitate, tanta auctoritate, et tradendae infimae plebeculae christianae Doctrinae studiosissimum s . Hic diebus scitis Christi e Cruce pendentis simu- s In eius lacrum deserens, stequentiores Civitatis vias circumiens, coactum puerorum pauperum agmen ad Ecclesiam perducebat , eisque Fidei rudimenta benignissime explicabat: Et aliquando vicos, et oppida Di ceSis concursans, coelestis Doctrinae semina ubique jaciebat: nec semel in silvis, et in agrestibus locis conquisitos pueros, et rudes , facto eorumdem circulo in rebus divinis suavissime
eruesvit, et praemiis delinivit. Quod eximium pietatis D officium
39쪽
ossicium, tamquam praeclarum vitae decus, et ornamen tum in posterorum memoria sempiterna conditum, et collocatum est. Absit ergo, ut viro nobili, et apprime Claro, et quacumque dignitate decorato indignum credatur, quod Dei Filius infinitae majestatis facere dignatus eSt, qui evangeligare pauperibus se missum testatus
tr Luca est i . Sunt quaedam familiae nobiles, in quibus jam consuetudo laudabilis invaluit, ut per Sacerdotem filii, et famuli domus singulis hebdomadis Christi Doctrina
imbuantur. Laudandi equidem, qui hanc domesticam curam habent; sed laudatiores evadere possent, si iidem cum domesticis ad christianae Doctrinae scholas accede rent , ad quas eos ducere , metat ad pabula salutis mobis
non est erubescendum, ne , eum erubescatis Dominum Deum nostrum in boe mundo , erubescat mos ille in alio,
Nostrae porro curae omnes, vigiliae , cogitationesque in eo elaborabunt, ut nullo tempore sacrae hujus disciplinae vigor hebescat. Ii adolescentes , qui prima Tonsura, et aliis Ordinibus initiari postulabunt, certo repulsam ferent, nisi Nobis conςtiterit in christiana Doctrina tradenda Operam suam locasse. Qui vero parochiales Ecclesias adipisci contendent ad eam honoris, et gradus dignitatem obseptum aditum intelligent, nisi de sui diligentia in erudiendis pueris certum documentum eX- 3 in hibeatur 3). Adolescentulae vero, quae dotes a Nobissae. eXPOStulent, ab omni spe eas assequendi demotas se sen- Et caui . tient, nisi de scripto testimonium referant, quo intelli-- gamus, easdem frequenter ad excipiendam christianam Doctrinam in Ecclesiam parochialem convenisse, et in
ea satis versatas esse. Adprobamus praeterea, et vehementer commendamus eam consuetudinem, ut in locis
publicis Civitatis Catechismi traditio fiat. God tamen ne temere fiat, qui hoc munere fungentur, adprobandi a Nobis erunt. Atque ii quidem castigata locutione,
40쪽
LIBER I. CAl . Iv. Z7gi avique sermone semper utantur: scurrilibus, et jocosis , et ad risum creandum idoneis amandatis, non illecebras vulgi per nimiam festivitatem aucupantes, sed animarum fructum eXquirentes. Nam qui de rebus divinis ad populum verba facit, semper in grandi materia versatur, ut docet divus Augustinus ci): qui autem rebus maximis dicat, ad vilia , et abjecta , et ridicula Clin. Ap. delabi non decet. Confirmamus etiam, et omni studio prosequimur institutam iam Visitatorum Doctrinae christianae Congregationem, quorum ossicium ad christianam popii instructionem plurimum conferre posse censuit Bened. XIV. a . Atque hos Visitatores magna charitate complectimur, et ex eorum sedulitate confidimus, fore ut sacra hujus disciplinae ratio nullo tempore restigescat. Optamus etiam, in omnibus Parochiis societa- tes, seu confraternitates conflari christianae Doctrinae, ubi extructae non sint, quemadmodum sanctus Pius V.
et erigi ubique locorum desiderat, collatis etiam Indes
gentiae subsidiis, et iis, qui Societatibus hujusmodi nin is . . tmen dederint, quoties alios docuerint, et iis etiam, qui
instructi fuerint fg). Ad evitandam omnem pertur eredito. bationem, confusionemque et docendi, et discendi, volumus, ut omnes utantur libello pro exponendis primis fidei rudimentis jussu nostro edito: in longioribus vero instructionibus Catechismo Romano s , aliisque
probatioribus libris. Denique ut omnia austrantur impe- ορι. σο' dimenta, quae huic tam necessariae exercitationi obesse possunt, et ejus disciplinae servor numquam languescat, innovamus nostri Praedecessoris Iacobi Boncompagni Edictum, quod ad Synodi calcem adjicimus 5 , sancien- et
tes ut bis singulis annias publice perlegatur, scilicet pri- ra'. 'ma Quadragesimae Dominica, et in Festo omnium Sanctorum : et Parochi certiores faciant Vicarios Foraneos, se huic decreto nostro parui SSe.