장음표시 사용
331쪽
euum tamen in me studium cum paterna benevolentia conjunctum, in eo nunquam defuit . Quae res ita in animo meo residet , meque ita admonet, ut me tibi plurimum debere profitear. Quod cum ita sit, persuasum tibi
esse potest , omnia quaecunque in me sunt, quemadmodum etiam dixi tuis, ad commoda ct dignitatem tuam prompta esse , atque parata et meque nullum unquam ossicii genua praetermissurum , quod usui possit esse tuis re-hus . Tu quum perfunctis magnis laboribus , eo te receperis , ubi arbitratu tuo in literis, ct cum dignitate viveres , non possum non
probare otium istud tuum , quod & tibi honestissimum , & nobis fructuosissimum est futurum . Sed scito , res nostras hic te maxime desiderare: quibus profecto si adesses , plurimum opis afferre posses virtute tua . Et mihi imprimis gratissimum faceres : cujus ego quotidiana consuetudine hominis omniam praestantissimi, quam familiarissime uti vellem . Sed viro prudenti non audeo consilium dare . Patruus meus tibi salutem reddit. Vale, Seme, quod facis , ama. Romae XII. Calend. Iulii, Μ. D. XXIX.
332쪽
IAC. SADOLETUS EPIS C. CARPENT. B. Accollo S. R. E. Cardinali
ssius in retinenda amicitis constantiam Iaudat, suamque in lituis voluntatem commemorat.
N Ibit recordor permultis hisce annis mihi
accidisse gratius , neque optatius , quam tuas nuper literas et plenissimae enim fuerunt amoris , suavitatis , ossicit. Quodque ad pra: claram jam laudem tui praestantis ingenii pertinet, eo modo scriptae , ut purius, aut plegantius , quod me legisse meminerim , ha-heym profecto nihil . Itaque duplici. ex illis gaudio affectus sum . Nam cum omnis tuae ςrga me voluntatis significatio pergrata P tum vero orationis nitor , ct verborum ac sententiarum venustas ; quam in scribendo adhibuisti, mihi vehementer iucunda extitit. Simul enim intelligebam legens , ct quam tu de me amice honorificeque sentires : ct in eo explicando , quam tu existeres dignus , ut de te ab omnibus praeclare ac mirabiliter sentiatur . Nam illa tua dulcis commemoratio superiorum temporum, repetita prope ab ultimo, & pro duoa in hoc usque tempus , cum illust si testificatione tui de me iudicii, perpetuaeque opinionis , tantam mihi laetitiam
333쪽
attul It S voluptatem , ut eam verbis consequi non possim . Plane enim perspicio, id quod his temporibus rarum est , in homine praesertim potente , firmam manere apud te amicitiae fidem , per quam amici , quam via absentis, memoriam benevolentiamque conserves . Sed profecto illud verum est quod di ci solet, eum qui bene a natura ad ample xandam laudem constitutus sit, omnes facile in animo comprehendere virtutes , Quam ego ingenii indolem in te intuens, iam tum a pri- n. , cum etiam pene puer me tibi adjunctum an amicitia esse voluisti ; coepi sperare continuo magna, eaque de te feci judicia , quae postea eventu ipso comprobata sunt. Et si in eo quidem omnes decepti fuimus , quod spem
opinionemque nostram , tuamque una aetatem , virtus ipsa in te longe antecessit. Uerum haec ad exponendum longius fortasse tempus & copiosiorem desiderant orationem. Quae autem sunt ossicii, Sexposita alias sunt, Scnunc breviter sic exponantur : ut scias , nihil mihi esse magis in optatis , quam tibi persuasi mum esse , me inter tuos , qui pro tua dignitate S summa liberalitate permulti sunt, maxime omnium esse tuum . Id quibus allia ossiciis possit declarari, si scivero , non committam, ut meum ullo in loco studium requiratur. Hoc quidem ipse per me praestabo se. Per, atque essiciam , ut neque sngularium
uarum laudum commemorationem , neque tuorum de me meritorum memoriam , quae quidem hoc recente testimonio tuae erea me tantae voluntatis cumuIata sunt, ulla unquam mihi ex animo aut ex ore aetas deleat. Quod
ει hoc otium , quin eao maxime delector, Sequod
334쪽
quod tu quanquam te consuetudinem meam desiderare praeteteras 3 no a probare tamen non potes , Deus mihi fortunaverit: dabo operam profecto , ut me neque in amore , neque in fide amicitiae, posteriore is ferre parte is aliqua in re intelligas . Vale , ct nos ab sentes tuere. Carpentor acti, xVIII. Calend. Septembris, M. D. XXIX.
ret It ab eo etiam atque etiam , ut AntonIuis corna nanu in Procuratorem suum in Druiliaritatem recipere dignetur. NON putavi me contra oscium esse facturum, si tuam benevolentiam & studium erga me , quod multis locis saepe sum ex per
tus , ad omne is res , quae ad me ipsum pertinerent , tua ope conficiendas , familiariter advocarem . Nam neque est Omnino quicquam,
quod mihi ego de te non poIlicear, dc tua egregia praestansque liberalitas ea est , ut nos, qui te plurimum & observamus & colimus, iam pro nostro iure prope illa abuti posse videamur . Verum id quod peto , hujusmodi est. Antonius Corna Eanus, qui mea Romae negotia procurat, vir probus S fidelis, ct in omni Ob Vide quae de eo diM suiu superius p.agr. λ asa ῆ
335쪽
omni officio retinendo imprimis diligens , mihi est propter virtutem S fidelitatem charissimus . Eum ego valde me hercule optarim re
verti ad nos , solitaque ossicia & munera obire mecum , quae semper mihi ab illo grata acciderunt : quod etiam ipse non nollet. Sed cum Propter causas quasdam vel notas tibi , vel certe non dissiciles cognitu , eius ad nos reditus hoc tempore videatur esse interclusus, Inque hac re , quae sane incommoda mihi est,
illud tamen possit inesse commodi, quod iaurbe remanens , nostra obire negotia , ct siquid mea interfuerit, quod usu venire in dies singulos potest, te ipso quidem patrono S defensore, id expedire ac transigere , plurima iaque mihi in eo operas utiles atque opportunas praebere poterit: statui, quo a necessario erat faciendum . ad id meum quoque consilium Sc voluntatem adiungere . Itaque ei permisi, vel Potius eum hortatus sum , ut Romae domicilium habere institueret, nec apud alium tamen , quam apud eum , cujus ego si istic essem domo S contubernio potissimum uterer . Apud te , inquam, tua ut esset in familia , mihi proponere e vestigio coepi. Nam nec honoratiorem sibi dominum , neque majore apud cunctos dignitate , in me ipsum benevolentia , quam te, habere illum posse intelligebam et
nec vero cuius S animus S autoritas meis rebus esset paratior. Quapropter cum res sic sese habeat, equidem quod mihi abs te petendum est, quo id padio petam non satis reperio. Si peto audacter S libere, timeo ne nimis confidens : si religiose S prudenter , noullius animi esse videar. Ita alterum meus Pudor , alterum tua liberalitas , ct nostra vi
336쪽
detur conjunctio repudiare . Sed si ego In omiani vita praecipuum comitem mearum acti num , consiliorum, voluntatum , pudorem semper e ne volui: nihilque mihi fuit antia si uius , quam eum retinere perdiligenter , iaquo ornamentum totius vitae mihi decrevi esse positum : patieris tu , quae tua est humanitas, te a me rogari atque orari: quod equidem ago Rudiose, ac vehementer: ut familiarem meum virum optimum , quem ego multis de cauila mirifice diligo, tuum familiarem esse velis rsa tuasque eo apud te domi habendo , mel quoque absentis partem non parvam te habere : quippe cum crebrior multo futura sit, Sctuorum beneficiorum instauratio erga me , ct significatio meae perpetuae erga te voluntatis Iquae quidem illo interprete quotidie magia tibi declarabitur . Sed vereor ne quod modice, ct cum religione me rogaturum dixeram gid jam non rogare , sed efflagitare videar . Quare plura haec fortasse quam opus fuit. It Iud tantum adjungam: si hominis opera Seobsequio uti institueris , magnam te eX eicinfide S diligentia commoditatem esse captu rum . Mihi vero ita gratum facturum , ut tua quotidiana merita erga me, quibus ego tibi me devinctum esse confiteor , hoc etiam facto non parum cumulata futura sint. Vale VIII.Calend. Octobr. Carpentoracti Μ. D. XXIX.
337쪽
Iacobo Simonetae Epist. Pisauri
Rennis de suo In Psam. xcIII. Commentarior is edito. SEmper cognovi singularem in te pruden
tiam et amorem vero erga me pluribus jam rebus etiam expertus sum. Sed crede mihi , posteriores literae tuae utriusque rei certissimum testimonium mihi attulerunt. Nam ct cum benevolentia consilium , ct in consilio benevolentiam erga me tuam omnem ostendi' re . Itaque ego , homo minime timidus , qui ea quae scripseram , curaveram etiam ut viderent isti ipsi quos contra videbantur esse scri-N a PtR s
Q Hie Mediolani ex Ioanna Simone ita, & C the
fina Barba varia nobili genere natus , magnum ab adole Icentia, praeclaris editis ingenii monumentis, docti erudi inllisque viri momen adeptus est . Quare au. II S. a Iu- Ilo II. Aulae primum Consistorialis Advocatus electus , mox inter Sacr. Rotae Romanae Iudiere adserimus , d anum Auditor causarum Sae. Palatii , eodem Iulio Pontifice , Concilio Lateranensi interfuit. Quum sub sequentibus temporibus Leoni X. Clementi UII. ae Paulo III. aegregiam ac laudabi Iem operam navasset , tandem Rurno 233 s. ab ipso Pontifice Paulo inter Purpuratos Patre. stelatus est. obiit Romae Kalend. Novembris an .aextat eius Tractatus de Reservationibus Benestastrum RPau Io deinceps Granutio aactua. Vid. Ciaccon. tom. 3. ol. 7.. .
338쪽
pta, ut eoru in iniquissimi in miserorum soriatunas impetus magiε refringerentur , cum me non periculi mei cogitatio , sed ossicium &pletas imprimis moverent: ut primum literas tuas legi, statui esse nefas, non parere sapientissimi atque amicissimi hominis Rutoriis tali, vetusque sustuli prooemium , atque omne argumentum alia quadam ratione explica
vi ca) . Quod ipsum , librumque totum vn
inscripsi , atque misi homini summa virtuto ac omni dignitate ornatissimo Federico Fre gosio Archiepiscopo Salerni b) quocum magnus mihi usus , ct omnium ossiciorum summa necessitudo intercedit , qui nunc in Italiam proficiscens , Venetiis imprimendum .curaturus est co . Quod si mihi librariorum copia fuisset, libenter tibi Illum ante legendum misissem , ususque essem tuo potissimum iudicio , cui plurimum profecto tribuo. Selin summa inopia & dissicultate eorum qui describerent, feci quod necesse fuit: statuique esse
commodius ad plurimorum manus eum celeriter devenire , quam ad unius sero . Quanquam unus tu mihi pro pluribus sis semper futurus . Sed ignosces festinationi huic meae , multis enim de causis properavi ut ille liber quamco Vide quae de hae re habentur in notis ad Sadolet1
cba Loquitur heie SadoIetus de Commentario in Psal
mum XCIII. Huius commentarii Epist. nuncupatoriam ad Federicum Fregosium habes pag. a s 3. De hoc opere mutatis egimus in notis ad Sad. vitam pag. x xl x. & TXT.
339쪽
quam primum in publicum exiret. Tu tameta se eum legito ut si res in integro sit . Multa enim alia paro ac meditor , quibus accuratδperpendendis atque examinandis opportuna semper mihi futura est doctrina ct admonitio tua . Sed haec hactenus . De honore tuo quod ad me modestissime atque humanissime scri bis scito me hunc ipsum honorem quo praeditu sum , multo graviorem illustrioremque putare , posteaquam tu ad eundem es vocatus Facit enim tua eximia virtus, ct praestans iu. omni iustitiae laude integritas, ut nullus h nor tantus sit, quem tu dignitate personae tuae ornere amplificareque non possis . Sed haec quoque, quae longiorem desiderant orationem , in aliud tempus rejicienda sunt. Tu valebis, ct nos diliges, tibique per sua de his , te a nobis vere fraterno animo amari
S coli. Carpent. xvI. cal.Iunii, M. D. XXIX.
340쪽
gratiam . Quod enim maximo cum labore, nequeo tamen assequi, id sum tua opera sine labore ullo meo perfacile adeptus . Ac ad reliquas quidem suavitates multas ac magnas , quibus me assectum sensi, illa accessit, caeteris non minor , quod temporum nostrorum , veterumque diciorum , ac factorum , quae uobis unquam inter nos acta & communicata sunt, omnium est mihi memoria ex illo libro Tenovata , tum cum erat nostra aetas ad omnem alacritatem ct animi hilaritatem longe aptior . Habita quoque est illustris mentio multorum fortium virorum , quibus cum utrique nostrum jucundissima fuit familiaritas: quorum partem maximam mors nobis eripuit. Quo etiam tu majorem ossicii Si pie tatis laudem es meritus . Quos enim juvenis apprime dilexisti, eos aetate iam provecta eis honoribus exornas , per quos S virtus una eo rum, S tui praestantis ingenii laus immorta- 'litati consecratur. Sed haec hactenus . Etenim cum scribam negligentius , simque animo suspensior , verendum mihi est , ne taa Mam omnia conans dicere , parum tamen dixisse videar de eo, de quo nihil satis pro dignitate dici potest . Itaque venio ad alteram partem . Contendisti enim tu a me per literas pluribus verbis, ut in corrigendo ct mutando , quae mihi mutanda esse viderentur , neu sylo parcerem , neve ulIam in eo amoris, aut indu Igentiae ducerem rationem. Ergo obtemperare tuis praeeeptis volens , annotavi nonnulla, hercule ma os ut fidem tibi fac rem diligentiae meae, quam quod valde necessarium arbitrarer . Sed malui tibi superstitiosus , quam Parum servans religionis videri ι
