Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

gos IACOBI SADOLETI

in rebus meis omnibus perpetuus propugnator & fautor . Pro quibus meritis ego tibi vicissim omne meum studium , omnem meam observantiam , cultum , honorem, benevolentiamque dica ia fui que tuarum maximarum virtutum , quas ego admirabar , apud caeteros praedicator. Nunc disjunctis nobis tanto terrarum & regionum spatio, & tuum nihilominus amorem erga me eundem manere

confido, S de meo tibi plane polliceor. De-temporibus autem his , deque hac strage rerum omnium S ruina , per quam cunctR Op

pressa sunt, nihil sane tibi scriberem in hoc

tempore , neque tantorum malorum acerbam

memoriam refricarem, nisi intelligerem, quoacaeteris dedecori ct calamitati fuit, id ad sin- Sularem tuam laudem esse conversum . Quod enim adversos casus patienter tuleris , fortanarumque tuarum iacturam pro minimo habueris , praestiterisque te in omni fortuna firmum atque constantem , praeclara laus , Sc

docto homine sapiente que digna cod. Sed ta

men.

ca Loquitur heie Sadoletus de iis quae pertulit Caietanua in Romana clade ; qua de re haee habet Ciaetonius sive potius oldoinius loe.eit. In tumultibas vero , quibus Italia tota & Urbs ipsa Romae vexata est ss, quando nempe Borbonius Romanam Urbem amixit ,s, commorabatur Caietanus Capraui eae . Cerator ibi fa- ,, ctus de Romana clade in amiel euiusdam domum isae, abdidit , quam Germani iam depopulati fuerant; es, ideoque tutius ibi esse posse arbitrabatur . At eum D Hispanus quidam rescisset, Cardinalem ibi retineri , n come I ta militam inaau , impetu in domum facto , n Carin

352쪽

mea tibi cum quibusdam eth aliis cummunis . Non enim defuerunt c quam ego conjecturam de meipso facio) quos bonorum suorum amitaso de statu suo minime dimoverit. Sed quod

in tanto armorum strepitu tumultuque bellorum , furore hominum crudelissimorum atque avarissimorum omnia perfringente , tam

multis caedibus , direptioni hns , incendiis, in pace ct otio esse potueris , S ad literas sa-

Cras toto animo ita incumbere , ut utrumque Instrumentum nostrae fidei sanctissimae Inter-Pretandum susceperis , totumque pene absol-Veris et nec te aut periculi tui metus, aut alienorum incommodorum dolor , ab ea cura Scintentione animi avocare potuerit et hoc est,

quod ego imprimis novum S admirabile esse duco Insolita ista virtus, ct incredibilis quaedam animi a Ititudo fuit, quae effecit , ut in tantis communibus miseriis solus & placatus, ct beatus esses . Quo etiam magis tuum hoc opus videre desidero et quod posteris quidem

nostris tui excellentis ingenii , nobis vero etiam uirtutis & admirabilis constantiae perhibeat testimonium . Equidem , quod ad me attinet , ipse quoque in literis versor et sed conditione impari. Nam nec ingenio multun a

1, Cardinalem eaptivum duxit, a quo si lIbertatem e is peret, quinque aureorum millia postulavit, & h B buit . Eo tune miseriae pervenit Thomas , ut si a Gar aia Mauriquea vestem non aecepisset , inter homineas, minime versari potuisset. Paeatia Italiae rebus, se II tia , quo se contulerat , Romam veniens , liberalitan s me ab omnibus Romanis , atque ab ipso Ponti fi Is exceptus est, dic.

353쪽

Dunm ct animo sum infirmior: quanquam

mei damni cogitatio ine nunquam , plurimum autem afflictae reipublicae misericordia commovit: tum autem maximis hic dissicultati-hus in re familiari sum conflictatus. Etenim mihi fuit necesse pro natura & instituto coninsuetudinis meae , omne is meos & veteres , ct novos recipere familiares , qui undique egentes &nudi ad me confluxerunt . Sed de his satis. Ego, ut etiam dixi, amorem & observantiam , quam erga amplitudinem tuam

semel justissimis de causis suscepi, eam invio

labilem retineo, semperque retenturus sum. Τu ut in me amando pari voluntate sis, tuumque animum illum pristinum , quem ego multis rebus olim habeo cognitum, erga in e conserves magnopere a te peto. Vale. Nonis N vembris M. D. XXIX. Carpeat.

354쪽

Angelo Colotio S. P. D. co)

rrimum de eommunibus amicis viris illis temporibus eruditissimis, mentionem habet, postea Iuo adversa fortuna eorum e worcta ,

causas exponit, quibus ab Orbe discesserit. ST plus jam litteris meorum certior saQus

sum , vivere apud te & caeteros istic sequales nostros , quos fortiana nobis reliquos fecit, mei memoriam absentis : sanctumque illud foedus amicitiae, quo vetusto admodum conjuncti inter nos sumus , suam apud vos re-

Hic ex disti plina profectu. Ioviani Pontani Umbri c qui Neapolim ad Aragonicia reges studium attulit Politioris doctrinae , & quo auctore & principe ora illa Gmnis beatissima elegantissimis & artibus & hominibus

frequentari coepta est inter Leonis Decimi Geretarios adnumeratur a viro disertissimo Philippo Bonamico iulib. de CIMis Pontifeiartim EpiROIarum seriptorνθυν Pag. a 29. Eum Pierius Valerianas lib. I. de infelieita Φιi eratorum ineomparabili probitate virum , & graece latineque doctissimum appellat . A Clemente Septimo Pontificatu Nucerino auctus , atque Asculo eum imperio praefectus , eam provineiam sancte prudenterque adminis ravit . Literatorum amicissimus fuit , quippe cui AElius Calentius , Poeta insignis , suos quatuor elegiarum libros , & Antonius Mancinellius sermonum Decadem sapis denique Pontanus de Magnanimitate librum inscrt 1 serit . Eius exaravit vitam Federicus Ubablinus , eaquπxi lis Romania anno 16 est evulsata .

Di iti se by Cooste

355쪽

Iigionem obtinere . Quod mihi cognosse la It

jucundit limum : et iii. hoc verbum , propter eas ruinas quibus oppressa sunt omnia , jamdudum ex usu atque animo nostro sublatum esse videatur. Sed tamen cum mihi scribitur

c id autem fit fere quotidie J te & Phtra salsectam me uiri , cuj s ego excellens ingenium Scct naturam tib ram atque ingenuam dilexi semper , & Thebaideum magno honore ac laude dignum hominem λ; Curtium quoque nostr in , cujus plura jam extant cum literarum atque ingenii, tum amoris erga me atquοossicii indicia ac monumenta, am linter saepe percontari de me , meamque pristinam desiderare consuetudinem et protecto hominum cum mihi mea voluntate & iudicio charissimo rum, tum sua virtute ac dignitate honestissimorum , crebra de me mentio, eademque

plena amoris Sc desiderii maximam mihi voluptatem affert. Nihil enim est homini eum fide amicitias colenti, quo me ex genere hoaminum esse profiteor , pari amicorum erga se voluntate optatius . Ac mihi recordanti spatium praeteriti temporis , Sc vetera animo re petenti , cum S plures convenire soliti eramus una , Sc erat aetas nostra ad omnem alacritatem animique hilaritatem longe aptior et quoties venire in mentem putas eorum coetuum conviviorumque, quae inter nos cribro habe-

Antonium ThebaIdeum sortasse Ferrariensem Poetam innuit, euiua extat carminum liber et rusce con scriptust . Extant ad eum Bembi Italieae Epistolae tres vortio I. Obiit circa an . I 337. De eo vide Marium Cre

356쪽

hahere solebamus G: cum aut in hortIs in is suburbanis , alit in meis inirinalibus , aut in Circo maxi io, aut in Tyberis ripa ad Hereulis , alias autem aliis in urbis locis conventus habebantur doctissimorum hominum: quorum unumquemque Sc propria ipsius vilius, ct communis cunctorum pra dicatio commendabat. Usi post familiares epulas , non tam cupedia multa conditas, qu .m multis salibus , aut poemata recitabantur , aut Orationes pron tantiabantur, cum maxima omnium

nostrum qui audiebamus voluptater quod &summorum ingeniorum in illis laus apparebat, & erant illa tamen quae proferebantur ple na festivitatis ac venustatis . uo in genere recordor presum S acutum Casa novam , Capellam latum S sonantem , magniloquum

Vidam ch),& cujus proxime ad antiquam laudem carmen accederet: castigatum S prudentem Beroaldum et uberes autem & suaveis Pierium, Granam , Mathalenum, Blosium c ,

quosque

ca Ηine Phili p. Bonam leus in Dialogo saepius lauda to p g. 3 et q. de Colotio tradit , quod Romae domum suam patere voluerit doctis quibusque υisis , euius DIensor nam kneptis delieiis , sed veteris Roma ejuditis monimen is ser Iemssimorum librorum popia esu stabat acba De Vida inserius redibit sermo .cio Blosius Palladius Sabinus , Castro ueteri ἔn Sabi nis ortus poetica facultate maxime valuit; suisque ea minibus Suburbanum Augustini Chi si uiri nobilissim c qui Romae illis temporibus apud prinei pes civitatis vi- Tos aut horitate & gratia unus omnium maxime florebat ssummisque praela Igebat opibus I potissimum illustravit . F rant quoque aliquot huiusce Palladii Pendecasyllabi atque epigrammata in libro eui tit. Corytiana . Tri Ma Romanis Ponti fieibus, Clementi nimirum VII. Paulis

357쪽

quosque complures nostra perspex It aetas , partim carmine , partim soluta oratione exi mi os : cujusmodi Nigrum nostrum Tullianain dicendo gravitate γὶ, Antoniumque Venautium , ct Binium γ) utraque enitentem Iinoua . Ac res autem in judicando , & imprimis acutos, Ubal dinum lari, & Antonium , cui Compulistae cognomen est . Quo e numero multi in utroque genere dicendi egregiam sibi Iaudem a doctis omnibus comparaverunt. Nam illa ornamenta & lumina Romanae lin- uae, Phaedrus & Camillus Porcius, magno cunctorum incommodo jamdiu morte erepta

nobis sunt ; in quibus sedem sibi videbatur

statuisse eloquentia . Cujus nunc honorem atuue nomen , consensu jam Urbanorum omnium , retinet Paulus Jovius ,& in icti benda historia gravis S in omni genere literarum perpolitus . Quin & duorum summorum hominum me admonet recordatio, fuissς quo que eorum conventu nostras aliquando coenas atque epulas exornata . quorum est unus Pe-

Paulo III. & Julio II l. a Secretis suit ; a quorum secundo, hoe est Paulo, Episcopatu Fulginati auctus est : qui,

abdicato Romam se contulit , uti oblit an . M. D. LvIII. sepultusque est in Templo S. Mariae in Aquiro , uir constat ex inseriptione quam et ibidem Incurabilium Orphaia morumque socii haeredes posuere an. Μ. D. L. Eum laudat

Philippus Bonamicus in lib. de claris Pontificiar. Epistois Iarum scriptoribus pag. II. &De Nigro , vid. supra pag. I 89. α IIbi .cbb De Bino , vide notas in Epist. invi I. pag.I77.ceb Ubaldinum fortasse Bandine nam indicat, de quo infra sermo redibit. d) De Paulo Iovio consule quae haben ur inferius in holis ad Epistolam Sadoleti eidem scriptam , quae extat ad calcem anni Ibit.

358쪽

erus Bembus ca) , cujus in omni virtute laudeque eloquentiae summa S singularis semper fuit gloria : alter qui nuper in Hispania dece

sit maximo cum moerore omnium quibus fuerat notus , hoc est plane omnium , Balthasar Castilioneus Θ , magnus vir imprimis , nec solum nobilitate S genere , sed magnitudine etiam animi, ct omni eximia virtute praestans: quique , quod in militari viro erat admirandum, omneis omnino arte is libero homine dignas , ct omnia doctrinae genera comprehende rat: quem ego recordor saepe atque hilare non ris coetibas interfuisse e S ipsum, S eum qui paulo ante est mortuus , summa indole ingenii & spe maximae virtutis , Ioan. Franciscunt Furnium civem meum . Namque hos qui modo secutus supremum in Gallia obiit diem , pari cum illis virtute & nobilitate praestans , Andreas Navagerius ce), tametsi nostris coeti-hus minus saepe interfuerat ἔ propter excellentem tamen in literis S scientiam S gloriam , a nobis est perhibendus . Laetarum sei autem qui nunc abest a nobis , cuius in Graecis & Latinis singulatis est eruditio, quique

pullosophiae & sapientiae studia non solumicientia, quod faciunt permulti, in quibus Epist. Din. o tam ea

ca De Pet. Bembo vide quae diximul tu notis ad Sa doleti vitam pag.x. & ad Epist. II. pag. .cb Hie inter insignes sui laeuli poetas et ruscos prIn- ipem ferme loeum obtinet. Extat Leonis X Epistolavid eum data c quae est Pontificiar. Sadoleti H IV. p. 34. qua Nubilariae castrum a Franc. Maria Urbini Duce illi concessum , eidem eonfirmat. O Vide huius vitam a Ioanne Uulpio eleganter ad surateque descriptam , eiusque operibus praeeositam .

359쪽

tamen excellit; sed vita & moribus . ct vera virtute complexus est 3 credo equidem vobis in desiderio esse. Itemque Marium Volaterra num ca) , hominem gravem jam ct dignitate, S annis et sed cujus admirabile ingenium , fumamque optimarum literarum cognitio nem , nisi urbs S urhanae curae praepedivis sent, plurimum lucis allaturum nostro seculo non dubito fuisse : a quo potissimum exhila

Tabantur coenae nostrae: cum &in lacessendo acute , ct in respondendo, omnes ex eius Uer his atque vultu effluerent lepores . Nam Ma Tium Buccabellum quod audio esse incolummem , maximopere laetor : hominem cum Omni virtute ornatum , tum mihi amicissimum. Atque inter hos tot S tales viros , aliosque Complureis, quorum omnium nomina persequi non hujus est scriptionis , dulces quoque Corycii iracundias , S gratas ineptias Donati spectare haud displicebat: quos noster Savo. ja homo omnium facetissimus S provocare so Iebat studiose , ct ridere . Nam de te, mi Co. Ioti, quid ego dicam λ Cujus in animo , ac natura mihi videntur Musae essigiem sui moria ac decorIs insculpsisse, ut esses pudore, virtu te , liberalitate ornatissimus et cujus pectus atque ingenium doctrinis omnibus , domus autem ipsa ena omnibus doctis pateret. An est quicquam in rebus ad conciliandos natu manimos, quod meam in te benevolentiam non accendat, praesertim cum me abs te tantopere

intelligam amari λ Sunt quidem S multae prae

tete,

ab Marium Mamum volaterranum , cui libros de audibus Philosophiae Sadoletus ipse nuncupavit. D. M libi redibit Rrmo. . i

360쪽

terea amoris causae et vetusta necessitudo inter nos : societas etiam eorundem studiorum , tum cum dabamus Graeco doctori Cartero

macho simul operam ca) . Quo quidem extempore recordor nec meam tibi insignem benevolentiam , nec tuum mihi studium unquam defuisse e tum autem multa saepe nobis communia , lusus convi eius , deambulatio: par prope atque idem in amicis delectus , ex eisdem rebus deleelatio. Sed quorsum ista omnino longius sum lapsus , meque veterum S rerum S hominum cogitatio ulterius provexit , quam fuerat voluntas . Sed tamen illud intelligi a te volo , non vestrum solum .

qui valetis S vivitis , c quorum quidem salus mihi ita iucunda est , ut mea sit vita propter vos mihi charior sed eorum etiam , qui fato

fundii sunt , quorum major longe est multitudo , memoriam cunctorum mihi in intimi psensibus inhaererer quorum equidem omnium, si hoe ocium , quo nunc perfruor, Deus mihi fortunarit J nomen non patiar apud posteros ignorari . Atque haec tempora , S has vitae iucundae ac beatae suavitates , insecuta clades S acerba fortuna reipublicae disjecit. In quibus detrimentis , etsi maximum cepi ex urbis gravi casu, & vestrum omnium iecturis , quo

o a illa

cM Scipio Carteromachus , qui latino nomine, sive

Potius Italico Fortiguerram se voluit appellare , vel alii aeum ita nominarunt , Romae circa an. x Io 3. quo primum Sadoletus ad eam urbem venit, Grae eas litteras magnRaet minis Glebritate profitebatur . Vide notas ad Sadoletivit an 'Pag v I. ubi corregendus Typographi error, qui tum annum quo Alexander VI. iniit Ponti fieatum a G

suamus, irrepsit a nimirum pro x et a. lesend.m 1493 CA

SEARCH

MENU NAVIGATION