Jacobi Sadoleti Epistolae Familiares in Tres Partes Distributae

발행: 1760년

분량: 515페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

husdam agiis atque tundis , nova nonnullo rum injuria ac violentia meae Ecclesiae ereptis, id quod maxime a meis moribus abhorret , ire mihi in litem' tamen fuerat necesse. Quae quum in Senatu Tolosano causta ageretur , remque adversarii variis calumniis extraherent , non est passum diutius illud gravissim uin sapientissimumque consilium , veritate caussae perspecta , me meo jure , Ecclesiam suis posse ibonibus fraudari: fidemque sua in in insignem justitiam , quam Omnibus paratam exhibet, mihi quoque illam imploranti, haud gravate praestitit . Quapropter ego his tot Dei & hominum beneficiis , pacem animi jam & otium adeptus , ingratus plane essem , si non reliquum tempus vitae , quod superest', in agendis Deo omnipotenti gratiis , & in hominum bene de me meritorum memoria ac laude recolenda ,omne consumerem: nec ad eas

converterer potissimum actiones , per quas gregi meo primum , ct populis meae fidei creditis , deinde ceteris omnibus , qui haec modo expetenda ducunt , aliqua ex meis studiis atque vigiliis utilitas pararetur. Quae ut cunctis. abundantior venire possit, egoque in eo pra cipue elaborem , quod & mihi honestissimum , S reliquis possit esse fructuosissimum , ad meditandas atque explanandas scripturas sanctas sum conversus: in eis enim maxime fontes illi coelestes scatere non desinunt, e quibus quantum unusquisque vult, tantum ad c gnitionem Dei atque sui, Si ad beatam sibi vitam alendam atque irrigandam potest derivare . Igitur quum superioribus proximis die-hus Commentarium in Psalmum XCIII. conte-cisiora, quumque jam edere ac vulsare Oppor

302쪽

tunum visum esset, statui, Federice Frego si nostra insigni amicitia, ct vetusta familiaritate dignum tibi hujus lucubrationis opus , Riam quam otii nostri primitias cte ferre . Novi enim te in his sacrarum litterarum studiis ita intentum dies Sc noctes, ut alium cultum vitae sine his nullum esse ducas . Mihi porro

ex eo tempore quo Romae mansimus una ve Iutunanimes, eodem convictu , domicilio, studiisque coniuncti; annis ab hinc , si recte recordor, ferme septe indecim ; ita inhaesit in animo tuarum praestantissimarum virtutum admiratio , ct jucundissimae consuetudinis memoria, ut quamquam postea usus noster multa varietate temporum interruptus , ct interval-ns locorum etiam distrachus fuerit, manserit tamen idem amor , ct a mea parte caste integreque servatus , ct ab tua signis jam pluribus declaratus. In quo ego etsi plures &graviores caussas semper habui colendi S complectendi tui, quod excellentem tuam virtutem, quod prudentiam, quod moderationem animi conspiciebam , religionem autem erga summum Deum etiam venerabar : tamen tu qua semper fuisti humanitate praeditus , parem meam conditionem tecum in nostra amicitia esse voluisti, statuistique eodem honore S loco esse debere , ct virtutem ipsam , ct bo nam ac perpensam ad virtutem voluntatem. Accedit quod ambo gravibus fortunae injuriis saepenumero agitati , detrimentisque multati , alacres tamen animo sumus , eademque spe & fiducia nitimur , quam habemus directam erga summum Deum , cuius munere Stbeneficio, quum maiorum multo versorumque bonorum possessio nobis sit dorata , ct ia

303쪽

quIbus nullam jam fortuna habet potestatem , eorum egregiam utilitatem , ct divinos illos uberes opulentosque fructus ex his potissimum libris litterisque percipimus, quae uti sunt , sic nominantur sacrae , in quibus , Stu summa cum laude versatus es , ct ego to tum dedere me cogito . Verum alia quidem alias . Nunc hujus interpretationem Psalmi , nisi me fallit, ad communem vitam non minimum accommodatam, eo animo accipies, quo omnia nostra solitus es accipere , amico benevoloque videlicet : nosque amore S studio tuo iuvare non desines , ut quae ex me in hoc genere exitura sunt, talia sint, per quae

omni recto mori, & fidei sanctae Catholicae, nil umquam detrahatur: sicut & ego in primis propositum mihi habeo , &tu fideli tuo consilio , praestantique doctrina mihi plurimum prodesse semper potes. vale , EPI-

304쪽

as 3 IACOBI SADOLETI EPISTOLA LXXXIX.

AUGUSTINUs EΡISCOPUs GRAssENSIs co Iacobo Sadoleto S. Hus litteris, quibus illum ob fratris mortem solabatur , officiose respontici. G Ravissimo mihi fortunae vulnere afflicto ,

redditae sunt literae tuae plenissimae ct officii & humanitatis b). Cum enim me abs te summopere amari mihi antea fuerit persuasi simum , haec tamen potissimum epistola expressius quodammodo S illustrius incredibilem tuam erga me benevolentiam , tamquam

ea quae oculis cerni solent, mihi per speeiam fecit. Quapropter multis honestisque de causis , non modo grauissimi casus levationem aliquam , sed solatium etiam non mediocre nobis attulit. Cum enim hoc meo tempore te ita affectum fuisse cognoscam , ut pene ipse consolatore indigueris , ejusmodi tamen Ssententiis & rationibus usus es , quae cum per se ad levandum dolorem gravissimae essent, fiebant

ca Augustinus Grima idus hie est , de quo consule

quae diximus supra in notist ad Epistolam x. pag ast. cb Epistolam Sadoleti ad Grimaldum , cuius haec est responso haud invenire licuit . Extant quidem Sadoleti litterae ad ipsum Grima Idum datae xv. Cal. octobris anno M. D. xx Ix. sed nil aliud in illis continetur , quam gratiarum quaedam actio pro ossiciis a Grimaldo in se tiPaulum fratris filium collatis .

305쪽

hant tamen accessione aut Oritatis , atque eloquentiae tuae longe graviores . Ego vero quemadmodum nunquam me fratremve meum ,

praecipua quadam conditione inter caeteros homines natos esse existimavi, ut non subitis maximisque fortunae ictibus subjaceremus , si e fateor nunquam me eam animi celsitudinem praetulisse , ut omnes humanos casus animi mei magnitudine inferiores esse crediderim . Enim vero , quis adeo praemeditatus , aut praemunitus esse potuisset, quem si non mors acerbissima unici fratris, genus saltem ipsum immanitatis & inaudita crudelitas non commoveret λ Nullam opinor aut prudentiam , aut doci rinam tantum virium habere potuisse , ut acerbissimum hunc dolorem moderate fuerit toleratura . Sed ne atrocitatem sceleris com memorando,acerbum illud vulnus recrudescere faciam , ad me ipsum , measque proprias calamitates me convertam . Erit enim perquam salubre medicamentum incredibilis doloris, aerumnas meas atque calamitates te cum communicare. Ego quidem cum iam inde ab adolescentia eruditi ocii & literarum fue rim cupidissimus , assidue tamen gravibus curis , eisdemque necessariis simul S molesti sesimis , velut quodam reflante vento , a tranquillitate portus , quem a longe intuebar, in maximos negociorum fluctus memini me esse delatum; cumque diutius dissicillima , ut ita dicam , navigatione usus , nunc demum immensum illud pelagus superasse me putarem , coeperam jam ad diu optatum vitae genus amo nes meas accommodare , potissimumque adventus tui ad hanc Provinciam expectatione recreabar, quod in eo me cernerem partem longe

306쪽

aso IACOBI SADOLETI

longe maximam felicitatis collocare posse , si tecum mihi vivere liceret . Postquam vero mihi renunciatum est , te istuc adventasse , tantam animo cepi voluptatem , ut me putarem quod diu optaveram , cumulatissime consecutum . Et, ut nihil mihi deesset ad id quod institueram , diligentissime operam dedi, ut apud me haberem Gregorium Monachum civem tuum y , cujus cum mores, S penedixerim , pietas erga me mihi cognitissima sint , animo meo longe carissimus est atque gratissimus . Ex ea vitae tranquillitate , adeo moribus , ct Iastitutis meis accommodata , repente non in luctum modo laboremque detrusus sum , sed ad tam afflictam perditamque fortunam devolutus , ut non amicis tantum , ct his omnibus quae summo mihi studio comparaveram , sed me ipso etiam mihi penitus sit carendum . Quare , tantum abest ut dies ipsa luctum meum levare possit , ut summopere verendum sit , ne etiam longinquitate temporis augeatur . Cum enim ceteri dolores vetustate mitigari consueverint, hic non

potest non& sensu praesentis miseriae ct recordatione praeteritae vitae quotidie augeri . Iam solatia illa studiorum quae ipse mihi adhibiturus fueram, irruentibus undique molestia ruinsuctibus sic obruuntur , ut nec vestigium fere superesse possit pristinae consuetudinis . Unica mihi inter tot calamitates jucunditas superest, Gregorii mei consuetudo , ct quotidianum ca Gregorium scilieet Cortesum Mutinensem, Monachum ord. S. Benedicti , ae postea S. R. E. Cardina- Iem x de quo vide quae habeatur in notia ad Epist. x. Fas. 23.

307쪽

num ut ita dicam contubernium , in quo interdum aliquantisper depositis curis S doloridus acquiesco . Apud quem tantum valuit Ianetum , ct venerabile amicitiae nomen, ut spreta studiorum gratissima quiete , spretis tot locorum amoenitatibus uibus ordo ille hominum potissime abundat, non moleste tu Ierit mecum in has locorum angustias detrudi S ablegari . Cujus cum tantus amor erga merit , interdum tamen vereri cogor, ne taedio atque satietate praesentis vitae & prioris desiderio inter tot tamque molestas solicitudines , solum me repente desiituat. Quod si forte contigerit , erit tunc mihi literarum tuarum so-Ιatium , quod nunc quidem maximum est atque optatissimum , tunc etiam unicum mihique praecipue necessarium . vale ca).

308쪽

IACOBI SADOLETI

ANNO M. D. XXIX.

IACOB Us SADOLET Us EPISC. CARPENT.

Hippolyto Medici S. R. E. Cardinali co

S. P. D.

De Oeeepta dignitate, deque bona Pontificis Maximi Patrui psetudine gratulatur . inaniam voluptatem acceperim , & quo

fructu laetitiae ac jucunditatis fuerim cu-' mulatus ex amplificatione dignitatis tuae e peto a te , ut ne meis ex literis conjecturam facias , cum id facilius sit tibi existimare , quam mihi scribere . Certe ita laetatus surri , ut ex paucissimis , quae maxime desideravi, hoc mihi imprimis gratum optatumque acciderit. Factum est autem Dei immortalis benignitate , ut nostrum gaudium omni ex parte fuerit expletum , bona jam valetudine Pontificis maximi patrui tui nobis nuntiata: in cujus salute & vita cum salus omnis mea

ca Hie anno Is II. Florentiae natus Leonis T. neposia Clementis vri. consobrinus fuit : a quo an . I say. die x. Ianuarii annos natus x Ix. Diaeonus Cardinalis est renunciatus ; ae postea S. R. E. Vieeeaneellarius . Romae immatura morte e Vivis ereptus est an . aetat. xxiv. Christi 1338. Idibus Augusti. Vid. Ciacc. tom. a. sol. I. asDi iii co by Co le

309쪽

mirum est , si ex vobis S vestro in utranque partem statu , status omnis pendet S periculi S salutis meae . Nam de te quidem ipso nominatim quid dicam λ in quo ego statim ab ineunte pueritia, ea perspexi indicia ingenii,

humanitatis , modestiae , caeterarumque virtutum omnium , ut jam tum facile appareret qualis tu in aetate vir postea esses futurus.

Cujus tamen aetatis legitimum quasi tempus expectare noluisti : sed optimis artibus literisque deligendis, ac prudentiam hominum familiaritate adhibenda , perfecisti, ut virtutis in te cursus , quam aetatis fuerit celerior . Gratulor igitur , S vere , ac ex animo

gratulor, cum dignitati tuae , tum illis eximiis virtutibus , per quas omni honore S amplitudine dignissimus es judicatus . Et tum hoc gaudeo, tum etiam illud , quod ad eam sectam vitae potius es conversus, quae ct longὲ tutior , ct ad beatam tranquillamque degendam vitam accommodatior multo est. Quam rubrem , quod est omnis verae gratulationis extremum , Deum immortalem supplex deprecor , ut tibi iste honos proprius , S quod in istum ordinem dignitatemque venisti, id tibi faustum , felix , prosperum , fortunatumque perpetuo sit: quod ejusdem summi Dei benignitate & clementia , tua adjuvante virtute, sic confido futurum esse . Et quoniam jam tu quoque harum gentium pastor & rector , dc hujus tuae alterius patriae , quam divino judicio es consecutus , patronus factus es : horum populorum causam , salutem , iura, ii hertatem , tortunasque omnes tibi ita commendo , ut majore animi studio commendare non possim . Egent enim maxime tua cura s

310쪽

aε IACOBI SADOLETI

patroc Inio , fide, vigilantia , sicut quotidie ipse multis ex rebus cognosces . Illud item testabor , te in vicario pristino retinendo , inultum & populi studiis , ct ecclesiae tuae utilitati consuluisse . Est enim vir omni virtute integritateque praestans : ac , quod ad rem non parum pertinet, etiam aspectu & facie venerandus : affinis praeterea summi omnium S maximi iureconsulti Ioan. Francisci Ripae Avenione habitantis ca) , cujus egregiam operam & singularem utilitatem , in omnibus tuis rebus tibi paratam & promptam experiere . Ego neque meipsum qui jam dudum tuus sum , neque mea studia atque officia tibi polliceor , ne videar quae tua in potest te iamdiu sunt, si ea de integro tibi deseram , novi quotidie muneris gratiam abs te inire velle . Vale, ct nos dilige . Carp. VI. Idus

Febr. Μ. D. XXIX.

Q Vide quae de Francisco Ripa diximus stra ad

SEARCH

MENU NAVIGATION