장음표시 사용
51쪽
magis exploratum est , quam me abs te amari , vel antiquam illam nostram consuetudinem , ac pene convictum , cum Ferrariae Leo ni cenum audiebamus ca , vel postremo cum Romam venissem recens , tuum in me, atque meis ornandis studium diligentiamque repetenti , quod quidem ipsum sedulo facto . Itaque si mihi unquam ejus rei occasio dabitu ecquae profecto dabitur) essiciam sane , ut quoniam quanti ego semper fecerim perspicacissimum illud ingenii tui acumen , ad omnes bonas artes capessendas , quibus te a puero tradidisti , cum per sese , tum usu , atque exercitatione incitatissimum, conjunctum cum suavissimis moribus , admirabilique lenitate vitae, ipse perspicere potuisti, etiam quantum tibi debere me existimem aliquando cogno scas, vel potius ut omnes homines utrunque.& te mihi esse charissimum propter egregias virtutes tuas, ct propter ea , quae dixi ossicia , me tibi esse devinctissimum intelligant. Nunc venio ad reliquas partes epistolae tuae . De va- Ietudine tua gratulor convaluisse te, diuturna praesertim , ac gravi: sic enim existimabam conjectura utens , te nisi tibi recte esset, tam bellam epistolam conscribere non potuisse . Nam tu quidem nobis, praeter discrimen, in quod te ais, vexatum diebus circiter non χ-
D ta 3 in ea urbe omnium optimarum artium magis r ,, ae doctores egregii . In his Nieolaus Leonicenus , qui ,, non scientia solum medicae artis excelluit; sed Phi-M Io sopiam etiam magna eum laude professus est. Eums, Iacobua pene etiam Puer Aristotelia libros de moria 11 bus publice interpretantem atati t. is
52쪽
ginta, pene ad extremum perductum , nihil scribis. Cave autem existimes quenquam te habere , cui tua salus charior sit, quam mihi: quibus aeque chara sit, fortasse habes non multos , atque illos quidem , vel fratres , vel Parentes tuos : caeteros omnes si a me in te amando plane vinci superarique dixero , fortasse non mentiar . Quod epistolam meam missam ad Phaedrum laudas cir), teque ipsum inopem nuncupas ab argumentis epistolarum , facis tu quidem in altero amoris abundantia , n altero humanitatis . Sed omnino neque Clam me est, quam tu abundans, quam fluens,iquam elegans in scribendo sis e neque si quid interdum nos fortasse non inepte scribimus ,
id qualecumque est si modo est aliquid )
ignorare te existimo. Phaedrus autem ad meas
ad se literas , adhuc nihil mihi rescripsit , quod si propterea differt, quia illi potior cura videatur esse , Plautinas nobis fabulas , quas ab illo iisdem literis petebamus , ex per antiquo illo suo, quem vidi , libro descri-hendi, ct corrigendi , equidem minus labo-xo . Sed illi volo te meis verbis dicere , in eo nihil agat suo incommodo , nihil festinet e
Extat haee Bembi Epistola ad Phaedram volater
anum Famil. lib. DI. num. x s. scripta Venetiis TVII. Cal. Octobris anni M. D. II.
cbJ Ita autem in iisdem literis ad Phaedrum seripse xat Bembus . ,, Nos iam abs te Plautinum librum ex ,, pectamus, in quo quidem si tibi videbitur foener indidi ri , tanquam κρdo εκ ου ri illud mi Phaedi, dra cogitabis , decere te plura dare in literis , quam di, exigere , vel Romanum hominem , vel rei literariae
53쪽
scisse me , cum peterem , ab homine Occupatissimo petere rem multae curae , multique tem poris . Sin autem alia causa est, tu mihi velim perscribas . Et quoniam statui aestatem hanc omnem in Herculis mei Strotiano conficere , quo veni, ut solitudine, quae me inter dum summopere delectat , solutiore animo fruerer , Omneque hoc communibus nostris studiis tempus impenderem , te rogo, ut quotiens literas domum mittes ad tuos , des
etiam illis ad me semper aliquid perferendum literarum : sic enim mihi rectius perferetur :nam ab illis minus longe absum , quam a meis . Quod si feceris, profecto nunquam mi hi unas literas miseris , quin tibi alteras re mittam . Iacobum Gallum plurima salute imperties meis verbis , eique dices, ut quam
mihi fidem praesenti dederit, quae Ipse ear mina ex Asulanis meis descripserat apud se retinendi , eam praestet etiam absenti: valde
enim immutata sunt post id tempus, quo illi eos libros dedimus, te quidem internuncio A 4 per
ca Prodiit primum lioe opus venetiis in octavo , ut
dieitur, magno, neIis ease d'AIdo Romano , neIι' anno M. D. v. deI mese di Mares ἰ ubi notandum, quod tu aliquibus tantum huius editionis exemplaribus , non ici omnibus legitur Epistola auctoris nuneupatoria ad Luiseret iam Borgiam Ferrariae Ducis uxorem . Huie autem primae Asulanorum editioni similes omnimo sunt rellis quae , nimirum Veneta Aldi an .rs Is . Florentina Philip Iuniae eiula. anni , Veneta Alex. Paganini eiula. anni
Bononiensis Frane. de Bononia an . III 6. ae tandem δε oneta Nieol.Zopini an . Iaa. donee auctor suum opus ite . rum emendavit , ae in lucem edidit venet. apud Ioan. Ant. & Fratres de Sabio an. I I o. in quarto, atque iuxta
huius editionis exemplar, reliqua deinceps sunt impressae.
54쪽
'Perlegendos . Quam ob rem major tIbI etIam adhibenda cura est , ne exeant ca), qui mihi pro illo spopondisti . Vincentio QuJrino , ScAngelo Gabrieli, ct Valerio physico mittam tuarum literarum exemplum , quibus quidem ypsis tarde ad nos c ut vides ) propter nostrum
discessum perlatis, tarde respondimus . Cu Ta, ut valeas. VI. Cal. Apr. ΜD11 I. E Stroti duo. ANNO M. D. V.
IDEM IAC. SADOLETO . Roma ει . faeosum GaIIum mortem obiisse dolet , cujus in funere eligio Iam a se conscriptam ei mit-riν . Eius de suis tribus iasulaniarum quaesionum sermone vernacula conscriptis libris
amplam judicium , gratissimum sibi accidisse; Valeriumque Pis fictim honorifice de eo sentire ac loqui νς pot*r - γPRimum quidem Iacobum GaIIum moristem obiisse , quod scribis , doleo , pro hum hominem, & doctorum virorum cupi- diffinum , ct amantissimum tui, Sc cui ego multum debebam. Itaque tuae mihi litterae Iacrymas excusserunt, neque solum lacrymas, sed elegiolam etiam. Non enim potui continere me , ne quid mandarem carminibus in in tanto moerore . Quam quidem ad te mitto . Tu
ca Nondum enim , ut patet ex iis , quae paullo su Pra adnotavimus erant editi .
cu Ex Epistolis Bembi familiaribus lib. III. ep. a.
55쪽
Tu si videbitur, & quibus videbitur ostendes . Deinde tuum de tribus meis Asulanarum quaestionum sermone vernaculo conscriptis libris ca) judicium mihi valde gratum est , modo ne tu ad indulgentiam pronior fueris amore , qtai multum saepe fallit, quo me semperes prosecutus. Sed omnino Sadolete , sive tu amanter, hoc est indulgenter nostra iudicas , sive, ut alia soles , diligenter , tua ista de illis lIbris sententiae significatio mihi gratissima est is Postremo autem quod petiisti , ut memoriam vestrae conjunctionis apud Valerium physicum revocarem , ea re nihil opus fuit: ipse enim valde te diligit, honorificeque de te & sentit, ct loquitur . Quaerit etiam crebro de me, ecquid abs te habeam literatum 2 mirifice enim delectatur tuis literis . Ab eo igitur tibi multam salutem . Rescripsi epistolae tuae septimo Cal. Octobris datae Sed heus tu , cur mihi adhuc eos tuos versiculos non misisti , quos pollicitus es , tomissurum λ An quia sponsorem ejus rei nomhabeo , nihil pensi tuam fidem facis Vide quid agas . Nam si te ia ius vocavero , duplum petam . Domus te tota nostra salutata in primisque Hembus pater, cui quidem valde es in oculis . vale Cal. Octobris. N. D. V. Venetiis ἀ
ca3 Iam enim eos libros Sadoletus legerat, quod men-Κ martio huius anni rsos. fuerint primum evulgati .cb Hanc Sadoleti ad Bembum Epistolam nullibi re,
56쪽
A. M. FRANCEsCO ATTAR CIPRIANO. Frimum de Iaeobi Galli obitu dolet, postea de studiis litterarum, ea ruinque pretio θ' utilitate agit; demuis rogat, ut Graecos librorae praesertiis Philosophicos conquirat , oc bi mittat. LA prima lettera vostra , la quale alcun Ime si sono rice vel , non pote da me eiaser con quella alle greZZa accellata , che amessa egera d' un mio carissimo amico si con-viene ς per incorrere quasi ne ita morte delinio messer Iacopo Gallo , da me tanto amato , quanto Vol sapevate . La cui morte a me
grave, e dannosa , ct per te sperange , te qualicon tui in si eme lio perdui e ct smarrite , Scmolio piu per effer privato di soavissima , Sesantissima amicitia, in tale stato mi ha lasciatoche dati' hora in qua non pure una volta mison potulo rallegrare . AVegna cchὲ non pocagiunta fu al mio dolore la perdita dei nostro messer Antonio uomo santissimo & ornatissimodi virtu , & di costumi; ma I animo mio occupato gia per la prima Sc grave ma Iatia , non poth nella nu ova ferita dare molio loco alnia ovo dolore. In tanto male , a me placein tendere t ossicio vostro di vero , & non fiato amico da voi essere stato ne i pericolo , ct ne linte coisco La tomia, oreravi edit. Veroava,
57쪽
Ie cose adverse usurpato : on de se Io ei. vi amat , come in vero vi amat, mollo dalia vo-sra gentii natura , ct animo nobile , quale invol mi pare va conoscere , ora per operatione certa di virtu , ct se de , ct verso I amico sol- Iec ita Ie alta, assai piu vi amo ; ct cosi estimate Panimo mio verso uoi esse e disposto , come verso sincero, S singolare amico . Et non pol rei scri vervi quanto grata mente habbra letto quella parte dei la lettera vostra , ne ita quale nati avulsate dei inclinatione , S deliberatione vostra d 'attendere a Lojca , & Filosofia . Nulla cosa h pili degna , dove l operae V tempo nostro passianio, che gli studi delle lettere, ct massima mente quelli, che ci fanno dei e ser nostro , S delle parti in no i alte Sedivine ac corti . Olire a cio nes uno h piu tranquillo porto , nullo rifugio δpiu sicuro ne pericoli , Sc tumulti di tempestosa fortuna , che te lettere e te quali non solo nelle cola lie
te honorano, ma nelle avverse salvano a ne sola mente di fama & riputatione, ma ancora drsalute sono donatrici . Per tanto vi consorio a perseverare in tale laudevole, & generoso concet to , in cui mi rendo certo per esser con- sape vol det vostro pronio in gegno , fare te non mediocre frutio . Ora acci occhh a queli , che voi primi eramente ne ita lettera vostra domandate , ultima mente risponda , son sanoe eoi corpo , coli' animo diret amma Iato, senon che i libri mi ei diligentissimi S peritissimi medici dirio mi vietano . Pur pili presto itipita basia, che in ptu eminente fortuna deli usato mi di moro . Solo a questo penso, in he modo io possa , quanto per diset to d 'altrῖ
di me stego perdo; tanto per mia latica ria
58쪽
cuperare. Gli amici stanno tuiti bene, Si viam ano , speciat mente Letrario ,e'l Beroaldo, li quali sono ambidui per parte vostra salutati , essi non solo vi risalutano , ma ancoraedella volonta vostra verso di loro vi ringratiano . Io vi pri ego , se mai alcun libro gre- co, massima mente in Filosofia vi capita nelle mani, quando senga vostro incommodo far a Possa , vi vogitate ricordar di me. Non al-etro . Dio i vostri desideri arrechi a prospere volsae. In Roma a di XXV. di Febraro Μ. D. VI. Iaeopo Sadoleto vostro .
tio gratias vat, quod in funebri fortasse ejusdem Galli) Iaudatione , multa euis laudeae dignitate publice de se verba fecerit ;ejusque earmen de Laocoonte pluribus ver Bis celebriat . ACcipio excusationemretuam de Inter mimsione literarum , non tam quidem neces.sariam , quam S prudenter amicissimeque scriptam , ct mihi magnopere iucundam , Segratam . Nam neque ego eram nescius , in ve-
ra, ct recte ab initio constituta , ct plurimis, maximisque ossiciis confirmata , ac jam inveterata benevolentia c qualem esse nostram fere
59쪽
possumus dicere θ non multum requiri, quantum quisque calamo, & papyro utatur: neque tu is eras a quo creberrimae literarum missiones expectarentur: cum quia ipse octo non abundas , quem quidem scio omne tuum tempus in optimarum artium studiis insumere , etiam non sine incommodo valetudinis tuae: tum propterea quod ii, qui te amant, propter morum tuorum elegantiam , praestantissimasque virtutes atque doctrinam , satis uberem se ex te capere fructum debent exi stimare, abs te si amantur , eosque tu Item grata atque mutua animi charitate prosequare . Itaque tibi quidem necesse nou. multum fuit plurimas te afferre causa S , cur ad me non saepissime scrIpseris. Sed quoniam dum eas colligis , de tuo erga me amore, omnibus reliquis officiorum generibus culto a te semper
diligentissime , multa, S graviter, S ama ter disputas , non modo non moleste tuli, in quo te nihil reprehendebam ipse , tamen excusari abs te factum tuum , sed plane etiam e Rcommemoratio ae tuae in nos voluntatis tam alte abs te, tamque religiose repetita , vehementer sum delectatus . Nam cum in omnium hominum , praesertinaque literatorum benevolentia libentissime cohquiesco ; tum certe in tua ita me oti ament. sic vivo , ut quasi aere ad respirandum , si eius memoria quotidie utar. Quare scito, illa ipsa parte tuarum literarum c dicendum est enim saepius J nihil
mihi esse potuisse iucundius. Nam quod attinet ad eam partem , in qua me miris laudibus ad coelum fers , video te tanquam Zeusim ,
qui in depingenda Crotoniatis Helena , multarum virginum pulchritudia em in illam suam
60쪽
imaginem transtulit, sic innumeras virtutes quas fortasse singulas in aliquibus agnoscis viris undecumque mutuatum , mihi uni tribu i iis , ut me ornares. Qua in re utinam vel te , tuu S erga me amor summus non fefellisset , vel ceteri omnes ita se decipi facile sinerent, ut tu es deceptus: in altero nihil
tibi sustinendum esset, in altero nihil mihi . Nunc autem tibi quidem vel judicii , vel
etiam constantiae tuae causa , ut me perpetuo exornes, videndum curandumque est: mihi
vero dignitatis meae , ut facere id possis , elaborandum . Utrum praestare majus , dissiciliusque sit, nemo facile dixerit, ego tamen, quod erit facillimum , si quispiam tuo testimonio deceptus me appellabit , ad te rejiciam : tu , si tibi ahjurare satius non fuerit , pro me dependes . De Galli tumulo quod ais, hui, an non tibi satis ineptiarum in elegio lailla nostra , qui me etiam ad epitaphium vocas Sed omnino tibi morem gessimus. Itaque rem hexametris quinque confeci , qui si tibi fortasse plures etiam quam opus erit, videbuntur , resecare eos poteris nullo negocio, duobus rejectis prioribus : si mali, pagellam concerpito . Camillo Portio , quem de me scribis publice verba in illa sua funebri laudatione fecisse , multa cum mea laude ac dignitate , quibus verbis gratias agam non reperio: ita me illi plus debere sentio , quam quod declarare sermone ullo possim . Tu qui omnem dicendi artem mirabiliter tenes , promitto , si me amas , de tua illa uberrima , suavissimaque facundia, aliquod genus verborum ad hanc rem idoneum , eique pro me gratias , quam potes maximas , ct quam am
