장음표시 사용
71쪽
gorem infundere; cumque post hoc judicium
factum, omnem tuam operam, studium , labo-l rem , industriam ad liberaliores scientias contuleris ; perfectum hominem jam evasisse , tum in pulcherrimis , ct maximis rebus scientia comprehendendis , tum in eisdem ornate , ac copiose litteris explicandis ; tamen vere tibi hoc confirmo, cupere me majorem in modum nosse de teipso, quantum profeceris in
studiis eloquentiae, S quam spem habeas in
manibus , equidem arbitror non mediocrem .
Neque en Im est hujus tui ingenii, & animi , habere propositum quicquam potius , quam
Virtutem , ac immortalitatem ipsam g quarum altera vel legendo dumtaxat has cultiores literas , altera vero sua etiam cogitatae posteris prodendo , facillime comparatur . Verum erit amoris tui erga me , huic meo desiderio satisfacere per Atteras, quas ego avide expecto, modo illae te,& Uenantium fratrem tuum , quem ego mehercule facio plurimi nobis salvum nuntient. Nam de me tibi quodl scribam tantum habeo ; me , cum quatuor an norum assiduis occupationibus ab octo , ct a litteris vehementer abductus fuerim , nihil
Lupere ardentius , quam me totum referre ad
ea studia , sine quibus nec vitam ipsam esse expetendam duco; quod ut ex sententia eveniat, magnae felicitatis futurum est : sed habeo optimi Pontificis summam voluntatem , in qua valde acquiesco . Ego F. Valerio non p rvam habeo gratiam , quod mihi occasionem attulit, has ad te litteras scribendi: a te peto, ut in pristina sententia diligendi me permane s ς teque a me amari vehementer tibi persu deas . Quod si acciderit, ut re tibi demon
72쪽
strare possim ; efficiam profecto , ut intelligas , me in omnibus officiis benivolentiae tibi esse amicissimum . Vale. Ab Urbe v. Kal. Iunias ΜDxVII.
JΑC. SADoL. FRANCISCO VICTORIO cb . Consilium suum Galeni opera vertendi laudat, spondetque se pro eo cum Amiso Pontisice
ACcepi tuas, quas Hieronymus Mutius,
cum ipse propter urbanae pestilentiae suspicionem Florentiae substitisset , ex itinere ad me praemisit ; ex quibus animum tuum probavi, quod ad convertenda Galeni volumina dedere te instituis es: consilium vero non probavi : quod ob eam causam publicum docendi munus omittere decreviri es, atque incipere te a multorum detrimento, quod Omnium salutis causa abs te susceptum esset, ut si qui te audire soliti sunt, tua doctissima le-etione
ab Ex Mistellan. tom. . pag. 16. b Alius hie est a Franei seo victorio, qui Petri τα Φηλολογου nepos, Francisco magno Etruriae Duei Petri Victorii avi epistolas & orationes nuneupavit, scribens Florentia xv I. Kal. Maii x386. Bergo mensis hie erat Riis naidi Iudi Inagistri filius , ob ingentem memoriae vis, Memoria cogis omen sortitus . Philosophiam & Medietis nam in multis Italiae inninasiis prolatas est , & extre- m sta in Palaestio, ubi mortuum an . I 323. tradit Papa clopoli si'. Gymn. Par. Iib. . Sin.a. eap. . Laudat eum 'Manutius in pref. ad Comment. AIex. bros. i.
73쪽
etirone frustrarentur, tuque tibi fortata ires non bene consultum . Ut enim ad te antea
scripsi , Maximi Pontificis summa omnino be- lnignitas est a sed i redibiles rerum angustiae:
nm neque in vectigalibus habet, nec in arca quippiam et praeterea ipse alieni abstinentiss-mus: ut quod ipse maxime vult atque optat , suppeditare Si benigne facere doctis viris , quo pacto facere prolixe possit, non perspiciam . Quamobrem rectius ages , S temperantius , si quae habes certa non dimisecis : nam ct subci suis , ut aiunt , horis poteris proficere iaejusmodi translatione multum; S tua aetas , atque ingenium ejusmodi est , ut cuique labori par esse posse videatur . Si vero adveneriat compositiora tempora, quod non dissidimus fore, hujus optimi Principis sapientia freti; tunc
ego una cum aliis amicis tuis causam tuam
agemus I S interea tamen aliquid curabimus , quo Pontificis liberalitatem re ipsa experiare . Quod si ad me scripseris, qua Patavii inerce de publice profiteare , tentabo , num idem tibi in Urbe referri possit. Denique omni in re benevolentia mea , ct amicissimi hominis ossicium tibi aderit. Ego tuis acceptis , has rescripsi statim , antequam summum Pontificem alloquutus essem : quod mox agam , commodum tempus nactus . Giberto nostro, omnium tui s milium amantissimo reddam tuas
litteras, ipseque sermone subsequar , ut habeat meum quoque de tua doctrina & virtute testim ium. Jovius ob contagionis suspitionem quintam secesserat . Curabimus ramen tuas litteras ad eum perferendas . Tu valenos , quod facis , dilige . Ex Urbe pridie
74쪽
GREGORIUS CORTE s I Us ca Iacobo Sadoleto . Romam. Hur laudes celabrat , seque eo Iibentius ad illum scribere profitetur , quod Epycopum Grassensem fuisse eidem amici Quis noverit, ct Archsdiaconi k venionensis opportunus contigerit ad Drbeis accessus . CUM primum in hanc Provinciam veni ,
vehementer admiratus sum nominis tui apud Omnes eam esse claritatem , ut nihil sibi omnino scire videretur , qui memoriae lucubrationes tuas non commendasset. Nec eo sane admirabar , quod nescirem virtutes tuas facile opinionem Omnium vincere , sed quod nequaquam tantum humanitatis , judicii , ct litterarum in Provincialium ingeniis residere Cognoveram . Cum vero omnia illa praedicatione nostra Ionge majora compe , saepius statui de ea re , datis ad ti
-- ea quam in stilis scientia suaediceus , cutis aus
75쪽
mentum aliquod amicitiae ponere is Verumta
men nescio quo pacto , simul atque id cogitas. Lem , deterrebat me pudor quidam c ut Cicero inquit pene subrusticus , quod verebar eum ,
Praesertim occupatissimum interpellare , in quem nul Ium non modo officium nostrum extaret, sed nec pau Io firmius constituta intercederet amicitia . Mirifice autem accidit ut dum haec cogitarem, tu Pontifex Carpento-ractensis crearere ca). Id vero postquam mihi renunciatum est , statim in spem maximam veni, fore ut aliquando consuetudine tua frui possem . Cum enim ego patriam hac Provincia commutarim , tibi etiam honestissima imposita sit necessitas aetatem in ea traducendi , videbam me non diutius id frustra desideratu Tum . Nuper autem cum Grassensis noster cF ex Syria revertisset, cujus beneficio & ocium,
Carpentoranensis Eeelesiae Ponti sicatum fuisse deis
ratum Sadoleto an. Is q. tradit Dionysi Sammarthanustor . . Gall. Christ. colis Io..ugustinus nimirum Grima idus Grassensis Epita si autem Grassa, olim Grinni eum urbs Gal-onensis septem leueis a Nicaea distans . Pa luit Lan Grimal dum Principem Monain diam eiusdem familiae ac tonam . Desuncto Luciano eius berorum tutor relictus , princi exit . Interfuit Sest. duodecimae habitum est an . 317.die I .men
tempus in Syriam prosectus est , iis Maio, quo Corte situs haec seri ι e . Huius suscepti a G rassensi itineris, laciunt Sammarthani in Gallia Christia uum eum non sae veneni suspicione
ridi nne vetonarDisiliam by oste
76쪽
S facultas nobis suppeditatur in studiis a squiescendi , cumque tibi intellexissem esse amicissimum , it Iico has ad te literas dare con .stitui. Accedebat patriae vinculum, S sanctissimum illud necessitudinis genus , qu haud scio , an aliud gravius excogitari possit, studiorum videlicet similitudo quaedam , etsi ea quidem vasde dissimilis . Vix enim similitudo dici potest, ubi , quamvis in eadem studia incumbemus , incredibilis tamen est progressus distantia. Tibi vero tam facile dometiam omnes concedunt, ut cum doehorum princeps citra controversiam iudicere , summopere omnes gaudeant , te potissimum ea
auctum A gratia A potestate , ut doctis omnibus , quantum ingenio a doctrina , tantum etiam dignitate praestes , & eis prodesse non ininus possis ac velis. Ne tamen aliquid deesset ad excitandam voluntatem meam , Opportune accidit accessus Archidiaconi Aveni δε-nensis, ab ad urbem dicam, an ad te λ quandoia tibi uni tantum tribuit, ut non gravate fuerit, si Illinc abesses , urbe cariturus : cum vero a s , pluris urbem quam patriam sacrandam esse ducit. Cum eo mihi summa est necessitudo , rursusque eum tibi plane scio esse amicissimum : quare gaudeo hunc praecipue testem accidisse , quam te colam ct observem . At qualem testem p qui suavitate congressus ,
morum gravitate , rerum experientia , totius vitae integritate nemini forte concedat. Iam
vero quam sanete & diligenter amicitiam co- Iat , tibi etiam credo esse per speciissimum . Deca Fortasse Bartholomaei Castellani, euius in litte is praefantiam binae ad illum Bembi Epistola testantur .
77쪽
De quo, nisi ad te proficisceretur, parcius
omnino verba facerem . Nunc vero , cum uota verear , ne me abuti ignoratione tua credas ,
ct ne virtus ejus praedicationi meae non respondeat, tibi polliceor te majoris consilii , gravitatis , modestiae , adde quod caput est, erga te benivolentiae, vidisse neminem . Nam quantos habeat in liberalibus studiis progressus, tu facile praesens poteris iudicar φ . Quanti vero eum faciat Grassensis noster , vel inde poteris cognoscere, quod cum nihil habeat quo magis amicos demereri possit, quam ut tibi illos conciliet, te tamen hujus prae ceteris cupit esse amantissimum. Superest ut quoniδm tres tales viri in amicitiam conspirastis, metam suavis & honestae coniunctionis , quam spero apud posteros fore celebrem, non socium , sed spectatorem & praeconem ascribere
ne gravemini : nolim enim, ne si concedatu equidem , gratiarum meo in terventu turbare congressum . Nunc quoniam adventum tuum
ad hane provinciam propediem tuturum Intelis lexi ca), me interim ea spe consolabor, fruarisque assidue & Grassensi nostro , ct Letinensia infulae s itudine amoenissima , in qua miraliterarum S religionis contentio viget, ut tamen conjuneila animis cum Rirallida barba-B 4 rorum
a Ita quidem Sadoletus statuerat , sed Ponti seu eum
Romae retinuit. Hine Bembus, Epist. Fam. lib.v. ad Lonisgolium x m. Cal. Septembris an . I sao. seribens : ,, Colin D lega meus cinquit Roma pedem non extulit: Prinis ,, ceps eum retinet, ct , ut puto, retinebit ,, . Et retinuit quidem . Quin imo usque ad an . II 23. Sadoletum ad Carpentoracten. Eeclesiam non migrasse, demonstravi omus in notis ad eius vitam a Florabel. descriptam P XVI.
78쪽
Torum colluvie continenter bellum gerant, ita graecis S latinis literis, humanae ct divinae phi-'i Iosophiae juxta dies noctesque illic incumbunt. Quod cum tibi gratissimum , tum etiam summo Pontifici , ut est virtutum omnium supra quod dici potest amantissimns , jucundissimum fore confido . Vale . ca
Gregorio Cortesio b S. Grofam . fus pietatem ac litterarum frientiam Archi disconi Asemonensis testἰwonio atque ex suis ἐitteris perspectam , celebrat . Grassensem Ioudat, suumque ad eos proficiscendi desiderium testotur.
ΕT si fidem mihi de te faciebant literae tuae:
scriptae enim amice , ac pereleganter declarabant singulare ingenium tuum , conjunctum pari erga me benevolentia , tamen postquam etiam Archidiaconi Avenionen. testim nium accessit , ea de te praedicantis , quae de de optimo viro & homine doctissimo poterant commemorari, non dubitavi , quin tu esses non modo mea c id enim non tanti est ) verum omnium bonorum benevolentia dignissimus .i Ita enim intellexi, te cum lairima religione &l integritate vitae , conjuncta habere omnium' artium
ca) Ηis Cortesii Iiteris respondet sadoletus Epistola sequenti , pridie Kal. Maias anno Isr8. unde colligitur annus quo hae scriptae suerint . Vi de notas superius pag. 1 .
79쪽
artium studia optimarum . Nec id tantum quoa ab ordine vestro praestari, aut expectar solitum est, posuisse te operam in diale elicis S physicis , aut his etiam quae pertinent aclΤheologiam literis , sed haec omnia latinitatis lumine , hoc est , eloquentiae cultu ac divitiis instituisse ornanda, quamquam hujus quidem initituti tui atque iudicii egregium testimonium literae mihi tuae attulerunt. Sectego, quo rariora haec in te ornamenta esse conspicor , hoc sum magis ad te diligendum tum communi meo in tales viros studio , tum propria erga te voluntate incensus . Nam &sanctissimum , ut tu rectissime praescribis , accedit patriae vinculum , ct studiorum similitudo , in quibus ego non modo non 'primas appeto partes , sed & commode agi mecum arbitror , si in maximis occupationibu&, quae &animum meum & operam distrahunt, aliquod retineam vestigium pristinae voluntatis . Om- lnino octo nihil beatius optabiliusque ; quod quidem in legendis aut etiam aemulandis doctissimorum virorum monumentis traducatur
Quo posteaqua in ego spoliatus sum , tu qui id optimi & liberalissimi praesulis Grassensim
nostri beneficio, ut scribis , es assecutus , partem tibi beatae vitae maximam ab eo esse collatam debes existimare . In quo ego & tuo ct bonarum artium ac literarunt nomine habeo illi optime merenti gratiam , libentissimeque profiteor , me quoque tali pro munere etiesse obstrictum . Ac mihi utinam aliqua ali- quando tribuatur occasio ad vos S in istam provinciam proficiscendi, ut cum consuetudi-- B ne O Vide quae de Grassensi diximus superius pagost
80쪽
ne vestra , tum eo ipso quod ceteris rebus omnibus antepono, ocio perfrui mihi liceat, in qua una nunc spe S. cogitatione acquiesco. Sed quando id,nisi salvo ossicis faciendum non est, ct ut quidem nune est, non perspicio quo pacto honeste me explicare possim οῦ quod nonrae interea est potestatis , institutam amici etiam nostram ct fide & benivolentia mutua excolamus . Quo ego in genere , arbitror si me de rebus tuis quid .el intersit tua , vel tu maxime optes admonendum duxeris , me tibi satis esse facturum . Uale & Grassensem nostr una salvere a me plurimum iube . Ex Urbe pridie kal. Μajas Μ. D. XVIII.
Myamen tertium oratἰo um M. Tullii Geer nis o fe editarum ejus nomini inferibit. ST pe ego mecum , Sadolete , tum a natura
editas , tum ab hominibus inventas res, animo reputans , eundem in omnibus certa quadam ratione servari ordinem ac progressum animadverto . Primo quidem parvo quodam
ab Est dedieatio tertii voluminis orationum M. Tul Iii Cieeronis , quas Naugerius edidit Venet. typis Aldi Manutii an . Is I9. deinde apud Iunias an . Is 3 s. ac de anum Lugd. apud Seb. Gryphium xs o. Naugerii villam adeurate deseripsit Ioaa. Antonius vulpius, ei a Ru