장음표시 사용
81쪽
dam a principio ortum omnes trahunt: tum deinde augescentes eo paulatim per gradus quasi quosdam perveniunt, quod in uniuscujusque natura perfectissimum est, tum vero postquam id adeptae fuerint, reserri rursum , ac senescere incipiunt: atque ita sensim minui, ut postremo ad interitum etiam dilabantur . Id & in natis e terra stirpibus, ct in omni animantum genere intueri licet, quae ut imbecilla primo ia lucem exierunt, hinc vi rem In dies sumant, moia quae acquisierint, paulatim dependant , ac conficiantur denique necesse est. Neque vero fieri potuit, ut nocieamdem hanc conditionem Omnes item artes, omnia opera, omnia inventa hominum sequerentur . Sed & haec quum ab ortu adoleveria iaeadem postea vetustate tandem extabescunt
Tulit hane stilicet legem natura, quae nullae umquam vi abrogari posset: sed una sine ullα
exceptione inferiora haec omnia necessitate quadam immutabili contineret. Ac, ne multis ego exemplis conquirendis in re manifestaim morer, quam necesse est , vel ex ipsa id et quentia , cujus cauta haec a nobis die a sunt .
cognosci potest. Haec c ut Graecos omittam , quibus tamen hoc idem evenisse reperietur
quum primum Romae exorta est, per parva quaedam incrementa longo tempore paulatim se ad summum evexit . Cum rudis antea, Se
prope infans esset , primus Cato ei multum addidit : longius Galba , Porcinoa , Carbo ,
Gracchi provexerunt di Graecorum eam gloriar Antonius, Crassus , Hortensius aequaverunt .
Ita summa demum illi manus ab Cicerone Imposita est , ut nihil praeterea cujusquam nequo ingenio, neque industria , neque ullo doctri-R 6 -
82쪽
nae genere addi posset. Ab eo ruere , ct ferri in pejus coepit: ac primo quidem sublata hcivitate pax, ct ea , cum qua simul creverat, extineia libertas est . Nam quum bellis cuncta civilibus diutius agitata essent ; eorum denique is finis fuit , ut oppressa tandem post multas civium clades respublica , in unius
potestatem concesserit . Tum vero , quum omnia ex unius nutu penderent: nulla majo-Tum more judicia exerceruntur, nullae in Se nata sententiae, aut eae certe non liberae dicerentur ; nullae ad populum conciones habe- Tentur , sed omne penitus sublatum eloquentiae thectrum esset, aliis quibusdam artibus& his pravis plerumque ac flagitiosis summa omnia homines consequerentur , simul praeclarpssimae artis restingui In dies studium , limul ea evanescere paulatim coepit. Post vero quum illa omnium populorum victri X , ac totius terrarum orbis imperio diu potita , eo tandem c ut humanarum rerum vices sunt bredacta gens esset, ut nulli non nationi contemini ac praedae e stet; ac novae quotidie Sceae ab omni humanitate alienae gentes , vel ab extremis etiam orbis finibus Italiam devasta rent; extincto latinae linguae usu , delato pene Romano nomine , factum est, ut ὲ tot cladibus vix umbra quaedam ad nos eloquentiae pervenerit. Sed & haec etiam pene e manibus nuper elapsa, pene omnis funditus extincta est . Quam enim post tot incommoda recreari
iam aliquantum decuit, eam nova quaedam ca
Iamitas excepit. Exorta opinio est , ct ea per plurimorum jam animos pervaserat; ut nemo fatis eruditus , nemo satis ullo doctrinae genere excultus judicaretur, qui cognitis S usi talis
83쪽
tatis verbis uteretur . Hi demum praeclare
loquuti , hi omni laude , omni admiratione digni praeter caeteros putabantur , qui ita aliquid scripserant , ut vix id percipi ab ullo posset. Imperiti quidam , ct nullo usu , nullo ingenio homines , quum ea plerumque plurimi fieri vulgi iudicio viderent , quae ab omnibus ignorarentur; nec sibi aliud ad commendationem hominum patefieri iter animad- terent: eo se posse per tenebras pervenire arbitrati sunt, quo pauci luce potuissent. Quod quum primo illis in maxima latinae linguae,
atque omnium bonarum artium inscitia recte cessisset et tum non pauci eos sequuti , eo tan dem rem adduxerant , ut brevi tempore veterem illam die endi gloriam hac caligine obrui , atque aboleri penitus necesse esset . Nullas hi non vetustatis latebras perscrutabantur : hine verba vel ipsi etiam Romulo, ct priscis illis Latinis jam tum obsoleta & desita proferebant . Quin , ut obscuriora ea essent, quae dicerent , Graeca etiam saepe pleraque , saepe
barbara congerebant: digni , qui eo naturae munere , quo tam male abutebantur , omnino carerent. Cum enim ob id nobis sermo datus sit, ut hoc ea quae a imo occultantur , depromi possint , quid fieri alienius potest, quam ita quemquam loqui, ut nihilo magis intelligator , quam si omnino nihil loqueretur
nulla umquam res magis omnem evertere eloquentiam potuit. Quippe & labefactatae jam , ac prope dirutae, inciderat: ct sublata verborum elegantia, ipsum etiam illius solum , ac fundamenta eruebantur . Quid λ quod insolemtibus & sordidis illis verbis his sententiae suberant; ut recte hoc saltanti fecisse videri
84쪽
queant, quod tam abjectas res, tam sedulo. lautis verborum tenebris occuliarint. Sed be ne id proiecto cecidit, quod non melior huic , quam caeteris rebus conuitio data est. Cum late serperet, ac non parvam iam Italiae par tem occupasset , atque ubique jam se terrarum diffunderet, medio in cursu couc dit .
No in ulli his scilicet se viei docti Is mi , ut anGestissimis latini nominis holithus objeceris: t. Quorum ope tactum est , ut foeda illa barbari h profligata ab propinquo jam interitu eloquentia vindicata sit. Et initium quidem
bene gerendae rei ab Rom. nis ortum est et una Roma, quasi tutissima arx quaedam fuit, aqua semper haec labes reiecta est, quo nullo unquam conatu irruperit. Hic tanquam pro aris ac focis summa vi certatum est, ut, cum cetera a majoribus tradita, amissa essent: haec Ρritem parentum laus retineretur . Repres Oagitur foedissimorum hostium impetu , facilior de illis uictoria laeta est . Ac ne omnes a mem, quorum egregia in hac re opera extitit Commemorentur : tu certὲ praeter caeteros acerrime illos insectatus es e tu afflictam semper eloquentiam protexisti : tq tuis scri- Ptis, quorum nemo non maxime elegantiam
admiratur, quae illius , quae latinae linguae vox esset, ostendisti. Fadium est igitur, ut nemo jam tota Italia sit, qui obscurum id
S incultum dicendi genus non magnopere contemnat: qui non unum sibi maxiDὲ Ciceronem , tum ut quisque Ciceroni similliinus
est , S saepissim δ perlegendos , Se omni studiosequendos putet . Quin & transalpinae etiam
nationes iam se nobis conjunxerunt: nec mi
nus ab his teliciter arma pro Latino nomine
85쪽
sumpta sui t , ne omnes ex his recenseam ;atque ipsi tantum a me duces nominentur et
Budaeus & Longo lius propinqua e Gallia , e Germania Erasmus , ita rem gerunt; ita lon- lgius quotidie Romanae linguae fines proferunt: ea,extrema etiam h Britannia, tum a Reginaldo Polo, ca) S nobilissimo juvene , ct qui
generis sui nobilitatem hac maximὲ laude commendari posse existimat et tum a plurimis item aliis eruditissimis viris opera navatur , ut si id desper dum sit , posse aliquando eloquentiam in antiquam illam , ex qua dejecta est , restitui dignitatem : id certh a fimari possit , eam linguam , quae quondam ,
tum cum maxime floruit, Italiae tantum finibus , aut paulo certὲ latioribus continebatur rnunc brevi tempore in nullas non totius orbis partes perventuram . Neque tamen cessandum
est, sed si usquam latet, & ubique locorum perquirenda , ct omni ratione ejicienda penitus haec pestis est. Ego quidem quantum in
me virium est , id omne in hanc rem confero I& cum majora non audeam , id saltem enitor , ut Ciceronis scripta , quae incuria quadam aut vetustate deformata circumferuntur , ex antiquis exemplaribus meo labore suae diis gnitati reddantur , & emendatiora in lucem prodeant . Atque alia quidem alias , nunc eius orationes damus. Quarum cum jam duo volumina alterum Leoni X. alterum Petro Bembo missum sit: tertium hoc Sadolete sub tuo nomine in manus hominum perveniet.
υ0 De Reginaldo Polo saepe inserius redibit sermo .
86쪽
ejusdem Pontificis a secretis estis : ambo & llinteris , & omni morum elegantia praestantissimi: quin eo etiam inter vos amore devincti , ut exemplo esse possitis, nullum esse ad confirmandam amicitiam arctius vinculum, quam morum similitudinem ac studiorum societatem . Sed & ego tanti te facto , ut egregias tuas virtutes neque admirari, neque de his, quoties aliqua offertur occasio , praedicare unquam desinam . Id adeo cum mea ipse sponte libens facio, tum eo libentius etiam , quod nihil arbitror posse a .me Bembo gratius accidere . Multae mihi eum illo, ac magnae necissitudinis causae intercedunt: conjunxit patria communis utriusque nostrum parens: mea
quaedam praestantis ingenii admiratio , ct non alienus illius a me animus conjunctiores fecit : a uctam in dies benevolentiam assidua familiaritas confirmavit: plurimis illius in me meritis haec omnia cumulata sunt. Quam ob rem , ut nihil me aliud ad id impellat, qui possum non summate benevolentia prosequi cujus summa cum amicissimo mihi viro conjunctione nihil si illustrius . Cum vero animi
ad id tui, ea etiam accedant ornamenta , quae vel ignotos etiam ut amemus cogere conia sueverunt : quam tandem meam in te esse voluntatem decet λ eam scilicet , quae & amicissimo ct omni laude praestantissimo viro debetur . Accipe igitur parvum hoc meum in ta
amoris pignus : neque eum tamen ex hoc metiri velis : sed ex eo potius , quod profectus a Leone Pontifice Maia cui literarum amantissimo omnia literarum monimenta deberi videntur, ct Petro Bembo , cui ego omnia debeo:
87쪽
neminem habui, quem tibi praeferendum num tarIm . V
IACOB Us SADOLET Us Christophoro Longotio S. De suorum adversarioru in conatibus euis certiore in Deit, suamque erga illum benevolentiam declarat .
EX eis litteris, quas ad Laelium Maximum
das , cognovi te proficisci Venetias cogitare, aut hoc tempore fortassis jam esse protectum a quod nec sum admiratus, S te potius mecum collaudavi, quod more veterum Phi
losophorum csicut de Platone ferunt & de Py
cM Quamquam in hae Epistola deseribenda fidem ediistionis Iuntinae an. Is 33. utpote acriori iudicio castiga tae, constanter sequuti s mus; visum tameu est nonnulla hele addere , quae in editione Aldi Manutit anni Isrς. aut abundant , aut desunt, aut leviter immutata te gantur Pag. 3 9.lin. I. Ne smnes ex bis retenseam: atque ipsi stanis ruma me duees nominentυν, & reliqua usque ad Me si id deis plorandum sis; desunt in omnibus exempl. AId. edit. Ηorum autem Ioeo ea ibi habentur : ut reliquos ex bis omi νam , tuus uis, e tuis eas ris profectus, tuis praeviis ἐUructus, tuis monitis enitatus Longotius , ita rem gerit, ira longius quotidie Romane Ungua fines proferν a s ab liis irem nonnullis opera navatur : ut si id oee. Et ibid.l u. I 6. Italia rantum finibus, aut paulo cerre latioribus ontinebartir , in omnibus exempl. Ald. edit. deest , auspaulo eerra Iapioribus : quod videtur addidisse Naugerius, Longolii Epistola quadam admonitus .cb3 Extat inter Epist. eiusdem Longotii , interq. Sa doleti opera edit. Veron. tom. a. pag. III. Seripta vide tur au. Μ. D. x Ix. De Longotio in not. ad EP.xv. semu .
88쪽
thagora omnes tibi terras obeundas putaris , unde speres hausturum te & doctrinarum aliis quid S sapientiae , etsi nonnihil te in eo Bem ho nostro tribuisse arbitror, ut cum eo aliquantum esses , fruerereque S familiaritate illius exoptata , ct virtute nunquam satis laudata . Sed ego sensus tuos si bene perspectos habeo , statuo te cum amicitiae vestrae ac illius summi viti suavitati mestum , tum huic tuae perpetuae voluntati plurimum tribuisse , ut quoad acerrimi vis ingenii cum incredibili diligentia studioque conjuucta progredi in re litteraria potest, in te ipso contendendo atque elaborando experiare . Sed huic virtuti ut laus debitum praemium est, sic nonnunquam invidia obtrectatrix accedit . Suspicor enim ad te delatam esse colacionem , quam hic post tuum discessum in magno conventu , ipso audiente Principe , adversarii tui habuerunt , in qua magna laus Celsi Μillini optimi atque ornatissimi adolescentis . Is enim orationem eam dixit sane quam apposite: & animo cui facile possumus existimare non malo. Spe- . cie enim boni quandoque obtenduntur , quae suapte natura vitiosa sunt: ct ea illius aetas, cui concedatur, ut errare aliquando possit sine reprehensione . Certe , quod mentis ingenuae est , Idem ipse Celsus a firmat, hac causa excepta , in qua patriae suae dignitati ct famae
ut ait non adesse non vult , ceteris in rebus honoris tui rationem se inprimis habiturum . Atque ut huνus c quem ad nodum dixi Ingenio laus tribuenda et , voluntas minus reprehendenda et sic qui huic rei ab initio auth res fuerunt, non satis nec animum suum nec consilium probabaat z animum , quod pror-
89쪽
prorsus apparebat prava conciliatrix Injusti odii obtreetatio: consilium, quod absurdum videbatur, quas ipsi literas sibi laudi sperarent fore , eas damnare atque oppugnare in altero . Itaque non modo non extinxit studia eorum , qui causae tuae favebant, verum etiam
ardentius inflammavit. Nam ct m circulis subito exorti sunt sermones plurimi, & fiebat in iis, ut quamquam ille visus fuisset dicere
praeclare, tamen non minus authoritatis haherent testimonia nostra apud incorruptos et excepta certe principis vox est, cum ita ditaceret, probare se ingenium actionemque Celsi , causam vero tuam meliorem iudicare. larefie quoque inde tum discessum est, ut hi uo-νificentius tecum actum putaretur ejusmodi oratione habita , quam si omnino nulla fuisse e habita . Nostris vero neque sic tacitum serendum visum est : sed cum extaret defensio tua, quam pro te ipse conscripseras , primo decre. tum est, dandam operam esse , ea uti recita- ltur, operam suam ad hoc pollicente Flaminio , adolescente in primis ornato hujus civitatis. Deinde eum hoc spissius esset visum, In eam sententIam potius discessum est, edendam illam , ct in omnium manus divulgandam esse , quod & factum est , magna non so- Ium approbatione omnium bonorum , sed etiam commendatione eloquentiae tuae. Sic enim a cunctis iudicatum est, incredibile quiddam esse , quod de tuo ingenio expectari pos-ist, cum quod praestitisti jam sit admirabile. Mihi quidem qui te amo S gero in oculis , nihil evenire potuit optatius , quam intelligere, cognosci ab omnibus , non frustra nostra de te suscepta esse judicia , jureque te flo
90쪽
rere cIarissimorum virorum amicitiis : In quI-bus , si quaeris, egregius Paccius , nec soluin fide atque amore erga te, sed etiam authoritate S gratia singulari: vehemens Calatius, ac denique, ne infinitum sit, universus ille chorus praestantium ingeniorum, quem tibi amicissimum praesens sensisti, is tui absentis memoriam sancte diligenterque conservat. Quae ego ad te idcirco scripsi, licet minime invitatus tuis literis et quod profecto conveniebat, cum magis peregrinantium sit eos qui domi remanent, de suis rebus omnibus reddere certiores: sed eam ob rem scripsi , primum ut forti animo ferres, quod tamen facis , iniquorum hominum injurias et deinde ut meditarere, quantum tibi in omnem partem connitendum sit, ut incredibili expectationi, quae de te concitata est, satisfacias . Quamquam ego arbitrorte , quod de Theopompo dicere solebat Isocrates, fraeno egere magis, quam calcaribus: quem
ego novi in studiis literarum dies & noctes a sidue insistentem, parum habere valetudinis rationem . Sed ego eam tibi, si S te, & nos diligis, maximopere tuendam esse censeo . Nam S temporis plus ad haec eadem studia habebis , S prudentiae tibi laudem ex hoc quoque genere comparabis: quae profecto non minoris ,
quam illa ingenii, a docto viro facienda est . Ego pro mea in te singulari benevolentia ,
omnJa tibi honesta & salutaria evenire cupio . Tu, si me mutuo amabis , ad naeque de tuis rebus saepe scribes , perficiam , ut nec te frustra scripsisse , nec amorem tuum perpe Famcollocasse arbitrere . Ex Qrbe. v I. Idus Septembris.