Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE COMITITI ROM. F multa obseruari possunt, quae ad modum creandorum sacerdotii

pertinent. Primum quod nominatio erat neeessaria iis, qui peti tionem sacerdotii profiteri uolebant.Id quod eX ep. M. Bruti ad Ciceronem,cuius initium est, Bibulus,conrfimari potest. Rogat enim Brutus Ciceronem, quoniam in locum Pansae demortui auguratum petere constituerat Bibulus,ut nominationem ei co cederet. Verba Bruti haec sunt In Pansae locum petere constituit.

Eam nominationem a te petimus. Neque coniunctiori dare be neficium,quam nos tibi sumus, neque digniorem nona inare po

G tes φ Bibulum. Eodem pertinet, quod primo ad Herennium ita

scribitur: Altera leκ iubet augurem in demortui locum in comcione nominare. EX his perspicuum est petitionem sacerdotii neminem profiteri potuisse, qui non sibi alique eX collegio conci liastit, a quo in concione nominaretur. Tum illud animaduer

tendum est, quod ait non licuisse,ut quis a pluribus quam duo/bus e collegio nominaretur. Porro autem ex uerborum conteκ

tu colligo satis quidem suisse ab uno nominari,sed non licuisse, ut a pluribus quam duobus nominaretur. Nam quod unus CloΗ cero a Bruto rogatur ad nominandum Bibulumquodq; Cicero id quasi singulare aliquid adscribit, quod a duobus nominatus est,argumento esse potest satis quidem fuisse ab uno nominari, sed lege cautum fuit Ie,ut ne a pluribus quam duobus quis nominati posset Illud quoque notandu,quod ait iuratum Hortensium suae dignitatis iudicium secissem quo colligi potest, oportuisse eum qui aliquem nominaret,publice iurare dignum esse, eu que nominaret eo sacerdotio de quo ageretur. Quod ego iuramen tum eo institutum fuisse puto. ne que suffragiis suis populus indi I gnum sacerdotio crearet. Postremo illud non est omittendum,

quod ait Cicero,se ab Hortensio inauguratum. Hanc uero ina gurandi rationem communem fuisse omnibus sacerdotiis ex Liuio intelligi potest:apud quem passim inaugurandi uerbii repe/ritur,ubi de sacerdotum in locum demortuorum suffecti ione metio est: sumituri fere apud eum pro eodem, crare sacerdotes , di inaugurare sacerdotes. Inaugurati autem proprie dicebantur si cerdotes, quando adhibitis ad deos consulendos auguribus,pro/nunciati erant diis ad sugendum sacerdotium. Atque ante legem Κ quidem Domitiam omnino cooptabatur in collegium, qui in auguratus erat. At post legem Domitiam omnes competito res inauguratos esse oportebat, sed is solum cooptabatur, quem

PQPulua creasset. Nam si in quibus sacerdotiis ante legem Domitiam

242쪽

LIBER S E CUN DV s. tiam populi suffragio opus erat, in iis post competitorum inau/ Agurationem, populi habebantur comitia, quemadmodum nos supra ostendimus in Regis sacrorum ac Flaminum creationet pari profecto ratione dicendum est in his creandis sacerdoti/hus, qui lege Domitia suffragiis populi fieri coeperunt, inaugurari ante competitores oportuisse, quam de his comitia haberetur. di enim post comitia iis inaugurandis auspicia captanda sui Dsent, illis non addicentibus cooptari non potuisset quem po

pulus creasset, nec fuisset necesse hac in re stare populi iudicio . Ac si forte euenisset,ut post comitia in uno qui creatus esset. au. B:picia non addixi sient,rursus ad creandum alterum habenda suis let comitia. In quo st rursus euenisset auspicia non bona esse Iterum uocanda fuissent comitia. Idems dici potest in tertio &quarto competitore, si s ut usu uenire poterat tot esse accidisset.

Hac igitur ratione efficiebatur, ut bis ter quaterve frustra populus in suffragium mitteretur ad unum sacerdotem creandum .c Diod sane est absurdissimum. Itaque dicendum est,inaugurationem quidem fieri antequam populus in suffragium mittere. tur : sed quia non alios populus creabat, quam qui ab aliis sa/ ccerdotibus inaugurati essent, ita ut iudicium sacerdotum populus confirmare tantum uideretur, idcirco sactum est, ut apud Latinos auctores totum hoc creandorum sacerdotum negotium, uerbo inaugurandi continereturnia ut inauguratum fuisse

aliquem sacerdotem dicant,cum factum fuisse sacerdotem diceore uolunt. Post dicta sustragia, in magistratuum creatione ea dem fere quae post Centuriata, fiebant. Postquam enim a

praecone& a magistratu renunciati erant, quo S populus crearat,

clomum a frequenti amicorum comitatu deducebantur. Post leὸ Dgum comitia id modo restabat,ut publicarentur. Id quod aeneis tabulis per lora & templa fixis fieri solebat.Tacitus lib. i i . A lpiciuntur etiam nunc in aere publicandis plebiscitis per sera aetempla fixo. In iudiciorum uero comitiis si damnatus erat reus ilico praedes date soluendae mulctae cogebatur:alioqui in uincu/la duci iubebatur a magistratu. Id quou ex historia L. Scipionis Asiatici intelligi potest,apud A. Gellium libro septimo c. t Q. &T. Liuium lib. S. Decad. I. Atque illa quidem de modo comitio Tum Iunicient.De loco pauca dicamus. E

243쪽

24; DE COMITIII ROM.

De loco Tributorum comitiorum. Cap. sit

TRIBUTrs comitiis uocandis non erat unus destinatusto eus quemadmodum centuriatis: quia religio non erat, extra ne an in ira pomoelium haberentur. Ac magistratuum quidem eo/milia Tribula sere in campo Martio habebantur. Cicero ad Attic. prima epist. In capo comitiis Tribunitiis ad 16. Cal. Sext. Et lib. q. cpist. ad Alt .in epist. De Eutychide,cum de ambitu candi G datorum Consulatium&Tribunitiorum scribere ad Atticu incipit, his uerbis ulitur: Sequere nunc me in campum. De Quae sorti uero comitiis idem Cicero ad Curiu scribens lib. . Epist. Fam. In campo certe non fuisti,cum hora secuta comitiis Quae Botiis instituti g. Aedilium autem comitia in capo haberetur, e X epis .ad Att.bb.4. cuius initium est, Auere te certo scio, intellipi potest. Illic enim cicero loquens de comitiis quibus Aedilis fieri uolebat Clodius,ita scribit: Nisi Milo in campum obnuncias et,comitia futura erant ante diem duodecimum Cal. Deceb. H Milo ante mediam noctem cum magna manu in campum ue/nit. Clodius clim haberet fugitiuorum delectas copias,in capum ire non est ausus . Quin tamen alibi etiam haec comitia haberi possent,negari non potest. Nam post eiectos Decemviros, cum Tribunorum pl. habuit comitia Q Furius Pont. max. ea habita

fuisse in pratis Flaminiis, qui post fuit circus Flaminius, T. Li/Dius lib. tertio Dec. i . scribit. In capitolio habebantur comitia, quibus iterum Tribunus pi creari uolebat Tib.Cracchus,auctoribus Appiano & Plutarcho.Sed & comitia Aedilium in fo-I ro,ad eos in comitio haberi possent,uerba Ciceronis eX eadem epist .lib. 4.ad Att. ostendunt: Metellus tamen postultat,ut sibi postero die in soro obnuncietur. Nihil esse quod in campum nocte ueniretur: se hora prima in comitio fore. Itaque ante diem undecimum Cal. in comitium Milo de nocte uenit. Quod uero extraordinarii magistratus alibi quam in campo creari possent, argumento esse potest, quod in Capitolio creati sunt Triumuiri agrarii ex lege Tiberii Gracchi.Cicero.n. lib. .de Nat. deorum scribit M.Octauium Tribunatu priuatum a Graccho fuisse in R Capitolio. Et Appianus Plutarchus p eodem ipso loco statim creatos fuisse Triumuiros scribunt. Legum comitia plurimit min comitio haberi solita uel hinc intelligi potest, quod Cicero in orat pro Rabirio Posthumo indicat,ex Rostris leges serri soli.

244쪽

BER SE CV DNVI 2 4ς tas. Verba euis adequites Rom haec sunt: Si iam uobis nunciare Atur in Senatus leni lias dici, ut his legibus tenerem ini,cocurrendum ad Curiam putaretis: si leta serretur,conuolaretis ad Rostra. Erant autem Rostra, tribunal aut suggestus, unde conciones seoxe habebantur:sic di sta a rostris nauium, quae huic erant praestin . Plinius lib. 35. cap l . Antea rostra nauium Tribunali praefixa soro decus erant: ueluti populo Romano ipsi corona imposita. Et Liuius lib 8 Decad. i . Naues Antiatium partim in naua Iia Romae subdueiae, partim incensae:rostris p earum suggestum in soro extructum adornari placuit: Rostra b id templum appet Blatum. Erant autem Rostra ut ait Asconius,ad Comitium . proope iuneia curiae. Itaque cum ex Rostris conciones habebantur, Populus in comitio stabat,ut ante diXimus: a quo etiam populi

In eum locum conuentu,nomen habuit: uocAturi a Graecis au .etoribus ε κκλησιας, φριον. Quanquam aut haec pars sori quaedae siet, concionibus populi proprie dclimata : unde etia fit, ut Dii

Dius & Liuius in foro Rostra ponant, di leges sere in soro latae

dicantur, quae in comitio latae erant, attamen cum proprie sorti accipiebatur, diuersum erat a comitio: ut ex multis locis Cicero λ cxiis & aliorum ostendi potest. Ad Heren .lib. 2. in comitio aut in foro ante meridie causam coniicito. Pro Sestio: Cum forum, coomitium,curiam j mul sta de noete armatis hominibus occupa

uissent. Et paulo post de Q. Fiatre loquitur hoc modo: Pulsus e

Rostris in comitio iacuit. Suet.in Caesare: Aedilis praeter comitiu ac sorti Basilicass,etia Capitoliu ornauit. de uero dixi coormitu locum suisse proprie destinatum concionibus populi,non ita accipi debet, quasi uelimus eo populum non conuenire solitum, nisi ut uerba ad eum ex Rostris fieret. Cicero enim in B tu Dio minora qnaedam iudicia apud unum iudicem in comitio e&erceri solita, ostendit his uerbis: Quare si anguste,& exiliter dicere est Atticorum,sint sane Attici sed in comitium ueniant,ad stan/tem iudicem dicant: subsellia grandiorem ,& pleniorem uocem desiderant.His uerbis Cicero demonstrat iudices quosdam a Prstore datos, in comitio liantes iudicare solitos. Vnde etiam ut id παρεργως dicam pedaneos iudices primum appellatos credo, delegatos minorum causarum iudices, quod iudicando pedibus starentiae non in subselliis sederent. Quinctiam Praetorem urba Enu in comitio ius dixisse, Plautus in D cenulo indicat his verbis: Nam istorum nullus nesastu'st,comitiales sunt meri.

Ibi habitant,ibi eos conspicias quam Praetorem sapius.

245쪽

24 , DE COMITIIs ROM. F Et A. Gellius lib ΣΟ. cap. i. Inter eos dies trinis nundinis conti

nuis ad Praetorem in comitium producebantur: quantae s pecuniae iudicati essent,praedicabatur. Hi loci manifesto indicant Praetorem urbanum in comitio ius reddidisse , & litium etiam causa in comitium conuenire populum. Veruntamen quia Praetori

urbano suum quoddam tribunal erat, in quo sedendi multis cuDraetore locus esset,ut cicero primo de orat. ostendit, apud queCrassus ita loquitur: Quid his paucis diebus,nonne nobis inTribunali QPomperi Proetoris urbani familiaris nostri sedetibus. Gi In quo Tribunali sella curulis Praetoris statuebatur, in qua sodens ius reddebat. Propterea hoc Praetoris Tribunal ita ad comitium aedificatum fuisse existimo , ut longe a Rostris disiun/dium esset:alioqui simul ex Rostris conciones haberi, & ius a Praetore reddi ex suo Tribunali no potuisset:quod tamen secus esse cum per se manifestum est, tum uero ostendi potest ex his uerbis Ciceronis pro Flacco : Hic in grauissima, & moderatissisma ciuitate, cum est sorum plenum iudiciorum, plenum magi stratuum, plenum optimorum uirorum & ciuium,cum specula.

H tur atque obsidet Rostra vindex temeritatis,& moderatri X ostich Curia,tamen quantos fluctus excitari concionu uidetis Q mergo una eX parte Rostra comitium spectarent, ex altera parte Praetoris urbani Tribunal,idcirco pari ratione utraque in comitio suisse non maledici possunt. Verum redeamus unde digressi sumus. Erat igitur comitium,ea pars sori quae potissimum con cionibus,& comitiis populi destinata erat. His porro habendis comitiis septa quaedam fuisse, quo intro uocarentur tribus cum suffragium inibant,cum ipsum intro uocandi uerbum argumen-l to esse potest,tum uero quod lege Maria per pontes suffragium

ferri his etiam comitiis, quae in foro habebantur, conueniebat: ut nos supra ostendimus,cum de pontibus disputauimus. Ne enim pontes intelligere possumus uiam suisse, qua suffragatores introuocarentur, nisi in ingressu septorum quorundari hos po/tes suisse institutos concipiamus. Neque enim aliud erant huiusmodi pontes , quam angustae quaedam substructiones ex tab latis gradibus e solo sublatae, ad id institutae,ut per eas suffragiuserretur absque omni haude ac confusipne. Quod uero pontes K huiusmodi in ea parte fori essent, qua erat comitium,eta eo loco Ciceronis ostendi potest, qui habetur i .lib.ad Att. Illic enim Cicero ostendit concilium illud populi ad Rostra suisset unde habuit concionem ad populum Cato,& alii optimates,a quibus dirempta

246쪽

LIBER SE cmNDVS. 247vempla sunt comitia:Operae Clodianae pontes occuparant,tabel Iae ministrabantur ita, ut nulla daretur,Vti rogas. Hic tibi rostra aduolat Cato: conuitium Pisoni Consulati mirificum faciti si id

est conuitium uoX plena grauitatis, plena auctoritatis,plena dei nique salutis. Accedit eodem etiam noster Hortensus, multi p/terea boni:insignis uero opera Fauonii suit. Hoc concursu opti/matum comitia dimittuntur. Ex iis ergo locis apparet,scut erat

in campo Martio septa quaedam ita in comitio suisse, quo introuocari dicebantur qui suffragium inibant. Septorum sane quo Tudam quae in foro essent, meminit Cicero pro Sestio: Venit in templum castoris. obnunclauit Consuli:cum subito manus illa Clodiana in caede ciuium saepe iam uim ita exclamat, incitatur, invadit. Inermem atque imparatum Tribunum alii gladiis oriutur,alii fragmentis septorum & fustibus . Neque uero in comi. tio tantum legum habebantur comitia, sed etiam interdit in Capitolio,ut lex agraria Tib. Gracchi in Capitolio perlata est, rogato de triumpho L Pauli in Capitolio lata est, ut scribunt Pin,

tarch .in vita Pauli &T. Liuius lib. s. Dec. s.Opimius de abrogadis C. Gracchi legibus in Capitolium comitia edimit,ut ait Plu, tarch.in uita Gracchorum.Nonnunquam etiam in circo Flami, vio comitia habebantur . Rogatio enim, quam ferebat Bibulus Tr. pl. de abrogando Marcello imperio,in circo Flaminio anti, qaata est, ut scribunt Plutarch. in Marcello & T. Liu lib. 7. Deo cad. 7. in iudiciorum autem comitiis idem quod de legum comitiis dicendum : neque enim in comitio tantum habebantur, sed etiam in capitolio. Liuius enim lib. s. Dec. 3. de comitiis agens,

quibus de mulcta M. Post humio Publicano irrogata populus indicabat,in Capitolio ea haberi scribit. Quod uero multa in comitio dici soleret,argumeto esse possunt uerba A. Gellii lib. i i. cap. i. Cum autem usus,& mos sermonum is sit, ut & ita nune loquamur, ut plerique ueterum locuti sunt, mul stam diκit, demulcta dicta est, non ab re putaui notare quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto Originum uerba haec sunt. Imperator noster si quis eXtra ordinem depugnatum iuit, ei mulctam facit. Potest autem uideri consulta elegantia uitasse uerbum.r cum in castris, & in exercitu mulcta fieret, non in comitio nec ad po/pulum diceretur. Aede comitiorum quidem Tributorum to

co hactenus dictum sit. Restat ut de tempore pauca dicamus.

247쪽

De tempore eomitiorum Tributorum. cap. vr

COMMvMa omnibus comitiis erat,ut nisi comitiali die non possent haberi, ut nos supra docuimus . Id quod cum hae exceptione intellectum uolo, nisi nominatim , ut aliis etiam diebus

cum populo agere sibi liceret, quisquam legem tulisset. Quod G seci: Te P. Clodium in Tribunatu scribit Cicero pro Sestio. Lege

enim inter alias tulit.ut omnibus fastis diebus lege serre liceret. Erat etia hoc omnibus comitiis commune, ut cum populo agino liceret ante primam horam diei. Ita. n. legibus cautum fuisse scribit Dion lib. 39.ubi dieit Praetorem Ser. Galbam de tritipho C. Pomptini rogationem male tulisse, quod summo mane ante primam horam diei comitia habuisset. Quo pertinent uerba ci. ceronis lib. I. ad Att. Pomptinus uult ad quartum non.Nouebtritiphare. Huic obuia Cato,& Seruilius Praetores,& QMutius H Tr. pl. Negant. n. latum de imperio. Et est latum hercule insulse. cum . n. leκ de triumpho Propraetoris, & Proconsulis id conia nere deberet, ut liceret ei qui triumpharet, eum imperio esse eo die, quo urbe ingrederetur, ideo Cicero eam legem appellat de imperio r quae lex insulse lata dicitur, quia occulte ante primari hora diei lata esset. Porro autem ut propius tempus comitiora definiamus, id non potest, nisi in ordinariis magistratibus fieri. Nam legum iudiciorum p , de extraordinariorum magistratuucomitia certum tempus habere non poterant: quandoquidem I pro publica necessitate ac uoluntate magistratum uariis anni te poribus haberentur. Sacerdotum comitia cum erat in demortui locum suffciendus alius, non alias habebantur: nisi aut noui inostituerentur sacerdotes,aut numerus in collegiis auguretur.Or

dinarii uero magistratus sere ad finem menss Iulii, & principiuAugusti creabantur. Re Tribunorum quidem Aedilium

Pleb. comitia prima erant i caeterorum magistratuum prima

erant consularia, tum Praetoria, moκ Aedilitia, post Quaestoria, postrema Tribunorum militum. Ac Tribunitia quidem co/mitia eo quo dixi tempore prima haberi Cicero in prima epst. x ad Atticum indicat: In campo comitiis Tribunitiis ad 16. Ca/lend. Seκtit. Nam quod paulo post facit mentionem candida torum Consularium illius anni,satis indicat nondum Iuisse consules creatos. At enim Cicero secunda in Vet r. ct in eum scribes

Asconius,ostendunt Praetolia Aedilitias comitia post consula

248쪽

. LIBER SE CV NDVS. 249sa Bisse. Et caelius ad ciceronem scribens, indicat Tribunos ΑRediles p pleb.iam creatos,cum adhuc sua comitia, quibus fieri Aedilis curulis uolebat,non essent habita: ubi ostendit Calend. Sextil.iam fuisse creatos Tribunos pleb. consules & Praetores, cum adhue Aediles curules creati non essent. Quod uero etiam hoc tempore crearentur Tribuni militares, ct secunda orat. in Verrem intelligi potest. Cum enim nonis Augusti illa oratio haberetur,ut ipse cicero testatur, in ea oratione iam designatos in annu sequentem magistratus fuisse ostendit: inter quos etiam Tribunos militares eo loco enumerat. Quod autem Quaestores Bdi Tribunos militares postremos feci, praeter id quod Dion lib. 39. diserte asserit Aediles ante Quaestores designari oportuisse,

hac etiam ratione ducor,quod non possent minores magistratus rogari, nisi creatis maioribus. Nam quorsum minores , qui erant maiorum ueluti administri,creaveris, non creatis maiori

hus: Aut si accidi siet creatis minoribus maiorum impediri co mitia quomodo summa Repub. poterat in minorum magistra. tuum potestatem deuenire Hoc igitur quo dixi ordine,& eo te/pore creari magistratus solebant, nisi aut obnunciationibus, caut intercessionibus differentur comitia. Verum ista de his tei potibus intelligi debent, quibus Calend. Ian. magistratibus in is hatur.Nam superioribus aetatibus creatio magistratuuum printer Tribunos Aedilest pleb.eo tempore fiebat,quo superiore libro diximus consules tum creari solitos. Ego uero propterea Tribunos Aediless pl.eXcepi, quia non eodem tempore inibat magistratum, quo caeteri magistratu3. Nam postquam primum creati sunt Trib. pleb. semper mense Decembri magistratum in/ierunt:ut ex uerbis Dionysii lib.5. apparet, ubi de primis Trib. Dpleb. ita scribit: Tribunitiam potestatem primi inierunt illi quinque ad quartum idus Decembri, quemadmodum etiam ad no seram usque aetatem fit. Et T Liuius ad finem libri noni Dec. 4. Antiatem auctorem resellit Tribunos pleb. Μ. Neuius , aduerinsus quem oratio inscripta P.Africani est. Nevius hic magistra. tum non iniit Tribunatus pleb. P.claudio, L. Porcio Cos . sed iniit Tribunatum App. claudio, M. Sempronio Coss. ad quar tum idus Decembres. Inde tres menses ad idus Martias sunt, quibus P. Claudius,L. Porcius consulatum inierunt. Asconius Suero scribens in eum ciceronis locum eκ secunda orat . in Uerr. D. Sulpilius judex tristis, de integer magistratum ineat ne/cesse est nonis Decembris. Dicit Tribunos plebis eo die

249쪽

rso DE COMITIIS ROM. nonarum Decembris magistratum inire solitos. Tres Igitur illi auctores in hoc conueniunt, quod mense Decembri magistratu initent Tribuni pleb.uerum in die dissentiunt. Quam ego con γtrouersiam se dirimi posse existimo,si dicamus aetate Ciceronis diem ineundi Tribunatus fuisse nonas Decembris : at superi ridetate suisse ad quartum idus Decemb. Quod uero Dionysius scribit ad suam usque aetatem idem steri solitum,ita accipiendum est, quas propter quatuor dierum spatium, quo postremis tem. potibus dies ineundi Tribunatus solennis mutata est. noluerit subtilem computationem facere. Ex his perspicuum est, non potuisse superioribus illis temporibus comitia Tribunorum Aediliumq; pleb eodem tempore haberi, quo caeterorum magistras tuum. Nam Decembri mense inire magistratum oportebat Tribunos, cum sere magistratibus aliis sufficiendis comitia ante Iaγnuarium mensem non haberentur. Sed tempore, omni nos de

Tributis comitiis satis super dictum est . Doctissimi

250쪽

ROTO MAGENSIS,

DE COMITIIS

ROMANORUM

LIBER TERTIUS.

essent Curiata comitia . Cap. I.

Uni AT A comitia a curiis perinde nomen habuerunt,ut Tributa a tribubus,& Centuriata a centuriis. Ac Romuli quidem instituto Curias numero triginta fuisse:eu p numeruad extrema usi Rei p. tempora perdurasse superiore lib.demonstrauimus,m a tribubus Cumas semper suis te diuersas ostedimus. De earum nomine parum inter auctores conuenit.T.Livius Sabinarum uirginum nomen habuisse scribit.Verba eius haec sunt:Itaque cum populum in triginta curias diuideret, nomina earum curiis imposuit. Id non traditur, cum haud dubie aliquanto numerus maior hoc mulie rum fuerit,aetate an dignitatibus suis uirorumve, an sorte lectae sint, quae nomina Curiis darent. Plutarchus cotta ita scribit: Curias quidam perhibent a Sabinis mulieribus nomen traxisse: sed hoc mendacium esse deprehenditur.Nam multis illarum a locis nomina imposita sunt. Et Diony. lib. 2. De honoribus habitis uirginibus Sabinis dissentiunt Romani scriptores. Quidam. n. scribunt inter alia id eis tributum , ut triginta Curiae earum nominibus appellarentur: tot.n.suisse, quae legationem suscepissent. Terentius aut Varro cum iis hac in re non consentit. Dicit enim iam ante nomina Curiis suisse imposta a Romulo in prima diuisione populi, partim a principibus uiris, partim ex locis sum. pta. Nec uero trigila tantum mulieres legationem suscepisse sed quingentas & uiginti septe. Uerum minus nobis de note laboradu est id potius persequendu . ut quid qualesin essent har Curiae, doceamus Diony.hb.2.ila scribit de Romulo:Diuisa i tres para tes

SEARCH

MENU NAVIGATION