Doctissimi viri Nicolai Gruchii Rotomagensis, De comitiis Romanorum libri tres. His accessit rerum et verborum in his memorabilium copiosissima et accuratissima diligentia conquisitus index

발행: 1558년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

Σ32 DE COMITIIS ROM. F sortis esse uis,an eius qui illam legem serebat Si sortis, nulld etime est in casu: si Consulibus, splendor etiam Plancii hunc a sum mo uiro principem ordinis iudicatum. Ex hoc enim Ciceronis loco intelligi potest,eum qui primus suffragium serebat, partim

sorte deligi lolitum,partim uoluntate rogatoris .Hactenus enim sors in ea re locum habebat,quatenus tribum Centuriam ve ostedebat, quae prima roganda esset: reliquum uero erat in uoluntate rogatoris, ut eX ea tribu centuriave praerogatiua aliquem deligeret, quem primum rogaret. Neque enim ita locus Ciceronis

G est interpretandus,ut tortitionem fieri dicamus inter eiusdem tribus Centuriaeve homines, qui primus rogandus esset. Nam praeter id,quod tot sortitiones ponere ineptum est,id uero multo est absurdius, omnes eiusdem tribus homines in cistam comici ad id modo sortiendum, quis primus esset rogIdus praesertim cum in eo,utru primus an postremus suffragiu diceres,nihil interesse posset, quod ad suffragii uim attinet. Hic etiam locus ualet ad cofirmandum id quod paulo ante diximus,Tributis comitiis non alium suisse rogatorem tribuum, praeter ipsum magistratum, a H quo habebatur comitia Ploc. n.loco dilerte ponitur ipsum Consulem caesare fuisse rogatore suffragioru iis comitiis, quibus leX lata est de remitteda publicanis tertia parte uectigalium. Atqui superiore lib. ostendimus praerogatiuae etia Centuriae rogatore fuisse aliti a rogatore comitioru. Locus T. Liuii est ad finem libri

3 o. Dcc.4. ubi loquitur de Censoribus Μ. Rem ylio Lepido &M. Fulvio Nobiliore: Mutarunt suffragia,regionati mi generibus hominum causis ,& quaestibus tribus descripserunt. Ac primum quidem quod ait Liuius mutata ab his Censoribus suffra-Ι gia, non potest ad centuriata comitia pertinere. Perspicuum.n. est eκ omni historia,census, ordinisci; & aetatis semper habitam rationem centuriatis comitiis post hos Censores usque ad aeta tem Ciceronis. Vnde efficiebatur semper in eadem tribu simul suffragium tulisse, qui eodem censu erat. Atqui certum est non

omnes cives, qui eode quaestu erant in eadem Tribu,eodem censu suisse. In sustragiis ergo centuriatim ferendis non poterat ser/uari haec descriptio per quaestus: quia non potuisset una quaedam centuria eX hominibus eunde quaestum facientibus co fici. Qua Κ doquidem necesse erat eiusdem Centuriae homines eodem cen/Iu elia: cum tamen fieri non post et,ut qui eode quaestu erant, eo dem etiam censu essent . Deinde uero quo potuisset aetatis ratio

habeti Nam si in eadem tribu uarias descriptiones factas in teuligamus,

232쪽

. LIBER SECUDNVt 233 Iigamus prout diuersos quaestus Ecere homines eiusdem tribus Acompetiebantur easq; descriptiones centurias quasdam inisse dicamus: necesse erit ut uel dicamus tot Centurias fuisse, quot erant in quas tribu diuersa quaestuum genera, absque ulla aetatis tuonio tum & senioru distinctionemel pro unoquoque genere quaein Rus duas fuisse centurias in quas tribu,una iuniorum, alteram seniorum. Veluti si sex differentias quaestus in una tribu admitotas , ratione aetatis necesse sui siet ponere duodecim Centurias. Quoniam autem census quoque distinctio admittenda perinde esset,ut aetatis,necessario efficeretur,ut pro numero quinque clas Bsium quinquies duodecim centuriae statuerentur. Qua ratione fierent in una tribu seviginta peditum Genturiae. Quae si in omnes partes absurda sunt, relinquitur illam tribuum descriptione cuius meminit illo loco T. Liuius,nihil mutasse in centutiatum descriptione,quae semper Seruit instituto lacta est ex ordinibus, censu,& aetate:sed ita accipienda sunt uerba Liuii, ut dicamus eos Censores non contentos illa,quae iampridem poli expletum trioentaquinque tribuum numerum facta erat centuriarum per trius descriptione,uoluisse etiam tribus alia quadam ratione distingui: nempe generibus,causis & quaestibus: quae hominum descriptio seruaretur etiam tum cum tributim populus suffragium serret. Mutarunt igitur isti censores suffragia, quatenus Tributis comitiis uoluerunt distinctionem esse inter homi ues eiusdem tribus,per genera,causas & quaestus: cum ante illos Cesores nulla huiusmodi distinctio obseruaretur. Verum explicemus quid ista tria significent: tum propius admodum comitiorum uenie mus. Genera hominum distinguebantur in eo, et, alii patricii,alis plebeii erant:& eta plebeiis alii ingenui,alii liberiini: omnino: Dalii nobiliores,alii ignobiliores, Generibus ergo hominum descripsisse tribus isti Censores dicuntur,m in singulis tribubus uoluerunt quandam esse distinetionem inter patricios & plebeios, tum inter ingenuos & eos qui libertini generis essent. Quanquaenim in quatuor urbanas tribus descripti essent libertini, ut do/cet T.Liuius lib. s. Decad. s.& Cicero x.de Orat. attamen ex iis quorum maiores seruitutem seruiuissent, nonuullos reperimus

per rusticas tribus diffusos.Id quod eX uerbis Livii lib. s. Dec. s. apparetun quatuor urbanas tribus descripti erant libertini. prae. Eter eos sibus filius quiquent maior ex S.C.esset. Haec uerba satis ostedui libertinos, quoru filius esset quinqueni maior,i urbanas

tribus descriptor no scisse. En hac igit diltimstionem per genera

hominum

233쪽

234 DE COMITII IRO M. hominum In libertinos & ingenuos poterat fingulae tribus adis

mittere. Hanc porro generum descriptionem centuriis aceom

modate no possis Nam si seruata eensus,orinis aetatis p descriptione, hanc praeterea inter eiusdem tribus homines ponas geonerum distinctione, oportebit patricioru in quaque tribu quarudam esse centurias primi census, quasda secundi,de ita deincepse& rursus quasdam equitum, quasdam peditum. & iuniorum se niorum Quod sane absurdissimum est, praesertim cum Romae uix tot essent omnes simul patricii, quot in una tribu ista ratiotne ponerentur. At si patriciorum unam centuriam lactam dicas in una tribu , in aliud maius incommodum recidas necesse est, nempe census, ordinis , aetatisqi omissam ab his censoribus distinetionem in centuriarum sua descriptione. Ista igitur hominum per genera in singulis tribubus descriptio nihil ad centuorias pertinebat. Quare clim ait Liuius mutata suffragia. id no potest ita accipi, ut rationem suffragiorum Ceturiatis comitiis mutata intelligamus. Restat igitur,ut hae de criptione dicamus mutata suisse suffragia Tributis comitiis. Quod non potest aliter aecipi, ut dicamus hos censores instituisse serendis tributim suufragiis non genera hominii confundi,ut prius: sed distinetis eo. rum generibus nobiles seorsum ab ignobilibus suffragium ser/re. Qua ratione fiebat,ut dignitatis quidem nobiliorum homianum ratio haberetur, quando non in caetera turba suffragiu dicebant,sed seorsum ac per se:interim tamen quod ad uim suffragiorum attinet, non esset maior eorum potestas quam prius.Quandoquidem tribus ea tandem renuntiaretur sentetis,in quam plures cuiusque generis inclinassent: ac numeri,non dignitatis suffragantium hac in re habebatur ratio. causarum & quaestuum di stimstionem in eo ponendam esse existimo, quod ex plebeiis adeo p ingenuis hominibus eiusdem tribus alii essent, qui suo

quodam quaestu uiuerent exercendis quibusdam artibus, unde quaesium sacerent: alii nobiliores essent, & suo quodam ordine censerentur: cuius generis erant Senatores, Publicani, Scribae, Tribuni aerarii, Agricolae: quorum ordo erat ea dignitate.ut causis potius distingui quam quaestu dicerentur. Senatores publico consilio praeerant. Nomine autem Senatorum comprehendo Decuriones coloniarum,& municipiorum. Publicani redepto res publicorum uectigalium erant. Scribae in actis publicis scribendis uersabantur. Tribuni aerarii in procuratione attributae

Pecuniae. Quia ergo publica negocia gererent inter se diuersa ,

ideo

234쪽

ri es, libri tibicines, argenta rhinummularii, aliis qui artes exerincebant inter ciues Romanos receptas, quaestibus distingui dice. Bantur.DiXi autem artes receptas,quia ut testatur Diony. lib. 2. Ec 9. Romanis ciuibus non licebat artes sellularias,& quas uo/cant manuarias,eXercere.Voluerunt igitur hi Censores in singulis tribubus distinctionem esse inter eX causis & quaestibus, hoe est pro ratione negotiorum quibus gerendis occupati essent, &Pro ratione quaestus quem eae sua quadam arte facerent. Itaque seorsum uoluerunt descriptos esse in quaque tribu Senatores, Putili canos, Scribas, Agricolas, Tribunos aerarh: in quibus causa xum distinistione pono. Item p separatim descripserunt reliquos ciues pro ratione quaestus quem singuli facerent. Ac distinctio. Nem quidem hanc etiamnum artate Ciceronis obseruari solitam hinc intelligi potest, quod ordinis publicanorum, scribarum a. pticolarum p saepe meminit, quasi de distinctis ordine civibus. Tum uero etiam Tributis comitiis quandam huiusmodi distin, cstionem obseruari solitam eX Caelii epist.4. ad Ciceronem collipi potest . Cum enim Caelius illic mentionem laciat de comitiis Tribulis quibus Dolabella factus est Quindecimuir, de equitii suffragio ita scribit: Et Hercules nisi nostri equites acutius uidis,sent, pene concedente aduersario superasset. Hoc est. ut ego interpretor, nisi equitum fauor in Dolabellam inclinasset, Lentulus competitor, uel ipsius Dolabellae cocessione, superasset. At enim his comitiis quomodo equitum suffragium distingui potuit a reliquorum se stragiis, nisi in singulis tribubus, quae uocatae sunt ad dandum Dolabellar hoc sacerdotium, seorsum equites suffra. sum dicebant Atqui ea Ciceronis aetate equitum ordo in pu/licanis consistebat,ut docet Plinius lib. 33. cap. 2. Iudicum auo tem appellatione separari eum ordinem primi omnium instituere Gracchi, discordi popularitate in eotumeliam Senatus. More ea debellata auctoritas nominis, uario seditionum euentu circa publicanos substitit, de aliquandiu tertiae uires publicani fuere . M. Cicero demum stabilivit equestre nomen in consulatu suo; ei Senatum concilians,ex eo se ordine profectum esse celebras;& eius uires peculiari popularitate quatiens. Et Cicero pro Dis. ita scit bii: Adiungam etiam si uis,id quod tu etiam huic obesse putas, patrem publicanum. Qui ordo quanto adiumento fit in honore quis nescit Flos enim equitum Romanorum , Ornain mentum ciuitatis, firmamentum Reipub. publicanorum ordine

cono

235쪽

DE COMITIIS ROM. F continetur. Ego igitur post illos Censores ita exist Imo Ttib tis comitiis suffragium serri solitum , ut distinctio esset generii,

causarum, & quaestuum: ut seorsum quidem cum tribus uocata erat, suffragium dicerent patricii quotquot in ea tribu erant, qui uoluissent comitiis interesse, tum Senatores , deinde publicani , mox Tribuni aerarii, deinde Scribae, post Agricolae: eodem vi modo in quaestuum distinctione. Id quod, quemadmodum supra significaui, eo institutum erat, ut dignitatis ratio quaeda ha heretur distinctis hoc modo eiusdem tribus hominibus: quod G effectum esset,ut pares cum paribus coniungerentur, ac non ita confisse absque'ullo discrimine suffragium dicerent: non autem, ut uis suffragiorum penes alios esset quam prius. Nam'etiam tum una tribus unum suffragium habebat, ac non tot suffragia quot erant hominum distinetiones in quaque tribui multo seocus quam in Centuriatis, in quibus tot habebat quaeque tribus suffragia , quot erant in quaque centuriae. Huc pertinet quod scribit Dion 38. libro, de QSusio Caleno Praetore eo anno quo Caesar primum Consul fuit,loquens his uerbis: Cum ani H maduertisset Q Fusius Calenus confundi omnium simul su, fragia,atque inde fieri,ut de suffragiorum euentu singula genera ita inter se contenderent,ut quod recte statutum esse id suo sub fragio factum dicerent: quod uero male,in alios suffragiorum absurditatem reiicerent: legem Praetor tulit,ut seorsum singuli suffragium dicerent, quo tandem dignosci possent sententiae, nosingulorum quidem hominum c quod occulte semper fiebat sed certe singulorum generum . Ex iis Dionis uerbis apertum est etiam ante hanc legem Fustam suisse in singulis tribubus duI stincta quaedam hominum genera, quos ego ordines quosdam, di quasdam distinctiones, quae eaedem essent, aut non ualde abstinmiles iis, quas a Censoribus illis factas scripsimus, interpretor. Rc uoce quidem cum suffragium serebatur, quia seorsum snguintae illae distinctiones suffragium dicebant,non poterat esse igno, tum quid singulae sentirent. Ac legibus tabellatijs perlatis, tam/eisi adhuc distin sti essent eodem modo homines eiusdem tribus

quia tamen fiebat sententiarum renunciatio, nisi coniectis in ci. stam totius tribus tabellis,propterea fiebat, ut ordinum senten/Κ tia Tributis comitiis ignota esset: una oriebatur inter ordines contentio, quam sua lege sustulit Calenus..Constituit enim. ut singulorum ordinum suffragia seorsum renunciarentur, ut ita

quae esset sententia singulorum dignosci posset. Nec minus ta/

a men

236쪽

' II BER SECUNDUS.men eo mogo erat una unius tribus sententia: si quidem ad extre Arrium non spe flaretur quid plures ordines sensissent, sed quid plures omnino homines eiusdem tribus iussissent. Ac de his quidem satis: nunc propria singulorum generum persequamur. In magistratuit comitiis Tributis tot dabantur tabellae, quot erant candidati, quorum Homen receptum esset, & quoniam 3 s. tantutribus erant. oportebat decem & octo tribus ferre queque candidatum,ut a maiore parte populi creatus diceretur . Ut autem quisque prior eum numerum tribuum tulerat,ita prior renucia/hatur. Cumq; tot creati erant, quot ex lege in eo magistratu esse Boportebat, tum finis fiebat comitiis . Veluti Aedilitiis comitiis quia duo tautum creandi erant, statim ubi ex omni candidato. Tum numero duo ab octodecim tribubus facti Aediles erant, finis fiebat uocandarum tribuum . Ac si consensissent in eo illae octodecim tribus,quae primae sorte exierant ad suffragium serodii reliquae tribus non uocabantur: sin uariassentosiodecim ill stribus,quia alios candidatos aliae tribus seci sient, id eo usque uocandae erant tribus,dum legitima suffragia duo confeci sient,hoe

est, donec duo ab odiodecim tribubus creati Aediles essent. Q d Cautem in duobus Aedilibus dixi, idem in decem Tr. pl.& uigin. ti Quaestoribus,& uiginti quatuor Tribunis militatibus,& aliis

quotquot crea di essent ordinariis extraordinariisve magistratiis bus,dicendum est. Verum enimuero in Tribunorum pl. renun/ciatione primis quidem temporibus id proprium erat,ut si eue/nisset ex numero candidatorum decem non consecisse les itima

suffragia, tum ab iis qui legitima suffragia confecerant, cooptas bantur absque suffragio populi, quot erant necessarii ad perficiendum numerum decem Tribunorum .id quod ex Liuio demon, Dstrari potest cuius haec uerba sunt lib. 3. Decad. l . M. Duillius comitia habuit. Et quinque Tribunis pl. creatis, cum praestudi j saperte petentium nouem Tribunoru alti candidati tribus no explerent concilium dimisi,nec deinde comitiorum causa habuit. Satis laetum legi aiebat quae uumero nusquam praefinito Tribunis, modo ut relinquerentur, sanciret:& ab iis qui creati essent cooptari collegas iuberet. Recitabatis rogationis carmen. Si Triis

hunos pleb.decem rogabo si qui uos minus hodie decem Triὰhunos pleb. fecerint,lii tum utique, quos sibi collegas cooptaD Ssent,ut illi legitimi eadem lege Tr. pl. sint ut illi quos hodie Tri. hunos pl. seceritis. Ex iis Liuii uerbis apparet primis leporibus eam suisse rationem Tribunos pleb. creandi, quam diNimus.

Verum

237쪽

238 DE COMITI IS RO M. F Vetum ea ratio lege a L. Trebonio Tribuno pleb.lata,anno proximo postquam haec quae de M. Duillio diXimus gesta erant, mutata est: ut idem T. Liuius paulo post scribit: L.Trebonius

Trib. pl. rogationem tulit,ut qui plebem Romanam Tribunos pl. rogaret,is usque eo rogaret,du dece Tribunos pl. saceret.Hae lege Aoptationem sublata esse apertum est. Vnde apparet post eam legem si accidisset Tribunos pl.ad numerii legitimii factos non est e,reuocandas fuisse tribus ad suffragium,eousque dum decem Tribuni pl. creati essent. Et Appianus lib. l. bell.ciui lacri G bit, C. Gracchum secundum Tribunatum obtinuisse per legem quandam, qua cauebatur,ut si quis eκ candidatis legitima suffra/gia noti confecisset,lum liberum esset plebi quem uellet Tribu/. num pl.nominare.Vnde intelligi potest, illis comitiis accidisse,

ut unus quidam ex candidatis tribus non expleret: idq; occasionem plebi dedisse,ut omissis candidatis C. Gracchum non petentem,ut asserit Plutarchus,cuis eX lege non liceret eundem ma gistratum continuare,nihilominus Tribunum pleb.crearet. Porris autem tribus non explere eodem modo interpretandum est,

H quo supra interpretari sumus centurias non eXplere. Quando enim ita uarie in candidatos fauor inclinabat tribuum,ut omnes candidati iribus quasdam serrent,sed quae tamen ad eum numeorum in quibusdam candidatis non peruenirent, ut plures tulisse hi dicerentur quam illutum non explesse tribus dicebatur.Quaroia apertiora fient inepto subiecto. Ponamus duodecim Tribunatus competitores . Si in noue candidatis conueniant octodecim tribus ut illi seper plura suffragia habeat s reliqui tres:in reliquis uero tribus ita uariae sint, ut singulis senas tribus suerant: I post suffragium octauar & decimae tribus renunciatum,ea ceriuerit nouem creatos Tribunos pleb. quia octodecim tribu maior pars tribuum sint. EX quo sequitur, hos nouem candidatos iam confecisse legitima suffragia. Restabit igitur creandus eX reli/quis tribus candidatis decimus Tribunus pleb. Quod si uocan dis relj quis septendecim tribubus accidat ita rursus uariare tri/bus, ut suas quasdam tribus singuli ferant, hie rursus considerandus est numerus tribuum, quas quisque seret. Nam si unus ad

kX, quas habebat tribus,aduciat maiorem numerum quam reli/Κ qui duo,ueluti si septem uuus serat, cum reliqui duo singuli qui

nas tantum tulerint: tum sane iis qui tredecim tribu S tulit,renunciabitur Tribunus: quia uerum sit plures tribus hunc tulisse s reliqui duo,qui singuli undecim tautum tulerunt.In qno obiteranio

238쪽

LIBER SECUNDVS. 239 animaduertendum est,hoc quidem modo Tribunum fieri, qui Arion octodecim tribus tuli sed qui comparatione tantum aliorucandidatorum plura habuit suffragia.Sin accideret,ut duo rursus senas tribus singuli serrent,tertius uero quinque tantum, quia pares erant suffragiis illi duo qui plures tribus tulerant,neuter poteratTribunus declarari:quo casu dicebantur illi tribus non exoPlere. Itaque reuocandae erant tribus ad creandum decimum

Tribunum pl. Ad huius exempli similitudinem multa alia fingi possunt. Veluti si in septem candidatis ita uariasse tribus ponas ut singuli quinas habeant tribus , tum nemo eorum renunciari BPoterat. Neque uero hac tantum tribuum paritate id accidere po. terat,sed etiam si accidisset,ut paria haberent in tribubus lassi gia duo, tresve, aut etiam plures candidati: quia in qua tribu paria habent suffragia candidati, eam nemo eorum tulisse dicetur. Quibus ergo calibus non consecerant candidati Tribunitii lectitima suffragia, his per legem Treboniam reuocandae erant ad suffragium tribus. Quod idem in comitiis Aedilium non fiebat. Nam si quando accidisset pares suffragiis esse candidatos, non reuocabantur tribus,sed sorte decernebatur cui cederet magistia, ctus. Id quod ex Cicerone demonstrari potest: cuius haec uerba sunt pro Plancio:Neque.n .unq; maiores nostri sortitionem constituissent Aedilitiam, nisi uiderent accidere posse, ut competitores pares suffragiis essent. Porro autem quod Cicero in pari, late suffragiorum nominatim Aedilitiam sortitionem ponit, aris gumento esse uidetur,non fuisse eadem in caeteris magistratibus rationem.Itaque Quaestoriis comitiis hoc casu idem factitati solitum exi stimo, quod in Tribunitiis,ut reuocarentur potius, tri bus, quam ut sorti committeretur. In Tribunorum uero milita, Draum comitiis, si ad legitimum numerum non peruenerat qui creati erant, Consulis,ut opinor, hac in re iudicio stabatur. Erat enim is magistratus quem Consul creare posset. Nam qui Rufilli appellabantur,omnes ab imperatoribus non a populo creabatur. ln extraordinariis uero magistratibus idem quod in Tr. ple. sentiendum est.Id enim totum sui iudicii esse populus uolebat,ut

Cicero indicat in sec.orat. in Ruli. Etenim cum omnes potest,tes,imperia,curationes ab uniuerso po. RO.proficisci couetiit, tu eas prosecto maXime quae constituuntur ad populi fructum ali gquem & commodum.in legum comitiis Tributis idem modus omnino, qui Centuriatis, te ruabatur. Quod uero attinet ad coismitia iudiciorum,eam cicero pro domo sua docet fuisse ratio.

239쪽

24o DE COMITIIS ROM. F nemini nemo nisi praedicta die accusare luti tum ut magistratus

ter reum ante accusaret, quam mulcta irrogaret:hae uero irrogata trinundino prodenda erat di es, qua ad populum mulcta certaeda esset: quae dies cum aduenisset,quarta accusatio fiebat a magistratu. Cretera quae ad modum iudiciorum attinent, possunt eκ

T. Liuio colligi ubi de iudicio P. Africani scribit lib. 8 Dec.4.&ex aliis Ciceronis locis,cu dies dicendae causi aduenerat,atratus reus,&,ut ait Cicero, sordidatus barba,& capillo promisso c hie enim reorum habitus esse solebat a magno amicorum item atra G torum comitatu in forum deduci solebat . Iriagistratus interim in rostris sedebant, reus sub rostris stabat,populus ante rostra incomitio erat Plutarchus enim in uita Gracchorum ostendit fierostra suisse aedificata, ut qui inde conciones haberent, comitiu& curiam speetarent: sed ita tamen, ut etiam liceret in forum se conuertere: ficut sactitasse Caium Cracchum memoriae manda. uit. Quia igitur comitium foro iunctum erat,propterea fori no mine saepe etiam comitium,ut eius pars quaedam comprehendebatur. Sed haec obiter dicta sint. Praeco interim cum magistra Η tus iusserat,eκ rostris reum citabat. Qui si uellet pro se dicere,in rostra ascendebat,ut inde orationem haberet ad populum. Sin per alium se uellet defendere,is item iussu magistratus in rostra ascendebat reum desendebat. Quod si orationibus tempus useque eo cola meretur,ut non satis uideretur restare temporis, quo

ante noctem peragi comitia possent,dies producebatur: hoc est, in alium comitialem diem disterebatur populi iudicium . Qui dies cum uenisset,idem quod priori die peragebatur: nisi spatium dicendi sere magistratus constituebant. cum dicendi finem I utrinque fecissent populus in suffragium mittebatur. In quo noeaedem dab ntur tabellae,quae iudicibus,condemnandi,absoluendi & ampliandi ,sed quales in legibus serendis,Vti rogas.&, Antiquo:lege enim lata mulcta dicebatur.quae leta si a populo acciperetur tantae pecuniae damnatuS erat reus, quanta erat mulcta

quam dixerat magis latus: sin populus antiquaret,absoluebatur. Neque uero ex eo, quod supra rostra comitiumq; appellauimus in iudicio populi describendo, eXistimandum eli, eo tantum in loco comitia de mulcta haberi. Nam aliis quoque in locis habe Ic ri postea demonstrabimus: Ied quia eo in loco saepius id uisue. niebat, propterea eum locum potissimum accepimus t sed ita ut

de aliis locis idem uellemus quod de hoc intelI, . Ad modum etiam horum comitiorum pertinet, quod cicero ita scribit pro

domo

240쪽

ZIBER SECUNDU S. 24 domo sua:Denis si quas res illum diem aut auspiciis aut excusatione sustulit tota causa iudicium ιν sublatu est. Ex hoc enim loco apparet in reorum fauorem proprie institutas fuisse has duas rationas effugiendi iudicii: quarum una erat in auspiciis, quae stdiem iudicii distunderent, totu iudicium sublatum erat, benigna scilicet uoluntatis deorum interpretatione , quast nollent omni no de hoc reo damnando cum populo agi, qua do bona auspicia non dedissent. Altera causa erat in excusatione legitima r quae stdie iudicii obtendi poterat,tota causa inquit Cicero tollebatur: ita ut reus non posset hoc nomine causam dicere, nisi renouato de integro toto iudicio, perinde ac si nihil priore actum esset. Erant autem excusationes legitimae,morbus: quomodo eXcusa/tum dicit fuisset P. Africanum T. Liuius: eNilium uolunt et rium, quomodo Caeso Quintius excusatus est. De quo Liuius libro 3.Deod. i . ita scribit: Iudicii die cum eXcusaretur solum uertis/se exilii causa, nihilominus Virginio comitia habente , collegae appellati dimisere concilium. Item laneris familiaris procuratio, aliaes huius generis quae emiure ciuili colligi possunt. Quod uero attinet ad sacerdotum comitia , in his id iam di Aimus proprium fuisse, quod septendecim tantum tribuum sus ragio staretur,earum quibus id sorte obtigisset. Itas propter incerium sor/tis beneficium omnes tribus conueniebant, ut nulla se eXclusam conqueri posset: sed in sortem tantum id reiicere poterant, quae

in suffragium uocals non erant.Statim ergo, ut unus copetitorun ouem tribus tulerat, sacerdos renuciabatur.Aut si ita uariassent

tribus ut nullus competitoru nouem ferret tribus, tum qui plu/res tulerat,reliquos superabat. Sin suffragiis pares essent, tum reuocari tribus oportuisse existimo : nisi potius hac in re collegii iudicio staretur,ut is sacerdos esset,que potissimum cooptassent. Nem uero hoc loco est omittedus ciceronis locus in a. Philip. in quo ita scribitur: Quo enim tepore me augurem a toto collegio expetitum Cn. Pompeius & Hortensius nominauerunt, neque enim licebat a pluribus nominari nec tu soluendo eras, nec te ullo modo nisi euersa Repub. sore incolumem putabas.

Alius est locus in principio Bruti, ubi de QEortesio de iuncto ita loquitur: Et interitu talis auguris dignitatem nostri collegii

diminutam dolebam . Qua in cogitatione & cooptatum me ab eo in collegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae secerat: & inauguratum ab eodem, eX quo augurum instio

tutis in parentis eum loco colere debebam. In his duobus locis in multa

SEARCH

MENU NAVIGATION