Procès de condamnation et de réhabilitation de Jeanne d'Arc dite la Pucelle publié pour la première fois d'après les manuscrits de la bibliothèque royale, suivis de tous les documents historiques qu'on a pu réunir et accompagnés de notes et d'éclairc

발행: 1844년

분량: 489페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

verissimam. Ex quibus omnibus inserre opus est sententiam ipsam judicantium ipsorum esse nullam , et a non judicibus prolatam, erroneam atque salsam, quae falso et mendaciter adstruit Puellam ipsam schismaticam pariter et errantem . nHaec et alia multa, in dicta praesentatione r scripti , dictus venerabilis magister Petrus mugier in genere breviter exposuit; protestans particularius et amplius, vocatis partibus, illa exponere pariter et declarare; petens et partes vocari, et justitiam viduae antedictae et suis consanguineis breviter expediri, sicut a Sancta Sede apostolica et sanctissimo domino nostro Calixto eisdem praelatis dominis Delegatis injungitur; partes, de quibus evocandis mandatur in rescripto, evocando, seu evocari faciendo, et mi nistrando viduae antedictae debitum justitiae complementum.

Adjunelio Inquisitoris atque aetorum interrogatio praevia. J

His, ut praemissum est, auditis, ut nihil de contentis in eisdem litteris apostolicis, pro posse, obmit terent, in primis venerabilem et religiosum virum , fratrem Iohannem Brehalli, sacrae theologiae professorem, ordinis Fratrum Praedicatorum, in regno Franciae alterum Inquisitorem i), secum conjudicem pariter acceperunt, prout per easdem litteras apostolicas fieri mandabatur; eoque sic assumpto, qui et Praesens erat, et in omnibus, quae jam acta erant, Semper praesens fuerat; considerantes negotium hu-

122쪽

DE REBABILI ΤΑΤION. 107jusmodi sine evocatione et citatione, ac sine magna terminorum distinctione expediri non posse: in primis dictam Ysabellem viduam, tune praesentem, matrem Puellae antedictae, ac praelatos Petrum pariter et Iohannem, Datres, duxerunt Commonendos super dissicultatibus processus; et de consanguinitate quam habebant ad ipsam Iohannam antedictam, de gelo quo movebantur et aliis, juramento solemni interrogandos. Quae vidua et fratres antedicti responderunt solemni

juramento quod ipsa vidua feratJ mater, et illi, fratres

Iohannae Puellae antedictae, quodque suam et Suorum injuriam prosequi intendebant nolentes crudelesessici, suam et suorum famam indebite negligendo; desiderantes de injustitia eidem deiunctae et parentibus illata, apostolicum mandatum exsecutioni man dari , et, secundum ejusdem tenorem, sibi justitiam

ministrari; litteras citatorias petentes instanter, Secundum dictarum litterarum apostolicarum formam et tenorem, sibi decerni.

Iordinatio super citatione et a Masone partium. J

Et exinde praelati domini Delegati attendentes judicia, et ab ea parte, quae est de in jus vocando,

incipere debere; exclusis tunc et se retrahere Comm nitis vidua et consanguineis ac consiliariis, et multitudine , ad aliam partem episcopalis aulae: cum praefatis reverendis episcopis et venerabilibus abbatibus, doctoribus et jurisperitis assistentibus, super evocatione partium et aliis opportunis, personas in rescripto nominatas specialiter, alias vero generaliter, ad locum civitatis Rothom agensis, ubi primus agitatus si

123쪽

108 PROCES

processus, citandas et evocandas ordinaverunt, ad dicendum primo colatra rescriptum et PersonaS , et ad dicendum ulterius , ut rationis videretur; dictamque viduam ac consanguineos et consiliarios adstantesque eisdem, iterum ante se redire facientes , litteras citatorias eisdem viduae et consanguineis, et speciales et generales concesserunt, et fieri et exsecutioni mandari decreverunt, sub tenore inserius designato, Prout Per easdem litteras apostolicas eisdem fieri mandabatur in rescripto. Quo facto, ipsi Ysa bellis, vidua antedicta, jam sere aetate decrepita , ac Petrus et Iohannes an ledicti, dicentes se ad loca plurima non posse divertere, apud acta et in notariorum in Dascriptorum manibus procuratores constituerunt, hujusmodi sub lenore r

Tenor litterarum procurationis ex parte Ysahellia et Patri a Ire l

u In nomine Domini, amen. Per hoc praesens publicum instrumentum cunctis pateat evidenter et sit notum quod, anno eiusdem Domini N. CCCC. LV. , indictione tertia si) , mensis vero novembris die decima octava, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Calixti, divina Providentia papae tertii aD DO primo; iri nostrum, notariorum et testium infra scriptorum, ad haec vo-Catorum specialiter et rogatorum, praesentia, Personaliter constituti, Vmbellis d'Are dioecesis Tul-Iensis, mater, et dominus Ρetrus d'Am, miles, frater quondam Iobaniam d'Am, vulgariter dictae laPucelle de Don reme stimMelae, di tae Τullensis

sit Les manuscriis portent quinta.

124쪽

DE RρΗΑBILITATION. 100 dioecesis; ex eorum Certis scientiis, melioribus via , jure, modo et sorma quibus melius potuerunt et debuerunt, possuntque et debent: secerunt, constituerunt, CreaVerunt, nominaveΓunt et solemniter ordinaverunt apud acta causae hujusmodi, dilectos suos et fideles, venerabiles et circumspectos viros, dominos et magistros: Iohannem Lo eux, Iohannem Angoti, Ioannem Generi, Joannem Merati, Ludovicum Pe-ninor, Parisius; Guillelmum Pne ostea n i), Guillelmum Leconte, licentiatos in legibus, advocatos; Ρetrum Cointo a , Iohannem Veteris, Rothomagi, procuratores; Iohannem G ror, Gerardum Folia,

Laurentium Summau, Iacobum Mucques, canonicos

morantes, procuratores suos generales, et eorum

quemlibet in solidum ita tamen quod non sit melior conditio primitus occupantium, nec deterior Subsequentium; sed quod per unum ipsorum inceptum fuerit, per alium libere prosequi possit, mediari, te minari et finiri, cum essectu , specialiter et expreSse, ad , ipsorum constituentium nomine sive nominibus,

125쪽

prosequendum nullitatem processuum, sententiae et omnium inde secutorum, olim agitatorum contra dictam Iohantiam, vulgariter dictam la Pucelle, reparationemque condignam requirendum, Petendum et

oblinendum; atque coram reverendissimo et reverendis in Christo patrihus, dominis Iohanne , miseratione divina archiepiscopo et duce Remensi, Guillelmo, Parisiensi, et Ricardo, Constanti ensi episcopis, et Datre Iohanne mehat, sacrae theologiae prosessore, altero ex Inquisitoribus haereticae pravitatis, in regno

Franciae Constituto, seu eorumdem altero, deputatis

vel deputandis ab eisdem judicibus et commissariis a Sancta Sede deputatis, comparendum; agendumque et defendendum, nomine dictorum constituentium; et pro ipsis, libellum seu libellos, et quascumque petitiones, verbo vel in scripto, dandum, faciendum et osterendum; replicandum, duplicandum, triplicandum , et, si opus suerit, quadruplicandum; litem seu

lites contestandum, et contestari faciendum; domicilium eligendum, ipsosque constituentes excurandum, advoandum et desadvoandum; cautiones quaScumque praestandum; de calumnia, malitia et veritate dicendum; et cujuslibet alterius generis juramentum, quod in causis requiritur, et postulat ordo juris, in animas ipsorum constituentium, praestandum; iuramentum deserendum; delatum in se suscipiendum; ponendum et articulandum; positionibus et articulis respondendum; testes, litteras, acta, instrumenta ciquaevis alia probationum genera, in modum probationis producendum et exhibendum; testes jurare videndum; in testes et eorum dicta, ac contra Seexhibita et producta, dicendum, et eos vel ea repro-Diuitiam by Go le

126쪽

DE REBABILIΤΑΤION. Illhandum; crimina et defectus opponendum; terminos et dilationes petendum; exceptiones cujuslibet generis proponendum; judicis ossicium implorandum et

allegandum; in causa seu causis concludendum; sententiam seu sententias, tam interlocutorias, quam

dissinitivas , ferri petendum et audiendum; et, si necesse fuerit, ab eisdem , et alio quocumque gravamine sibi illato vel inserendo, provocandum et appellandum; provocationes et appellationes suas prosequendum, intimandum, insinuandum et notificandum; appellationes i , cum debita instantia, semel vel pluries,

necnon principale et expensas, si quae fuerint aludicatae, petendum, repetendum et obtinendum; de receptis qui tandum; beneficium suae absolutionis simpliciter et ad cautelam, ac restitutionis in integrum,

petendum et obtinendum; alium seu alios procurat rem, Seu Procuratores, unum vel plures Ioco sui

substituendum, qui similem vel eamdem habeant in

praemissis potestatem ; et eum vel eos revocandum, praesenti procuratorio in suo vigore Permansuro; et generaliter ad omnia alia et singula gerendum, faciendum , procurandum et exercendum, quae in praemissis, et circa ea necessaria suerint, seu etiam opportuna, et quae ipsimet constituentes facerent aut facere possent, si in praemissis praesentes et personaliter interessent; etiam si quae sint quae mandatum exigant magis speciale. Promittentes iidem constituentes, Perfidem suam, in manibus nostrum, notariorum Su scriptorum, corporaliter praestitam, ac sub hypotem et obligatione omnium et singulorum bonorum suorum,

127쪽

112 PROC Smobilium et immobilium, praesentium et futurorum, seratum, gratum, firmum atque stabile habere et habituros perpetuo, totum id et quidquid per dictos procu-Tatores suos, aut eorum alterum, ac per substitutos Seu substituendos ab eisdem, seu eorum altero, actum, dictum gestumque fuerit in praemissis, seu etiam alias quomodolibet procuratum, etsi necesse fuerit judicio sisti et judicatum solvi, Cum clausis opportunis. De et super quibus praemissis omnibus et singulis, saepedicti constituentes petierunt per nos, notari OS infra scriptos, sibi fieri atque tradi publicum instrumentum, seu publica instrumenta, unum, Vel plura. Acta suerunt haec Parisius, juxta ecclesiam Beatae Mariae Parisiensis, sub anno, indictione, die, mense et pontificatu praedictis; praesentibus ad haec venerabili hus et circumspectis viris: magistro Guillelmo Bouille, in theologia magistro, magistro Simone civitata ti, Didio Hanam, Laurentio Vincentii, et Petro Heu galent, testibus ad praemissa vocatis specialiter e crogatis. FERRE BOUC. COMITIS . n

Tenor litterarum procurationis ex parte Iohannis dure l

u In nomine Domini, amen. Per hoc praesens Pu blicum instrumentum cunctis pateat evidenter et Sit notum quod, anno ejusdem Domini M. CCCC. LV., indictione tertia si), mensis vero novembris die vicesima quarta, etc., etc. I in praesentia, etc. , personaliter constitutus, Johannes es'inc, frater quondam Iohannae, vulgariter dictae la Pucelle de Don rem -3--MEide, Tullensis dioecesis; ex ejus scientia, etc., dilectos

i) Los manuferiis portent quaria.

128쪽

DE RΕΗΑBILIΤΑΤION. 113 suos et fideles, venerabiles et discretos viros, dominos et magistros : Iohannem Loiseux, Iohannem Ango Iohannem Generi, Johannem Merati, Ludovicum Peniot, Parisius; Guillelmum Premsteau, Guillelmum Leconte , licentiatos in legibus , advocatos; Ρetrum Lecointe, Iohannem Veteris, nothom agi, pr curatores ; Johannem Ges' or , Girardum Folia,

Laurentium Stirreau, Iacobum GuCques, canonicos Rothom agenses; Iohannem Fro uri, Johannem de Graoillier et Radulphum Fabri, Bel vaci commorantes, Procuratores suos, etc. r).

Tenor litterarum eitationis in dioecesi Boihomagensi publieatarum J

u Jolt L NEs, miseratione di vina archiepiscopus et dux Remensis, GUILLELMus, eadem miseratione Parisiensis episcopus, judices et commissarii in hac parte, a sanctissimo in Christo patre et domino nostro, domino Calixto, divina providentia papa tertio, una cum Te- verendo in Christo patre domino episcopo Constantiensi, nostro in hac parte collega, ad supradicta specialiter deputati, cum illa clausula: tiquatenus Vos, Vel duo aut unus vestrum, etc. n omnibus et singulis presbyteris, vicariis, curatis et non curatis, caeterisque ecclesiarum rectoribus ac tabellionibus publicis, et aliis notariis ubi libet constitutis, ad quem seu quos nostrae praesentes litterae per enerint, caeterisque quos ins scriptum tangit negotium quomodolibet. salutem et dilectionem aeternam. Inter catholica fidelium opera fulget caritatis amplexus, cujus ardore purissimo

129쪽

ilebiles saepius oppressorum querelae, pro ministerio veritatis atque justitiae, remedia cupiunt Opportuna. Sane a paucis citra diebus, Voce lugubri, pia insinuatione et gravi cordis amaritudine, nostris prostrati conspectibus, vicibus iteratis, certum se obtinuisse apostolicae Sedis mandatum patens, nobis directum , sub apostolica bulla, constanter asseruerunt et Obt terunt, scilicet honesta mulier Ysabellis, mater, et

Petrus Linc, frater, lam Suo quam caeterorum Pareritum defunctae Iohannae d'Am, nominibus; utque illud reciperemus gerendum, stabiliendum et sun- dandum eisdem conquerentibus et amictis; ut sua supplicationis, dissicilis aggressus, causas in apertum dicerent, et praetensi mandati praesentationem admitti solemniter postularent, patrocinio sibi consilii distributo, diem et locum assignavimus. Qui rursum termino eisdem assignato, die scilicet decima septima praesentis mensis novembris, in aula episcopali Parisiensi, convocatis et assistentibus nonnullorum praelatorum venerabiliumque magistrorum juris utriusque professorum, licentiatorum, haccalariorum , ali rumque regularium scholarium, ecclesiasticorum et laicorum multitudine copiosa ; nobis ad id solemniter pro tribunali sedentibus; voce sonora, per sui Organum consilii, exposuerunt flebiliter quod, a quibusdam exactis temporibus, Iohanna d'Are, filia naturalis et legitima Vfabellis, et soror Petri et Iohannis, conquerentium eorumdem, gravi admodum suae famae et totius parentelae nota, pariter et jactura, o mensa est et enormiter laesa; ex eo praecipue, ut dicebant, quod, quorumdam aemulorum suorum, vel rei publicae sub qua ipsa fetJ parentes sui vivere et nutriri consueverant, adversantium, violentia operante, dicta Iohanna de- Diqitigod by Corale

130쪽

DE R ΗΑBILITATION. ii 5 tenta est; et sine juris forma, parte legitima, inquisitione debita, et terminis in fidei materia requisitis cessantibus, carceri duro ab initio mancipata exstitit; et licet salso, in fidei materia, per quemdam praetensum reverendi in Christo patris domini Petri Catichon, episcopi tune Bel acensis, promotorem , delata fuerit coram ipso Belvacensi episcopo , et quodam vicario Inquisitoris haereticae pravitatis, ibidem praetensi, judicibus: nulli ter et de facto processus adversus eam, talis qualis, agitatus est; cumque, tanquam infido Christi renata , fidelium more, perseveraverit, divinos cultus et Ecclesiae traditiones amplexando de-Vote, neque aliquid n sancta Ecclesia alienum ais ruerit , sed potius exquisitis interrogatoriis responsa catholica dederit; altamen, salso confictis et fabricatis consessionibus et articulis, et quibusdam per Vim, metum aut circumventionem extortis, sibi injuste im- Pugnantes , eam aliqua a traditione veritatis devia protulisse, seu alias contra fidem et Ecclesiam graviter deliquisse, non erubuerunt imponere; exindeque, Sicut

salsis inhaerentes principiis, subdolis mediis procedentes, ad iniquas sententias, primum perpetui carceris, et deinde brachio saeculari dimissionis, et tandem ad impiam et detestandam sinalis excidii exsecutionem, crudeliter processerunt. Subjungentes desolatione lugubri praefati conquerentes, super his sibi opportunitate suscepta, quam ex legitimis causis priussi hi congruam nescierunt, ad Sanctae apostolicae Sedis, cujus et ipsa Puella saepius, dum sic agitaretur judi- Cium, expetivit recursum, tandem in forma justitiae

decreta i); cujus, sorma dicti apostolici mandati, provi.

SEARCH

MENU NAVIGATION