Iacobi Iosephi Winterl Styri Eisenartensis Dissertatio inauguralis medica, proponens inflammationis theoriam novam

발행: 1767년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

sa ' DISSERTATIO circuli, quotiens, ut solet. erit ad summam divisam, ut unum ad diViserem: ea Vero proportio in diametris, e quarum quadratis areae sectionum aestimantur, continuo erit minor. bi 'jam 4o divisiones cum KEILIo recipiaS , anteis quam Vasa capillarem habeant tenuitatem , &5o. antequam in minimos Venarum surculos re 1lectantur, non solum ratio massae plurimum crescet, sed & proportio laterum ad capacitates stupenda emerget; si autem in illo aequilibrio

tantum momentum postum est, ut post amputationes, manente vi cordis. sed mInuto Vaso. rum resistentium systemate . frequentes habmorrhagiae fiant. Uid. HELVETI Us Eclaircissi

cissim non potest non intelligi. resistentiam aucta ratione laterum in minimis anastomosibus fieri longe majorem. Ιd CLIFΤ. WINTRIG- ΗΑΜ l. c. in experimentis suis quoque vidit, quibus omnino evidens fit, robur arteriarum non minui in proportione diametri, quin contra augeri p. 9 o. ct in universum truncos ramis suis debiliores esse p. 9 a. debilem esse aOrtam p. 87. &c.; arterias contra secretioni dicatas, multo robustiores p. a Io. Inde fieri, verisimile est, quod minor arteriola ex majori trunCoorta plus sanguinis fundat, quam alia latior, sed

plures ramificationes passa LE DRAN Chirurg. I. 139. Itaque si pulsus , qui in magno vase adeo est spectabilis, ut decussata femora notabiliter eleventur HALLER II. aso. & balneum alternatim agitetur BIRcii instory II. 4a6., in

62쪽

H arteria ἴ lineae minori evanescat HALLE R. mem. I. 35. , necesse est , tumorem , qui in magno . vase non sit obserVabilis, in arteriola superiori mensura tantum minori, tantumque magis rerustente per antedicta) multo minus in sensus imcurrere posse. Haud igitur abs re Iss. DE GOR-ΥΕu fecit, djstinctionein ponens inter obstructionem eorum finium, & majorum truncorum S XIXJ . q.

Praemisi quidem jam illud argumentum, cs X. quo causa plethorae particularis ab obstructione natae contra alterius simplicis plethoerae comparationem Vindicari videtur: Quantitates, singulo pulsu in vasa susceptas, esse, ut eorum orificia; hinc si per obstructiones non identidem aequaliS quantitas egredi possit, reliquum constanter accumulari debere. In hac autem objectisne id temere praesupponitur, de quo quaestio est: Cor enim, projiciens sanguinem, non potest illum uni magis vasi dicare, quam alteri, sed ille se recipiet, ubi undae anteriores in Vmnam transeuntes locum cedant, & invitent se quentem ἰ ut in spatia vacua succedat S. XXXI. tunc ille irruit, cum ibi resistentia sublata sit, quae a tergo urget Vehementissima. Ita succedentes undae, non tam sunt ut bases admittentes, sed ut fines dimittentes praegressam undam. Conf. l. XXXII. LaXa lienis vasa tantam sanguinis quantitatem in lienalem arteriam invitant, ut Vena cognomina sexies major fieri debuerit. Compactae econtra glandulae non adeo volumi- , D 3 n

63쪽

DISSERTATIO nosis, & arterias toties superantibuS egent ve- nis. Ergo ceu illae plus, ita hae minus adminiunt, quam respectu baseos suae admittere deberent. Reliquum sese opportunius in alios inanes canales, qui se expeditius evacuaent, recipit. Sic & quantitas , quae alias intrare solebat canalem undequaque perVium, jam non eadem intrabit, dum pro parte obstructus fuerit, quia obstructus non ita depletur. At praesto sunt plurimi alii canales, quos residua parS commodius ingrediatur. Quando LoWERUs an mali storiam compressit, ingentes anxietates perferre visum est dum Vero alia prius vasa deplevit, qHae supra eum locum ex aorta ori bantur, animal ab ea compressione nihil perpessum est, sed sanguis se libere in vacua vasa contulit. Itaque, Vi motrice manente eadem, liquidum deviabit obstacula , & nitetur in loca minus resistentia seu in vasa libera. Ηaee vero deviatio eo est opportunior, quo amplior fit area vasorum sed haec continuo crescit, quo

magis a corde receditur S. LIV. 3. LVI. Calorem & palpitationes per itum reditum

que sanguinis, & motum Veluti arietantem contra obstaculum explicant. Is vero motus Cum idea vasis pleni se contrahentis contra potentio

rem systolen trunci g. XXVI. nequit subsi

stere e nunc ergo tantum observationes addendae sunt, ubi ille arietans motus ab obstaculo iabsit. Vituli, catuli, & quotquot sunt irrationalium animalium laetus, quibus sine vinculo

64쪽

funiculi umbilicatis natura essiuxum sanguinis arteriosi per factam obstructionem inhibere novit ut a vinculis . quae nostro generi injiciuntur, praescindam ) post aliquod a nativitate teir. pus illud vas totum solidum Crassum habent. Qui hujus rei causam investigarunt , Viderunt Vas una cum humore suo in solidum taIe ligamentum coalescere. Emetus hic non potest nisi et mora & quiete ) esse, qua humores nostri per suam naturam coagulari, ac dolidescere

amant. Aneurisina vitiolae dilatationes arteriarum sunt. Sanguis in eisdem tantundem de sua celeritate amittit, quantum arteria ultra naturalem capacitatem dilatata est, ex regula, quod velocitates sint in ratione sectionum inversa. V erum dum in oblongum saecum resolvitur paries arteriae, tunc nullus in eo simi motus est HAL

Non absoluta tamen , ut in HALEsII e erimentis sanguis in altitudine s ped. & 3 pol. aequilibraret uno pollice adscendendo descendendoque: is loca alars mom ant se descendane d'un potire a chaque pusation dia coeuro EXp. I. & a. quae alternatio est Cum vero resistentiae in arteria pIena crescant in rationibus muIdoties, majoribus XLVI. variationis rationem , quae sit rem duum unius synae ductam In obstacula, perexiguam esse , nec incurrere posse in sensus , necesse est. Μoderatus autem hic ipse motus 'ovidentissime ita a Creatore instii tutus est, in Vulneribus insignem uium habiturus ad re stituendas deperditas carnesis ut patebit S. CXXVII.

65쪽

Cl. ΜATANO deaneuris. 139. Id semper obsese vari in omnibus arteriae recessibus. HALLE R. Elem. H. a 83. not. X. obstructus autem ramus

respectu trunci sui nonnisil caecus recessus est. Sic satis certum est, illum arietantem motum, easque dolentissimas palpitationes inflammationum, & qui ex hoc attritu nascitur calor, non debere repeti ex obstructione.

Vationem adferunt: Vir admodum diligens, nulli serviturus hypothesi, quippe nullam doctus , sed curiosus unice in vi fertilione sme rest ore langueuti dein parum refecto conjideravit

microscopiis tenuem illam membranam , qua expan fa hoe animal alarum instar utitur ,' nullum obse UAvit m tum, nec in arteriis, nec in venis; Iupost sex horas elapsas. reviviscente magis animali, vidit particulam sanguinis concreti oblongam, totum arteriae cavum implentem protrudi per arteriam , mox retropelli; dein protiudi iterum . fcque ire N redire hanc viam; donec tandem hoc attritu resoluta mallula per ultimas arteriae singustias tran iret in venam ILL Us TR isS. L. B. VANS IETEN I. I96. Si autem ipsa obstruens particula esit, redeatque, nece sp essee, ut liquidum a ter go haerens Iimiliter moveatur inde attritum, pia, pilationes, calorem esse. l. c. 627. Sed facile responderi potest : hunc effectum potius pepen-

disse ex virium propellentium defectu; ideo in omni animale , quamdiu viget, globuli nullam

. aliam .

66쪽

aliam Viam norunt, quam quae ex truncis in ramos, & indae in Venas continuo tramite ducit 'o; verum circa mortem illa exactitudo, ®ularitas motus per gradus cessant ' in, atque demum illae eaedem oscillationes L Eu KNMOAcκ11 incipiunt ' η'). Verum vires propellentes in inflammatione potius auctae sunt; - hinc male confunditur status animalis, exanimi deliquio restaurari incipientis . cum nostro casu; nec obscura est diversitatis causa: in animi deliquio sanguis vasta deserit, & circa cor accumulatur: id anxietas praecordiorum , eXtremorum vero & faciei pallor commonstrant. Si quid in extremis finibus haerens relictum sit, erit portio perexigua: praeterea summa libertas arteriae.

67쪽

Dum ex animi deliquio redit animal, cor ptimo per levissimos nixus incipit in arterias age- Te : sed demonstrabitur posthac cap. seq. , arterias , ut ab axi sua res liant, nulla indigere impulsione cordis, Verum id ex natura communium nervorum esse , ut quamdiu horum systema integrum fuerit , nec alia obstacula impediverint, aeterno rhythmo alternent: altero, ' ergo a corde momento aget arteria; si quae . tunc in illo sere vacuo spatio molecula oberret, cedet a nixu arteriae in locum minus resistentem: hinc easdem oscillatioues , post enormes quantitates sanguinis subtractas plerumque in , ranis suis Vidit HALLE R. exp. 273. I9a. VMVU-larum absentia, levissimaque arteriae superficies facilem in omnem sensum admittunt motum ;sed major est opportunitas redeundi in oram Iatiorem, quam in arctiores fines ; sed cum vas paulo post sese iterum dilatet, fines autem plus solidae substantiae g. LIV.), adeoque majorem

attractionis vim s KRUGER physiol. n. . 1a5. SAU UAGES in haemast. p. p. & Jos. BRUN de χα vas. cap. habeant, ii denuo invitabunt & accersent, repulsam lante, particulam. Hae Causae aliquamdiu alternabunt , donec increscens vis cordis ad eas extremitates pertingat, Canalemque a tergo sanguine impleat. Hoc facto redeundi libertas adimitur moleculae; etiamsi enim cordis actio alternatim evanescat, eo ta- men tempore & inversa exacte ration to- , tum arteriarum systema in eosdem fines nititur , nec unquam, quo se recipiat, particulae

68쪽

DE IΝFLΑΜΜATIONE. 59 concedit, nisi vel transprimatur tota, vel distat-vatur Conser. XXVI. . Si neutrum succedat, vasculum obstructum implebitur a tergo sanguine, eaque distractione omnis vasis actio suffo- . cabitur. Id Ηoustetus vidit in Letire IV. a ΜΠΗalter obc 8. in mem. II. pag. 4os. ubi eX pluri-- mis praemissis experimentis concludit : δε capacitas , inquit , qualicumlue repleatur suido in ii, mis quantitute, pars, in qua fluit, licet continuo irritetur . nullum tamen motus mirum dot. Prostat etiam exemplum de Uricula inter experimenta Ill. HALLERI sur I'irrit. I. eXP. 545. ubi

addit: se frequenter satis vidisse, distentam sat

gulae auriculam ex ea ipsa causa suam irritabuit tem amisesse. . Iterumque in Apologia. Confer, quae dixi a C. XLVII. usque ad S. LIV. inclus

3. LVII.

Nunc, dum illa phoenomena per ipsum Vas obstructum se explicari non patiuntur, superest, an sedes eorum in ramis vicinis, qui supra eam obstructionem oriantur, quaerenda sit 3 Verosimile cum sit, ut humor proprio exclusus loco, primo se in ramos proximos conferat, tumorem ita rubrum,palpitationes, calorem & febrim, ut vocat GALE Nus, topicam faciat; si plus intercipiatur, febrim tritus corporis producturus. Verum in hanc rem jam aliqua dicta sunt: sanguinem sequi v

. . '

69쪽

DISSERTATIO. Iocitate media inter accelerationes, & retardationes , quibus antecedentes progrediantur I. XXVIII. & seq. hinc minus sanguinis ingredi truncum, si aliqui rami obstructi, quam si aperti fuerint; & devitatis ostiis vasorum plenorum converti in omnia potius alla universi corporis vase , quae minus resistant S. LV. . Per haec principia neque regurgitationis idea stare , neque sanguis in Vasiis apertis unius partis magis, quam alterius accumulari, neque ortis obstac lis in universum celerius circulari potest, sed celeritate media obstaculis & accelerationibus respondebit, ita demum manum opificis sui referenS, cujus omnem occupationem in reso- lutione problematum mathematicorum esse,

PLATONI s jam fuit sententia.

Verum, ut in parte major celeritas obti- .neatur, UiS movens ad resistentias crescere de- bet; nam esse eius est residuum actionis a resistentiis. Qui enim auctis resistentiis augeretur motus , esset effectus contra rationem. Columba Rogerii Bacconis sponte volans; perpetuum mobile sine motore ς & alia Mechanices mir cula nulla tum admiratione digna forent, si motus absque proportionali caula movente nasci posset. Ut ergo minuto canalium numero spatia per celeritatem recompensentur , vel resistentiae in alia parte proportionaliter minui, Vel Vis movens tantumdem augeri deberet. Quadruplo majori vi protrudendum esse liquidum per canalem quadruplo minorem , ut utrinque

70쪽

eadem quantitas effvat, cum velocitates sint proportionales momentiS impulsionum. Ill. DAGORTER de perspir. 53. Hinc utique novum Virium augmentum adsignare tenentur. D ab ipsa repetunt re sentia , qua irritari cor praten, dunt. Sed obliviscuntur, si ea celeritas a Corde pendeat & plus sanguinis, &i frequentius

eundem projiciente, non recompensari ea celeritate diminutum spatium ί S. V. , sed rationem nasci eo minus proportionatam ; cum non solum prior massa, sed multo major in minora

numero Vasa cogeretur. CautioreS STAΗLIA-

NI, bene pervidentes Vires fluidorum aestimandas ex productis massarum per quadrata celer, intum ; tum potius augendar esse velocitatem, videruut, cum radix massae minuitur; ct contra minuendam , cum haec augetur , ut proportio

conservetur. SAU VAGES ad Haemast pag. 4o. IDritari cor sanguine non nego, si idem in cor impellatur, etiam Via retrograda ex arteriis, quod evenit, cum sigmoideae valvulae laeduntur. Ue rum solus sanguis absque vi motus consideratus nihil habet, quod irritet cor : alias sequeretur absurdum, quo lentior sit motus, eo esse celeriorem . quia sanguis plus morae insumit transeundo per Cor. Sanguis autem in arteria retarda tus nullum exercet impetum in cor, impedientibus valvulis: obest contra quam plurimum resistendo in arteriis ; tum lentius & minori quantitate per Venas , quarum radices obstructae sint, redeundo ad cor, quae rationes nulla alia recompensantur. Ut ergo eos omittam

SEARCH

MENU NAVIGATION