Iacobi Iosephi Winterl Styri Eisenartensis Dissertatio inauguralis medica, proponens inflammationis theoriam novam

발행: 1767년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DISSERTATIO

ter sit ut 3 ad 1; Verum in storta sanguinem suum per alios fines, quam systematis meseratuci, ubi magnam nimiS remoram in hepate patutur , facilius propulsura, ratio fuit ut et I - 4 ad 1.; de ea celeritate in venis non plus quam λ superesse, ex collatis altitudinibus, quas sanguis in tubis insertis consequitur, collegit. diversam satis a priori Cel. BOIssIER rationem ;sed & aliam a KEILIANA, ex aliiS utique vasis, iliacis scilicet, desumpta, quae unice erat ut 7 : S.

Denique BRYAN ROB INSON eandem retardationem ex aliis experimentis aestimavit ut IIoo: 1. of Bod and disicharges 18. ct BUTTLER Us ut

S. XXXI.

Sed fuerunt etiam , quos crebriora eXp rimenta docuerunt, tales rationes dari non posse; ita primus PETRUS ANTONIUS ΜICHELOTTus graViter pronunciaVit eam decrescemtiam calculo erui non posse. Latere enim post varia experimenta non potuit, eas retardationes varias esse in variis arteriarum finibus. Cel. HALESIUS, qui aquam in aortam iri ectam adeo Iente in datam Venam trajecisse reperit, ut intra quadraginta minuta non sesquipollicem progrederetur pag. Iga. IDEM tenaciorem tamen san. guinem in musculo ranae intra unum minutum

duas tertias pollicis progressum vidit pag. 68. qui motus a superiori sua proportione valde diversus & 646' tardior est, quam exeuntis de corde humano sanguinis. Ultimo ipse pulmonico sanguini multoties, quam reliquo , in in

, rem

42쪽

DE INFLAΜΜATIONE. rem celeritatem esse experimentIs ct calculo comprobavit Exp. io Deinde Cel. BOIssIER aliam, aliamque in diVersis partibus esse celeritatem , faciliusque per Viscera sanguinem fluere. qu m per musculos, crebrioribus experimentis L c. pag. 49. contia, proprias theorias fateri compulsus est. Dentque Ill. HALLE RUs vidit ut que verum non esse, quod ea celeritas ubique decrescat, saepe quidem lentiorem motum in iulis finibus observari Μem. sur Ie mouV. eXP. 65.& 8a. &α saepe tamen aeqbalem in utraque arteriae parte Exp. cit. &c.; ct in venis ipsis Exp. 6 , quae tamen Omnes eas causas expertae snt. quae sanguinem in arteriis retardant. Elem. II. I96 saepe tandem etiam exempla celerioris motus re- periri, in minimis arteriarum ramulis, quam in maximis eorum truncis Exp. 7 a. &c, imo in ipsis Venulis Exp. 67. 123. Ia6. Hinc etiam

quiescente in nonnullis ramulis sanguine , lente Comersa in alios, motus superfuit velocissimus Exp. 69. & 7 I. 9 in arteria ramosa per quosdam ramos motus nullus, per alios retardatus. per alios celer superfuit. Exp. 8a. Mo in arteria ramorum duorum in alio ramo retrogrado motu sanguis contra proprium truncum regurgitabat, in altero naturali directione velocissime in venam propellebatur Exp. 87. Ex his tamen evbdentissimis experimentis Vir magnus eam sequelam non deduxit, quae exinde prompte deflueret

Sanguinem quidem retardari ab obstaculis.

43쪽

DISSERTATIO redire: cum tamen non ubique eaedem sint, communes truncos mediam rationem cele

ritatis inire. Hinc si in fines incidas, ubi

obstacula non sint magna, celeritatem ibi majorem deprehendi, quam in eorum trum cis ; contrarium Vero in agis, ubi majores

obstent resistentiae, eVenire. Cum ergo plerique experimenta in pulmone , & mesenterio instituerint, ubi circa mortem causiae reta dantes plurimae nascantur, facile ratio reddi potest: quare plerique circa eas retardationes convenerint 7S. XXXII.

In universum vero haec phaenomena I ge illa sunt , quam quae ex flumine obstructo sequuntur; ubi ratio est ad succedentes prementes undas, g. XXIII. nulla vero ad antecedentes retardantes. Q. e. d.

S. XXXIII.

Abhinc proximum est, ut ordine per praecipua inflammationis symptomata eundo, Vudeatur , utrum stabilita illa, quam praemisimus g. XXV. & XXXII.) peculiari corporis humani hydraulica, si obstructio in vase arterioso enasci ponatur, ullum tamen eorum inde produci possit; magno futura argumento quaestio, Cum non tantum, an adsit obstruetjoy inde possit definiri; sed etiadi dari adversariis : adesse nihil tamen inflammationi simile producturam.

S. XXXIV.

44쪽

S. XXXIV.

Primum quod occurrit est tumor ruber rnunc vero ut definiatur, an urgens cordis Vis contra obstaculum adeo possit illa vasa distendere, ut in minores quoque & pellucentes series sanguis ruber introprematur, & cutis in tam spectabilem saepe convexitatem elevetur I Cordis vis, & arteriarum resistentiae prius determinanda sunt.

S. XXXV.

Cordis quidem vim determinare varii vario cum successu adgressi sunt.

gno molimine quaesivit: primo celeritatem designaturus, qua languis arterias percurreret, si primam impulsionis vim conserVaret, unciam unam sanguinis spatium - I. 659. pollicum replere definivit In ten. a, praeterea intra minutum primum 8O. pulsus numeravit; sic vero sequitur: si quantitas unaquaque contractione projecta e set solum uncia una, intra idem tempus eX corde expelli fanguinis a 3 a. 7a. pollices. Posito ergo cordis ostio O. 4187, divisione prioris nu. meri per hunc, nascitur quotus 3 16. pollicum. seu 26. pedum, quae est altitudo cylindri, cujus basis eidem ostio aequalis sit: Uerum per unam systolem non una uncia, sed duae projiciuntur, ergo ea columna jam duplo longior,

seu pedum 5a. est: deinde diastole & spatiola

utrinque interjecta ex ejus observationes duas partes tertias temporis universae actionis cordis

absumunt; hinc si sanguis semper aequaliter prosi a pelle-

45쪽

DISSERTATIO

pelleretur, altitudo triplo denuo major seu 156 pedum erit; praeter hoc sanguis in omni arteria retardatur, & dissecando Venam arteriamque canis iliacam , conferendo quantitates intra simile tempus utrinque essiuentes quae sint celeritates naturalis & retardata repetito ex perimento patuit: rationes esse ut 3 ad 7 ; er go, si retardatio omnis abesset, columna seu spatium intra minutum primum per cavum Cylindrum, cujus sectiones sint aequales ostio coradis) percursum erit ad pedes 156. ut ad 3, adeoque pedes 39O constituet. Nunc altitudo, qua idem corpus ascendit, cum sit aequalis illi, per quam idem cadens in sine sui lapsus eandem velocitatem acquirit. Cum qua primum ascen . dii ; cylinder autem illud spatium percurrens seipsum duplo majorem reddit, NEWTOΝ prin-

lumna , ex qua cadens sanguis ad celeritatem perveniat, qua in uno minuto 39O pedes percurrero possit, habetur altitudo cylindri, cujus duplum & basis aequalis ostio cordis exhibeant lolidum, cujus gravitas det rationem viscordis. Cum itaque corpus graUe cadendo a I 5 pedibus velocitatem acquirat, quae intra minutum secundum 3O pedes percurrat, 6'' , 5' majorem superiori, quaesitam reperit esse I pollucum , quorum duplum ea data basii solidum constituit 7. 436ΙIa , cujus pondus quinque unciarum Vim Cordis exprimat. Etsi celeritas sanguinis ex corde eri uentis multo major statuatur, quam sit in iliaca, ubi multum in ari cum

46쪽

DE INFLAΜΜATIONE. Cum aortae absumptum , multum etiam visciditate liquidi, & augmento areae perditum sit, ut vera cordis ratio ad celeritatem superatis resistentiis residuam in venis non sit ut 74 ad 3 , sed ut 15 ad 3, quae ratio satis liberalis est; tamen computatioribus ab hac proportione sumptis reperiri vim cordis vix sedecim uncias eo cedere pag. 41. Alio etiam modo in tent. a. pag. 1. & quidem a posteriori eandem celeritatem quaesivit, quam antea facile ex communi cor- ..porum cadentium lege inVenerat: iterum cani arteriam iliacam aperuit, ex qua horizontaliter saliens sanguis parabolam percurrebat, quae horizontem secabat ad distantiam 3 pedum a 'perpendicul: i linea ex Corde ducta. Cum jam latus rectum parabolae quadruplae altitudini aequale sit, e qua COIpus eam Velocitatem acquirat , quacum ab initio projicitur, ea Vero .etrium pedum fuerit, inde conficit sanguinem exH3 pollice cadentem eam acquirere celerit tem , de qua quaestio ; quae iterum bis sumpta altitudinem , bras Vero cordis inventa o96 sim /ctionem cylindri dabit, quarum factum est a. go8, cujus pondus Vim cordiS exprimens, non majorem Ι uneiae esse: ergo comparatione canis ad hominem, saltem vim cordis humani non 8 unciarum pondere superiorem fore.

Verum non dissileri possum, aliqua qui- dem praemissa subreptilia esse, ita J o R I N o jam monente et Velocitas toto systoles tempore aequalis poni non potest , sed sensim modo' C 3 m-

47쪽

38 DISSERTATIO increscens,&decrescens ut summa ejus vis, si semper adesse ponatur, sumam virium longe majorem det, quam Vir Cl. exhibuerit. Deinde saltum etiam ex tam magna arteria justo minorem facit , qui in minori longe arteria pollicis pedis in experi

ad duorum saltem pedum 9 ultra distantiam ejiciebatur; & in rarissimo equidem exemplo

D RELINCO URT. Canicid. III. sanguis adhuc a morte animalis ad a ped. pervenit. In HALLE-nI ANIs vero in minimis illis mammariae ramulis, quae inter costarum intervalla musculos adeunt exp. 43. in cane ad 3 pedes & 4 poli. & in altero cla ad 6 ped. 6. pol. 9 in mesenterica aliqua ovis . cujus diameter sextae partis lineae erat, saltem ad 6 pedes in ex p. 46 saliebat, &in observat. SRNAc I 484 aorta equidem ligata ad Ia pedes sanguinem Haculata est , si vir Ce- eberrimus non potius longitudinem saltus obliqui , quam cathetum ejusdem mensuravit. Ut demum altitudines HALEs1ANAs paulo infra memorandas non attingam. Adeoque, ut faepe fit, cellulosa supra orificium connivens, vel externa quaecunque retardans causa intervenisse videtur.

g. XXXVII.

JAconus JURINUs in dissertationibus physi.

eo mathematicis totum motum utriusque ventriculi , seu universae machinae muscularis cordis aequat summae factorum natorum ex omnibus sectionibus transversis omnium filamentorum sanguineorum ductis in suas velocitates, ct ton

48쪽

DE INFLAΜΜATIONE. 3 gitudines, quae in calculo ejus est I5 librarum, ct unciarum 4. seu aequalis tribus libris in minuto secundo pollicem percurrentibus. Sed invenit etiam suum JURINUs censorem Cl. SENA-

CUM I. 47I. 47s, quod pro basi cylindri non ostii cordis, sed superficiem adhibuerit, atque

eo modo Vires cordis longe majores fecerit: inde lateri coactus JURINUS mensuram suam utique non satis certam esse in defensione eius disserti

S. XXXVIII.

STEPHANUS HALESIUS in variis exper,

mentis tubos adhibuit, ut altitudinem videret, ad quam sanguis a corde elevaretur. Haec s plicissima foret methodus cordis vim eXperiem - di, cum nonnisi ille sanguis ponderandus sit, qui in summa quidem altitudine tubo contineatur; is enim est ipsa vis cordis ; ita quidem, cum sanguis in V acjssimo caballo ad 8. ped. &3. pol. pervenit, si diametrum atrii cordis equiani integri pollicis, ct drachmas 5. sanguinis, VO- luminis pollicis cubici, cum GoRTERO faciam, Cylinder nascetur, cujus soliditas, meo quidem

Calculo, 99. pollicum cubicorum erit; adeoque pressio columnae a corde sustinendae 6I. unciarum & 7. drachmarum, in homine utique futura multoties minor. Μagno autem Viro alia

computandi placuit methodus: Captis experia mentis in variis animalibus majoribus minor, busve, inter quae homo veluti medius sit, proportione voluminum juste conjecit: in homine saliturum ex carotide abscissa sanguinem 7 pe- C 4 ries.

49쪽

des. Verum Cum Μicheloitus de Sep. fluid. pag. 4o. monuisset : habendam esse rationem areae ventriculi sinistri, quae I 5 pol. quadratorum reperta, ipse in errorem JURINI incidit, eam superficiem in altitudinem saltus ducens, quo columnam eXbiberi putavit, quae 5 I libr.& unc. 5 sit, & a Contrahente sese ventriculo si. nistro elevaretur. Haemast. exp. 5. Praeterea CFleberrimus ille vli etiam experimenta sua ex carotide , nee eX aona habet, quod jam reprehendit SENAc P. 474. 48 a. &Q. & STAEHEL IN de pulsibuS P. 5.

S. XXXIX.

HALESII ergo calculum aliquo modo e cultum dedit Cel. Bo Iss1ER DR SAUVAGES ad Haemastatik HALASII p. 3o I. eadem quidem recepta saltus altitudine: sed praeterea celerita- tem, quae hunc saltum produeit, aequalem facit celeritati, qua so pedes in linea horizont ii parallela intra minutum secundum percurruntur. Inde Vim cordis aequalem reperit unciis decem cum dimidia intra minutum secundum per unum pedem elevatis. S. XL. DANIEL PASSAVANT BERNO ULLII diu scipulus in Diss. de vi cordis, cum ad emplicandum tantum motum. tantamque Uelocitatem ea vis non videretur suffcere , modum invenit eum Calculum enormiter a gendi , eum numerum per numeros pulsus , qui in dato tempore v. g. horae fiunt, multiplicando; ita enormis ratio 6OOO unciarum per

50쪽

. DE INFLAΜΜATIONE. 42 per horam ad 8 pedes eleVatarum orta est; verum de hac re nostra non est quaestio. g. X LI. Ll. DE GORΤERex praemisso, quod aquae prementes in fontibus fallentibuS circiter parte altiores sint, quam altitudo Columnae prementis , nisi nimis alti sint. Si area orificii aortae sit aequalis ἱ pollicis quadrati, & prosiliat ad altitudinem 8 pedum, in tali columna 24 pollices quadratos sanguinis contineri. Quas quantitates. si singuli pollices drachmas quinque contineant, ponderare 3 uncias ponit; inde cordis vim, si sanguis in diastole arteriae ad eam altitudinem saliret, IO unciiS comparat. Hic vero contra nimis magna altitudo , quae vix in equis excedat; & rationes omnes hypotheticae assumptae sunt, & accuratiori etiam computu pro 8 unetis II eveniunt; ut taceam quod pro cubico pollice typi vitio quadratum

legam

Ut ergo, si compulsis omnibus experimentis actionem cordis sesquilibrae comparem, me non multum aberrare putem. Ea vi vix propelli posset languis, nisi eodem tempore in omnibus arteriis recipiens & fere attrahens nasceretur dispositio, ut demonstrabitur cap. seq.

BORELLUs quidem mirus vir, qui eo stu. dium suum convertit, ut miraculo proximos numeros inveniret, contraria via incedenS, Omnium resistentiarum summam iniit, hanc sexa-

SEARCH

MENU NAVIGATION