Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

cam felici contigisse fato, ut,relicto Lo- uaniensi celeberrimo gymnasio, quo,ta

quam ad mercatum bonarum artium , uirtutis o eloquentiae comparandae caussa concesseras, Venetias te hoc potissmum nomiue contuleris,quod nostri,ut ipse dicere solitus es,uidendi cognoscendi mira quaedam te cupiditas incederate tu quidem, si tuum sensium explore,uis me hoc tribuere fortunae tuae. nam, quod ita evenerit,no modo ut ad amicitia et consuetudine,uerti etiam ad couictum, O contubernium meum tibi aditus patue riti in eo,quasi tibi quiddam expetendum contigerit, plurimum ipsie tibi solitus es gratulari. de quo,non est meum statuere, uere ne sentias, an secus.at illud meum est,paucis ostendere,cur tu contra mihi carismus,iucundissimusq is, oe,quod nunc in meis aedι-bus mecum habiles,mecumq.uiuas, in eo ego quoque meae felicitaris aliquid agnoscam. nam,si tu ita deme sentis honorifice,quod iudicio mouearis: ae quum est mihi a te concedi, ut ego de te non minuStiere, quam tu de me, iudicare posm. sin istam tibi de me opinionem peperiι humanito et me quoque.

3쪽

4 PAVLI . M AN UT II

non solum natura ed ipsa iam ratio docuit,praeclavum esse humanitate excellere . itaque do me libenter in eam partem, ut homines ossc s colam, laudibus exornem, re, si oputa es, pro mea tenuitate sustentem. Sed mehercule ego de te, mi Matthaee , a uero animi mei siensu iudico : nihil me gratia, nihil vicit ambitio . Primum, cum aliquoties mei

salutandi caussa domum meam uenisses, pellexisti

me in amorem tui, comitate morum, O lenitate sermonis et deinde , quod ram non tibι modo, uerum O aliis petentibus negaueram, atque excluseram, ut ego te domo reciperem, eloquentiaeq.studiis erudirem, multis precibus Uua peruicisti . Nec mi-.hi tamen, quod tibi, meorum sermonum cupiditate flagranti , meamq. domesticam consuetudinem petenti, satisfecerim, adhuc uenit in mentem paemrere: quin, quo plus ad nostrum conuictum accedit temporis, eo maiorem e tuis moribus, ruisq. studujs haurio suavitatem. non enim tam hoc in te laudo , quod certe in adolescente summa laude dignum est,quod a studio doctrinae non te suis illecebris uoluptas,non commodum, non ipsa ualetudinis ratio

deducit; quam illud O admiror praedicare fatis pro dignitate non possum, quod in tuis cogitationibus haec tibi prima es, antiquissima, ut Deum

optimum maximum, a quo uno, quae vere bona sunt, emanant omnia, humanis rebua, quae luxae nimis, infirmaeq. sunt,ommbua anteponas. 'Perge

ad blescens optime in hoc praeclaro diuinoq . sensu.

4쪽

PRAEFATIO Nus ytaec est omnium rerum una nobilissima, una, mihi crede, qaae omnium Pbilosopborum scientias,una, quae Omnium Regum opes facile uincat . quare tu quidem oblecta te, 'cis, eloquentiae studior in quo modo principia se dant , futurum augu-.ror, ut breui superiorem neminem, aliquando ne parem quidem habeas . sed illud stet in primis, neque

umquam excidat, omnium uirtutum pietatem in Deum esse fundamentum. ac uide, quot inde tibi bona fluant. Primum, tuae saluti con ulueris egregie. animi salutem appello, non corporis . decet enim nos aeternam potiua illam uitam 'mni felicit te circumfluentem , qκam banc,quae temporum spatiis desinitur,mistriis numquam uacantem, cogitare. deinde, patrem tuum , qui, ut audio de multis , atque etiam de te ipso, humanam prudentiam praediuina religione nihil esse putat, incredibili uoluptate laetitiaq. perfundes. cui quantum debeo, non

ex eo solum intellige , quod pater est; sed quod is

pater, qui te filium uult esse inter tuos ciues omni reflorentem, atque honoratum; qui te consiliis a

puero sapientilymis erudiuit; qui te suo exemplo , suis optimis institutis, ae factis ad laudem quotidie

uocat. Tali patri, tam probo, tam tui amanti, tam libenter suas omnes curas in te consumenti, curare

debes , ut id, quod reliquum est uitae, per te sit iucundisimum. quod ita eonsequeris , si statueris, quibus artibus ideo nunc operam das, ut aliquando ceteris bominibu4 elegantia Iermonis, scientia re-

5쪽

PAvL I . M AN UTI Ivum antecellas, earum artium infirmam esse gloriam , nisi perpetuo erga luminum Deum amore studioq. fulciatur mihi quidem, cui tu carissimus esse aut uis, aus certe ita videris uelle , ut mihi persuadeas, magis ulla re placere non poteris, quam si te in/eo, quod instituisti, uitae innocenter cum ui tute degendae studio constantem, tibiq. simillimum

1ιidero. Et, ut iam nunc intelligo, quos in animis hominum amoris igniculos uera uirtus accendat;

scis quinctum abbinc mensiem mihi tecum nihil fuisse, te mihi numquam visum, ignotam mihi tuam faciem , Obsturam nomen. nunc, apud me quo loco sis , intelligere re puto. paucismis diebus ex conuictu conjuetudo, ex consuetudine amor, ex amore familiarit, exorta. itaque tecti ct saep*me sum,

quod sub iisdem tectis necesse est,stadmodtim iucunde,quod ea,quae in tuis moribus elucet, probiatate consequeris. Et, quoniam is ego sum,qui, quo me uolunto ducat aratione profecta , eo libenter hequar ; gessi morem animo meo, tacite hortanti ut hanc meam ad te amandum propensionem noumodo tibi, Ied, quatenus ego ρQm, reliquis etiam hominibus istiori aliquo vicio ac munere declar rem . cumq. tulisset caseus, ut hoc tempore Cιceronis epistolae familiares, eae, quo tu iam legendo et peruolutando triuisi, denuo typis , ut nunc loquμmur, essent imprimendae: peropportuna ad id,quod

volebam, uisa res es . nam, hunc librum si cum tui nominis inscriptione publicarem, putamqne facere quiddam,

6쪽

P R AEFATIO Nas quiddam, quod utrique nostrum aeque conueniret tibi,quia ex bis primum Ciceronis epistolis ad latinae orationis elegantiam informamur, ex his pri-mμs eloquentiae quasi buccus, qui qualis initio fuerit, permagni interest, ebibituro mihi, quia , cum hic liber omnitim fere necetur inter manus, circumferet, id quod ego cupio, tuum nomen, ct meum de te iudicium, meamq. spem quamplurimis o ledet,

quorum alterum est eiusmodi, ut ego tibi nunc ex aequalibus tuis neminem in ullo genere laudis anteponam: altera, cum aetate processeris, ea mihi de re pollicetur, quae si eueveri ut, comnium autem rerum euentus in Deo positus esto uir eris inter uiros maximus, habebit ate familia tua memoriam nomi- vis sempiternam, patria uero exemplum in ciuitate uirtutis excolendae ρraeclarissimuG. Venetijs,MPLIV. mense Maio.

A D. CAROLUM. P ISAUR I UM

. BENEFICIOR v Μ, Carole Pist ri, non eadem omnium est ratio. multi, quid detur, spectare solent, sua quidque magnitu line metiuntur , nihil attendunt praeterea: ego potius, qitibus de causis , ara quo homine detur, ammaduerto;

ac, si quid in aliquem, aut in me ipIum collatum ei 4 gratiae,

7쪽

gratiae, tanti Ioleo aestimare, quanti uidetur is,quieontulit aestimandus.hinc fit, ut, quae a patre tuo , uiro sapientisimo , oecum aliis laudibus ornato .

tum uero omnium , quos ego in uita nouerim, bu

manifdmo, quae item a patruo , qui nuper magno

bonorum omnium maerore mortuus est , Ioanne

Maria, Paphi Episcopo, excellenti non minus d ctrina, quam bonitate, praedito, diuersis temporibus in me profecta sunt ossicia, ea quamquam summa non fuerint, neque enim tulit occasio, neque rationes meae postularunt) pro 'mmis tamen a ceperim , ct earum rerum loco duxerim, quas qui postident, beati existimantur. fons enim ille, unde manarunt,amor fuit, O cum amore iudicium,quod uterque de me habuit: quod equidem, si potero, tuebor victis: studio certe, Ommq. promus cura,

atque industria bonum uirum , meritorumq. memorem praeliabo. quod si liceret ingenium cum v luntate coniungere: ut alterum alteri responderet, O cupiditati uires aequarentur: illustrarem beneficia uestra; ac fortasse esscerem, ut gratia mihi a nobis aliqua deberetur, gratiam persioluenti. v rum, ut,hoc quidem ab infirmitate mea sterari mianime posse, non solum intelligo, uerum etiam ita nue confiteor: sic illud facile polliceor, uereq.Qrmo ; si quid aut iam es in me facultatis, aut erit alia quando ,r', in quibus due uersor, studiis yam

tum , O uitlijs,ueite me id in omni mea vita,quantumcumque erit, servire totum uesrae laudi, tκae

prae.

8쪽

IR A v ΑΥ ΤΟ N x ς 'praesertim quae cum a meis praereptis, consiliis originem duxerit, exornabo eam, tamquam opus meum, quibus potero artibus,qua licebit industria; florentemq. pulcherrimus uirtutibus alumn rm dι-sciplinae meae cum in*:ciam, gratulabor utrique nostrum pariter , fiuctumq. amoris o studuj ueteris in te mei ex tua gloria uberrimum capiam . , Ac tu quidem, mi Carole, cum tibi nasci contu rit ex ea familia, in qua semper verus honor, in splendor uirtutis enituit, nihil debes humile cogita re, nihil angustum, nihil obscurum, aut inane. e celsa petat animus tuus, ampla, illustria, plena dignitatis, ct gloriae. quo te semper a tua prima pueritia mea uox incitauit; quo pater tuus, cuius ad te cogitationes curaeq. referuntur omnes, assidue cohortatur; quo denique te uocant maiorum tuorum exempla;quorum nomina nulla dies exstinguet,nul la obscurabit obliuio . non enim, si praestiteris ea, quae a te e tectantur, quae maxima sunt, novum in tuam familiam decus instres et antiqua renou bis, praeclaramq. consuetudinem retinebis in tua domo laudis expetendae , exercendarumq. artium

optimarum: quibus instructos, utiles fuisse patriae ciues, sibi O Hmiliae gloriosos, de tua gente muntos,si annales euolueris, inuenies. Verum, qua

do te sacris addixisti, O illud uuae genus complexus es, quod est totum in laudabili ratione, rotum in praeclaris cogitationibus oe factis constitutum; non te libera uoluntas, ut alios, ad horrcstum re

9쪽

ctumque ducit; sed, quo te primum die ad religionem contulisti. eodem die legem ipse tibi imposuisti perpetuae continentiae; exclusisti rerum inanium cupiditatem; uellet ad solidam laudem omnia referre, uelle si mi Dei gloriam in omni uita, ides tuam salutem, Jectare professus es . Quare non tibi monitores,quorum te moueat oratio, exlectandi: ipsiete excita, ipsie acue. im desse. multae sunt propositae adolestentibus uiae, sellaces , obliquae, insidiosae, oculis iucundae , specie quadam obiecta uoluptatis: in quibus errare quotidie itides, ct labi , ducem sequentes libidinem , non rationem, de tuis aequalibus quamplurimos . tu uiam virtutis ingredere, simplicem, rectam, apertam, principio fortasse difficilem,atque asperam,exitu certe salutarem, O gloriosam. hanc, inquam, Niam, ignaram, oe impressam uestigῆs proborum sanctorumq. virorum, si uis φρ tibi carus esse, si uis ipse tibi recte consulere,unam ingredere:aut, si ingressus iam

es , curre per eam celeri gradu ad ea , quae te manent , praemia immortalitatis . Haec Vo,pro meo in te amore singulari, uetereq. erga parentem tuum

studio,sicriptis tecum ago, quae sermonitus o libentias agerem , ct saepius, si liceret. sed, quando te Patauit tua studia, a quibus abduci non debes, me

Venetti s me amura rerum ratio , ct valetudinis detinet infirmitor proficiscetur ad te mea uox, his consignata litteris: quae tecum erit perpetuo , ubi MIMe fueris, te prosequetur, quocunque tueris. A

10쪽

P RAR FATI v gr grveestero dubitaui, quin ea tibi paullo gratior esset futura , coniuncta cum Ciceronis uoce, idest eum iis epistolis, in quibus cum initico, semiliar: suo, non minin grauiter, O sapienter,'quam eleganter , ct splendide loquitur. fructum , ut spero, c

pies ex urraque non uulgarem . ego: enim, ut uelis yptima, te hortor; Cicero uolentem adiuuat; Ornat enim eloqwentia, consiliis instruit sapientiss-mis . nam dis utat saepe in his episto arum libris . sermone perquam eleganti, de statiι reip. de vitiis

'Principum, unde fluunt exitia ciuitatum, de vicissitudine fortunae. qui tibi erit,accvtate legenti, sopientiae fons uberrimus. A me sero munusiculura hoc habebis, meae in te uoluntatis oestudi, argu mentum . exiguum, inquies. fateor e sed uelim θectes animum , non rem et quam tamen ne ipsam quiadem debes contemnere o siquidem ei modi est, ut rura, tuorumq. laudes, a me non expresso, sed tamquam tenui penicillo designatas, simul eum beneuolentia mea cuncti gentibus patefaciat .

AD.-BENEDICTUM. ACCOLTUM

SEARCH

MENU NAVIGATION