Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

sis ab ineunte aetate suum sudium dederit. quod ab iis fieri commode non potest; uel potius nullo mo

do potest,quibus non ea lingua, in qua alti educa tiq. sunt , sed ea, qua ueteres utebantur, scribere consilium es. quorum tu si probares institutum , quot qui que tecum esset in eo laudιs genere con-jferendushenes enim perfecte Latinam linguam, tenes Graecam, Arabicam, alias praeterea. seribis tamen,ut in patria tua loquuntur.in quo uideo quid Pectes. quod pater tuus egit, ut optime de Hispania mereretur; id tu alia quadam ratione conseqnitiis. Ille enim, cum annum ageret vix dum quinctumo decimum , qua aetate milites in exercitu pauci solent esse, omnium approbatione, qui exercitus re gere electus, Baeticae R ge,bis acie usum, regno fuit, quaecumque in eius ditione fuerant, Ca- tbolici Regis imperio potestatiq. subiecit. Aliam tu ornandae , atque amplificandae patriae tuae rationem intuli. profers enim , quantum in te est, Hispanicae linguae terminos ; O , ut ea non solum uerbis, O nominibus, sed etiam rebus, ct scien riis per te locupletata ab exteris nationibus appetatur,ingenio doctrinaq. consequeris. quod nescio auomnibus patris tui uictoriis, atque triumphis sit anteponendum. nam, et Apopulos bello superare, σimperium augere , praeclarum estotamen mihi cum animo meo consideranti multo melior uidetur esse condicιo litterarum,quam regnorum . haec enim in

unius hominis sortuna posita sunt, O nnius saepe culpa

32쪽

culpa exstinguuntur:iliae uiuunt, σ uigent quoti die magis,neque usta temporis circumscriptione terminamur. itaque magni O excellentes viri, qui bellicae laudis gloria florerent , cum earum rerum, quas gessissem ,memoriam non satis fore diuturnamiserarent, nisi ab hominibus ingenio praeditis celebrarentur;eos,qui id praestare possent, non uulga vibus praemiis affectos in honore summo, atque et iam in amore semper habuerunt. uo mihi illo νum laus videi ur esse illustrior, qui ct res praecla--s manu gerere, , quae gesserim, litteris custo

dire ipsi possunt. quo innumero fuit soror illa tua praeliantis ima femina cuius mi litaria facinora cum

audimus,cuiuis eam nostrae aetatis viro nimi magnitudine comparamus οῦ cum autem ea , quae scripsit,legimus, net antiquis scriptoribus ingenij praestantia simillimam iudicamus. Huiusmodi cum in tua famiba mulieres exsistant, de uiris quae sunt 'eranda j quamquam fratres Omues tui, tuq.iu pria mis,ea,quae sperabantur, iam praestitillis. itaque Carolus Imperator uestra potissimum uirtute, ue-sωρ. De nititur . nam fratrem tuum, Marchionem de Mondesar,qui ceteros aetate anteit,cum a-

ths in rebus, tum in uictoria Tunetana, equitibus lenis armaturae ct clini maximae praepositum,ma gno suis rebus sensit esse adiumento e alserum amtem , Episcopatu Denensi ornatum, summe propter eruditionem, o prudentiam diligitotertium Indicis prouinclyspro Rege, quartum Hispa vicis trire-

33쪽

34 PAVLI. M AN UT Urmibus praefecit: reprimum sibi uoluit esse in consi lio; deinde, cum dissicultatem quandam temporum paene fatalem iinpendere,ct e quae cogitabat,mne summa prudentia non esse tractanda intellige .

Tet, unum e maximo numero delegit, qui apud Usnetam Re . id muneris orator sustineres. quo quide in munere clarior in dies significatio tuae ui tutis elucet. nam ad usum rerum, quo uales plurimum , addis doctrinae cognitionem: quam a libris petitam ,grauiore in caussa consilium capere si uis. explico, ut,proposito praeteritarum rerum exitu,

cautior praebentium sit deliberatio . quod quoniam maxime praestant bisoria, o philosophia: tu quiadem uehementer utriusque studio teneris ; sed nescio quo pacto magis te philosophia delectat; creado quod pluris apud te est,excogitare quae nemo uiderit, quam imitari quae alii fecerint . Quo ingenere cam omnino nudiu ope uidearis indigere,quippe qui ita abundes ingenio,ut, quocumque te applicueris, excellas: tamen uide, quid egerim: iniui r tionem, ut iuuare te possem . nam hos Ciceronis de philosophia libros cum uetustis exemplaribus con-τuli, emendatos ad te mili , ut tibi, si quando eos in manua sumeres, quasi facilior oe expeditior is gendi cursus esset. saepe enim ex te audiui, cum d ceres , antiquorum inscriptis ita multa esse corrupta,ut in eorum,qui legerent, animos permiste fat- sa cum veris influerent: cui malo si quis mederetur.

eum re existimare astudiosis omnibus , sed a te ipser

certe

34쪽

certe maximam esse gratiam initurum . quae me Nox non cohortata est, sed immiit , ut id facerem,' quod fecisse me uides. Ac fieri tamen potest , nς meo te studio, o diligentia nihil iuverim; ct ea, quae ego nunc in his libris restituta, in tuo nomine emitto , iam pridem ipse habeas omnia , doni tuae nata, ct a te ipso quaesiit a Ued ego ita sum ratiocinatus:cum tu a philosophis dissiceris, non in reges solum, O principes , qui hummam rurandi facultaetem habeant , sed in tenuiores etiam liberalitatis nomen posse cadere , quod bene mereri, etiam is non postunt, tamen oe cupiant, praeclarum exbsiment; eadem ratione fore, ut, quod ego te iuuare uoluerim , pro eo id accipias , quasi maxime

iuuerim.

A D. MARCELLVM. CERVINUM

Esr genus hominum, qui ita sientiunt: philosophari aut totum nihil esse, aut non eorum efse, qui rerum agendarum in studio uersantur. quorum in altero mihi uidentur, cum homines iit, bestiarum consuetudinem imitari; quae tantum ea, quae pedibus teruntur,quaeq.adjunt, intuentur,nihil altum seulpiciunt, niti longinquum cogitante in altero res a natura copulato uelle seiungere.nam,

c a qui

35쪽

qui ab actione rerum philosophiam excludit , is , quantum in se ipso V., corporis O animi societa.

tem dirimit icum corpus regimine animi, O animus ministerio corporis indigeat . Sed proferunt

multos, quibua gnoratio philosophiae non obstitit, quo minus ea, quae uolebant,rectissime perficerent. quasi uero sit eadem rerum omnium natura , σν quod uni aliqua in caussa contigerit , id cuilibet omnibas in caussis posse contingere credibile sit .nau- stagium facit narrationis ignarus;arripit tabulam, amplexu tenens, ad litus incolumis a fluctibua appellitur: num iccirco natandi peritiam negemua esse utilem, quod, sine ea qui fuit,e periculo tempestatis eu erit c incidit aliquis in febrem; non curatur, O conualescit: tollemua igitur medicinam, quoniam sunt qui sine eius ope sanentur e nihil minus : nisi si ea, quae in castu sita sunt, anteponimugijs, quae ratio gubernat. quod idem de philo1opbia dicen um est. nam, ut illud demua, sine ea multos esse laudem consecutos: non hoc dabimus , fore , ut sine eadem consequi omnes possint. non ei dem sempergeneris agendae sunt res. es, ubi prudentia uel mediocris abunde satisfaciat: es item,

ubi mentis altior contemplatio requiratur. hoc extremum qui poterit, sequitur ut O illud primum: sed qui illred primum, non o hoc extremum . quod cum ita sit; ut rumpraestet habere,fcilis es dirudicatio . in optione enim , O eligendi potesate,ne-1nofere es, quin totum pariibua GHeat esse prae

36쪽

3I PRAE pATION ' a ferendum ' propterea quod non totum in partibus, sed partes includunt ur in toto. Ergo, cum perspicuum hoc sit, accidere Oposse, O Iolere, ut philosophiae eognitio utilitatem asserat, ignoratio detrimentum: dubium non est, quin ea uideatur esse cum rerum actione coniungenda. Sed ijdem con-

ωMi posse negant: quo argumento e aiunt eas dis- smili in genere uersari, alteram in otio, alteram in negotiis: itaque se non uidere, qui possit in utraque unω excellere. Hic ego, Ceruine praestantiss-

me, meam memoriam non excutiam, ut ea, quae

degerim, aut audiuerim, reministar. non est confialium,quae ad illos redarguendos faciant, ueterum e scriptis eruere. volo, ut exemplo tuo refellantur. Romae uiuis,et uixisti multos iam annos.numquam

omnino tua uirtus tam illustri loco latuit: sed postea quam te Paullus m. ineredibili Pontifex non modo sapientia, sed bonitate etiam ornatus, in altiore dignitatis gradu collocatum , suorum omnium consiliorum o participem, ct adiutorem esse uoluit; tum uero clarigime sese ostendit lumen animi, ingenisq. tui; ut nullus esset honor tantus,qui, in te collatus, non uideretur ei, qui contulisset, magnam esse iudicis laudem allaturus. itaque pausto ost Cardinalis factua es, O Hctus tanto bonorum applausu, tantaq. laetitia,quantam in animis hominum recte siententirem summa dignitas virtuti tributa potuit excitare. quo toto tempore ualde tu quidem fuisti, atque es etiam nunc, di- C s si ratius

37쪽

strictus a negotiis, maximeq. ab tu, quae O ad se dandas Christianorum Principum discordias , O ad restituendam Religioni dignitatem pertinent: .sed te tamen a philosophiae studio nulla res umqua potuit diuellere . sic animo, ct corpori suis utriaque muneribrus apte distributis, quotidie fere modo a cognitione ad res agendas, modo a rebus agendis ad cognitionem traductus, teq.ime in hoc quocirculo identidem reuoluens, effecisti quod ab iis , de quibus initio dixi, seri polse negatur, ut oe intractandis negotiis, O in considerandis rerum humanarum diuinarumq. cavo occupatus, dispari instudio, pari tamen cum laude uerseris. ex quo intelligitur, ab iis, qui rerum actionise dedunt, oepercipi philosophiam, O tractari poje: debere autem ostendimus: est igitur eorum, qui aliter existia mant sententia omnis explodenda. Nos quidemo nostra sponte commoti, O tuo exemplo impulsi, quotidie magis philosiophiam admirantes in eius cognitione cupimuN acquiescere; ad eamque, magnis defatigati laboribus, O molestis, tamquam ad iucundisimum diuersorium properamM. quo si peruenero, vel potiua cum peruenero; cur enim meam ipse cupiditatem ominibus optimis non prosequar θ tum ego quidem multo, quam ηunc, H-cilius tua in me merita uel tuebor, uel etiam illustrabo.interea non sumin otiosiuutinam potius aliquam to minus occupati. prouinciam cepimus duram, amque dissciisqueterum scriptorum libros emendamedum

38쪽

pRA ET ATI ONEs Deum volumus. omnino in hoc onere sustinendo uaude sudamus: sed animus , tuarum cohortationum memoria confirmatus,manet in oscio,manebitque, dum id, quod instituimus, absoluatur. mmc edιmus miceronis Γibros de philosophia, sane multis a mendis , potissimum ex antiquo Bernardini Μ ei, qui se maxime obsieruat, iuueηis eloquentissmi, libro ουindicatos. qui cum ita digessi essent, ut in duo partes tributi legerentur; cumq. ego ex ij partibus eam maxime vellem tibi insicriptam emittere quae inae pesnae , dignitatiq.api ima uidereturoeci, at eam deligerem,in qua de natura deorum eleganter o acute disputatur: ut, quoniam ualde tibi prona uetcri erga me uoluntate, proq. siummis viciisdiberi fiuctus industriae meae uidentur ;ii dum ad maturitatem peruenirent,his te interim quast for bis oblectares.

CARDI N A L E MIN. SVos . COM ME N T A R I O SCICERONIS. EPISTOL ARVM. A D. ATTICV Μ

BENE audire , qui est recte factori m si actis, omnes fere uolumus , amussime ac praestan- time M uti: ψμm quidem recte facere, unde silui quasi ex fonte deducuur , paucorum hominum serier fuit .ent enim tum perfectae naturae,iu do-

39쪽

ctrinae sit utaris,ut tamen natura sine doctrina sacile positi ad laudem peruenire; doctrina sine nat ra laudabilis numquam, turpis etiam saepe sit. itaque vetin agris inculto hoQiues ingenio uirtutem tamen coluere: doctrinis autem eruditi turi, quae ad bene agendum esse instrumenta debuerant, iis ad perniciem suarum ciuitatum sunt abusi. quid de Pisistrato graecae historiae loquuntur e quid no-srae de Caelarec doctum utrumque, eloquentem fuisse,ijs tamen utruraque sensibus,lit, empla maiorum , ct legum sancti ma iura contemnentes , libertatem suu ciuibus eripere praeclarum duxerint. ergo prima laus bonitatis est; quae nihil , n

seipsam, lecta ipsa sibi finis est: altera doctrinae;

quae nisi ad bonitatem referatur laudabilis non est: ideoque, ut laudetur, finem sequiturse ipsa praestantiorem . quod si quis es, qui alterum cum autero coniunxerit; vi ct bonus sit, Oidem doctrinis institutus ; neque rectum ideo solum cupiat, quia sit ipse ad rectum natura propensus , sed quia, quod rectum non olud esse turpismum intelligat ahic est, quem in uita humana diuina boua consecurum putemus. praec lara res, sed exemplo minuet nota: id autem, ut ego opinor, ob eam caussam, quod unusqui que in uitam Frincipis,tamquam in speculum, intuens, ad illius similitudinem sei Asngit , ct format. ideoq. utra sapientes altem-trum recte cupiuerunt, ut aut reges philosopstarentur , aut regnarent plato, onantes: utrum esseta

40쪽

' suturum ut ex uirtute penderemus. Quod βfuit ullum te ur, cum homines ratisnes cogiatationes omnes suas in philosophia constituerent: tum profecto coepit esse, cum auus tu, ad Christianae Reipublicae, nimium magno periculo fluctuantis, gubernacula Dei iussu accersit; π, sedit in sede pontificia Pontifex dignisiimus, ea praeditus non folim auctoritate, hed etiam sapientia, ut hic nos in tantis tempestatibus seruare solus a naufragio positi . cumcl. laudandua est maxime , quod optime ipse sentit, optimis semper in studiu, consiliisq.defixus e tum , quod optimos uiros adsciuit sibi σ consiliarios suae uoluntatis administros. in quo ego tantum soleo ponere; ut, si mihi ad alterutrum eligendum optio detur, non bonum Primcipem malim cum bonis administris, quam bonum eum sui dissimilibus.sed bene,quod habemus utrumque ; nr Uontificem, qualem res poscebat, oe Coulegium tuli Pontifice dignissimum . itaque nunc e mergit virtus: honestum reuocatur e desertae permultos annos litterae patronos habent, diuque, ua auguror , habebunt. tu Rainuti, stater q. tuu , o clamissima Italiae lumina, uterque Cardinalis , et Cardinalis uterque optimus, praeclaram consu tudinem tenebitis ab auo traditam. certe enim nouideo te Pataui, per tot annos summi doctores em dierunt,ut ea quae tantis uigiliis quaereba conse cutM negligeres.amabis eadem, fouebis tuumq.

erit proprium sudium nonsolam colendae uirtutis,

SEARCH

MENU NAVIGATION