Epistolarum Pauli. Manutij libri. 10. duobus. nuper. additis. Eiusdem quae Praefationes appellantur 3

발행: 1571년

분량: 155페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

eum locum maximis di*cultatibus Natura circumsaepsit, ut perueniendi facultatem paucisimis

relinqueret e non est, quare nobis in mentem ueniat mirari, cum neque diuturna,neque in multis perse me fuerit sieties eloquentiae. illud video, cum in hane cogitationem mentis aciem intendi, bene dicendi gloriam duabus rebus ali maxime, otio, o libertate.itaque in urbe Roma,quae bonorum oratorum quasi fecunda genitrix partus edidit uberriamos, neque autem secundum Punicum bellum, neque post tam ris dominationem magnopere fuit , quod in hoc genere probares. Hannibale uicto, b stis Italiae terribilis nemo fuit. tum in urbe securiaras , tum summa tranquillitas orta: tum seditiosorum hominum ingenua popularibus concionibus Geuit ambitio. conciones, inquam, eloquentiam ρ pererunt: nisi quid me fallit ratiocinantem: ratiocinor autem sic , O per hos quasi gradus interrogationis adscendo. Eloquentiae quod flummu fuit pro . positum praemium' consulatus: qui summus honor

fuit. conssulatum quis mandauit populus. populum quis tenvit ἰ contionator optimus. ergo a concionibus exstitit orator. idemque, sublatis concionibus, nullus fuit. cum enim ciuilibus armis oppressa ress . iaceret; uetus consuetudo per pet;a populo , cuius potestas uniuersi translata ad unum esset, non iam magistratus, non praefecturae peteretur: eloquentiae, quae populi gratiam bonorum spe quaesierat, inanis omnis oe supervacanea fuit e .

22쪽

PRAEFATIONES a Iercitatio. sic oratoria facultas, summorum hominum stud' exercitationibusq. culta, cum a duobus gracchis ad C. Caesaris aetatem, hoc est per annos centum fere ita uiguisset, ut nihil umquam fuerit illustrius; non e fugit rerum humanarum com

nune fatum: quo ubi ad summum siue industria , iue natura perduxit , retro fere praecipiti lapsu resoluuntur . Imperatores deinde multi rem Romanam exceperunt: quorum aetatibus vestigium ueteris eloquentiae nullum agnosceres. quid postfmulto minus. nam imperj sede in Graeciam translata,rrebrae uastationes Italiae consiecutae; cum influen- aes barbararum nationum copio reprimeret nemo, tum no eloquentia modo, sed ipsa paene litterarum

nemoria funditus delera, nee suus est bonis disciplius honor, nisi multis post saeculis, restitutus. p

num denique , aut avorum nostrorum memoria, m exteros mores Italici caeli temperies aliquando ad humanitatem deduxisset, paullulum oculos litterae sustulerunt. doctrina primum, serius enitui eloquentia: nec mirum: doctrinam enim sine eliquentia laudamus; eloquentem sine doctrina rectemtelligens nemo duxit.nunc in oratorum nomine, quod eximium semper fuit, nihilo minor , a que baud scio an etiam maior, quam priscis illis rempuibus, dignito , O amylitudo est. mittuntura Mybus ad Reges, aut at liberas citretates, qui non destillicidiis agant, non de iure fundi ; quarum rerum ει rouersia. qui perite, ct copiose discepta-β 4 runti

23쪽

24 PAVLI. MANVTI Irunt, scimus olim habitos esse eloquentes : sed eae tractent ,quae prudenter di putata, otium gentibus constituere, dignitatem imperis conseruare, termianos proferre possunt. boc qui praestat , eum ego ueteribua oratoribus non comparo solum, sed etiam antepono. illi causias agebant primum apud iudices sorte ductos , deinde apud eos iudices,quibus de aliena re, non de sua iudicantibus per uadere or tor siue hoc , siue istud haud magno negotio posset . nune agitur in consilio lectissimorum uirorum: agitur iis de rebus , unde ad eos imos, qui iudicant , maximum potest siue emolumentum , siue damnum redundare ; cum O de publica re iudicent, O in publica, extra quam nihil est, priuata cuiusque contineatur . his probare quae uelis, eo maioris ingeni uidetur esse, quo dissicilius ab artificio capitur prudentia . itaque , cum hoc multi uoluerint, magnuudecus, atque ornamentum es eorum , quibus comtigit , ut possent; qui sane paucisunt: maximum uero , si cui tantum aut natura dedit, aut exercitatio doctrinae, ut inter hos ipsos emineret . qualem iquis te iudicet , Monluci clari me , hunc ego re eiudicare mihi persuadeam. nam, si consideremis, primum a quo missus orator sis, deinde ad qu s ,rum quibus de rebus missus: ita reperiemus, niμ sim abeo υge, qui omnes Regessapientiauce rit, quoniam quidem omnium unus, quid cintra Fortunam ubius posses, maxime declarauit: adeam Rempla icam , quac nisi sapienti mosum citium

24쪽

PRAEFATIONES et

trium copia floreret , siemperq. floruisset, profecto

neque tanta nunc esset, cum olim minima fuerit; neque tam instaret, cum ceterae respublicae βο-rum ciuium temeritate conciderint: ijs autem de rebus esse missum , quarum quae magnitudo sic,ex eo ruta,ad quos pertinent , opibus apparet; quae tantae seunt, ut paucorum imperiis distributus terrarum orbis teneatur. Et, cum haec legatio tibi per honorifica fuit; tum illud ad tui nominis celebrita tem longe maximum accesiit; quod, cum a Princiape Turcarum Solymano pacem defessa bellis Europa peropi aret,eaq. sine Christianismi Regis inter-eessione desseraretur; unus electus qui tantum muneris obires, acceptis a Rege mandatis , aestate media, summis caloribus in Graeciam nauigasti. pacem ut componeres, optabatur: composuisti: hieme summa , dissicillimis itineribus , per dispositos

equos in Galilam recurristi. Exceptus alia cura , cum de sedandis inter Regem tuum, Regemq. Briatannum magni momenti controuersiis ageretur, praefuisti . re consulente, agente, ultro citroq. cursante, abiectis armis pax inter eos firmissimo foed re constituta. Habes hoc omnino, monluci, non dico a Fortuna, quam cassus O temeritas regit,sed a re ipso , qui ad consilium ct rationem omnia refers, ut in tuis actionibus felix usquequaque sis . ηim rum Sors, quam in rebus humanis dominari quia dam sunt opinati, non omnium ess aeque commm

ηii ;sed ipsa ni virtus propriam fortunam architectatu

25쪽

dis P AvL r . M AN vT I Idratur.no erras, quia no est errare sapientis:et quia sapienter agis,omnia procedunt.bonis etiam oratores,quia bonus uit: ingeni si enim probitas comedat; nec minus mouet is,qui dicit, quam ea, qxae dicatur. Vuod nisi latinumsermonem in Italia peregrinitas immutasset; nae tu nobis logo interuallo σ Crassos, et Antonios retulisses.sed quonia ea lingua utimur, quam multis coeuntibus linguis generatam corrupta

consuetudo peperit: ueteribus comanis oratione diffitatis,ingenio simillimus, non tu quidem loqueris ut illi,sied in illi tame ct sapis,o persuades. Quare nofuit,ab re, cum ego eos libros,in quibus perfecti formam oratoris a Cicerone videmus expressam, mendis antea deformatos, nunc mea correctione expolitos emitterem ; non fuit inquam ab re, tuo nomini dicatos emittere; ut, quae de perfecto oratore traduntur,eam perfecti ite oratoris titulo cohonestarentur. hoc cum ita existimassem, quia uidebatur esse aptismum, feci, O seci eo libentius, quod, cum tumibi O multa iamsummae humanitatis ossicia tri- buisses, ctis esses , qui tribuere etiam maiora posests;ego, nisi aliquid, praesertim ubi daretur occasio,

retribuerem, uerebat, ne, ex duobus maxime in gnibus uitiis, alterutrius infamiam non effugerem, ut uel ea uiderer, quae a te accepissem, minus m minisse,quod a consuetudine naturaq. mea alieni*mum est;uel ea,quae sperari possent, negligere; quod quia superbi esset, abes non modo a fortuna mea , 'sed etiam a voluntat e plurimum. VeneIys, IJq6.'

26쪽

IN. CICERONI S. LIBROS DE. OFFICII s

NON ignoras, Benedicte M amberte , se suum esse quandam in hominibus similitudinem pquae cum in consuetudine cognita est, licitur, ut, inter quos id accidit, amor axoriatur. ab hoc quasi fonte multorum amicitiae manarunt. multos e

iam beneficium cum obligasset; cumq. id, quod acceperant , memoria conseruatum grate animo redderent ;idq. uterque steri ob ingem, bonitatem , cs' uoluntatis erga se propensionem existimaret ;M-tim est illam opinionem beneuolentia consiecuta. itaque duae caussae fiunt , quamobrem homines ament inter se: sed baec posterior, quae a rebra externis originem ducit,cu illa superiore,quae a natyra proficiscitur , nullo pacto uidetur esse comparanda. illa enim primum babet eam suauitatem, qua, ut opinor certe nulla maior est, cum eos, quibω utiamur , ct iisdem rebus, quibuo nos, ct aeque atque nos assici sientimus: deinde, etiam qui in dando accipiendo benescio fiuctus est, eo non eget . nam, se haee actio bene merendi interdum est, ct esse potes in iis, qui uoluntate non admodum coniuncti sunt, quanto facilius exsistet apud eos, quorum animi ita consentiunt, ut, quasi natura hortante, easdem res appetere, ab iis in fugere rideantur eat .

uero

27쪽

vero qui ossiciorum commoditatibus adducti in amicitiam coierunt; etiam si alter alterum initio sium me diligat; tamen,si quando accidet, id quod acciadere saepe solet, ut ea,qua diligere coeperunt,caussa tollatur; certe eorum animi pedetentim in amore languessent.quo in genere animaduertis, 'bam-berte,quam multi quotidie labantur,de quibus, facile est intelligere,qmdsentias, cum ab eorum instituto tua ratio tam uehementer abhorreat. probe enim te, quae nostra debeat esse in iungendis amicitiis cautio, quae in iisdem colendis religio, quod iatem in omni uita praestandum oscium sit, horum librorum, quos nunc tibi inscriptos ad te mittimus , lectio erudiuit . sensi in me ipso; quem, ab opibus non magnopere firmum, aut ne firmum quidem, i men octauum abhinc annum tanto studio es complexus, quantum, qui ab omni re paratissimus sit,

remunerando compensare uix possit .cumq. rerum mearum status, ut sunt humana, interdum mutar tu memoria teneo,te,nu quam immutatum, ea dem semper cum mibi,tum fratribus meis uoluntatem, ac beneuolentiampraestitisse. cum uero maior

aliquanto inter nos consuetudo esse coepisset;quod quidem est βctum, postea quam te in nostram uia cinitatem contulisti: facile sentio, ad meam uitam

recte conformandum quanto mihi obseruatio tuorum morum fuerit adiumento. collocutiones uero

de litteris nostrae quid non dicam delectationis , sed utilitatis babaerunt equidera, si liceret, to-

28쪽

PRAEFATION Es astios dies uellem tecum ponere. quarum enim ego rerum cognitione delenior,earum in omni generequae

tui sit iudicij subtilitas intelligo. sed hanc latine scribendi rationem.in qua multi nunc uolunt excellere,

paucissimi possunt,eam uero sic tenes,ut tuis scriptis mihi quidem purius nihil esse uideatur. quod eo mirandum est magis, quia tu non,ut alij,diuturno, at

que a duo librorum Uι,sed temporum studio subsecivorum, cui posses, consecutus es. nam, ut omittam,quod tibi, cuius fidei atque prudentiae Veneti senatus arcana creduntur, otium non saepe contingit recqui dies est, quo non ex amicis tuis aut con

lio tibi aliquis, aut opera, aut etiam re sit adiuuandusequa in consuetudine retinenda nimium diligens esse dum uis,accidit saepe, ut tuum potius ipse commodum,quam oscii colendi facultatem praetermit ras. quo ego me aptius facere sum arbitratus, si haec opuscula , in quibus maxime de vicio praecepta traduntur,ad te, quem cognoui esse omnium officiosissmum,mitteremgenus hoc,Rhamberte,quoddam est,quo ego eos, qui de me bene meriti sunt , remunerari soleo.perpende rem, nulla uidebituroannmum rassice,gratissmum dices.

29쪽

Su PERIORI Bus diebus, cum domum tuam uenissem, ut Benedictum Accotrum , qui apud te diuersabatur; honoris caussa viseerem, quem ego hominem, non tam quia Cardinalis est, quam quia Cardinatim dignibimus , vehementer obfemuo:tasu accidit, cum ego adessem, ut inter uos sermo oriretur iis de rebus , quae, ab antiquis ignora tae, nostra patruaeq. memoria non solum inuentae sunt sed ad summam etiam elegantiam perpolitae.

cui generis cum Accoltus ita multa commemorasset, ut mihi quidem, credo item aliis qui ad rant, facile probaret , ueterum sollertiae nostrorum hominum i idusti iam antecellere :suggessisti tu, ne de philosophia quidem, in qua tantopere antiqui talem admiraremur , tibi uideri esse dubitandum, quin ea posset etiam nunc expoliri, atque ornari; si modo, quam quisque linguam a parentibuσ, at que a nutricibua traditam cum lacte simul hausifise in ea uellet scribere o nunc ustu euenire, ut, ex terno sermone addiscendo,totam aetatem consumamus:quod β nos a pueritia disciplinarum cognitioni

30쪽

ui totos dederemus non esse desperandum, quin in Platones, ct Aristoteles aliquando possent ex iasere: non enim o caelum hoc, undespiritum ducimus , idem est, quod olim fuit, O hominum ingenia non eadem esse possunt. praua consuetudo vaturam pervertit . quae , tamquam ager , si colitur , fructus edit uber, imos; si negligitur , exarescit. annos triginta ponimus in uerbis percipiendis: quantulum patj rejiat, ut res ipsas consideremus j licepad antiquitatem animum referre: num aut Graeci

isti philosophi, quorum nomen celeberrimum est , ea, quae ab Aegyptjs acceperant , -Dptio potius , quam parato sermone scripta reliquerunt; aut nostri aliena lingua,non domestica sunt usi,cum ea, quae uel de Graecis s. serant, uel ipsi pepererant, in usum posteritatis explicarent si constat , apud omnes gentes, qui suas cogitationes litteris mandare uoluerunt, eos fere js esse uerbis usos, quorum significationem matris in gremio cognouissent . quod item nostra aetate si fieret, facile contiugeret , quod tu opinaris , Hurtade clarissime, ut in philosophia ueterum inuentis non nihil, uel etiam. non parum addi posset . neque enim eos , qui fuerunt , usque eo cogitatione , ingenioq. procesi se

existimandum est, ut Vs, qui futuri sunt, quod praeterea cognoscerent, nihil reliquerint. multa latent adhuc, retrusa, atque abdita in immensitate naturae et quae eliciet, oe euocabit in lucem, si quis inuestandis rationibus, O perscrutandis rerum caus

SEARCH

MENU NAVIGATION