Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

cic multo plures inaequalitates notantur, eaeque non plene explicabiles. Praecipue recenseri solent duo transversisnus, qui per totum os ad latera ossium temporalium excurrunt, & propter primum & secundum sinum crassae meningis conditi sunt. Inter hos dehinc alius rectus sinus notatur, pro tertio sinu ejusdem membranae,qui per totum caput usque ad nasi verti com producitur. Supra hos deinde alii duo majores , & infra eos alii duo minores positi sunt, pro excipiendis cerebelli te cerebri eminentiis. Praeterea foramina quoque distin notantur. Umum magnam rotundum sere per quod spinalis medulla procedit: dehinc alia duo huic a lateribus consistentia, ampla & oblonga , per quae ab interioribus venae jugulares, & a teriae carotides in cranium asscendunt, & a superioribus ex cerebro ad imseriora sextum par nervorum producitur.Sub his in vicinia posita sunt alia duo rotunda, parva autem, & vix septimam partem amplitudinis aliorum habentia,per quq septimum nervorum par propagatur.Praeter ea notantur& alia exigua soris & intus, citraque ordinem posita, ac incerto numero, per quae tenues vasorum desinentiae in meditullium illius ossis perveniunt. Insignes etiam duo appendices seu duo capita ad latera magni foraminis , &juxta ultima exigua forat nitru consistunt, quibus mediantibus os occypitis primae colli vertebrae coarticulatur, pro capitis flexione & extensione. g. XX. Quintum & sextum os cranii faciunt os. viis temporum. Haec ad latera ossium syncipitis in utroquoque latere consistunt, ac iis per futuram squammosas superius junguntur: ted anterius primis ossibus maxillae superioris per processus externos tenues, qui ad ossis jugalis constituti ' nem faciunt, nectiuatur, ac posterius per futuram tertiam mendosam ossi occipitis uniuntur. Figura illoriim exacta aegre determinari potet . Magis tamen circularis, quam triangularis est, aut potius superna parte fere semicirculum exhibet, at inferiore similitudinem asperarum rupium & inaequalium scopulorum repraesentat. etiam diversa. Nam superae,ubi ossa illa fundamentum praebent temporalibus musculis tenera sunt, aliqua nus diaphana & simplicia, seu carentia duplici tabulator at inferne sexcam fere duritiem habent, unde ossa petrosa ea parte vocitantur. Sinin in iisdem ossibus foris quatuor,nempe in unoquoque latcre duo conspicui sunt.H rum unxu est sub eo processu ossis temporum, qui os jugale conitituit, ac

transversus oblongus, ac cartilagine obductus est. In eo recipitur capitulum maxillae inserioris, &ex ea articulatione pendet eousdem inferioris inax illae motus. paulo superius ad latera versus posteriora vergens, adjacet processui mammiliari, demeatus auditorim appellatur. Rotundus,

222쪽

CONTRACTAE LIRER PR us. 18smoderateque amplus est, ac introrsum longo dii tu vergit, ut ad interiora sonus queat propagari. De hoc dubites an verus sinus sit dicendus, annon potius cavitas, aut duetus seu meatus, quemadmodum nomen etiam usitatum ejusdem indigetat ' Sed de voce non est controversia constituenda. Id notandum est, quod hic duetiis viam praebcat in ωvitates tres interius in aure in osse temporum in utroque latere sitas. Earum prima tympanum arpellatur, quia tympano miliari cum sua membrana valde similis est. Innac inveniuntur tria auditus ossicula, ligamentum, musculi, duo soraminas. duae senestellar, aquae duehis seu foramen, per quod nervus auditorius varie propagatur, & ipsa membrana tympanum, de quibus plerisque in se

quentibus agemus , modo nunc aliqua ad ossa pertinentia adjunxerimus. Osicuti tria auditus veteribus fuerunt incognita, at posteriorum Anatomicoru diligentia reperta & posteritati consecrata.Primitin duo reperta sunt, dehinc & tertium,& ultimo praeter illa recepta quartum adjecit D.Franciscus Sylvius, Medicus nunc Amstet amensis, Amicus meus Honoratissimus. Tria illa ossicula communiter jam recepta a similitudine sua vocantur, mallesu, incus Bestipes. Substantiam duram & solidam habent, non tamen cavitate sua destitutam. Valde exigua sunt, & quod mirum in recens natis non minora, quam in audestis, licet aliquanto molliora ac laxiora. Connectuntur inter se tenuissimo ligamento, quod dehinc tympanum membranam undique circumdat. Malleus capitinum crassiusculum & oblo gum obtinet, levique sinu praeditum est, ubi incudi articulatur: reliqua autem pars tenuis & oblonga est. Situm habet circa membranae medium ad finem nervi auditorii. Incus malleo adjacet, & ubi eaput mallei excipit. capitulum pariter ac tenuem caritatem ostendit, de inferius duos processus habet, cruribus analoga. Vnum crus brevius, veruntamen crassius & latius est, quo squammoso temporum ossi innititur: sicrum autem longius,

sed tenuius est, quo stapedi sociatur. Stapes denique in media parte situs est ad senestellam Ovalem, de qua statim Acemus, & constat quasi curvo arcu in duo minutissima crura desinente , Ruae bas transversae insistunt. In periore sat parte capitulκm habet exiguum valde & rotundum, & arcum quasi medium, cui longius incudis crus sive processus insistit. Eos senestellae ovali & membranae illam claudenti apponitur. martum os exiguum

valde est, attamen rotundum, & stapcdi ea parte, qua cum incude conjungitur, per tenue ligamcntuin ad latera inseritur. In homine ob parvitatem aegre notatur, at in vitulorum coctis capitibus facilius reperitur. Faramina

illa duo, quae in hoc prima cavitate reperiuntur sunt haec. Vnum superius

A a est, quod

223쪽

186 VNIvERSAE MEDICrNIEest, quod vocatur a figlira, quod a stapedis basi fere impletur , atque posteriori parte in tertiam cavitatem deducit. Alterum inferius & minus est in homine, in duos canales tenui squammoso osse intercedente divisum, quorum unus in tertiam, alter in secundam cavitatem desinit. A qua ductus denique in eadem cavitate reportus nihil est aliud, quam tortuosus ille ductus, per quem nervus auditorius incedit.. Secunda caritas labyrinthus de fodina nominatur,quae variis anfractuosis meatibus constat. Rotunda est& ex illis ans actibus in tenues vias membrana tenui investitas desinunt. Tertia de ultima caritas cochlea nuncupatur, quia quasi cochlearum gyros tres vel quatuor se mutuo excipientes ostendit. Haec omnium minima cli. Porroforamina quoque diversa in ossibus temporum reperiuntur,quoruin quinque in utroque latere maxime notabilia sunt. Primum est figurae ovalis, ac in interiore calvariae parte in processu petroso consistit, nervum audit rium longo ductu usque ad labyrintum seu secundam auris cavitatem deducens. Secundum est sub appendice styloide, oblique antroisum perforatum , per quod arteriae carotidis major ramus ad ossis cunei formis quintum foramen deducitur, indeque cerebrum petit. Tertιum foramen commune est temporum & occipitis ossibus, ideoque interca consistit, admittens ab inferioribus venam jugularem & arteriam carotidem, & emittens nervum sextae conjugationis. inartum consistit inter processum mammiliarem & appendicem st yloidem,quod obliquo & oblongo ductu arteriam

carotidem immittit. Quintum non semper adest in alterutro vel utroque latere. Consistit retro processum mammiliarem ad latus transversum suturae lambdoidis, & ramum primum ivenae jugularis extemae in interiora cranii admittit. Proceo denique in unoquoque latere inobservantur. Prmivi est qui non procul a meatu auditorio antrorsum magis ex lata

basi incipit, & in anteriora delatus cum processu ossis primi maxillae superioris jungitur, & cum eo os jugale constituit. Secundiu est processis mammi Iars, qui ex lata basi in inseriore capitis & posteriore temporalium ossium

parte originem capiens in obtusam verticem, quasi vaccinam mammam

desinit. Tertiae est processus stylonies, ita nuncupatus, quia longus & tenuis est. Si tum habet in medio recensitorum duorum processuum. Quartud estos petrosum, a duritic magna ita dictum. Hoc jacet in interiore parte cranii,& intra se continet triplicem illam cavitatem, de qua non longe ante filii

actum.

s. XXI. Postquam ossa eropria cranii expedivimus,nunc ad communia venimus, quorum duo esse diximus, nempe Oscuneiforme, & cribrosum.

224쪽

Os seu nuncupatur, quia ad instar cunei inter reliqua capitis ossa quasi in medio locatum est. Hinc accidit , ut variis quoque cum ossibus jungatur. Nimirum anterius ossi frontis per futuram quintam mendosam, posterius ossis occipitio additamento per futuram quartam: ac a lateribus ossibus temporum interventu asperae lineae sociatur. Porro superius primum, quartum & sextum os maxillae superioris attingit, sic iit inferius ossa palati per processus aliis es. Consistentiam omnino disparem habet. Nicubi densum, & solidum ac tenue existit, ut ad latera & cava temporum; alicubi crassum, attamen iion solidum, verum intrinsecus excavatum , ac medulla q. cerebrali donatum, ut in medio, ubi capitis basin constituit. Pariter figuram prorsus discriam secundum diversas paries obtinet , unde id os πιλν eφν' h. e. multiforme a quibusdam vocatum est.

Nam & precessio , de Din , &foramina diveisi possidet. Processuum alii in

interna, alii in externa calvariae parte positi sunt. Interni process quatuor sunt, duo anterius, duo autem posterius aliquantum siti. Illi quasi ex lata basi in acutum mucronem desinunt, hi autem quadrati sere sunt,& quia omnes simul sumpti quippiam ephippio simile efformant, nominantur conjunctim sumpti Selia Turcica. Externorum dehinc similiter quatuor sunt. Nimirum duo processus aliformes convenientes similitudine eum alis vespertilionum. Hi jacent anterius utrinque ad latera foraminum, quae in narium

eavitatem dehiscunt. Abii duo ab liis orti sunt, & duplici apice, anteriore quidem obtuso & parvo, at posteriore longo & acuto styloidi processui imminent. Simia dehinc plures huic ossi obvenerunt. Vnis quadratis latusque in sellae medio consistit. In hoc residet glandula petuitaria, per quam pituita ex cerebro in palatum expurgatur. Dehinc sunt duo juxta foramen illud, quo nervi ad oculos deducuntur. Hi pituitam ad oculi pinguedinem

musculorum humectandorum causa adferre judicantur, ne in continuo motu oculi nimium exsiccarentur, unde pituita deinde peculiari glandula interveniente ad nares devenit. Rursum duo alii sinua ad foramen quintum hujus ossis locantur, per quos pituita in palatum descendit. Denique instignusnia invenitur in processibus alisormibus, in quo firmantur mulculi in ore latitantes. Foramina denique ossis cuneiformis sunt sequentiis. Primum rotundum est, adjacetque processibus anterioribus sellam constituentes, per quod nervi optici procedunt in radicem oculi. Sec dum sub primo positum est, atque a rotunditate incipiens mox sursum vergit, ac tandem in longam rimam desinit, per quam nervi secundae aeque conjugationis una cum in signi ramo arteriae caroticae atque aliqua pacte pituitae ad oculos

225쪽

188 VNrva RsAE M pDICINAE deducitiir,& vicissim exiguum vasculum venosum aut arteriosum per oculum ante dispersum in meningem crassam digeritur. Tertium foramen parvum & rotundum est, & ad latus hujus cxternum consistit, quod transimittit quartum par nervorum cerebri. Quartum in externo latere orbitae

oculi jacet, rimam potius quam foramen exprimens,per quod ramus quartus tertii paris , & primus quarti paris in temporales musculos deducim-tur, & pituita oculi orbitam per secundum foramen ingressa, ad fauces delabitur. Quintum longum & asperum est , & sub finem sinus posterioris

in medio sellae turcicae estorinati conlii tutum est, per quod arteriae carotidis ramus major in caput asscendit. Sextum huic.adjacci,& cllipticae figurae, per quod quartum par nemorum cerebri propagatur. Septimum a posteriore parte praecedentis locatum exiguum valde cit, attamen exacte rotundum, atque per id venae jugularis internae ramus secundus 3e minor in crassae meningis substantiam admittitur, cujus vestigia adhuc in ossibus syncipitis notantur. Ex dictis de usu hujus ollis difficultas nulla remanet. Nimirum basis instar cerebro substerilitur, oculi orbitae aliarumque partium compositionem ingreditur, vasa varie admittit & emittit, musculis etiam quibusdam certo modo firmitudinem concedit. g. XXII. Os crabrosium seu λυειδὲς ita vocatur, quia cribro sinite est;& ab aliis os stogiosum seu cum spongia conventcntiam habere videtur. Hoc os ut consistentia diversum est, ita neque simplex mnino est, verum ex diversis partibus conflatum. Prima pars est pars cribriformu, unde totum os dehinc denominatum, nimirum est os aliquod

quadrati altera parte longioris figura plurimis foraminibus tortuosis perforatum, & membrana tenui sinuliter pectorata obductum, per quae odores ad cerebrum deseruntur,& pituita ex comitur. His obstructis gravedo

oritur. Secunda pars est crista galli, nimirum processus ille solidus longus &triangularis, cristae galli similis, qui per longitudinem prioris ossis excurrens, illud in duas partes dirimit. Tmia pars huic e directo in inferiore sede opposita est , os nempe illud tenue ac durum, quod sursum ad olfactus

seramina, ac infra ad nares traductum totam narium amplitudinem ac mdoratus organa in dextram & sinistram parecin divellit. maria pars consiliit in narium cavitate extra calvariam, ac rara & fungosa est ac spongiosa, unde toti nomen impositum est. Quinta pars cst lamella plana , solida ac tenuis, qua oculorum orbitae committitur: attamen hanc aliqui maxillae supcrioris pancm esse volunt. Vsus sirigularum quoque partium diversus aliquatenus est. Primaquei adeo jam insinuatus est. Nimirum inser

226쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 189 vis maxime εdoribus ad cerebrum dedacendis. Vnde iis viis obstructis male odorari possumus. Deinde per eandem expκrganrar excrementa cerebri. De hoc quaeritur: an naturaliter id stat , an praternaturaliter' Plerique Anat mici praetematuraliter id fieri existimant. Idque ideo,quia tum alia via pituitae evacuandae in palatum destinata est, tum haec foramina odoribus transferendis dicata sunt. Sed meo arbitrio non improbabiliter adversa, sententia defendi potest. Nam nisi id naturale dicamus , quod plerisque

convenit, nullo modo de molestia vel laesione aliqua functionis,ne quidem odoratus conquerentibus, quid tandem naturale dicemus p Ecquid vero expurgatio moderata nauci non taliter invenitur Neque obstat,quod alia vla natura excretionem molita sit. Nam potost utraque esse naturalis , ob copiam una via non satisfaciente, Imo saepius audimus conquerentes homines, si mucus in os recidat, quam si per nares expurgetur. Et quomodo refellatur, qui statuat, crassam quidem pituitam , adeoque mucum per nares, at tenue serum per palatum expumari debere, & hinc glandulam col

torii vice defungi, si contra accidat, id esse praeternaturale. Dehinc non obstat ; quod via illa destinata sit excipiendis odoribus. Nam & per me tum auditorium soni ad cerebrum propagantur, & excrementa quaedam excernuntur, neque sibi obstant, cum praesertim si quid accurate audire conveniat,illa excrementa expurgentur. Idem intellige de iis foraminibus. Neque obstat,quod in gravedine odoratus mestum laedatur. Quippe illud praeternaturale tunc est ex copia & praeternaturali qualitate iIlius excrementi. Secunda pars seu crista galli falci substemitur,& tertio sinui durae meningis tutam sedem largitur. Tertia pars nasum in duas partes dirimit, ut sic odoratus organum multiplicetur. destillantia cerebri excrementa suscipit colligit que, ne ruentia impetuose & continue ex naribus, turbarent nobilem sapientissimi animalis vitam. 23inta denique para ad compositionem orbitae oculi facit.

g. XXIII. Mentionem ante fecimus hssiugalis, qua propter de ejus natura & usu hic quaedam adjungenda esse judicamus. Ergo seu ita dicitur, quod ad inuar jugi utrinque maxillae superioris I

teribus connectatur. Pcculiare os non est, neque etiam simplex r sed cst compositum os ex processu ossis temporum transperse antrorsiam vergente, & ex processu ossis primi maxillisuperioris transverse ei occurrente,&eidem mediante quarta sutura communi sociata. Durum, firmumque, sed tamen non valde crassum est illud os, neque omnino solidum, cum conti neat cavernulas quasdam medulla resertas, sicut tales habent & alia is

227쪽

Usum insignem obtinet. Nam & firmamentum & defensionem praebet tendini temporalis musculi , & ltabit immatum etiam affert aliis musculis, praesertim teletio pari maxillae inserioris, quod masticationi praecipue destinatum cst, unde & ρε πετ e nuncupatur.

g. XXIV. Expedivimus ita suturas & δsia, qtiae pertinent ad cranium , nunc etiam de suturis & ossibus maxillarum tractandum venit. Est vero maxilla ve .perior, vel inferior. Maxilla puperior nobis hoc loco vocatur pars illa ossea antica maximo, quae cranio speciatim dicto subjacet &cohaeret, adeoque inferiorem oculorum sedem & latera, nasi, genarum, palatique ossa, ac superiorem dentium ordinem complectitur. Inferior dehinc huic superiori subjacet, atque ossibus temporum certa ratione coarticulatur, comprehendens inseriorum dentium originem, mentum &osseas partes. De unaquaque istarum sisillatim venit dicendum. g. XXV. Itaque maxilla superior osteae quidem substantiae est, non tamen exacte solidae aut valde durae, verum rarae & diversis cavernulis medulla resertis plenae,ut pumici non male a quibusdam comparetur. Sic neque ubique aeque crassa aut tenuis est, aut aequabiliter dura vel mollis, sed prout diversiis partibus constat, ita diversam consistentiae rationem ostendit. calvariae ossibus interventu suturarum communium, de

quibus supra actum est, deinde sibi ipsi secundum diversa ossa componentia interventu diversarum suturarum. De his ergo prius dicemus , & d hine ossium quoque illorum tractationem subjiciemus.

s. XXVI. Sutura maxilla superioris propris diversi generis novem constituuntur, quarum aliquaesimplices sunt, aliquae gemina, nempe sigillatilia

in utroque latere. Friores tres sutura reperiuntur in oculi orbita, adeoque

geminae sunt. Prinis quidem sutura initium capit in media sede inferioris

partis, ae fere circulari progressu oblique deorsum ducitur ad latus externum ossis maxillae supcrioris, indeq; per temporum cava excurrit. in latere intcrno anteriore sede consistit, totu secundum maxilli superioris os ambiens, ac figuram oblonge rotundam exhibet. Tertia sub hac inseri re sede a sutura communi secunda incipit,& recto ductu ad anteriorem faciei partem propagatur, ac in secunda sutura propria maxillae superioris terminatur. Q rra sutura unica est, ae per nasi longitudinem in suprema parte a superciliorum interstitio deo sum propagatur. Quinta rursum duplex est,quae ad nasi latus quasi parallele cum priore a sutura tertia communi superne inchoans deorsum per nasi longitudinem usque ad cartilagineam partem producitur. Reliqua quatuorvi cissumsimplices sunt. Sexta in ' . palato

228쪽

C ON TR A C T AE L I B E R PIL IN us. I9I palato visitur, posteriorem ejus partem transverse dividens. Septima itidem in palato existit, ac secunduna totam ejus longitudine a posterioribus antrorsum excurrens illud in dextram sinistramque partem sejungit. Octari in interna faciei parte cst in ipsa narium amplitudine septo narium cum quinto osse communis. Nona denique eidem quoque septo cum quarto &sexto maxillae superioris osse communis exillit. s. XXVII. Secundum has suturas maxilla superioris ossa dividuntur, atque eorum quidam undecim, alii duodecim numerant, quem numerum &nos retinebimus, facientes sex paria ossium maxilla superioris. Privii inpar superius ossas frontis processui externo superius a latere externo oculis ast sito, ubi cauda superciliorum existit, per primam suturam communem conjungitur , at inferius per futuram primam propriam cum quarto maxillae superioris osse, & posterius per futuram communem secundam ctum

osse cuneisormi, & a lateribus in regione temporum per futuram communem quartam processui ossis temporum externo, cum quo os jugale comstituit, committitur. Hoc externum oculi angulum etarmat,& rotundam illam extuberantiam, quini faciei circulum κύκλον-Hippocrates appellat. Precessibus sere donatur,ubi ossibus aliis conjungitur, & sinibus, ubi aliqua recipere vel smare debet, & aliquot exiguis foraminibus, per ruae vasa quaedam in interiora deducuntur. Consistentia sua durum ac soli.

um est, ut adeo i elui etiam vehementiori resistere queat. s. XXVIII. Secundum par in angulo oculi interno & majore cons-stit, valde tenue & fragile, rotundumque fere est, & minimum inter omnia ossa maxillae superioris. Connectitur superius ossa seontis per futuram communem tertiam, at inferius & anterius cum quarto, & posterius cum quinto osse maxillae superioris. Facit ad compositionem orbitae oculi. Et quoque caruncula Iachvmalu innititur. foramen inseriore parte insgne com- petit, quod in nas amplitudinem dehiscit, ut per id mucus & alia excrementa cerebri ad pinguedinem oculi appellentia per nares expurgari positat. biservit tamen idem foramen etiam ramo tertio tertiae cunjugationis nervorum cerebri, ut in narium amplitudinem ad tunicam succingentem deduci possit. Tertium par ad compositionem orbitae oculi pertinet, atque id aliqui partem faciunt ossis cribrisormis. Id pariter tenue est, attamen substantiae solidae & dutiae , nisi quod amplis quoque sinibus aere

plerus scateat. Quadrangularis figurae est, attamen altera parte longioris. Superius ossi frontis per futuram tertiam communem, inferius ossi quarto inaxillae superioris per futuram propriam tertiam, anterius secundo ossi maxillae Diuiligod by Corale

229쪽

I92 . VNIVERSAE MEDICINAE maxillae superioris per futuram propriam secundam,ac posterius ossi e net rini per futuram communem tertiam conjungitur. Sed qui id os partem faciunt cribriformis, cum eo postica parte connasci tradunt. g. XXIX. 2uartum par omnium ossium maxillae supcrioris maximum& crassissimum est, non autem aeque densum, verum intus plurimis cavernulis refertum, in quibus medullaris su bitantia reperitur. Hoc omnes fere partes superioris maxillae constituit, superiores omnes dentes comprehendit , mystacis sedem, ac narium foramina efformat, hinc plurimis undique ossibus jungitur. Nimirum superius connectitur juxta nasum ossifrontis per futuram communem tertiam, inserius eum osse cuneiformi persuturam communem secundam, posterius cum tertio osse maxillae superioris per futuram communem tertiam, ac denique sibi ipsi secundum diversam partem per futuram propriam septimam. Foramira in eodem pati

diversa notantur. Duo, circa orbitam oculi visuntur, unum quidem interius, alterum autem exterius, per quae ramus secundus tertii nervorum cerebri paris ad facies musculos excurrit. Praeter ea aliud invenitur in palatianteriore parte pone dentes duos incisorios, per quod ex palato venula &arteriola una cum membrana palatum succingente in narium cavitatem dedueitur. Hoc unicum est, & in ipsa divisione ossis palati consistit rat illa in utroque latere diversa sunt. g. XXX. Κ'intum par nasi osseam partem soris estormat. Figuram quadrangularem altera parte longiorem exprimit, 3c consiste uiam duram ac mediocriter crassam habet. Superius processui interno ossis frontis per portioncm suturae communis tertiae, anterius suo compari per futuram quartam propriam, posterius quarto ossi maxillae superioris per futuram quintam propriam, & inserius. per asperas inaequalitates cartilaginibus nasi conjungitur. s. XXXI. Denique par palatum & narium amplitudinis posteriorem partem enormat, & anterius sere semicirculum , at posterius rectam lineam sere exhibet. Consistentiam tenuem, veruntamen solidam habet, & in medio suturam septimam propriam ostendit, qua in duo ossa discriminatur. g. XXXII. Ita se habent ossa cranii & maxillae inferioris, a quibus antequam abeam non incommode me acturum spero, si quod multis Anatomicis in more est, hic innuam ex quibus ossibus orluta oculι confletur. Nimirum diversa ossa ad ejus compositionem concurrunt, & quidem in universum sex, quae ipsa ad os stentis, cuneiforme, de maxilla clerιοru refe

runtur.

230쪽

CONTRACTAE LIBRR PR I Mus. I9yruntur. Ad os is unum pertinet, utpote quod anaerius sum fiore palle consistit. Ad os cuneorme Dariter unum reducitur , nimirum illud , quod in externo latere posteriore sede positum est. RAEq qi tuor ossa maxillas p.rioris sunt , aut itidem illorum partes. Primum os maxillae superioris, cx- . teriorem lateralem partem orbitae cum osse cuneiformi conficit , sed hoesoris , os autem cunei me introrsum spectit. Secunduin & tertium internam lateralem partem implent,at infimam orbitae sedem complet quarium es maxillae superioris. Hoc & primum non adaequale in orbita oculi exhauriuntur,at media duo secundum se tota in oculi orbi in consistunt. Ca

sim finalem & consistentiam singularum istarum partium, &si quae alia

ad illarum cognitionem pertinent, licet petere ex prius traditis. s. XXXIII. Maxilla nfertar in homine adulto ex uno osse constat, licet in aetate tenera maniseste geminum appareat, in medio menti cartil sine intercedente sociatum, quae tamen labente aetate ita consumitur, ut illa duo ossa per quasi in unum os degenerent. Figuram arcus illud. os non male exprimit, nisi quod postica parte sursum processus duos quasi cornua exserit. Consistentia id os durum est, ac crassum, sed non pro uis solidum est, verum intus cavitatibus refertum, in quibus medulla eo tinetur. Breve etiam est,ita ut simia excepta nulli animili tam curta maxilla contigerie. Omnia haec usus istius ossis gratia condita sunt. Nam rotundiatas illa arcuatis & brevitas non solum majestatis & elegantiae testimonium praebent, verum palam ostendunt, naturam nihil agere superflue. Quoniam enim homini manus concessit, quibus cibos ad os adducere possit, &turpe futurum fuerat, hominem ore cibum ex se loco capere, natura ni xillam illam ita brevem condidit, ut quod homini non necessum erat, nec conveniebat, ne quidem si vellet, commode praestare possit. Durum itiadem idos factum est, propter firmitatem, crassum pariter ob eandem causam,& ut melius dentes recipere possit, unde quibus ii deficiunt vel decidunt, os illud attenuatum advertitur. Neque vero plane solidum est, sicut nec alia ossa, quae medullam continere debent. Frocessus niaxilla inse- . itor duos insignes habet, pro meliore conjunctione cum aliis parti bus,&commodo motu . Nam sola inferior maxilla mobilis est, superior neutiquam, intelligo solitarie, nam ubi totum caput movetur, ipsam quoque

moveri oportet. Anterior processus a Graecis vocatur, atque ex lata

basi in tenuem, angustamque verticem desinit.Hic os jugale sebit,& tendinem temporalis musculi suscipit. 'Posterior priore mesto crassior est,atque ex basi satis ampla capitulum oblongum transversum, & aliquatenus ad B b rotu

SEARCH

MENU NAVIGATION