Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

io VNIvERs E MEDICI NI volvitur, cerebro conjunetium. Vix tertiam partem magnitudinis cerebri

habet, nequc ita albet , sed livescit magis, & aliquanto durius quoque existit , & ob processus sinusque divertitatem quoque figurae importat.

Ad pollicam quoque partem vergens tamen versus medium medullae cerebri & ccrebello sociatur spinalis medulla clongata, quae quia aFre a m dullari parte distincla notatur, cum ea continua quibusdam censetur ecte, sed alii distincte ejus radices progressumque notant , & productionem per totam spinam dorsi, quam partem productam caudam vocant , sicut originem caput medulia stinata, aut spmalem medullam elongatam. Vtriusque denominatio a similitudine est. Nam superno a majori fulcro inchoans deo sem ad instar caudae aequabili magnitudine, u bi ex cranio & prima veri bra excidit per totum vertebrarum dorsi ductium, usque ad os sacrum propagatur, in cujus vertebris tenuius scmper evadit, donec in acutum de

sinata

s. X LIII. In his partibus diversa adhue eonsideranda veniunt, sive ea forinsecus spectentur, sive etiam intrinsecus perlustrentur. Sic in cer bro speciatim dicto superiis statim notabilis est anst actuosa illa cerebri involutio, seuurorum ct an actuum cerebri varia deductio. Haec observante Amico nostro D. Francisco Sylvio profunde in cerebrum se dimittit , ita ut in

parte antica circa radicem oculorum incipiens, & per ossa temporum retro supra spinalis medullae radicem deducta a actuosam futuram constituat, quae cerebrum in superiorem & inferiorem partem diveIlit. Hic notabiles sunt arteriarum carotidum multiplices propagines tum per super ficiem, tum per fundum distributae, quibus inoleuam illam pulsationem in temporibus , quae in doloribus capitis non raro notatur , idem D. Sylvius non male asscribit , licet etiam externarum arteriarum pulsus quoquo huc aliquando conserat , sicut id quandoque observatum , & cura conmmatur, quia iis apertis cessat. Nam licet quis dicere possit , id fieri vel per

derivationem, vel per revulsionem, tamen hoc ipso confiteri necessum habet , illorum vasorum esse magnam communionem, ut ita saepe utraque simul, saepe successive afficiantur. Postea anterm inferini parte conspici possunt duo notabilia rubera, quos a similitudine pracdsia mammiliares quidam vocitant. Dehine inferiore parte versus medium procedendo conspici

potest rete mirabile Galeni, ut nominarit, vasorum carotidum & venarum jugularium concursu efformatum in meninge crassa. Hoc aliquando unum apparet , aliquando autem geminatum conspicitur , ita ut in unoquoque

242쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. χχ

parte infer cerebelli proressia duo conspici queunt, quos inter

comprehenditur inus quariin cerebri, nobilis vocatus, quia illi spirituum animalium generationem aliqui tribuerunt. Vocatur etiam calam in scriptorius, quia figura eum repraesentat, non quidem prout nunc, sed prout antiquo tempore in usu fuit, quo nomen id obtinuit. Porro ab inferiore parte aposteriore versus medium procedendo, adverti potest origo spinalis medullae,& notari eorum error, qui eam solitarie a postica parte derivant. Nam si persequamur ejusdem originem conspici potest, quod etiam antrorsum vergat, adeoque in cerebro originem capiat, licet negari nequeat, quod etiam vergat in cerebellum. Vnde probabiliter usui posse judicavi, distincta cerebra & cerebelli esse munera, ut postmodum notabimus, cum de usu cerebri dicemus. Ita vero se habet ille exortus. Ex quatuor quasi radicibis, duabin anterioribis, o duabin posterinibita, illis in cerebro circa medium fere ventriculorum consistentibus, & retrorsum procedentibus , his autem in inferiore cerebelli parte initium carientibusin antrorsum parum inclinantibus, initium spinalis medulla sumit, & per vertebras colli, thoracis & lumborum , usque in ultimam ossis sacri excurrit. Vbi notandum, quod in principio usque ad secundam colli vertebram crassior

existat, at usque ad os sacriam aequalis magnitudinis procedat, in eo autem rursum minor evadat, donec tenuissima ac minima in fine advertatur. Conspici sic etiam potest nervorum omnium origo, non ex cerebro ipso ed cta, ut Galeno est visum, aut ex corde immediate proveniens, quod Aristotelicis quibusdam placuit, verum ex ipsa spinali medulla tum per veri

bras excurrente, tum intra cranium originem capiente. Hae ipsae tamen

radices spinalis medullae etiam a superiori parte tandem inveniri possunt, ut postea notabimus. In media fere basi inferiore parte cerebri inter rete murabile utrinque positum, & inter carotidum arteriarum in cerebrum deducitionemgundula pituitaria , vim cum infundibulo quoque sese exhibet, per quod ex ventriculis cerebri destillans in glandulam pituita in palatum expuigari potest. Residet hare in sinu selbe equinae, & utrinque in osse cuneiis formi notantur soramina, quae in psatum ex crementum illud demittere possint. Sed tamen & haec a superioribus inchoando inveniri queunt, &praesertim debito modo instituta anatomia insundibulam probe conspici potest a superiore parte, ut inde optimum sit utramque viam ingredi, ut

postea notabitur.

g. XLIV. Intotius in cerebro adhue varia alia nobis conspicienda obveniunt. Ac principio quidem notandae sunt illae cavitates, quas Fentri-

243쪽

culos cerebri appellant. Talium quatuor esse communiter docent, sicut denos distinetionis gratia retinebimus, licet alii non male notent duos pi

mos inter se communicare, & tertium quoque non tam ventriculum,quam

ductum esse, quartum autem itidem non posse proprie dictum ventric tum cerebri dici. Primi itaque duo ventriculi laterales iurat lunae falcatae aut equorum soleis non dissimiles. Positi sunt a laterali parte radicum spinalis mediillae, atque a superiore & antica parte incipiunt, &extrorsum& retrorsum producti eas radices ambiunt. Pars illa cerebri, qua conformantur, corpio dicitur. Notanda quoque circa ventriculos illa pars cerebri, quae initar=mbria aut limbi radicem spinalis medullae ambit, unde&Iimbum vocat do iussimus Franc. Sylvius. Distinuuntur duo illi ventriculi

persis tum lucidum ut appellant, quod optime conspici potest, si in uno latere amota cerebri portione Asfalce,& vcntriculo opposito recte invento cerebri pars calloso corpori continua elevetur, & opposita candela inspiciatur. Deliinc ubi ventriculi postica parte cocunt, adverti debet fornix seu testudo, pars nimirum illa, figura tranguli polleriore loco ventriculorum posita sub calloso corpore, supema parte sese attollens, & convexitatem ostendens, inferna autem cavitatem ostendens. Sub fornice plexus choroides fertur, cui glandulosa substantia intertexitur, ut ita fornix non immediate

tertio ventriculo supersternatur. Postea tertius ventriculin notari potest,eximiam cavitatem solum habens, at duplicem meatum, quorum unus deo

sum ad glandulam pituitariam ducit, alter autem in post orem partem fertur ad quarium ventriculum, qui ipse ubi sub natibus viam suam instituit, anus a quibusdam vocitatur.Circa exortum hujus foraminis glandula quaedam visitur, quam gutauiam pineatem dc penem appellant, quem circumstant duae rotundae enimentiae, formatae a radicibus spinalis medullae in cerebello, quas nominant testes: sicut alias duas a radicibus spinalis medullae in cerebro formatas vocitant nates. Illam pinealem glandulam, ut notavit D. Sylvius firmat nernus faniculus. Tum quartus ventriculus sese exhibct, cujus suora jam mentio facta est, quod ab inferiore melius conspici queat, cum litus sit inter cerebelli basin ae inter superiorem de posticam clongatae spinalis medullae partem. Ab eadem insema parte, circa truncos posteriores occurrit processus quidam , per transvemim in anteriora & interiora delatus, & spinalem medullam complectens quem inventor ejus Varolius pontem vocavit, unde & hodie-Harolii nuncupatur. Denique in cerebello mirabilis structura ramosas arbores repraesentans a Sylvio pariter notata observanda est, quae s accurate observetur, qua

ri ex

244쪽

CONTRACTAE LIRER PRIMus. 2Ο7 si ex vatiis lamellis componitur , qua soris corticem supra medullam posi-. tum exhibent, sicut in cerebro fuit indisitatum. Inter has lamellas serumtur varia vasa, quae arteriolae videntur csse a cervicali deducta. s. X L V. Haec omnia in cerebro accurate & proniste notari possunt, si instituatur sectio secundum modum a Doct. Francisco Sylvio ad Anstomiam D. Bartholini notatum, & conjungatur cum secundo modo Varolii. Bene enim notatum ab eodem Sylvio ibidem est, sectione multipliciter immutata saepius nova sese offerre, plerumque autem quaedam nondum satis distincte notata perspici accuratius. Nunc circa cerebrum adhuc restat, ut vasorum quoque per id propagationem indigitemus, simulque annotemus eorundem rationem prout respectu spinalis medullae se ha-iant. Ac de nervis quidem prius incipiemus, quandoquidem ii omnes ex

spinali medulla in cerebro orta,& per vertebras omnes producta originem immediatam capiant. Itaque nervi alii oriuntur ex sti si medulla elangata, scii parte ea qua in cerebro consistit: su oriuntur exstinali medulla in ver bris existente. Illiin paria sunt octo, bHin triginta, nimirum septem prodeuntia ex spinali medulla in vertebris colli existente, duodecim ex eadem existente in vertebris thoracis,quinque ex eadem consistente in vertebris lumborum, ac denique sex ex medulla spinali in osse sacro detenta. s. XLVI. Septem paria, cum tot Galenus & alii tantum quae ex spinali medulla a cerebro nondum producta proveniunt, his versibus mem riae causa comprehensa sunt . Optica prima: oculos movet altera: tertiagustar,

rtaque, quinta audit: vagasexta est: septima lingua.

Scd horum ortum pr 'gressum, ac terminationem convenit altius aliquantum rcpetere. Itaquehimum par nervorum non ex ipso medio cerebro, sed

ex principio truncorum priorum spinalis medullae origincm utri ue capit,cujus nervi in progressu ad invicem contendunt,donec supra ossis sph noidis sellam non solum foris connectuntur, sed omnino conjunguntur, confusa interius medulla,& soris quasi corpore quadrato facto, pastra rumsus separantur,& uterquc oblique ad sui lateris oculum oblique sertur, &per soramen ossis cuncisormis primum eidem juxta centrum inseritur. De

his nervis quaeritur,an interius cavi sint λ Ucrumque non reperiuntur cavi, attamen aliquando contingit, ut maxime circa exortum suum, usque dum conjunguntur, meatus quidam notetur, qui tamen juxta oculum plane disparet. Secundum par nerrarum ad spinalis medullae principii intimari pa

tem ex

245쪽

1o8 VNrvERsAE MEDICINAE tem exotitur, in sui exortu ita unitum , ut communem angulum efficere videatur, hinc versus oculos delatum, in eos ner secundum foramen ossis cunei formis pervenit, ac quatuor surculis, iisdemque aliquando ulterius divisis in musculos oculorum utrinque digeritur. Tertium par inferna &posteriore sede exoritur ab exiguo nervo, & sub basi cerebri secundo pariat tensum versus anteriora progreditur, atque cum eodem etiam per secundum foramem ossis cuneiformis ex cranio educitur. Pol ea in quatuor ramos distinguitur. Illorum in trochleae oculi musculo ramulum impertit, & deinde per foramen ossis frontis in musculum frontis deducitur. Aia ters ramus deorsum per quarti ossis maxillae superioris foramen in faciem propagatur divisione multiplici,ut ita musculi superius labium & nasi alam moventes , labiium ipsum, & gingivae quoque incisoriorum dentium ne

vos ab eo accipiant. Tm ramus per foramen secundi ossis maxillae s perioris in narium amplitudinem derivatur. Q rivi denique per rimam, quae in externo oculi angulo reperitur,ad interiorem partem musculi temporalis progreditur. s rarium par etiam non procul a tertio pari oritur, dc per sextum ossis cunei mis os e cranio elapsum in tres ramos scinditur. Prim in statim a transitu cernitur,ac vitis aut cucurbitae capreolorum ad instar contortus, & duobus surculis nervi auditorii unitus, postea in musculos maxillae inserioris attollentem & abducentem ac buccarum surculos mittit. Ab hoc ulterius d cendente oritur secundin, ac in gingivas superiorum dentium molarium, ipsosque dentes, surculos mittit. Terriin a posteriore parte egressus maxillae inserioris soramen internum intrat, ac in

dentium radices surculos digerit, post ex intemo seramine elapsui labio inferiori ejusque cuti, ac denique linguae tunicae surculos impertit. Hoc quartum par a Spigelio ita distinctam recensetur: at ab aliis seorsim non enumeratur, sed ad tertium pertinere dicitur, sed immerito, cum nec in exortu nec m progressu cum ipso commisceatur. Quintum par sere ea sede, qua spinali medullae elongata portio cerebelli adnascitur, originem capit iduplici nervo, uno morieri, altero autem crassiori, qui una ex meningibus excidentes per foramen ovale in aurium cavitatein ab internis inseruntur: ac durior quidem peculiari canali vestiis statim in priora abit, ac rursus per idem os oblique retrorsum ad polleriora recurrit, ac in primam cavitatem ossis interni devenit. Huc usque molis nervus ipsum comitatur, at ubi huc venit, membranae ad modum expanditur, atque ita spiritus animales in illam cavitatem immittit. Sed durior nerein hic non desinit, sed aliquantum reflexus duplicem propaginem emittit. Vna superior est, ac per transtversum

246쪽

CONTRACTAE LIRER PRIMus. 2O' versum ossis temporum soramen egreditur, & non longe post eum nervo quarti paris , qui capreolorum vitis in modum in orbem ducitur, conjungitur. Altera est inserin, ac per tertium ossis temporum foramen transversuti supra musculum maxillae inserioris lateralem ducitur, ac in fauces de-stendit,disseminatis propaginibus non paucis ad nares. Haec pariter quarti paris propagini ad linguam abeunti conjungitur, & inde ad dentium radices , & musculos buccarum , uti etiam ad cutim radicem auriculae ambicntem traducitur. Sextum par nervorum paulo inserius , de magis ad posticam partem exoritur , non simplici sed multiplici origine, postea tamen

conjuncti per membranam communem ambientem, ita tamen ut intra

eam nervi ad mininuim duo distincti mancant. Atque ita ex secundo &tertio soramine occipitii, qua carotidis arteriae & venae jugularis est incranium in gressus, excidit in duos ramos utrinque divisum, sicut id jam in prioribus filii declaratum. Septimum par in postrema occipitis parte , ubi jam cranio spinalis medulla excidere minatur,aliquot radicitius inter sedistinctis oritur, quae postea in unoquoque latere in unum coeuntes per quartum de quintum occipitii soramen in palatum incidunt: simul vero

ubi cκ eranio crumpunt, cum nervis sexti paris communi membrana coi junguntur, non tamen confunduntur, atque sic in musculos linguae, &aliquos etiam ossis hyoidis ac laryngis, ut 5 eos, qui a styloide appendice originem capiunt, diversis surculis consumuntur, ut ita iis sentiendi movendi que facultatem impertiant. Hoc par omnium durissimum ab Anatomicis esse statuitur. Praeter haec septem paria additum a Reeentioribus Anatomicis & Octavum, de merito cum & structura, de origine,& prcsresin, & ossicio in communi ratione nervorum cum aliis paribus consentiat. Nam pariter ex spinali medulla originem capit, ad cere ori extrema latera, ea sede , quae supra auditus foramina est, Ied in exortu suo utrinque acutum valde, de multum a se disjunctum cli, dehinc scii sun versus priora procedit , ac intra supremam & mediam cerebri prominentiam crassum magis redditum, & sibi propinquius se mini, ac tandem utrinque desinit in processus cerebri mammiliares, qui supra ossis spongiosi sinus Iocati, pr

prium odoratus organum sunt, ut suo loco notabitur. Hoc par Vcteros Anatomici noverunt quidem, sed pro pari nervorum habere nolucrunt, quia non, ut alia paria. in diversos surcillos divistim est, atque intra cra- nium desinit, male judicantes omnia nervorum paria in communibus illis accidentibus convenire debere.

s. X L VII. Reliqua pina triginta, quae G stinali medulla originem Dd capiunt,

247쪽

capiunt, in ptioribus capitibus partim fuerunt declarata , partim sequenti capite declarabuntur, ut ita hic nqbu nihil aIiud reflet, quainhoc notare, quod grato spectaculo, si vertebris omnibus cffractis, spinalis inediata eximatur, & in aqua calida modice concutiatur, inseriore parte plurimos divisos nervos quasi funiculas ostendat, atque sic caudam equinam aemul tur. Id quoque adhuc circa spinalem medullam notandum est , quod M. perius praeterini simus, nempe quod sit bstantiam non habeat divisam in corticem dc medullam , quemadmodum cerebrum per has partes divisum esse notavimus, sed quod solam medullarem substantiam habeat, taut ipsas'nalis medulla elongata, cui eam cohaerere diximus. Deliinc neque vesprocessus vel sinus aut ventriculos ostendit, sed aequabilis existit, insextram tamen & sinistram partem per meninges divisa. Illae meninges itidem a se invicem non ita distant, ut in cerebro, sed conjunctae sibi invicem sunt, atque per tenuem vasa maxime distribuuntur pro moderata cales ictione& nutritione spinalis medullae, ac suppeditatione etiam materiae pro elaboratione spritus animalis. s. X L VIII. Vidimus unum vasorum cerebri genus, nempe nerv.S, quo ipsi proxime ex cerebro late sumpto, seu accuratius ex spinali medulla elongata & per vertebras omnes deducta originem capiunt e sequiatur ut nunc de aliis quoque, nempe venis & arteriis agamus. Ac quidem de venis dicendi initium faciemus. Itaque habet cerebrum cum suis membranis venas maxime a jugulari interna, aliquas sed paucas a jugulari ex' terna, quod ut explicemus quomodo fiat, quandoquidcm id supra in hune

locum remisimus, utriusque istius venae divisionem breviter enarrabimus. oriuntur illae veris iugulares ex trunco venae cavae asscendente, ubi jam in subclavios ramos divisus est, attamen ex thorace nondum excidit: & quidem exortus ille prope jugulum cst, de secundum hoc producuntur, unde jugulares vocantur. Sed quia in caput ieruntur, judicant aliqui easdem non inerie vocari potuisse a terminatione sua cephalicM seu rapitales. Divisae sunt jugulare in internum-externum ramum , quorum hic in homine illo

minor apparet, licet in brutis contrarium advertatur. Iugularis interna originem sumit, juxta articulum, quo clavicula sterno conjungitur, ac statim ab exortu artoriae carotidi ac nervo sexti paris conjuncta in latere asperae arteriae ad fauces contendit, at in medio itinere in duos ramos scinditur ,

quorum alter exterior, alter interior in . Exterior ad interiora capitis non

pervcnit, sed ad maxillae inferioris angulum rursum in duos minores r mos dispcscitur , quorum alter ad fauces, alicr ad faciem & autcs conten-

248쪽

o M TRACTAE LIa KR PRI Mus. 2II dens multiplicibus surculis dividitur. Interior autem carotidi arteHae usque ad cranii balin conjunctus manet, quo cum pol teriore sede pervenit , iti odein in duos ramos divellitur, qui tamen inaequalis sunt magnitudinis. Hos, cum ad cerebrum procedant, encephalicos seu cerebrales non male Spigelius vocitat. Primio major est & posterior, qui oblique retrorsum ductus, ubi in musculos oesophago subjcctos, & anteriorem sedem vertebrarum ce vicis occupantes surculos propagavit, per foramen secundum occipitii, per quod nervus sextae conjugationis ex cranio descendit, cum arteriaeca rotidis ramo minore sursum in cranium asscendit, ac in membranae crassae siniim primum & secundum propagatur. Secundis ramus gruilior&anteterior est, utpote ad anticam capitis partem procedens, qui posteaquam in via sorgano auditus surculum non valde insignem largitus est, crinium

per soramen ossis cunei formis septimum subit,ac per basili, & latera multipliei ramorum serie dispergitur. Iugularis externa sub cute & quadrato musculo, qui genas detrahit, asscendit, ae per colli latera, ubi ad aurem pervenit, in duos ramos scinditur, quorum alter a Spigelio profundus dicitur, quiaad interiora progreditur, & musculos ingreditur: alter autem c raneis, quia ita ad interiora se non dimittit,vocitatur. Proseindiu ramus, ubi

divaricari incipit, fulcitur illis glandulis, quae circa fauces consistunt, & notabiles propagines de se mittit ad laryngem, glandulasque assitas, itent- . que ad saucium ossisque hyoidis musculos. Imo ille quoque surculus, qui multipliciter divisus sub lingua per longitudinem ejus excurrit, ab hoc

prositudo ramo exoritur. Idem ad interiora cranii etiam tres ramos spa

sit. Frimis quidem ab eo prodit, ubi ad fauces & os ramulos sparsit, &ser quintum foramen ossis temporum crinium intrat. Secundia ex oculi anteriore sede per ossis cuneiformis ramen secundum, por quod secum dum par nervorum ad oculos abit, cranium subit, ac per crassam membranam supctiore parte aliquot surculis deducitur. Tertivi in eandem membranam disseminatur cranium intrans ex narium amplitudine per ossis cribrosi foramen. Castanein venae jugularis extemae ramus eutim capitis per

reptat, & sub aure parotidibus sustultus in duos ranios scinditur. Alteranterkrcit, ac oblique per genas sursum fertur ad oculi angulum i

ternum , in itinere interim ramulos naso impertiens, & procedons ad supercilium,junctiisque cum reliquo alterius lateris ramo in media fronte Ulam venam constituit. quam ut m=οntu vocitant. Alter ramus postfrior

est, quippe ad posteriora propagatur, atque ad tempora & occipitis cutim

ramos transmittit. - . . : . .. U

249쪽

I. I L. Venis istis correspondent arteria carotides, seu soporales dictae,

quia iis obstructis aut occlusis somnus hominem praeternaturalis occupat. Sunt vero illae quasi desinentiae seu i illimae terminationes trunci arteriaeaortae asscendentis in duos ramos dextrum nempe & sinistrum divisi & caput

petentis. Divisio sit in superiore sterni parie, ubi thymus vasa fulcit , ted

non aequalis est. cum dexter suaistro inulto sit crasIior. Ascendunt illi rami arteriae asperae & venis jugularibus internis membranae bracficio comncia utrinque per colli latera recta sursum : verum ubi ad fauces Pervenerunt, in dκos ramos dispescuntur , quorum alter externis & minor, alter in- remis & major est. Interior ramus arteriae carotidis vocatur a Spigesto arteria reicephalisa seu inebraia, quia in cerebrum multis surculis argitur. Nam ubi ad nuces defertur ac linguae & laryngi propagines communica vit . eirca calvariae basin in duos inaequales ramos scinditur, quorum alto minor , alter n or est. Minor & posterior cum venae jugularis interuae encephalico ramo majore ad eosteriora sertur, ac per occipitii soramen secundum cranium subit,ac in sinus crassae incningis deducitur. Najor autem seu anterior ubi per foramen proprium in osse temporum exsculptum cranii eavitatem intravit, atque ad ossis cuneiformis sedem pervenit, ubique subdura membrana incedens, primum utrinq; ramum in latus ejusdem membranae producit, deinde in brutis maxime, cum in homine non ita evidens& magnum rete mirabile appareat, surculos plurimos dispergit, ac rete mirabile constituit. Postea crassam cerebri membranam per rat, & de hinc propaginem quandam per cuneiformis ossis foramem secundum ad oculum quique musculos, sicut & maxillae ad maxillae inferioris attollen

tem temporalem musculum extra cranium emittit. Dehine idem ramus

rem asscendens ad latus glandulae pituitariae in duos ramos dividitur,qu

sum unus interior, alter exterior est. Interior cum sua conjuge oppositi l teris unitus in plurimas arteriolas dividitur,quae per tenuem memoranam, ipsiusque cerebri substantiam ad principium nervorum opticorum disi minantur. Exterior reflexus & tenui membrana munitus ici cerebri pri rem ventriculum abit, ac in multos surculos dividitur, qui cum arteriolis illis, quae a vertebrali oriuntur, & tum pre hasin cerebri, tum per tenuem ejusdem membranam ac substantiam dilperguntur, conjunguntur , ac cum iis flexum choroidem constituunt. Ita entia ranssu arteria carotidi distri buitur. Exteravi vero ad buccas de faciei misculos ramos propagat,deinde

ubi ad aurem pelvenit circa ipsius raedicem bifariam dividitur. ramis ex rivisione illa ortus auris posteri ora petit , atque duas arteesas per sora-

250쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 2Ismen pestica & interiore parto niaxillae inferiore insculptum ad dentium

radices propagat, quae per foramen exterius & anterius rursum erumpentes in labrum abeunt. Secundin dehinc ramus per tempora & frontem spa gitur, ac in faciei musculos absumitur. s. L. Exhinc apparet, quod cerebrum a carotide interna maxime arrori vi suas mutuetur: coeterunt habet idem quoque arterias aliquas a cervicalibus seu vertebralibus. Postquam enim in ascensu suo per foramina

transversorum processuum vertebrarum cervicis una cum cognomine v

na surculos diversos hinc inde assitis partibus largita est, per magnum s ramen occipitii, per quod spinalis medulla dcscendit, cranium ingreditur, ac oppositi lateris arteriae sociata sub cerebri media bas recita excurrit, ac ubi jam sellam ossis cuneiformis, cui flandula pituitaria incumbit, attigit, in duos tam , dextrum nempe & tastrum dividitur, qui utrique ad latus sellae ad secundiuti par nervorum cerebri contendunt,atque ibidem in plurimos surculos dirempti inter primum di secundum nervorum pardinleminantur, ac tenui membrana complicati, Plexum choroidem cum c

LI. . Sic ergo cerebrum venas & arterias Habet, nbhselum foris i- .psum ambiente , sta etiam substantiam ejusdem subeuntes, quemadmodum id non solum ex compressione particularum cerebri guttulas sanguianeas omittente conspici potest, verum etiam manifeste videri potest in cerebro flaccidiore, utpote quod spontes saepe a vasis abscedit,maxime in iis subjetas, in qui Ab aetatem aut morbum vasa illa aliquanto solidi ra sunt. Hinc unicuiques cile reparς , cerebrum posse inflammationibus occupari, utpote cum tam multa & in nia vasa habeat. Sicuti autem ab his vasis cerebrum sua vasa habet, ita pariter sinus,qui omnes inter se qumque communicant ob commune ossicium, quod praestare debent. De quo cum ante dictum sit, frustra nunc idem hoc loco repeteremus. Hoc tamen negligendum non est, quod Iicet illa vasa communiter statuantur prodire a venis jugularibus, tamen accuratior eorum persecutio doceat, plurima ab arteriis carotidibus provenire, sicut propter nutritionem & circulationem requirebatur.

s. LII. Spinalis medulla suis quoque arteriis & venis donata est, sed eae non veniunt praecise ah una origine, sed sicut per totam longitudinem spinae deducitur, ita varia vasa accipit, pcr foramina vertebrarum, per quae nervos emittit. Cum autem ista suis locis jam notata sint, superfluum s ret ista singula hic rursum repetereis

Dd 3 s. LIII.

SEARCH

MENU NAVIGATION