Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

figuram refert. Spigelio autem a figura triangulare nominatur,cujus unum latus conliituit ab exortu ad tertiam vertebram. alterum ab hoc usque ad occipitium , ac tertium ab occipitio usque ad cxortum. Originem capit a

duplici principio: altero quidem ab apicibus quintae , quartae , tertiae , secundae ac primae vertebrarum thoracis: sed altero a quin que inferiorum colli vertebrarum spinis, ubi musculi istius paris rectis fibris mutuo junguntur , & cum ad tertiam colli vertebram pervenerint, vicissim ab inviacem discedunt, ae fibris aliquantum obliquis in occipitio medio, quod inter utramque aurem est, inseruntur. In hoc pari tum id notandum est, quod in thorace quidem nervem, sed in cervice carneum existat , tum ruod intervallum id , quod intercipitur intcrinusculos, cum ab invicemiscedunt, triangulum non male exprimat, sicut & de toto musculo dixi

g. CLIX. Secundum par priori subjacens vocatur aut compositum, quia ex tribus pi ncipiis ita diversis exoritur,ut quasi conflatus ex tribus musculis videatur, & forie ex quatuor aut quinque , ut patebit. Primum principium aut primm muscuIvi initium acutum habet ex transverso proccssu quartae & quintae thoracis vertebrae prodiens, quod illico carneum Actum pcr reliquas thoracis vertebras asscendit, & ubi ad colli radicem

pervenerit, carneam naturam exuit, ac in teretem tendinem abit: mox

vcro, ubi hunc supcravit, iterum carneam indvit naturam, & sic usque ad occipitium asscendit, in ejusque medium inseritur. Secundum principium aut secundus musculus a septimae cervicis vertebrae spina, brevi, tereti ac nerveo initio cxoritur, sed mox asscendens carneamque substantiam suscipiens cum priore ante insertionem conjungitur. Tertium principiam seu tertiis musculus origine partim nervosa partim carnosa a transversis processibus primae secundaeque vertebrae thoracis exoritur, hinc oblique extrorsum

ducitur, dum ad radiccm processus mammiliaris cum secundo jungitur, ac occipitio valide infigitur. Ad haec his seu diversis musculis, seu ejusdem diversis principiis cunca quaedam moles subjicitur, quasi quartum aut ctiam sinul quintum principium aut musculum faciens, quae dehinc priOribus sociatur.

I. CLX. Tertium par complectitur musculos , qui recti majores v cantur, & sub prioribus statim occurrunt. Carnosi sunt, parvi, gracilesque ah apice spinae secundae colli vertebrae sibi contisci producti, sed mox ab

invicem rccedentes asscendunt &in medium occipitium inseruntur. Denique recti minores teretes illi, qui sub prioribus siti iunt, quartam par faciunt.

312쪽

CONTRACTAE LIBER PRIΜus. 273 Substantia, figura ac progressu prioribus similes, sed tamen iis minores sunt. Similiter enim continui sibi invicem a tuberculo erimae colli verte brae prodeunt, & mox a se invicem discedentes & sursum delati in occipitii medium desinunt, sub finibus rectorum majorum. s. C L XI. Quandoquidem omnia quatuor illa paria extensioni capitis inserviunt, quaesitum est, quare tot musculi uni illi funectioni dicati ni 'Praecipua causaeit, quia quoniam caput ad acutum valde angulum flecti debebat, ut ad superiora oculorum aciem perfectius intendere posset homo , & illud longis magnisque musculis praestari commodc non poterat, at parvi debiles futuri fuerant, fuit id multitudine compensandum. Proin- de cum caput flectitur primum quidem longi agunt, sed ubi in acutum valde angulum flectitur, recti subvenituat. yerum quare ad ram acutum angu- Ium secti caput debuit Αn solum ut oculorum intuitum ctiam in superiora

convertere posset, an etiam ut illa oculis contemplans illorum & suam originem mente comprehenderet, & una paratam sibi patriam ae beatas sedes meditaretur Non alienum sane id est a ratione, quia coelestia praecipue Deum manifestant, atque ejus suique desiderium etiam ingerunt. At , qxare tum natura caput nonfecit potius Persu emensionem vergens , quam versinflexionem y Aperta ratio est, quia homo, quamdiu in terra est, ut possit ea conspicere, quae circa pedes sunt, maxime flexione opus habet. Proinde ad hanc obeundam naturalem capiti inclinationem indidit. Atquo ista causa est, quars minus lassitudo capitis ex flexione percipiatur, quam ex extensone I Quia nempe in illam gravitate sua sponte vergit,ut citra magnam musculorum intentionem illa peragi queat, cum in extensione contra fiat. 's. CLXII. Circumagentes mustuli a situ obliqui vocantur,exigui sunt,3c sub rectis extendentibus positi, illis substantia & forma respondentes. Eorum primum par superius est, ace medio occipitio juxta externum latus rectorum majorum emergens, oblique descendit, & in apicem transversi processus primae colli vertebrae transversm inseritur. Secundum par, quod inferius est a spina secundae cervicis vertebrae enascitur, ac oblique asicendit, dum in processum transversum primae vertebrae cum praecedcnte inseratur. Hi cum eontrahuntur circulariter versus spinam retro primam vertebram super secunda circumagunt, unde fit, ut caput eidem insistens una circularitor moveatur. Sed quia haec paria valde parva sunt, eorum motum duo priora extendentium paria, cum non tota, sed alterutri solum musculi

agunt, adjuvant.

CLXIII. Motoriorum cervicu musculorum, quibus etiam conse-'Mm a quenter Diqiligod by Corale

313쪽

276 VNIvERsAE MEDICINAE qtienter cerebruiu movetur, quatuor sunt paria, nimirum duo flectentium, de duo extendentium. Flectentium primum par sub oesophago Rcet, ac longum appellatur, quia longum est. Initium ducit acutum di carneum a corpore quintae vel tebrae thoracis anteriore parte, ubi costae jungitur. Hinc omnium vertebrarum corporibus laterali sede assirmatum ad superiora contendit , dum ad primam cervicis vertebram pervenit. Ibi uterque musculus se tangit, & acuto nervo que tondine desinit in processum primae vcmtebrae, qui est analogus corporis vertebrarum reliquarum, ut cervix fie-

ωtur. Secundum par dicitur triangulare, & specialius scalmum, quia non solum triangulo simile est, sed & illi speciatim triangulo quod tria latera

inaequalia habet. Oritur a prima superioreque thoracis coua carnoso amploque principio, hinc verius caput contendens angustatur, & in omnium colli vertebrarum transversos processus prima & secunda nonnunquam excepta in quianteriora spectant, obliquis fibris terminatur. g. C L X IV. Extendentium ιervicem musculorum primum par, transter- salium musculorum quibusdam nuncupatur. Nam a sex superiorum thoracis vertebrarum transversis processibus exoritur, unde paulatim crassius effectum, in omnes cervicis vertebrarum processus transversos externa sede terminatur. Secundum par totam cervicem occupans inter spinas utrinque consistit, unde &stinatum quibusdam vocatum est. Pluribus principiis emergite radicibus spinarum. septem superiorum thoracis vertebr rum, & hinc sursum ascendit, ad similem modum, plura sibi principia adjungens ex surgulis transversorum processuum vertebrarum cervicis radicibus , donec tandem in totam inferiorem spinae secundae vertebra partem

valide implantentur, ibidemque illius paris musculi sibi conjungantur, qui

tamen prius toto per cervicem ductu non nisi spinae interventu ab invicem discreti fuerunt. s. CLXV. His quatuor paribus musculorum cervix antrorsum, retrorsum, dextrorsum ac finistrorsum ducitur, ac consequenter & caput, quod cervici insistit. Attamen non cuilibet motui sunt sui praesecti speciales musculi : sed quidem si omnes simul agunt, cervicem erectam & rigidam tonent , ut in tetano. Rursus si flectentia paria una, sed suae extendentibus trahant, antrorsum recta cervicem ac caput inclinant, quod idem etiam sit, si alterutrum par solum agat, sed non ita fortiter, ut hinc appareat, obmutuum auxilium illa duo paria condita esse. Ex adverso si extendentia paria simul agant, aut unius paris utrique musculi, retrorsum recta cervix& consequenter otiam caput ducitur. Porro si flectentium parium aut

utrique

314쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. II Futrique in uno latere consistentes , aut unus tantum eorum operentur , antrorsum quidem cervix ac caput fle ritur, at oblique versus illud latus , in quo minculorum contractio est: atque sic retrorsum etiam cervix eum capite movetur, si ad similem modum extendentes musculi operentur. Denique si extendentes & flectentes musculi ejusdem lateris simul

contrahantur, in id datus cervix cum capite quoque trahitur, & sic dextrorsum ac sinistrorsum movetur.

CAPuT XI. De Musculis in genere, ac de eorunde generalibus differentiis.

s. I. QVpra humaηum corpus in ventus & artus dispescuimus , atque illoso etiam explicando jam absolvimus, hi autem adhuc restant. Quos

antequam aggrediamur, prius quaedam de musculis proponemus. Nam in artubus maxime musculorum functio conspicitur, atque iidem primum in anubus inventi sunt. Interim hoc libenter largior, non incommode m sculorum generalem tractationem potuisse mox post explicationem similarium partium proponi, tum quia non ex ita multis compositi sunt, tum quia per universum corpus sunt distributi. Verum quia ibidem locorum haec doctrina a nobis praetermissa est, eandem hic attexemus. s. II. Habet suum nomen in cultu a similitudine parvi muris, quem aliqui musculi, qui primui ἡ inventi Laerunt, aliquatenus effigiaverunt, cumto parvoque capite, amplo corpore, & prolixa cauda Eadem de causa. Graecis vocatur, quanquam aliqui hanc vocem μύειν i e. a contrahendo, utpote propria musculi actione derivant. Alias etiam iacertus appe Iatur, pariter ob aliquam convenientiam cum animali cognomini. g. III. Aristoteles musculos cognoverit, Autores inter se controve

tunt. Aliqui, quia in libris suis illorum nullam mentionem facit, concludunt, ipsum nihil de musculis scivisse, praesertim cum lib. de motu animal. spiritibus id officium attribuat. Sed alii judicant, ipsi saltem non prorsus ignotam musculorum naturam fuisse. Nairi cum Hippocr. diversis in locis musculorum mentionem secerit, Aristotcli autem Hippocratis libri lecti fuerint, dubitari non potest, quin & illorum notitiam acquisiverit. Atque hoc quidem facilius credetur, si quis attente ea, quae lib. 2. lepart. animal. e. s. a Philosopho proposita sunt, perpenderit. Nam non solum ibi compositionem ossium ad motum animalium necessariam esse docet, verum

M in s etiam

315쪽

278 V Nivs RsAE MEDICINAE ctiam addit , carnem circa ossa consistere, vinculis modo=brarum tenuibus adta rentem, cujus causa ossium genus habeatur. Quibus verbis ultimis id videtur Philo pluis insinuare, quod ossium genus animalibus datum sit propter carnem iii pra jacentem. Nam alioquin nullus in verbis illis apparet senses, atque hoc idem subjecta verba evidenter exprimunt. Vt enim, inquit, qui extimo aut alia massa animal sngunt,frvio aliquo subdito oorpore obducunt, atque essurmam, sic natura ex carnibus animal condidit. &c. Sin autem istud concedatur, porro videndum est, qua ratione ossa sint propter carnem. In ante Trioribus Aristoteles docci, istam ossium compontionem esse propter stabiliment viri & propter motum, atque in posterioribus verbis haec ad carnem applicat, ita porro post ultima citata verba progrediens. Ceteris igitur

partibus scilicet carnosis ossa omnibus subjacent, aut flectendigratia si moventur, aut conservandi causa, si immobilia sunt, ut costa, qua pectus salutis viscerumgratia claudunt Rc. Vnde liquet, quod et li Aristotcles in suis libris non quidem musculorum nomen usurpaverit, attamen rem & naturam ipsorum

non oblcurc indigitavcrit, & dehinc id nomen usurpaverit, quo ipse Hippocrates musctilos appellavit lib. q. Aph. i 6. Neque repugnat locus ex lib. de animal. mot. ubi docet, a stiritibus animalia moreri. Nam & unive saliter ibidem Philosophus de omnium animalium motu egit, ut sc non necessum habuerit, aut etiam juste potuerit inusculos nominare, cum illi quibusdam solum animalibus conveniant: & dehinc altius forte inquirere voluit, unde ipsi musculi, aut quod iis in aliis animalibus analogum est,

moveantur, nempe a spiritibus.

g. II. Attamen, quicquid etiam Aristoteles de muscula senserit, satis illorum existentia nota est, ut meritb nunc in illorum naturam potius inquiramus. Hanc autem non dissiculter indagabimus, si ex quibus partibus componantur , nobis constiterit. Occurrit autem duplex masculi compositio , vn.ι qua componitur, altera quaesentialiter. Compositione integrali musculus dispescitur in principium, medium, ac sinem. Principium est illa musculi pars, a qua incipit, qualis plerumque est illa, ad quam sit contra ictio. Finis cit pars illa musculi in quam desinit, qualis plerumque est parti

inserta, quae moveri debet. Medium autem est pars musculi inter principium finemque ejus comprehensa. Addidi plerumque. Nam non omnes musculi alias partes movent, sed aliquae potius seipsos tantum, ut sphin-eteres ani & vesicae S alii quidam. Proinde neque principium caput, aut nem causam appellavi, quoniam id quidem in aliquibus, imo plerisque. non tamen in omnibus obtinet. Ne vero id praetermittatur, sciendum csl,

316쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 279 est,in multis musculis principium curta ac nervosa parte constare, ac saepius oriri ab osse aliquo ob majorem firmitatem : bnem uidem tendi sim, aut nervosum, ut quidam appellant, ac caudae instar productum solere comparere: medium autem carneum plerumque est e, ac ad similitudinem corporis aut ventris exstans. Hinc principium caput, medium Penter, ac cauda atque Vulgo nuncupatur.

g. V. Quoad compositionem essentialem, formam muscussi non inquirimus, utpote quam novimus non esse aliam specificam, quam animam, qua insormatur, sed partes illau θecie discrepantes ex quibus conflatur. Hae vatiantes sunt, in aliquibus musculis plures, in aliquibus pauciores. In omnib , quantum constat, reperiuntur caro, fibra, membrana tegens, vena, arteria, Scnervus. Garo musculorum secundum rectum una serie fibris circumfunditur, ac omnino diversae naturae est, a came viscerum, aut paren chymate, aut carne glandulosa, Fibra siccae albicantesque sunt, filamentorum ad instar per carnem diffusae, maxime secundum longitudinem ejusdem, rarumque est, cum aut diversi generis fibrae in musculo reperiuntur, aut eae non jacent in longitudinem. Aliquando tamen id evenit, ut ex particulari musculorum historia constat. Membrana etiam musculi desemuntur, & disicemuntur, adeo ut secundum eam musculi plures vel pauciores esse vi deantur. Vena & arteria musculorum alimoniae inserviunt, at nervi motui, quandoquidem spiritum animalem eam ob causam musculo advehunt. Plerumque illa vasa principio aut medio musculorum inseruntur, fini vix unquam, nisi quod in longioribus musculis quandoque in finem ex vicinis partibus vasa implantantur. Circa implantationem tamen vasorum hoc discrimen est, quod urea de arteria, ac maxime vena semper ad interea musculorum penetrent, at nervi quandoque, quoad videri potest, ctiam solum in superficiem. M ubi in musculum derivatus est , ad eundem In dum , quo venae & arteriae divelluntur, & ipse disposcitur, hoc tamen discrimine, quod non, ut illae, carne tegatur, Icd semper nudus incedat. g. VI. Praeter has partes, piηguedo ac tendo, caputque nerveum in quibusdam muscillis reperitur. Pinguedinem aliqui omnibus musculis denegarunt , sed experientia satis confutari queunt, quae ostendit vel in boum carnibus hinc inde pinguedinem intersitam esse. Ac quod idem sit in hominibus eadem autopita monstrat. Tendo contra a quibusdam omnibus musculis tribuitur. Hoc partim concedi, partim negari potest. Nam si per tendinem late sumendo eam vocem intelligant ipsas quoque fibras, dubium non est, quin omnes musculi tendincm habeant, si non unitum,

tamen

317쪽

28O VM rvs Rs E MEDICINAE tamen divisum per fibras. Etenim negari non potest, quin fibrae per musiciatum dispersae similis sere aut ejusdem naturae sint , cum tendinibus inspocie sic appellatis. Sed si tendo specialiter sumatur, pro parte similari, ii igida, siccaqite, sui generis, tereti ac longa, musculis instar caudae adnata, manifestum est , quod non in omnibus musculis inveniatur. Denique caput quoque nervosum vix videtur substantia differre a tendine aut magis a fibris, sed solo situ ac speciali usu, ut adeo de eo nihil necessum sit addere. g. VII. Ucium musculorum est vel immediatum, vel mediatum. niediatum est sese contrahere. Mediatum vero estziversum, de quidem praecipuum inservire voluntario motui. De singulis illis aliqua in specie adducenda sunt. Principio dicimus, musculorum immediatum oscium esse sese contrahere, ubi initio quaeritur : quasit causa contractionur deinde , quomodo

fiat ' tum quotvlex contractio fit ' ac denique quid sit sentiendum de expansione

musculorum 'g. VIII. Quod primam quaestionem attinet, illud extra dubium

ponimus, animam esse radicalem ac originariam primam causam illiin contractionν, utpote cum eadem prima radix omnium functionum sit. Sed tamen aliquam videtu tabere id difficultatem, quanam ea animasit ' Nos animam semientem esse putamus, cum illa contractio secundum ataetitum sit. Ita tamen, ut anima sentiens ordinarie subsit etiam in hac iunctione animae rationali in homine. Hoc modo cum solvimus quaestionem, id tamen notamus, quod anima sentiens ac rationalis ad hanc functionem concurrat aliquando prorsu stontanee, quod maxime naturale est, sed aliquando aliquatenus viae, quatenus ob irritationem organi functionem eam obit, & hoc praeternaturale est.

I X. Neque illud ita controversum existit, stiritum animalem Originarium istius contractionis instrumentum esse. Atque si quis id in dubium vocaret, facile exemplo paralysios convelli posset, quandoquidem casaepe etiam omnibus se bene habentibus praecise contingit, quia impeditur libera spirituum animalium per nervos in musculos dorivatio. Et ideo hispiritus omnibus animalibus competunt, etsi non omnia proprie dictos musculos habent. s. X. FIbc praecipue quaerituri qua in muscula pracipua pars fit, qua contractio obeatur ' Nam in homine quoque musculos contrahi sensu quoque

evidens evadit, cum contractione tumefieri ad eum modum musculos advertimus. Alii emo carnem musculorum accipunt, quandoquidem caro

propria inusculorum substantia sit, & musculi nomine carnium apud Hip-- pocratem

318쪽

CONTRACTAE LIRER PRIMus. 283

pocratem& Aristotelein veniant. Attamen horum opinioni incritb alii refragantur. Nam cum id, quod movere debet partem , validum esse debeat , certe id accipi non debet, quod pro propria consistentia sua eget fulcimento , quemadmodum caro. Et dehinc laesa, imminutaque carne musculus nihilominus contrahi potest , aliis ejus partibus non laesis , quod fieri non posset, si caro esset illa praecipua musculi pars. Neque rationes adeo urgentes sunt in contrarium adductae. Nam neque sola carne tanquam propria substantia musculi constituuntur, atque Veteres Autores non adaequale sed synecdochice loquuntur , cum musculos carnes appellant. Alii dehinc nervimi putant musculum contrahere, ducti ea ratione, quod nemo assecto musculus aut non, aut imminute, aut prave contrahatur. At nos nervum quidem ad contractionem illam necessarium este concedimus ob advectionem spirituum animalium, verum neutiquam largimur, ipsum ad musculi contractionem sussicitam virium robore pollere, quia etiam levissima de causa rumpitur ac discedit. Aliqui membranas musculorum accipiunt, verum quia musculi secundum certum ductum m ventur, & in hoc motu aliquando etiam membrana avulsa persistunt, alia pars isti motui praeficienda est. s. XI. Iudico ergo cum aliquibus dotas Philosophis & Anatomicis , Idras eam partem esse quarum contra sitione musculi contrahuntur, quandoquidem speciali ratione musculis conveniunt, & quoniam secundum eorum ductum musculi contrahuntur, & maxime, quia illis dissectis carnibus aliisque partibus salvis musculorum motus cessat. Vt autem hanc tinctionem melius perficerent, earum distantiae carne implentur pro majori robore & siccarum partium humectatione, ob quam causam & pinguedo intercedit in quibusdam musculis. Membrana dehinc musculos toris munit, & etiam eosdem ab invicem sei ungit.

s. XII. Haec cum ita proponimus, iis non contradicimus,qui docent, tendinem esse illam partem, qua musculi contrahuntur. Naiu non intelligunt tam tendinem unitum, quam divisum per musculorum carnem. Sed

quid de undine unito seu cauda. ct capite nerνs ensentitendum, in iis musculis. in quibus reperiuntur Non videtur & illis vis contrahendi deneganda, quia ejusdem naturae cum fibris sunt, interim praecipuam vim capiti tendinoso& fibris per musculos dispersis tribuimus, cum alii tendines ob longitudinem nimiam non ita apti lint ad eam contractionem.

g. . XIII. Sequitur secunda quaestior quomodo fiat contractio ' Ni qui opinantur, spirituum animalium influxu distendi & instari musculos,ae sic

319쪽

VNIvERIAE MEDICINAE contrahi ob distensionem. Verum haec sententia non placet. Etenini initio non videntur spiritus tanta copia in musculos influere,ut eos ita disse dere possint. Ac deinde, si maxime hi spiritus inflarent musculos, illi non sic, prinit nunc contrahuntur, possent constringi. Nam magis vel minus pro lubitu contrahuntur, & cum placet, iidem musculi relaxantur. Sed si a spirituuin aflluxu illa distensio fieret, non solum pro lubitu plures vel pauciores spiritus in nervos impellerentur, sed etiam a musculis in nervosi refluerent, aut dissiparentur, quod non facile videtur concedendum. Pr

inde probabilius mihi esse v detur propria & insita vi fibrarum auxilio spirituum ab anima illam contractaonem peragi, cum maxime advertamus, quod otiam praeessis nervis, cum etiam quaedam partes sunt evulsae ex corpore nostro, quamdiu sensus in illis est,irritatione externa occurrente contrahantur. Hoc in corde maxime compertum est, at pro exiguo tempore otiam in aliis partibus ob scrvatur.

XIV. Nunc tertia quaestio succedit: quotvrificontractior Ad hanc respondeo, quod contractio principio alia sit moderata, alia extrema. Haec contrahit musculum, quantum potest: illa in medio subsistit. Attamen cum dicimus, quantum polen, non intelligimus cxtremat naturae vires, quas irritata aliquando ostentat, sed oas,quae sunt plerumque sine evidenti molestia. Dchinc contractio alia est ulterius procedens, quemadmodum illa quae nondum attigit terminum, alia inflatusuo permanens, aut flatum suum conservans , quemadmodum illa est, quae musculum contractum retinet. Huc pertinet motus tonum , utpote qui contraα mustuli conservatio in eodem statu est. A quibusdam dubitatum adverto: an vera aaepositiva actio sit 8 Nullatenus dubito, quomam actio & conservatio ejusdem sub eadem specie continentur. Et quoniam lassitudo a motu tonico non levis percia pitur, ac quoniam ille motus etiam citra molestiam non diu continuari potest, facile apparet, quod vera actio esse debeat. Nam a quiete non procedit lassitudo, nec provenit molestia. i i it i. s. XV. Ad ultimam quaestionem de musculorum extensione seu expansione respondemus: extensionem mustuli, non esse rivi veram actionem. Uoniam enim nulla est pars a qua illa positive proficiscatur in musculo, positiva actio csse nequit. Aliqui fibras nuncupant: sed malὸ et quandoquidem idem non est contrariorum causa univoca ac naturalis. Unde ergost extenso Iudico fieri partim a remissione actionis, partim a musculo opposito dilatante sibi oppositum: ut sic partim quies sit, partim etiam actio,

sed musculi adversi. cri

g. XVI.

320쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 2833. XVI. Haec de contractione inusculoruna & eo pertinentibus. Porro nunc asserimus: musculi contractisnem inservire variis usibus, maxim.

tamen motui stontaneo ac voluntario. Quibus ipsis dissentitnus ab illis, qui

putant omnes musculos esse voluntarii motus causa. Nam quem motum

voluntarium sphincter ani aut vesicae praebet, aut quem ille, qui gulam constringit Z An non potius alium usum, quam motum hic recensebimus Sicluis dicat, illum finem non obtincti poste citra motum: reponimus id verum esse, sed illud urgemus, motum hic se habere tantum per rationem medii, ad alium principaliorem finem. Attamen de vocibus non est anxic disputandum, ubi res constat: ac id certum est, plerosque musculos motus spontanei ac voluntarii causa hominibus esse concessos: aut saltem cos esse notissimos, qui in hunc usum hominibus dati sunt. g. XVII. Sic patescit tota natura musculi, quae tali descriptionc commode explicari potest: Musculus est pars dissimilaru humani corporis, ex carne rectὶ bbris adjacente is sbris tendinosis tanquam propriis partibus conflata, contractione sui itiserviens maximὶ stontaneo seu voluntario motuι hominis. In qua definitione nihil occurrit dissicilis, nisi illud, quod aliqui voluntar um mo rum nominandum non puteiad, cum etiam veri musculi dentur in brutis, quae tamen voluntario motu destituuntur. Sed iis repono, hic considerati non musculos ut genere, sed in specie, eos nempe,qui sunt in humano compore. Dehinc quoque alterum dissicultatem videtur involvere, quod non omnes musculi stontaneὶ contrahantur, cum quidam ob aliquam causaria externam vel internam id faciant. Sic sphincteres, ani & vesicae ob retentionem excrementorum. Sed respondeo, non desinere ideo spontanee contrahi, quandoquidem etiam illae contractiones fiunt praevio prius judicio sensus, unde etiam urgentia excrementa aliquamdiu retinere possumus. g. XVIII. Antequam adhuc a musculorum natura in genere abeamus , quasi adjuncti loco eorum Rura observanda est, quandoquidem illius cognitio multum ad rectam curationem facit. Dicitur autem vel extrema vel media esse. Illa est quam musculi summe contracti & extensi obtinent: haec quam sortiuntur, cum media ratione se habent. Inter hanc

duplicem haec disterentia cst, quod extrema figura nec diu serti possit, nee sine dolore si, contra aulcm se habeat figura medιa. Proinde tum in conjunctione fractorum ossum, tum in restitutione luxatorum semper media figura eligitur. Atque quidem in quibusdam musculis haec semper obtinet, ut in sphineteribus & frontis musculis, at in aliis artificiosa conjectura indagatur,si facta extrema articuli extensione & contractione, locus notetur z Nn 2 medius, Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION