Alberti Kyperi ... Anthropologia, corporis humani, contentorum, et animae naturam & virtutes secundum circularem sanguinis motum explicans. Cui accedit ejusdem Responsio ad pseudoapologema V.F. Plempii

발행: 1660년

분량: 731페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

ab illis. qui arbitrantur mallei in incudem vel stapedem impulsu sonitum excitari: sed potius credimus, per illorum ossium intercepta foramina in jorem minorenaque soni ad missionem fieri. s. C X IV. Sensiorium Muratus est nasin, quem itidem Autores in externum & internum dividunt. In exter , quem vulgus solum nasum vocat, liceret & nomenclaturam foris apparentium partium persequi, & singulas partes, prout ex artificiosa anatonae manifestantur, pressius enodare. Verum quia prius jam in principio hujus capitis expedivimus : posterius tantum hoc loco implere . curae nostrae incumbit. Constar igitur nam extero excuticula, cute, muscula, ossibin, cartilaginibin, membranis, pilis, & sis. Cuticula ni ut habet peculiaris, cutis autem tenuis est, & pinguedinis expers, aut ne nimium magnus evaderet Rasus, aut ut ejus substantia magis vicinis partibus corresponderet, aut ne redderetur nasus minus sensibilis. Sed tamen eadem cutis sub septo crassior est ac fiuigosior, eartilagini non multum dissimilis, ut firmior ibidem esset, & tamen pro necessitate perspiraret. 5. C X V. usculi naso tributi motui ejusdem inserviunt, non tamen vel evidenti, ut aliqui eum omnino negaverint, vel etiam totius nasi, sed alarum tantum, pro apertione dc clausione narium. Interim octo numero sunt, tributi in quatuor paria, quorum duo nares aperiunt & alas abducunt, duo vero nares claudunt di alas adducunt. Primum par alas nafa,- ducem seu nares aperiens exiguum est, magisque camosum, quam membrancisum. Initium capit ab osse maxillae, juxta primum par labiorum proprium, & a subjecto ipsi sinu, ac partim in nasi alam inseriorem, partim in labii sit perioris clariorem partem, quae philtrum vocatur, terminatur. S tundum par itidem atra nasi abduceni, seu nares aperiens, figuram sere triaiiD-la rein habet, superius in vertice nasi exoritur acuto & camoso principio, de dehinc oblique per nasi ossa descendens & carneum manens lata basi in alas narium inditur. Tertium & quartum par coiningens nasi alas, seu nares claudens minimum est, vix in omnibus conspicuum. In quibus tamen ain paret, ita se habet. Nimirum tertium par externe stuna est, ac carnosairi obtinet substantiam. Inchoat circa alarum radicem, ac transversim eas supergrediens sursiim tendit, dum ad summum dorsum perveniens, in nasi globulum inseratur. Qaartum par denique magis internuin est, In narium cavitate sub tunica illarum absconditum. Membraneus existens initium sumit ab ossibus, ubi circa cartilagines desinunt, ac in alas narium terminatur. Hujus utriusque paris operationem juvat inusculus comin is, qui adlabium

292쪽

labium superius pertinet,ac orbicularis citici tenus dcorsum trahendo labium nares simul constringit & claudit. g. C X VI. Ossa nasi hoc ipso capite una cum ossibus cranii jam d

claravimus: cartilagines autem quinque sunt. Prima est septum illud cartila gineum ossco desnenti continuatum usque ad infimam nas partem. Secunda de terna laterales a stu vocari queunt. Iunguntur ab inferiore & latiore parte lateralium nasi ossium, & deorsum vergentes tandem ita attenuantur, ut circa finem nasi cartilagines esse desinant. maria de quintanas parte locum obtinent, tegentes priorum duarum extremitates, ac singulae in unum foramen nas finientes, ut id apertum teneant. Sub septo cartilagineo per membranosa ligamenta sibi invicem conneetiratur, ae pinnas natium constituunt. Quam ob causam nec ex solis usibus , nec ex solis cartilaginibus natura nasium constituerit, non obscure percipi potest, s attendamus , ibi locorum, ubi natura ossa constituit, majori fulei mento osse opus, ac eo citra motus indigentiam: contra ubi cartilagines sunt, ne pamtes reliquae conciderent, firmitatem requisitam fuisse, attamcn ob motus necessitatem talem, quae posset concedere trahenti. g. CXVII. . Membrana dehinc sciatumca interrerem nariam capitatem inrestrem, judicatur a crassa meninge initium capere. Eadem est, quaeos, palatum, linguam, laryngem, ac gulae & ventriculi interiorem partem investit, attamen in naribus tenuior multo est, ac exquisitoris sensus

nisi ubi superius ossi cribroso multis foraminibus pertus a sociatur. Hanc ex Philosephu aliqui proprium organum odoratus esse cred:derunt. Caeterum doctiorum judicio non vere : Quandoquidem enim illa a membranis aliis nec essentia nec qualitatibus differt, & aliae tali usui destinatae non sunt, nec huic tale ossicium asscribi potest. Imo vero obturato osse cΗbroso, ne

exhalatio odorifera altius asscendat, etiamsi haec tunica se optime habeat, non tamen odor legitime percipitur, contra ea mala se habente, aperta via ad interiorem odoratus organi partem optime odor percipitur. Ideo succingendi σcivm illi membrana primum attribuimus, ita tamen, ut simul apertat

nimium sensibilium appulpum. Hinc tam tenuem & sensbilcm eam condi

tam esse putamus, ut a quocimque intensore vellicata sternutationem in vcat, atque sc illud exorbitans a cerebro avertat.

g. C X VIII. Pili qui in naribus exsurgunt, vibris di untur, quia

in stemutatione vibrantur seu concutiuntur. Reliquis similes sunt, attamen paulum aridiores, quia in sicciore &crassiore loco progignuntur. Quem usum obtiηeant pratergeneralem, aut an quem habeant, dubitatur. Certe

293쪽

V N IV s: R S IE MEDICINAE

non est quisquam ita inanifestus, nisi quis opinetur per illorum interstitia

vaporem odoriserum magis divelli aut attenuari,ut nec nimium cerebrum

ostendat, & distinctius percipiatur.

g. C XI X. I assina in externus adeptus est omnis generis : venas quidem a j ligularibus, arterias a carotidibus, ac nervos a tertio pari, utrinque unum, qui per foramina nasi & oculorum communia ad majorem horum angulum in tunicam nasi derivatur, & hinc ad musculos ac palatum vergit, sicut haec omnia supra circa vasorum distributionem exposita sunt.

g. CXX. Ex dictis aliquatenus solvi potest quaestioriuusit nis exterm usus Z Ncmpe ille, at distersas exhalationes aut steries odorabiles colligat,

ct ad cerebram seu potius ad internam nasi partem ducat, pro commoda perceptιone. Ideo quibus nasus ad radiccm abicissus aut deperditus est, omnino non, aut male odorantur. Deinde inserpit quoque restirationi, quatenus perca foramina, quae circa medium narium transverse in palatum abeunt, aer ad interiora oris de pulmonem admittitur. Sed si quis quaerat,quare naturasas ambages quoi verit, o non recto ductu per os magis ad pulmones aerem transvehi ordinaperit ' Iudico non lac gari posse in multis etiam per os acrem ad pulmones transire: attamen quod altera via ideo potior naturae visa fuerit, quam haec magis patcns, videtur factum esse, ne aer vel nimis subito vel nimium immoderatus ad pulmones veniret. Exemplum in iis habemus, qui cum multa respiratione indigent, os naresque aperiunt, ut abundantius aerem accipiant: & in iis, qui levi ex causa aerem patulo ore hiantes inraucedinem aut tussim incidunt. Porro elisin nasus externus commodat voci

melius e formanda, maxime quidem itidem per duo illa recensita soramina, attamen sorte etiam respectu superioris cavitatis. undo gravedine laborantibus, vel quibus mucus illas vias obstruit, vox minus perfecta editur. Imo commodum quoque transium excrementis cerebri nasus nabet, ct quidem naturalem, sicut id latius supra circa cranii ossa deduximus. Aliqui ad ornatum quoque eum facere sentiunt. Non male, sed tamen hoc nimis senerale est: quandoquidem omnes partes externae, sorte & intemae, naturaliter se habentes non solum ad necessitatem & utilitatem hominibus datae sunt, sed etiam structuram ejus concinnam & elegantem reddunt. Id autem quod aliqui persuadere conantur, nasum quoque ductum se, per quem aer ascerebrum transtat, pro stirituum animalium elaboratione, neutiquam vel cum autopsia Anatomica vcl cum recta ratione conciliare possum. Neque enim

apparet, quomodo per illum ductum aer eo pcrvenire possit, ubi spiritus animales generantur, vel quid illum eo pellat, vel co trahat. Et ut circa animalium

294쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. 2 7 animalium spirituuin generationem ostendemus , non est opus illo acie, cum materiam satis tenuem habeat, ex quo fieri possit, eademque commode satis adhuc magis attenuavi queat. f. C X XI. Internia nasus, aut si quis malit, interna nasi pars comprehendit os cribrosum membrana crassiore obductum ea sede, ubi cerebrum respicit, ac processin mammiliares seu papillares cum nervis odoratoriis, qui cindem processibus inserti sunt. ad os cribrosium attinent, superius inter ossa crinii enodavimus: at quod illud crassa albaque tunica obductum est, factum est partim ob robur, partim ob insensibilitatem excedentem, qua poterat odoratus offendi , .cum sternutatione ejiccretur, quicquid ad cerebrum exspiraret. Processus autem mammiliares seu papillares sunt duo illa magna tubercula cerebri, substantiam aemulantia aut in se habentia , vaccarum mammis non dissimilia, & ossi cribroso incumbentia, in quae nervi od oratorii desinunt. s. CXXII. Hos processu proprium organum odoratin esse doctiores nac- .fito constituunt,non solum, quod iis pars similis in toto corpore non est, sed maxime, quia & nervi speciales in eos inseruntur, & ibi jacent, unde commode odorabilium specios ad cos pervenire possunt, cum ibidem locorum nulla alia pars si, quae odoratus primarium instrumentum st. Hinc

conficitur, quod illi processus commodi sint ad impressionem specierum odorabilium, & earundem percoptionem, sicut quilibet sensus ad euiramodum passione & actione absolvitur. C X XIII. Persequi nunc debebamus sensoria duo reliqua, gustui nempe & tactui inservientia: sed quia hoc per totum corpus nostrum dispersum est, illud autem in ore latet, at aliae partes in eapite sensoriis jam

explicatis viciniores existunt, secuti in hoc & aliorum Anatomicorum ordinem , prius de his partibus agemus, quam illa sensoria explicemus. Sunt vero illaefrmis, grata seu bucca, labia, maxilla inferior, de partes in ore comenta.

g. CXXIV. Frons dicitur superior illa seci ci pars sub capillis supra

oeulos consistens, & ad latera utrinque ad tempora terminata. Inseritis

habet os frontis, cujus historiam jam supra inter ossa cranii cnodavnnus e superius seu forinsecus cuticulam Ac cutem, in plerisque citra pinguedinem , at inoboesis cum paucula pinguedine. Inter quas partes interjacent musculi frontis a situ nominati, qui ab actione& usu rectius musculi superciliorum vocarentur, cum iis movendis snt destinati. Neque est, quod quidam urgeant , manifeste per eos cutem frontis expandi & corrugari, quoniam illud per accidens fit ob arctam illorum musculorum cum cute cohaeren-Κk tiam, Dissilired by Cc oste

295쪽

tiam,siciit in macilentis semper contingit: at in iis,quibus aliqua pinguedo

intervenit, ille motus non ita conspicuus est, sicut apparet in obce . Sed tamen neque frustra natura hos musculos ita presse cum cute sociavit, ud illa cluniisdem simili constringeretur, & dilataretur , verum ne obesset

cutis non mota clevationi superciliorum. Ob quam causam, si quis illos

frontis vel superciliori im musculos utrorumque communes volid nuncupare , me non habebit dissentientem, modo ne illud quoque neget , illum ipsum frontis motum superciliorum causa conlii tutum esse, ut sic a primario officio denominationem sortiri queant. Illi musculi gemini stini, in utroque latere unus, & oriuntur in superiore frontis parte, ubi capillorum finis est ad temporales musculos, ibi locorum, ubi membrana carnosa cr nio firmissime annectitur, atque inde recta deorsiam procedentes, in ei tem quae super oculos est, & in supercilia inseruntur. In medio crassiores sunt, & evidentius carnosi, quam in extremis, ubi membranei apparent , licet revera & ibi musculosi sint, testante id autopsa maxime in obcesioribus, in quibus commode satis a cute abscedunt, ob tutervenientem aliquam pinguedinem. officium illotum est, supercilia una cum cute seontis clevare pro oculorum apertione , unde cum vel paralysin patiuntur, vel Mbrae ipsorum transversim scinduntur, palpebrae concidunt, & aperiri nequeunt. Q les autem illi musculi sunt in nonte, tales inveniuntur aliquiabus in occipite, itidem bini, sed breves, tenues di lati, fibris rectis sursum

enitentes. Quibus hi competunt, cutim capitis etiam superna parte comtrahere ac expandere possunt, quod alioquin insolitum est. s. C X X V. Gena seu bucca itidem foris cuti iam & cutem suam h bent, intus membranam communem oris, dc in medio musculum buc aurem,

qui ipse in ossibus maxilla superioris & inserioris firmatur. Inter has partes de

solo muscu-uccinatore est dicendum. Videtur nomen id adeptus esse,quasi faceret ad motum buccarum cxtrorsum ad illarum insationem, sicut tibia cines id faciunt. Sed tamen ille hunc motum non obit, imo ne quidem alius musculus, verum illa inflatio, quemadmodum &. nomen indicat, fit ab aphllentibus spiritibus seu acre exspirato a pulmonibus , quatenus Oblabiorum conjunctionem excitum aut non aut non liberum inveniens se in buccas insinuat, & buccinatoris musculi fibras non solum laxat, sed etiam extendit, eundemque musculum sic inflat. Proinde buccinatoris nomen lucri tantum potest, quatenus in co inflatio dicta sit, non autem eam facit. Contra autem ejus officium est buccas introrsum movere, atque sic manus

vices dentibus praestare, dum cibum in dentibus retinet, & eum quidemiabus

296쪽

CONTRACTAE LIRER PRIMUS. 2 'bra versus buccas excidit, repellit & reducit, ut felicius inasticetur Si tum habet in genis , quas totas sere solus cum foris & intus tegentibus constituit: tenuis & membraneus est substantia, variisque fibris intertextus. Αsummis singivis maxillae superioris originem capellit, di in siimmas gingivas interiores ad modum circuli terminatur. De hoc musculo id tantum notandum, quod praecipue quidem buccas moveat, at nunquam sine labiis, atque quod inde quidem nolent, eum potius communem buccarum& labiorum, quam buccarum tantum esse appellandum. His non contra- dico, sed eadem sere ingero, quae supra circa musculos frontis insinuavi. g. c X X VI. Resertur praeterea ad buccas & alius musculus , sed itidem cum labiis communis, qui buccas deorsum tresiit, sicut facimus, cum oris unum latus deorsum ducimus, &sic Cynicum spasmum mentimur. Supra priorem secundum aliquam sui partem jacet, infra tamen cutem , & cum figurae quasi quadratae sit, quadratin vocitatur, ab officio autem detrahos, sicut buccinator ab officio contrahens appellatur. Tenuis est musculus, etsi latus & amplus satis, quoniam nacmbrana carnosis fibris donata aliquantum majorem expansionem praestat. Cuti colli subjectus est , totam inferiorem maxillam in facie operiens. Oritur a spinarum vertebrarum cervicis regionibus, colli parte externa, scapula, clavicula S pectoris osse, indeque sensim ad faciein obliquis fibris assccndit, de in mento implantatur ea sede, ubi labrum superius cum inseriori jungitur. g. C X X VII. Labia constant cx cute cum cuticula, & carne indigesta ac siingosa, quam aliqui pro musculo acceperunt. Cutis autem labiorum ita musculis permixta est, ut aegre, imo ne vix quidem separari possint, sed ipsa cutis quasi musculosa aut culaneus musculus appareat. Hinc tenera sunt , dc rubentia non solum ab affluxu sanguinis per vasa, sed etiam quia caro cute rubicundior est. Conferunt ad oris apertionem di clausionem,& hinc ad defensionem omnium interiorum partium oris, ac admissionem& en issioticin aeris ad pulmones & ex pulmonibus. Voci itidem inserviunt, edendi bibendique commoditati, aercjectioni sputi. Hinc νarii illis motus a natura tributi sunt, sursum, deoisum, ad latera. ac in se ipsa: &sursum vicissim ves recta vcl obliquem ac ad latera vel dextrorsum volsinistrorsi. s. CXXVIII. Quare diversis quoque musculis donati sunt, ni mirum praeter communes, quatuor paribus propriis. Frimum par attollit superius labrum, recita quidem, s uterque musculus agat, sed oblique, si alteruter tantum. Hoc originem capit lato & carnoso principio a primo seperioris auxillae esse ubi inala comistit, & itide deorsum oblique in an-Kk i lcriora Diqiligod by Cooste

297쪽

16o UNIVERsAE MEDICINAE teriora sertur,duin in labii seperioris latera prope narium pinnas inseratur. Secundum par itidem carnosum, sed teres,initium sumit e cavitate sub malis consiliente , de dehinc pinguedine multa obductum, labiis ibi locorum inseritur, ubi sibi mutuo junguntur. Hoc labia ad latus trahit, utrumque quidem, si uterque agat, sed alterutrum tantum, si unus solum operetur. par initimo labro soli convenit. Enascitiir ab inferiore loco maxillae inferioris, ubi asperitas conspicitur, lato principio, & taliter propagatum medio inferioris labri implantatur. Hoc inserius labrum totum deo uni ducit, quod etiam facit par quadratorum detrahentium commune buccis & labiis, a quo etiam oblique movetur ad alterutrum latus,dextruui vel sinistrum, si non totum se contrahat. Quartum par utrumque quasi labrum c ranat spongiosa raraquc carne praeditum, orbicularibus fibris

inllar sphincteris donatum. Hoc constringit & in se ducit labium, & Gmul constringondo superius labium deorsum& inserius sursum ducit, sicut

circa palpebras semicirculares musculi itidem agunt. Hoc par constringentium musculorum osculatorium etiam vocatur, quia illi musculi se contrahunt, dum basia figuntur. 5. C X X Ιχ. axilla inferior constat esse maxilla inferioris, tegmmentis suis, ac quibusdam musculu labiorum & buccae superioris motui deiΗ- natis , de quibus omnibus actum est. Solum rellat, ut adhue explicemus illos musculos, qui maxillae inferioris motui a natura attributi uint. Etenim quoniam maxilla superior quiescit, si inferior non moveretur, os aperiri claudive non posset, nec dentes abducerentur, vel adducerentur, adcoque masticatio non legitime procederet. Dati autem hanc ob causam maxillae inferiori mot simplices numero sex, nempe sursum, deorsum, dexιror sum ,sinistrorsum, antrorsum & retrorsum: & unus ex quatuor posterioribus compositus, quo ad Omnes partes circumducitur. Priores duo motus inserviunt apertioni & clausioni oris pro receptione cibi, & ejusdem primae comminutioni per dentes incisorios & molares: caeteri vero eundem cibum melius comminuunt.

s. C X X X. Iis ergo omnibus motibus obeundis quinque paria m sculorum seu decem moculi praesecti sunt, nempe in utroque latere musculi

quinque. Primum par est mustulorum temporalium a situ vocatorum, aut a

Spigelio attritens maxillam remporale par appellatum, quia maxillam inseriorem ad stiperiorem ducit, atque sic os claudit, dentesque constringit. Omnium maximum ac validissimum est, ut etiam maxima pondera ejus robore attolli quaudoque queant. Si tum est in cavitate ossium temporum, quam Dissiliam by Corale

298쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus. quam & totam replet ossibus illis citra interventum membranae carnosa lita substantia conjunctum ob validiorem implantationem , ex quo tamen nascitur magnum periculum ex assecto hoc musculo ob consensum cerebri , quanquam ad eum etiam vasorum & maxime nervorum conspiratio confert. Quippe tres in utroque latere in eum inseruntur, duo quidem ex tertio, unus autem ex quinto pati nervorum ex spinali medulla, dum in

cerebro adhuc est, prodeuntium. Principium suum derivat ab osse frontis, sincipitis, temporum, & sphoenoide, ac id semicirculare camosumque est, attamen tenerius quam in progressu, ubi quoque angustior evadit, & lato& valido tendine sub osse jugali transiens in maxillae inferioris procosium ,

qui υρε νη dicitur, inditur, ita ut eum undiquaque complectatur. Qualiquam autem ubi cranium respicit, nullam membranam nabet, tamen foris

pericranium eum munit, ibi locorum valde crasium & validum , ut hinc livere appareat ille musculus, maxime ubi istius validi tendinis principium latum & quasi semicircularc incipit, antequam tenuior evadit.

M. C X X XI. Secundum par a fagura officioque Spigelius deprimens diagastricum seu biventre vocat, quod ab aliis seu flaiforme ab originc nuncupatur. Nam nervoso & latiusculo initio a styloide processu inchoat, & hinc carnosum, tenue, gracileque factum descendit, & in medio, ubi ad flexuram inferioris maxillae pervenit, in tendinem nerveum exacteque teretem degenerat, posteaque paulo progressum,iterum carnosam substantiam accipit, & juxta latus internum maxillae inferioris progreditur, donec perveniat ad anteriorem partem, quae mento subest, ubi internae ejus sedi, ad id speciatim exasperatae inseritur. Hinc apparet ratio, quare birentre id par appelletur: quia tendinem in medio habct, at utrin- qile carnosum ventrem. Liquet quoque quomodo hi musculi operentur.

Nempe quia illorum origo non ab inferioribus colli partibus, sed ex superioribus nascitur, instituit ut circa inferiores maxillae partes tanquam ad trochleam reflecterentur, ob quam causam etiam eorum tendines per intervenientes membranas ad trochleae specie concinne & decore alligavit. s. C X X X II. Tertium par ab usu laterale nuncupatur, quia dextrorsum & sinistrorsum maxillam trahit. Duplex principium agnoscit: alterum nerveum, validum & amplum juxta suturam, qua primum maxillaeos cum quarto jungitur: alterum vero carneum ab oste jugali. Sic versus

mentum seri tur, totique maxillae inseriotis amplitudini inseritur. Notabile in hoc musculo est, quod ob duo distincta capita divcrsimode se respicicntia fibrae ejusdem decusiatim se interscccnt,ut hinc quanquam hoc par mu-

Κ k 3 sculorum

299쪽

162 V N I v AE MEDICI NAEsculorum maxillam inferiorein ad latcra dextrorsum ae snistrorsum moveat, tamen simul nonnihil ad anteriora & posteriora movere queat. Hoc par mansiorium primum aliqui ab usu suo denominant.

g. C XX XIII. Q araim par ab ossicio & situ abducens plerigoi-

deum appellatum est: quia antrorsum directe ducit maxillam, & sic a capite abducit. Originem tum validam nerveam, tum camosam ducit partim a superno& externo latere processuum ali formium, partim ab acuta& aspera linea ossis. cunei formis illi adjacentis , dehinc restis fibris progreditur, donec majus & crassius factum valido tendine desinat in maxillae inferioris internam partem lateralem, quae cli sub tendine temporalis musculi, & opposita ei, quam occupat prope hunc finis tertii paris. s. C XXXIV . QMntrum par maxillam adducens ab usu bone dicitur,qiva retrorsum maxillam movendo ipsam quasi ad caput attrahit. Nominatur etiam ab ossicio manserium alterum, & simul a litu manserium alterum in ore latitans. Hoc crassum eli, ac breve, nervoso initio a cavitare interna proeessuum ali formium nervosum admodum oriundum. Inde carneum, amplum, crassumque redditur, ac vecta descendens tandem maxillae inferiori parte interna postrema juxta sinum, per quem nervus ingreditur ubi

ea de causa asperitates quaedam protuberantes conditae sunt, tu plantatur tendine valido, nerveo ac lato. g. CX X X V. 'Partes in ore contenta sunt gingiva cum dentibus, xvula,

Daces, lingua cum suo osse, ton illa, Iarynx ct ophagi principium. Has ergo, quousque id in prioribus non factum et , nunc porro declarabimus, si illud

prius notaverimus, eas omnes dentibus foris exceptis communi illa membrana int i, quae.& narium amplitudinem interius investit, ac gulam etiam ac ventriculum interiore parte munit.

s. C X X X VI. Vt ergo hinc incipiamus: Gingiva a gignendo dictae sunt, quia dentibus orioinem generationis praebent: sed minus vere, quia dentes ex seminalibus suis principiis in alveolis enascuntur, aut saltem non cx gingivis ducuntur, prout id in historia dentium inuclligatum cit. Carne dura constant immobilasque factae sunt, ac dentibus circumpositae, ut cos

in alveis suis melius retinerent, unde quibus cae exesae vel nimis relaxatae sunt, iis dentes vacillant ac facile excidunt.

g. C X X X VII. De alveolis dentium, ipsisque dentibus inter ossa jam actum, ideoque ad palatum transeo, do quo etiam pleraque jam pertractata sunt. Nimirum ita dicitur superior illa pars initar fornicis concava, ab osses phoenoid e formata,& communi illa membraria, de qua paulo antc dictum iis Dissili reo by Coosl

300쪽

CONTRACTAE LIBER PRIMus.

fuit, inducta. A similitudine imagiruitiorum coelestium orbium & Oru cae- iam indigitatur. Vsus ejus primarius est propter vocem sonoram claramque edendam, unde iis, quibus palatum erosum est, vox ita indistin M ae obscure editur, ut vix intelligi queat. Sitnt,qui idem etiam gultui inservire statuunt, sed eorum selitentiam post refutabimus, ubi de lingua agemus./g. CXXXVIII. Urula dehinc, quae & columna, ac gargareon gurgulioque dicitur, est carnosa illa ac rubicunda substantia, figura oblonge rotunda, superius crassior, ac inferius tenuior, quae in ore aliquanto intimius iuxta narium meatus dependet. Hanc aliqui glandosem magis, alii carn lim faciunt, & his ob evidentiam sensus idem comprobantis allcntior. Id notabile in illa est, quod ab huini dis laxetur, at ab acri bus calidisque contrahatur. Nam etsi illud ipsis laxantibus tribuendum videtur, tamcn hoc insitae virtuti movendi asscribondum est, quia antequam siccitas aliqua in eam partem induci poterat, solo sensu calidorum 3c acriorum perculsa se contrahit, atque saepius vicissim laxatur, illis calidis acribusque parum remotis. Usum uvula quod attinet, iudicant caminservire reviperationi aeris, ne inalteratin ad pulmones transeat. Sed etsi conccdo, quod subitum &nr mium affluxum ejusdem ad pulmones praevertere queat, tamen non invenio, quomodo alterationem eam non tum tam iuuito praestet, sed Mum de eam virtutem habeat. Id non male a Riolano notatum, impediri diu obsistentia humidi per nares refluxum, cum experientia ci fidcm conserat, non

solum, quod quibus uvula deost saepius per nares potus egeratur, verum etiam, quia in iis, qui eam habent, ii sorte contingat, vi liquidum cx faucibus aliqua ex causa repelli se ad eam id appelli sentitur. Dubitatur etiam, an arula ad vocem sormandam aliquid confoat Ego quidem illis non assentior, qui sine ea articulatam vocem edi non posse existimant, quoniam in divertis, quibus uvula desuit, vox nullo modo laesa deprehcnsa est: attamen neque illis calculum addere possum, qui eam nihil prorsus ad vocem edoniadam conferre judicant, quoniam aere ex pulmone egressum omnino scindit aut repellit. Sed veram albitror eorum opinionem, quod faciat ad edendam vocem teneriorem , ut Gabsente vox crassior & gravior cvadat,

quicquid etiam hic quidam reponant. s. C X X XIX. Ulterius diducto ore fauces pariter conspiciuntur.

Quanquam enim late faucium nomine venit totus oris hiatus, tamen strictu ca voce appellatur postcrior & inferior pars, quam diducto ore linguaque depressa videre licet. Graecis p x x γε appellatur, quae vox tamen non raro apud Hippocratem saucium praeternaturalem affectum, ut inflammationem

SEARCH

MENU NAVIGATION