장음표시 사용
1쪽
Reproductions mannoti made ithout permission rom Columbi Universit Library
3쪽
4쪽
COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPAMMENT
5쪽
7쪽
8쪽
Ab amplissimo philosophoruna ordine reiciente Carolo albfleis chprobata die XIII mensis Novembris anni MCMXlli
9쪽
Rara ex antiquitate de vita Sexti Empirici manat memoria. Ipsius quidem scriptoris testimonia, qu0d fontium certissimum genus in his rebus esse solet, prorsus fere deficiunt. Et quae ab aliis parce nobis traduntur. Satis perplexa sunt atque incerta Lata igitur coniecturarum Via patefacta est. Imprimis de aetate philos0phi adhuc sub iudice lis est, quamvis summi momenti nobis sit tandem hanc quaestionem Solvi, quia de aetate enesidem et Laerti Diogenis quaestiones artissime cum hac quaeSti0ne cohaerent. Vulgo hodie credunt Sextum Secundo saeculo exeunte et tertii saeculi initio floruisse. Quae opinio orta est, ut Videtur, ab Ioanne Ionsio,y ab Henrico Ritter' et Ednardo Zellery causis stabilita. Sed 0stquam Sepp et Volinass' frustra conati sunt eum ineunti Saeculo Secundo attribuere, denuo Goedeckemeyer' de illa Zelleri sententia dubitavit. Propterea auctore Carolo albfleiscli praeceptore meo carissimo sententias et argumenta virorum doctorum
y Ioannis Lonsi de scriptoribus historiae philosophieae libri IV Ιenae 1716, 12, 7. - Η Ritte Grectitate de Philosophie alter IV ed. II p. 284 φ Zelle Philosophie de Griecten IIII ed. IV p. 10 cf. L. Haas De philogophorum Scepticorum 8ucce88ionibu diss Wirceb. 1875 cap. III et Leber de S tua Empiricus Progr. Burghangen 1882 Eug. Pappen- heim Lebensverhulinisse de S tua Empiricu Progr. Berolin. 1875. Sim. Sep 'rrhone istae Studien diss. Erlang. 1893 p. 121. ' erue de phiJologie N. S. 26 1902 p. Isb.' Goedechemeyeries hichte de griechischen Meptirismus p. 266
10쪽
denuo perstringere suscepi et novis argumentis allatis ita controVersiam abs0lvere studui, ut abesset dubitatio. Ad statuendum temporis terminum, quem nullo modo possit egressa esse aetas Sexti Empirici, haec argumenta asseruntur Primum Hippolytus Romanus, cum Scri
Sexti opera excerpsit. x et T ad verbum descripsit ex Sext. mp. Ah docm. IV 310 sqq. Nullius enim momenti est, quod Versibus Empedoclis a Sexto 317 citatis τεσσαρα
Praeterea e Sexti libro qui inscribitur Adversus astrologos multa deprompsit loci indicantur in Refutationis editione quam curaVit . endland p. 298. Itaque cum Hippolyti liber scriptus sit circa a. 230,' ante hunc annum Sextum floruisse manifestum est. Deinde Laertius Diogenes quo loco successionis seriem philosophorum Scepticorum exhibet ire 116ὶ non solum Sextum sed etiam Satuminum eius discipulum enumerat i modoro δὲ διήκουσε Σεξτος ὁ
vulgo putant i Laertium Diogenem floruisse circiter ab a 23 usque ad a. 250, aluminum vix ultra a. 230 fuisse et Sextum floruisse usque ad a. 200 vel 210. Sed primum hoc dicendum est, quod oedeckemeyer bene m0nuit, nequaquam ex illo Diogenis loco sequi Saturninum eius aequalem vel paulo tantum maiorem fuisse immo aliquanto superiorem hunc illo fuisse scriptoris verba indicare identur Ergo Sextum quoque prius quam supra dictum est floruisseveri simile est. Deinde monendum est Diogenem ceteroquin nullius philosophi mentionem facere inferioris Favorino, qui ante annum 176 mortuus est.' Sine dubio satis mirum
est solos Sextum set Saturninum liominum fere saeculo ultra Favorini aetatem procedere. um de Laertii Diogenis aetate nullum antiquitatis testimonium habemus, sed qui dicunt eum ab a 23 usque ad a. 250 floruisse, 0liqitoniecturis nituntur. Diogenem, si omittis eum Sexti tSaturnini mentionem facere, oruisse statuendum est post Favorinum et antequam Neoplat0nicorum Secta, quippe quam nullo loco respiciat, lotini potissimum temporὰ 204l5-270 superatis reliquis sectis singularem ut ita dicam potentiam occupavit. Exeunte igitur Secundo vel tertio saeculo ineunte eum fuisse dicas. Ultra hunc temporis teratinum propterea tantum pr0grediuntur, quod Diogenem triginta minimum annis post Sextum floruisse neceSSe est, SeXtum Vero non ante secundi saeculi finem fuisse putant causis adducti, de quibus infra videbimus. Certe ubi primum causas illas irritas esse intellexeris, ut priori aetati Diogenem addicas inclinabis. Denique Sextus Stoicos iam acerrimos Scepticorum adversarios esse dicit Ρy1Th. hyp. I 65 at τους μύδεστ ῆμν ντι
que, quia ineunte tertio saeculo Stoicorum schola fere exstinguitur, Sextum Empiricum certe non multo post secundi saeculi finem floruisse apparet. Sed quamquam ineunte tertio saeculo satis pervulgata erat Stoicorum doctrina, tamen post mortem M. Aureli Antonini insignis atque ingeniosus Stoicae doctrinae philosophus nullus exstitit. ' Quod si reputaverimus, Sextum prius quam Supra dictum est floruisse ut putemus animus inclinabit. Ex his quae dixi satis intellegitur Sextum Empiricum nullo pacto post tertii saeculi initium floruissρ. Immo nonnulla a nobis exigere videntur, ut priori aetati eum