De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

sacultates sue suffcerent, suissent asessi in prestitis antea factis ad redemptionem Civitatis versus Dominum Regem acquietandam.

Que, scilicet, relaxatio et remissio facta fuit per viros juratos de visneto et de ossiciis illorum, quibus remissio facta fuit; et ita aperte et distincte inrotulatum est in rotulis Camerariorum Civitatis, qui scilicet rotuli habent recordum. Et insuper Dominus Rex pro quibusdam de illis nuper scripserat eidem Maiori et Vicecomitibus Londoniarum, ut ipsi fecissent Scrutari

predictos rotulos, et ne contra inrotulationem in eis contentam

ipsos gravarent vel gravari permitterent. Set tamen ille Maior contra predictam inrotulationem et contra mandatum Domini Regis a predictis Civibus magnam pecuniam extorqueri nitebatur; et semper promisit et in bona fide assirmavit predicto populo, sicut prescriptum est; cui, ille Populus credens verum ipse quod promiserat, ei adheserunt et submiserunt se voluntati sue; ita quod ipsi per centenos, per

millenos, et per multitudinem hominum, quorum non est numerus, Pede et equo ad mandatum Suum eum Sequebantur.

In predicto vero sesto Simonis et Jude, predicti Aldermanni

et eis adherentes cum venissent coram Domino Rege et Consilio Suo, Sicut Prescriptum est, OStenderunt eis, graviter conquerendo

qualiter ille populus cum viribus suis violenter et injuste impediebant electionem eorum, ad quos, scilicet, electio Maioris ot Vicecomitum in Civitate magis quam ad aliquos alios pertinet de jure t et semper pertinere consuevit. Et rogaverunt Dominum D. 132 Regem et Consilium suum devote, ut Rex vellet ad hoc brachium

Suum et manum Suam apponere, ne ille populus Vocans Se Communem Civitatis, et excipiens Aldermannos et discretos viros Civitatis, se erigant contra pacem Suam, et Contra Pacem

regni sui, Sicut contigerat tempore Comitis Leycestrie, videlicet, quando Thomas filius Thome, et Thomas de Pullesdona ita exaltaverat populum Civitatis ultra Aldermannos et discretos Civitatis, quod, quando necesse fuit, ipsum populum non poterant justificare; per que, sicut notorium est toto mundo, Orta est mortalis guerra in Anglia.

432쪽

Populus autem, contra hoc nullam rationem ostendentes, set magnum tumultum facientes in aula Regis, ita quod clamor pervenit ad Dominum Regem in lecto, gravi infirmitate laborantem, Semper clammerunt, Nos sumus Communa Civitatis, et ad nos pertinet electio Maioris Civitatis, et volumus precise quod Walterus Here' sit Maior quem elegimus. ' Ac contra Aldermanni ostenderunt multis rationibus, quod ad eos pertinet electio Maioris, tum quia ipsi Aldermanni sunt quasi capita, et populus quasi membra, tum quia Aldermanni reddunt omnia judicia in placitis motis in Civitate. De populo autem Sunt plures, qui non habent terras, redditus, domicilia iti Civitate, filii diversarum matrum, et quidam servilis conditionis, qui Omnes parum vel nichil curant de statu Civitatis. Populus autem semper clamabat sicut antea. Illi vero de Consilio Regis, nolentes neque partem Aldermannorum neque partem populi contristari, et ne Rex, qui suit in debili statu, in aliquo commoveretur, licentiaverunt eos usque in crastinum, et dixerunt predicto Waltero, ne ipse veniret ad curiam cum tanta multitudine gentium, set solummodo cum decem viris Vel duodecim ad plus; et hoc dicto reversi sunt omnes ad Civi

tatem.

Set predictus Walterus, nichil curans de precepto quod dictum fuit ei per Consilium Domini Regis, Statim post prandium fecit submonere universos de Civitate, exceptis illis qui adheserunt Aldermannis, sub nomine Domini Regis, ipso tamen hoc penitus ignorante, et sub gravi pena pecunie, ut ipsi omnes

eum Sequerentur. In crastino vero innumerabilis populus Venit cum eo, equo et pede, apud WestmonaSterium, qui veni-D. 133 pq. entes in aula Regis, nullam rationem ostendentes, sed i sicut antea, secerant clamando dicentes; Nos Volumus quod Walterus Herevy sit Maior noster, quia nullus in Civitate est tam necessariuS ad nos gubernandos.V Aldermanni vero fuerunt ibidem presentes, expectantes responsum a Domino Rege et Consilio suo. Ipsi vero de Consilio Regis dixerunt Aldermanis et aliis predicto Waltero adherentibus, ut ipsi unanimiter pre-

433쪽

buissent assensum, ad quem Voluissent in Civitate, qui esset Maior eorum, et ipsum presentarent Domino Regi, et Dominus Rex ipsum admitteret in maioratu. Populus tamen Semper clamabat, sicut antea dictum est. Nullum autem reSponsum

potuerunt partes predicte habere de Rege et Consilio suo perplures dies. Set Aldermanni, cum illis qui adheserunt eis, et predictus Walterus, cum innumerabili populo, qui sub moniti erant cotidie

sub eadem pena et modis omnibus sicut antea notatum est,

Venerunt ad Westmonasterium singulis diebus de die in diem usque ad sestum Sancti Martini. Et memorandum quod cum ipse Walterus intellexisset se incuperari a quibusdam, eo quod ipse vellet esse Maior Civitatis, qui dixerunt, Nullus debet habere ballivam, qui eam desiderat; nam tales nil cogitant de promotione subjectorum Suorum, Set solummodo de promotione eorum propria. ' Ad quod predictus Walterus tale dedit responsum gentibus sibi circumstantibus affirmans, et jurans per Deum et per animam Suam, quod ipse non desideravit esse Maior vel aliquis alius ballivus in Civitate pro se; Set pro amore Dei, et caritatis intuitu, vellet illud honus et illum laborem sustinere, ut posset pauperes de civitate sustinere contra divites, qui volunt ipsos opprimere in lassagiis et insumptibus in Civitate lactis.

In sesto autem predicto Sancti Martini, illi de Consilio Regis

videntes nichil proficere ad illud negotium elongandum, vocantes coram se Aldermannos et Walterum cum complicibus suis, dixerunt eis, Dominus Rex vult omnes libertates vestras illesas

conserVare, et Cum Vos non poteritis unanimiter assentire ad

unum Maiorem eligendum, ipse vult, quod et Walterus Herevyet Philippus te Taillur amoveantur a maioratu, et quod VOS habeatis unum custodem de nobismetipsis, qui per me custodiat Civitatem ad opus meum, et ad opus Edwardi filii mei. Et tunc statim Henricus de Frowich sactus est Custos Civitatis, ut eam custodiret usque ad sestum Sancti Hillarii proximo

434쪽

CRONICA MAIORUM ET

J0. 133 η'. sequens; set qualicunque hora Cives vellent i unanimiter ad unum Maiorem assentire, ipsum presentarent Domino Regi, et Dominus Rex, amoto Henrico de custodia Civitatis, ipsum libenter admitteret.' Postea quidam de Consilio Regis, scilicet, Walterus de Me tona et alii, venerunt in Civitatem, et per plures dies habuerunt colloquium inter dictos Aldermannos et dictum Walterum,

pacem et ad concordiam reformandam; unde communiter RSSentitum fuit, quod quinque viri ex parte Aldermannorum fuissent electi, et quinque ex parte dicti Walteri, et quem ipsi eligissent

fuisset Maior illius anni. Nomina electorum per aldermannos, scilicet, Johannes Ad-drian, Walterus te Poter, Henricus le Waleys, Henricus de Co- ventre, et Thomas de Basinge. Nomina electorum per Walterum Herevy, scilicet, Robertus Gratesige, Robertus Hauteyn, Alanus le Hurer, Bartholomeustes Spicer, Henricus de Wyntona. Que quidem provisio et assensus non venit ad effectum, sicut

in subscriptis potuit dinosci. Memorandum quod quidam maliciosi viri Belial, ut dicebatur,

proposuerunt quod, statim Rege mortuo, insurgerent in Alder- mannos et in eos, qui ad eos adheserunt et illos depredarent de omnibus bonis et catallis suis inventis in Civitate, arbitrantes inter se hoc posse impune fieri dum regnum esset sine Rege. Quod falso arbitratum est, nam si alim post mortem Regis regnum devolutum est filio suo Domino Edwardo, et cum universi de regno fecissent eidem fidelitatem, tune constat bene

quod qui sub dominio suo aliquid contra pacem perpetraVerint, tam graviter debent puniri, sicut sub dominio patris sui viventis; set tamen ipsi iniqui fuerunt impediti, quod illa iniquitas non facta fuit; nam statim Rege mortuo, in crastino Sancti Edmundi Archiepiscopi, Archiepiscopus Eboracensis, Comes GlOvernie, et multi alii magnates de regno Anglie, qui tunc fuerunt pre-

Sentes, venerunt in Civitatem et secerunt pacem proclamare

435쪽

versus omnes, tam Judeos quam Christianos; et postea Venerunt in camera Gildhalie, ubi Aldermanni et predictus Walterus cum innumerabili populo congregati fuerunt; et audita discordia, que fuit inter Aldermannos et ipsum Walterum, predictus Comes videns tantum populum adherentem dicto Waltero, ne tranquillitas Civitatis perturbaretur voluit eum in Maiorem ladmitti. Set Aldermanni dixerunt ei quod illud negotium D. positum fuit in arbitrio decem virorum, Sicut preScriptum eSt. Comes vero, parvipendens illud arbitrium, jussit ut in crastino, scilicit die Veneris, congregaretur solkesmotum in cimiterio ad crucem Sancti Pauli; et cujus electioni maior pars Civitatis

assentiret hoc anno Maior remaneret.

In crastino autem universitas Civitatis venit in cimiterio Sancti Pauli, et Archiepiscopus, Comes, Robertus Burnet, Walterus de Meriona, et multi alii magnates venerunt ad ecclesiam Sancti Pauli; qui intrantes ibidem capitulum cum quibusdam Alde annis, dederunt eis consilium, ut assentirent electioni illius Walteri, ut esset Maior solummodo per unum annum, ne prius eveniret in Civitate. Ipsi vero videntes talem esse voluntatem illorum magnatum, et quod aliter tunc temporis non potuit fieri, ad hoc praebuerunt assen Sum, et vocato predicto P altero coram eis, dictum est quod laetum fuit. Et tunc per ordinationem predictorum Archiepiscopi, Comitis, et aliorum magnatum, juravit dictus Walterus, quod non gravaret vel gravare permitteret, toto tempore Maioratus sui, aliquem de illis, qui contra electionem suam extiterant; et ita declar tum est per Walterum de Meriona ad crucem Sancti Pauli coram omni populo, quod Aldermanni assenserunt quod ille Walterus sit Maior illo anno.Quarto die post mortem Regis, scilicet, in sesto Sancti Edmundi Regis, tunc temporis die Dominica, corpus suum nobiliter attomatum, sicut decet Reges, datum est sepulture in ecclesia conventuali Monachorum apud Westmonasterium ante magnum altare. IPSO vero sepulto, Archiepiscopus Ebora-

436쪽

censis qui ibidem missam celebraverat, Comes Glovernie, Comes Warennie, Comes Herefordie, et alii Episcopi, Barones, et omnes magnates ibidem, tunc presentes, juraverunt quod ipsi con Se Varent pacem in regno, et totis viribus suis facerent conservari, et quod regnum custodirent ad opus Domini EdWardi, tunc existentis in Terra Sancta. Et tunc coram omni populo fractum

est sigillum Regis. Postea, die Lune sequenti, et sic de die in diem, Episcopi et

Barones convenerunt ad Novum Templum ad statum regni re-

Require tenorem formandum.

primet brevis . .

quod Misit α 1 uno factum est noVum Sigillum Domino EdWardo, cujus 4ὰ τὰ - . vi Superscriptio eSt talis qualis fuit, mutato solummodo nomine obsererendam, in novo sigillo patris sui, dum viveret. Et laetus est Cancella-

. . si 'f' ' rius suus Walterus de Meriona.

Anno M'. R. Iterum Walterus te Poter. Isine anni poni Anno eodem, SeXto die Octobris, Eadmundus, Ricardi quon- regis tu i dam Regis Alemannie et Comitis Cornubie filius, desponsavit Gilberti de Clare, Comitis Glovernie et Herisordie sororem, nomine Margaretam, in capella de Reyslepe ; que villa distat a Londoniis versus Occidentem per spatium Xu leucarum. Postea, in sesto Translationis Sancti EdWardi, apud Wesimonasterium, Dominus Edmundus, filius Ricardi quondam Regis Alemannie et Comitis Cornubie, factus est Miles, et Henricus de Laci Comes Lincolnie, et multi alii nobiles de regno Anglie et de transmarinis partibus, numero circiter l'. ut dicitur. Hoc anno, quia discordia orta fuit in festo Simonis et Judo de electione Maioris, sicut in duobus foliis precedentibus plenius continetur, fecit Dominus Rex loco Maioris Custodem Henricum de FroWyk in festo Sancti Martini. Circa idem tempus venerunt rumores Londoniis, quod Prior Ecclesie Sancte Trinitatis de Cantuaria, electus in Archiepiscopum, qui moram fecerat per aliquod tempus apud Romam, sciens et intelligens se cassari, eo quod Dominus Papa in exa-

437쪽

155 minatione sua ipsum non habuit pro sussiciente litterato, resignavit electionem suam ; unde Dominus Papa contulit illam dignitatem cuidam fratri predicatori, qui fuit Prior provincialis totius ordinis sui in Anglia, Scochia et Walia, Domine Robertus de Killewareby. Postea, in festo Sancti Edmundi Archiepiscopi, Gilbertus de De obitu Reyis Clare, Comes Glovernie, veniens apud WestmOnuSterium coram ab issio.

Domino Rege, laborante in extremis, Sacramento PreStito, promisit quod ipse pacem regni Anglie conservaret, et pro toto Posse suo faceret observare, et illud regnum custodiret ad opus Domini Edwardi. Postea, eodem die, sero, Rex obiit, cum regnasseti per lvj annos integros, et XX dies et sepultus eSt in sesto D 135 r'. Sancti Edmundi Regis, sicut continetur in solio precedenti. Secunda die post festum Sancti Edmundi Archiepiscopi, factus est Maior Walterus Herevy, sicut continetur in folio precedenti converso; sed statim non presentatus, quia poStquam ReX obiit nulli Barones fuerunt ad Scaccarium usque ad diem illum.

Postea, in Vigilia Sancti Andree, prenotati Vicecomites de novo suerunt presentati ad Scaearium, Baronibus ibidem sedentibus, sub nomine Domini Edwardi. Transcriptum primi brevis quod exivit a Cancellaria Domini EdWardi, post obitum patris sui. Edwardus Dei gratia, Rex Anglie, Dominus Hybernie, et Dux Aquitannie, Vicecomiti Nortolli, salutem. Cum, defuncto jam

celebris memorie Domino Henrico Rege, patre nostro, ad nos regni gubernaculum succesSione hereditaria, ac procerum religni voluntate, et fidelitate nobis prestita, sit devolutum; per quod nomine nostro qui, in exibitione justitie, et pacis observatione, omnibus et singulis de ipso regno scimus ex nunc debitores pacem nostram dicti magnates et fideles nostri fecerant proclamari ; tibi precipimus, quod per totam ballivam tuam in singulis Civitatibus et burgis, feriis, mercatis, et locis aliis pacem nostram publice proclamari et firmiter teneri facias; inhibendo

438쪽

Omnibus et singulis, sub periculo exheredationis, necnon amissionis vite et membrorum, ne quis pacem nostram infringere preSumat. Nos enim omnibus et singulis, in omnibus juribus et rebus, ipsos contingentibus, contra quoscumque, tam maiores quam minores, parati Sumus et erimus plenam, auctore Domino,

justiciam exhibere. Testibus, W. Eborum Archiepiscopo, apud Westmonasterium, xxiij die Novembris, anno regni nostri

primo.

Postea Dominus Edmundus, filius Domini Regis, venit Londoniis a Terra Sancta, x' die Decembris, tunc temporis die Sabbati. Hoc anno, undecimo die Januarii, Dominus Willielmus de Valencia, qui fuit cum Domino EdWardo, venit Londoniis de

Terra Sancta.

Ultimo die istius mensis Januarii, Episcopus Londoniarum venit Londoniis a Roma, ubi missus fuerat per legatum. t Memorandum quod, circa mensem Maii proximo precedentem, contigit in Terra Sancta apud Acon, scilicet, quod quidam Saracenus, maleficus proditor, sciens loqui gallice accessit ad curiam Domini Edwardi, et fecit se ibidem domesticum, velu esset de familia sua; qui, Vero, quadam die, venit ad eum, dicens, quod ipse vellet secreto de bono et promotione sua loqui

cum eo. Dominus autem EdWardus, nimis credulus et ultra modum credens proditori, recepit eum in camera sua, nemine ibidem remanente. Qui nequam, clauSO hostio camere, accessit ad Dominum Edwardum, quasi locuturus cum ipso, et Statim, extracto quodam cutello texicato, volens eum occidere, dedit ei quatuor Vulnera pessima et sere mortalia. Ipse vero EdWardus

viriliter erigens se in manu sorti illum maleficum prostravit in terra, et proprio cutello proditoris ipsum frustatim dilaniavit, Benedictus Deus t et occidit. Postea notum fuit quod Soudanus illum miserat ad Dominum Edwardum interficiendum sicut Vetus de Montanis habuit in usu, qui tempore Regis Ricardi

439쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

Anglie secit per duos servientes interficere Marchisum de Mun- ferat apud Tyrum in Terra Sancta, sicut narratur in historia predicti Regis Ricardi. Memorandum quod post obitum prenotati Regis, nullus,

implacitatus per breve suum, tenebatur respondere adversario suo, nisi prius Dominus EdWardus, Rex Anglie, filius Suus, per breve suum dedisset in mandatis ad breve patris sui ad efectum perducendum. Hoc anno, in crastino Sancti Valentini, divulgatum fuit per De de mis ele- Archidiaconum Londoniarum universis capellanis ejusdem Civitatis, quod ad mandatum Domini Pape omnes Viri ecclesiastici per totam Angliam constituti, darent per duos annos continuos decimam partem omnium mobilium suorum Dominis Edwardo et Eadmundo, filiis predicti Regis redeuntibus a Terra Sancta, ad expenSas eorum acquietandas, eXemptis tantummodo Templariis, Hospitalariis, et monachis Cisterciensibus. Postea, prima die Dominica quadragesime, tunc temporis De urehiepi vicesimo sexto die Februarii, electus Cantuariensis, nomine ν' Robertus de Κylewareby, consecratus suit apud Cantuariam in Cathedrali ecclesia Sancte Trinitatis. Tunc fuerunt ibi presentes suffragani sui Episcopi, scilicet Laurentius de Sancto Martino Roffensis, Nicholaus Uyntoniensis, Godefridus lWygor-D. 136 et riniensis, Ricardus Lincolniensis, Hugo Elyensis, Rogerus Nor- censis, Willielmus Batonensis, Rogerus Cestrensis, Walterus Exoniensis. Electus vero de Salesberia, nomine Robertus, fuit presens. Et absentes fuerunt Henricus Londoniensis et Johannes Heresordensis propter infirmitatem eorum. Stephanus autem Cistrensis adhuc fuit apud Romam, ubi missus fuerat per octobonum legatum Pape, sicut prescriptum est. Memorandum quod mense NoVembriS PrOSimo Precedenti Ih huntia, α venerunt nuntii Domini Pape Londoniis, deserentes litteras Τυμ mis GPapales; et quia Dominus Rex tunc temporis Obierat, et filius Suus, SuCCedenS in regnum, non fuit presens, magnates Anglie noluerunt Predictis nunciis dare reSponsum, Super quod predicti

440쪽

nuntii miserunt litteras Domino Pape, interim moram facientes apud Novum Templum. Set tamen ipsi ceperunt ad expensas suas x ' de qualibet domo religiosa in Angliam constituta, nullaeXempta, neque Templariorum, neque Hospitaliorum, neque monachorum ordinis Cisterciensis. Secunda die ante Annunciationem Dominicam in Gildhallia Londoniarum lecte fuerunt littere Domini EdWardi Regis, cujus tenor talis est:

Edwardus, Dei gratia Rex Anglie, Dominus Hybernie, et Dux Acquitannie, Maiori et Vicecomitibus et communitati Londoniarum salutem. Scimus et firmiter speramus quod de nobis quam totiens exauditis prospera, vestri congratulantur animi, incrementum exultationis recipientes et letitie, quam ad presens. Vobis representantes nunciamus nos in confectione presentium

apud Captes in terra Laboris juxta illustrem Regem Sicilie

consanguineum nostrum hariSSimum, extitisse sanos et incolumes, sicuti fore potuimus post doloris amaritudinem, quam accepimus de bone memorie Domini Regis, quondam genitoris nostri transmigratione; quod patienter sustinemus, divine voluntati placaturi. Ceterum quia vellemus et desideramus quod omnia in regno nostro pace gauderent et tranquillitate, vobis mandamus in fide et dilectione, in quibus nobis tenemini, quatinus ad hoc diligenter insistentes, taliter, nobis absentibus, vos habere curetis, quod in adventu nostro in Angliam, quod ad

presens sestinamuS, Summo precedente adjutorio, vobis promereri valeamus. Quia vero Sigillum noStrum regium nondum

tactum habuimus sigillo Domini Regis Cicilie supradicti presentes ad nostram includi fecimus instantiam. Teste me ipso apud Capies xix' die Januarii, anno regni nostri primo. b. 136 sh lΜemorandum cum Stephanus, Episcopus Cycestrensis, qui missus fuit ad Romam per octobonum legatum Domini Pape, sicut prenotatum est in hoc libro, impetrasset gratiam a Summo Pontifice Domino Gregorio X'., redeundi in patriam Suam et rohabendi dignitatem Suam ; quod, tunc proficiscendo VerSuS

SEARCH

MENU NAVIGATION