De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

et Jude, fecit Dominus Rex venire coram se et consilio suo dictos mercatores apud P estmonasterium, et quia ipsi convicti sunt ponderasse per Stateras eorum contra prohibitionem Regis et post proclamationem factam in Civitate, et quia statere et pondera eorum, quando eXaminata fuerunt in Escambio Regis fuerunt salsa, ut dicitur, inventa, ipsi adjudicati fuerunt in misericordia, et ad prisonem; qui Statim, numero circiter XXxi, adducti sunt ad Turrim, et ibi imprisonati. In crastino autem statere eorum et pondera in Wesichep fuerunt concremata, et quod per ignem non potuit consumi, malleis ferreis fuit fractum et penitus conquassatum. Et hoc factum fuit in absentia Custodis et Ballivorum Civitatis; sed solummodo per Walterum Herui. Tunc secerunt predicti mercatores finem versus Regem pro mille libris sterlingorum, et quasi coacti, quia in turpissimo carcere intrudi formidabant. Hoc anno missum est breve Domini Regis circa sestum Sancti

Nicholai, Custodi, Ballivis et Aldermannis Civitatis, in quo continebatur quod ipse precepit, ut omnes illi qui, post Civitatem ei redditam, elongaverunt se a Civitate metu amittendi vitam i vel membra, et sunt reversi, ejiciantur a Civitate, ne per D. 118 η'.

illos sit iterum fusum venenum in Civitate ; unde, congregatis Custode, Ballivis, et universis Aldermannis, predicti brevi lecto et intellecto, Custos protulit quemdam rotulum, quem habuit in Warderoba Domini Regis, in quo scripta sunt nomina multorum, qui in perturbatione regni gratis adheserunt Comiti Leicestrie, lactentes depredationes in Civitate et extra; qui vero rotulus compositus fuit per inquisitionem quorundam Civium de legalioribus Civitatis, et missus ad Warderobam Regis statim postquam fuit ei reddita. Quo rotulo lecto et intellecto ac

examinato, scrutati sunt tales et nomina ipsorum in quodam rotulo scripta. Postea, quarto die ante Nathale Domini, congregato innumerabili populo de Civitate in Camera Gildhalle,

divulgatum est illud negotium, et lectum est predictum breve Domini Regis, et lecta sunt nomina illorum, qui amovendi sunt

402쪽

I 20

a Civitate; ad quod universus populus prebuit assenSum. Post hoc, secunda die ante Nathale Domini, proclamatum est per totam Civitatem, ut illi, quorum nomina lecta fuerunt coram populo, sicut predictum est, si sint in Civitate, se amoveant non reversuri; et illi, qui moram faciunt extra Civitatem, de

cetero non redeant in Civitate super penam vite et membrorum. Et tunc nomina predictorum divulgata fuerunt et specificata aperte per proclamatorem et distincte, quorum nomina Sunt

ista.

Thomas de PiWelesdona. Willielmus de HeyWOde. Ricardus de CondreS. Ricardus te Coiser. Robertus de Dereby.

Albinus de Dereby. Ivo te Linge, Draper. Williolinus te Flanner.

Willielmus May, Mereer. Ricardus te Bret. Willielmus de Basinges, Mercer. Robertus Baynard, Draper. Henricus de Hauvile.

Philippus de Halstede.

Coo te alayte. Johannes, frater ejus. Conradus Aurifaber. Eadmundus de Exepori. Johannes Patrici, Aurifaber. Henricus, frater ejuS. Alexander te Ferun.

Hubertus Aurifaber. Willielmus Maheret. Everardus te Batur.

403쪽

VICECOMITUM LONDONIARUM.

Johannes de Cumbe. Henricus de CapeteStona. Johannes de Coventre abrohur. Ricardus AysWy, abrohur. Hudde te Bereman.

Johannes de Flete, barber. Villielmus Clericus, DecanUS. Walterus de Mulsham. Ricardus Wombestrong. Petrus de HayWode, PeiSiuner. Eadmundus, qui fuit cum Stephano Bulieret. Colinus Briante, Carnifex. Rogerus de Pi et don. Ricardus, frater HUS.

Thomas de Clavili. Rogerus de Lydgate, memer. Radulfus de Dudington.

Robertus Stor. Johannes, qui suit cum Johanne Hetrui . Gilbertus te Armerer. Villielmus Silacard. Adam de Ysemongere lane. Henricus de Hudendetae, TaVerner. Johannes de Lansare, Chaluner. Istorum nomina remanserunt in manus Custodis et Ballivorum. Hoc anno, Piltorium stans in foro confractum suit propter

404쪽

CRONICA MAIORUΜ ΕΤ

negligentiam Ballivorum, et per longum tempus non suit rapa ratum ; unde nullum judicium interim captum fuit de pistoribus; SetipSi pro voluntate sua fecerunt panes suos, ita quod de Singulis Panibus eorum deficit tertia pars ponderis, quod ponderare deberent, prout adjudicatum fuit in assayo, facto in festo Sancti Michaelis precedenti; et hoc duravit per annum integrum et ampliuS. Eodem anno omnes liberi homines de regno Anglie, quam de villis tam de civitatibus et burgis et alibi, dederunt Domino

Regi vicesimam partem omnium bonorum suorum mobilium, ad expensaS Suas faciendas in itinere versus terram Ierosolomitanam. Set postea Dominus EdWardus, pro Se et Patre Suo,

illud iter arripuit. Hoc anno LOdowycus Rex Francie, filius Lodewyci Regis, filii Philippi, profectus est versus Terram Sanctam, scilicet, Xiiij die Martii, tunc temporis die Veneris. Parum antea fecit Dominus Edwardus adduci unum de fatis

D. 119 sq. SutS ad Regem Francie, sicut nuper conventio facta fuit in scripto inter EOS Confecto. Rex vero, sufficienter credens dicto Domino EdWardo sine obside, remisit filium suum in Angliam. Memorandum, quod circa I oke lay fere omnes Episcopi, Comites, Barones, Milites, et libere tenentes totius regni Anglie, per Preceptum Domini Regis, convenerunt apud Londonias; D'nis Edreordi et tunc duravit Partamentum apud WestmonaSterium Super ἡ, i u. hi pluribus articulis consuetudinum regni Anglie, et maxime super se in dictum contentione habita inter Dominum Edwardum et Comitem Glo- η vertile. QuI vero Dominus Edwardus et Comes POSVerunt Seomnino super dictum Regis Alemannie ad predictam contentionem pacificandam, quod dictum predictus Rex Alemannie pronunciavit, sicut notatur in secundo folio. Item ite, in una Memorandum, quod POStea xiij ' die Maii accesserunt ad Cru-tentis sem i- com Sancti Pauli novem Episcopi, pontificalibus induti, scilicet, prediet uri Nicholaus Wintoniensis, Johannes Heresordensis, Go defridusti/ή, fifuri . Ah WygornienSiS, Rogerus NoreWycensis, Laurencius Roffensis,

405쪽

123llogerus Cestrensis, Walterus Sarresberiensis, Batoniensis et Anianus) Sancti Thesavenis de Wallia; qui fecerunt legi quandam bullam Innocericii Pape, que confirmavit Cartas de Libertatibus Anglie et de Foresta, quas Rex fecit Baronibus Anglie, anno regni sui nono; et fecerunt legi coram omni populo aperte et distincte sententiam, que per xiij Episcopos, pontificalibus indutos, Anno Domini M'.CC'.LΙΙI'. in majori

aula 'Vestinonasterii, coram Domino Rege et multis magnatibus Anglie lata fuit in omnes transgressores predictarum artarum. Quibus lectis et a populo intellectis, ipsi novem Episcopi excommunicaverunt omnes, qui post predictam Sententiam latam aliquid fecerunt vel impetraverunt contra aliquem articulum in predictis cartis specificatum. Excommunicaverunt etiam omnes, qui, in perturbatione habita in regno, manus violentas in rectores aut clericoS injecerunt, et qui bona, cujuscunque suerunt in sacris locis deposita, ceperunt et asportaverunt, nisi infra quindenam post predictum diem ad emendationem veniant, et secundum arbitrium locorum diocesaniorum Satisfecerint. Que sententia postea divulgata fuit in singulis ecclesiis Londoniarum per presbiteros parochiales. Die Martis ante Pentecosten, tunc xxvij die Maii, Rex Ale-ib. 120 mannie pronunciavit dictum suum sub hac forma ; quod si Dominus EdWardus mare transeat VerSus Terram Sanctam, menSe Septembri, tunc Comes Glovernie transibit predictum mare mense Martio proximo sequenti. Et si dictus Comes pro Domino Rege, qui cruce signatus est, voluerit illud iter arripere, tunc Dominus Rex dabit ei octo mille marcas argenti, medietatem ad sestum omnium Sanctorum proximo Sequentem et aliam medietatem mense Martio sequente; sed Si pro se ipso voluerit

illud iter sacere, tunc Dominus Rex dabit ei duo millia marcas et pro securitate predictum dictum observandi dictus Comes tradet in manus Domini Regis castrum de Tunbrigge, et castrum de Henlege in marchiis Wallie, ita quod cum constiterit Regi ipsum esse in Terra Sancta, tunc predicta castra laciet Rex

406쪽

CRONICA MAIORUM ΕΤ

De novis Im-iore et Vicecom . tibus Londono

liberari cui Comes voluerit sine dilatione; sed Comes tunc restituet Regi custum, quod ipse posuerit in custodia dictorum Castrorum, dum fuerint in manus suas ; quod non stetit. Circa idem tempus, scilicet Pentecosten, ad instantiam Domini EdWardi concessit Dominus Rex civibus ad habendum de se ipsis Maiorem in forma qua illum habere solebant. Concessit etiam eis ad habendum de se ipsis duos Vicecomites, qui tenerent Vicecomitatem Civitatis et Midelsexie ad firmam, sicut

ante solebant: Ita, tamen, cum temporibus transactis solvissent inde tantummodo per annum CCC. libras sterlingorum blancorum, quod de cetero Solvent annuatim CCoc. libras sterlingorum computatorum. In illa vero Septimana Cives eligerunt

Johannem Addrianum, Draparium, ut esset Maiorem Civitatis, Philippum vero Cissorem et Walterum te Poter, ut essent Vicecomites Civitatis. Et quia Dominus EdWardus postea non fuit in partibus Londoniarum, ipsi non fuerunt incontinenti presentati Domino Regi usque ad adventum suum, et tunc, Domino Hugon filio Ottonis non amplius existente Custode Civitatis, presentatus est predictus Johannes Domino Regi, et admissus ;scilicet, xvi die Julii proximo sequentis, tunc temporis die Μercurii. In die autem Veneris sequenti, fuit hic juratus eoram Rege, et eodem die predicti Philippus et Walterus fuerunt presentati Vicecomites ad Scacarium et admissi. Et tunc tradite sunt Civibus omnes. antique Carte eorum de libertatibus suisque fuerunt in manus Domini Regis, et concessum est eis per Dominum Regem et per Dominum EdWardum, ut eis plenarie utantur, excepto quod pro firma Civitatis et Comitatus solvent

per annum CCCC. libras, Sicut Prescriptum est.

Tunc temporis dederunt Cives Domino Regi Icentum marcas Sterlingorum, unde emptum suit aurum ad basilicam Sancti Ed Wardi reparandam. Dederunt etiam Domino EdWardo usmarcas ad expensas Suas in itinere Versus Terram Sanctam.

Hoc anno circa sestum Sancte Margarete obiit Bonefacius, Cantuarensis ArchiepiScopus, in patria nativitatis sui.

407쪽

Memorandum quod in partamento quod fuit apud Wintoniam,

hoc anno, mense Julii, per aSSensum episcoporum et magnatum

regni Anglie ibidem existentium, commisit ReX crucem Suam, quam portaverat, Domino EdWardo, filio Suo, ut proficeret, pro se et pro patre, in Terram Sanctam. Et tunc concessit Rex ei omnes denarios provenientes de Vicesimo denario collecto per totam Angleam de omnibus liberis hominibus ejusdem regni, unde mentio superius facta est in hoc libro. Et tunc ipse Dominus Edwardus prosectus est ad POrtesmue, ut transfretaret ibi, volens transire per Vasconiam et Hispanniam, locuturus cum Rege Hispannie, fratre uxoris sue; set deficiente Vento oportuno, fere per quindecim dies, recessit inde usque Doverium, et ibi

posuit se cum uxore Sua et omni comitiva sua in mare, x . die

Λugusti, et quam cito ultra mare applicuit, omisso predicto itinere de Wasconia et Hispannia, cum festinatione recto itinere prosectus est versus partes illas, ubi Regem Francie posset in

venire.

Memorandum quod hoc anno circa Pascha proximo preteritum provisum fuit per commune consilium Domini Regis quod panni venientes in Angliam a partibus transmarinis contineant in longitudine ad minus xxvj ulnas et in latitudine ulnam et dimidiam, sub forisfactura totius panni. Et tunc preceptum mercatoribus, ne post nundinas Sancti Botulfi sequentis aliquod pannum adducerent in Angliam Super predictam sorisfacturam, nisi essent de predicta longitudine et latitudine, exceptis burellis Normannie. Ad sestum Sancti Michaelis, anno Domini M'. CC'. Septu gesimo, facti Sunt Vicecomites. Gregorius de Rohesle. In e Uenricus Wallensis. re τIsti Vicecomites statim post festum Sancti Michaelis secerunt unum novum pillorium, et erexerunt illud in loco ubi vetus pillorium antea steterat, de quo mentio facta est in secundo folio precedenti. Postea, post festum Translationis Sancti Edwardi venerunt fo.ὶ2ὶ

408쪽

De obitu Reyis rumores apud Londonias, quod Rex Francie, cruce signatus ut vi tui. proficiscens Versus Terram Sanctam, mortuus fuit in quadam insula in mari Mediterraneo sita, et Saracenis inhabitata, et quidam filius suus, et multi magnates et mediocres, qui secuti sunt eum de exercitu Christiano. Qui, relinquens in mari rectum iter Versus Acon, vellificaverunt ad predictam insulam capiendam, et ipsam intraVerunt; que insula valde est opulenta, ut dicitur, et vocatur Tunig. Statim, Vero, Post mortem predicti Regis, filius suus, Philippus nomine, electus est in Regem Francorum, Dominus autem, Edwardus, qui antea obligatus fuerat predicto Regi defuncto, dum viveret, licet in aliquo non obligatus sit predicto filio suo, tamen ad petitionem suam, in manu valida et armata, cum multis militibus et servientibus ad veniendum ad eum posuit se in mare, die Jovis post festum Sancti Michaelis preteritum, qui, die Dominica ante sestum Sancti Martini applicuit ad Tunes. Et ante adventum suum Rex Francie et Karolus, patruuS Suus, fecerant pacem cum Rege de Tunes, et tunc ad petitionem predictorum Regis Francie et Karoli, per bonam securitatem factam Domino

Edwardo, ipse ivit cum eis ad Ceciliam, et applicuit ad Trapes

salvis navibus et Omni comitiva Sua. Qqod Comit Memorandum quod circa sestum Sancti Egidii proximo pre-

bona Anglieo- teritum ComitISSa Flandrie cepit Omnia catalla inventa in

Flandria mercatorum Anglie, Wallie, Gernie, et etiam Vasconie, occasione cujusdam redditus annui quem ipse exigebata Domino Rege Anglie. Qui vero redditus a retro suit perplures annos, ut ipsa dicebat. Et predicta catalla statim vendidit, et denarios inde captos cepit ad opus suum, omnibus predictis mercatoribus a terra sua ejectis. Unde Dominus Edri ardus, qui adhuc fuit in partibus Francie, proficiscens VerSus Terram Sanctam, quam cito audivit rumores de tali injuria et crudelitate per Comitissam hominibus patris sui et suis facta, scripsit Domino Regi, patri suo, et Regine et Domino Regi Alemannie, et omni consilio Regis et regni, ut, quibuscunque modis possent, gravassent dictam Comitissam et suos ;

409쪽

ita quod omnia predicta bona a predictis mercatoribus capta eis fuissent plenarie restituta, et quousque Domino Regi de injuriis sibi et suis illatis plenarie fuisset satisfactum. Tunc habito consilio per preceptum Domini Regis, omnia

catalla mercatorum Flandrie fuerunt capta et arestata; que Vero pauca suerunt, quia ipsi, antea per Comitissam premuniti,isere omnia bona sua ejecerunt res regno. Et, eodem tempore, D. 121 τ'. prohibitum fuit res breve Domini Regis, missum ad Londonias et ad omnes portus maris, ne aliquis, sive indigena, Sive alienigena, aliquam lanam duceret extra regnum ad partes transmarinas. Et ita lactum est usque ad partamentum, quod fuit RPud WeStmO- In quo Puplici nasterium post sestum Translationis Sancti EdWardi; in quo par- lamento provisum fuit et Ordinatum qUod omnes mercatoreS, Mnis. exceptis Flandrensibus, possint adducere lanam eXtra regnum, ubicunque voluerint, preter in Flandriam. Et tunc per preceptum Regis omnes mercatores, qui fuerunt in Londoniis, comparuerunt apud 'Vestmonasterium coram consilio Suo, at omneSibi juraverunt quod nullam lanam ducerent in Flandriam nec ullam societatem haberent cum Flandrensibus, nec ullam lanam eis venderent. Et si quis contra hoc Venire pre-Sumpserit, omnia catalla sua in Anglia venientia Domino Regi incurranter, et ipse imprisonaretur. Si autem talis se absentaverit, non veniens in Angliam, tunc compatriola suus qui in Angliam venerit, predictam penam pro eo portabit. Et sciendum, quod catalla que predicta Comitissa ceperat, appreciata suerunt plusquam ad quadraginta mille marcas sterlingorum. Hoc anno iterum electus est Johannes Addrien Maior in sesto Simonis et Jude, et, Domino Rege non exiStente apud Vestmonasterium, presentatus fuit Baronibus de Scacario et admissus. Et iterum post adventum Regis eidem Domino

Regi presentatus et admissus, videlicet, die Jovis proximo post Epiphaniam Domini, prout debent per Cartam de

Maioratu.

410쪽

I 28

CRONICA MAIORUM ET

Tunc missum est breve Domini Regis Civibus Londoniarum sub forma subscripta. Henricus, Dei gratia, &c. Μaiori et Vicecomitibus et toti Communitati Civitatis sue Londoniarum Salutem. Cum VOS, Μaior, et quidam de concivibus vestris predictis, nuper in presentia nostra conStituti, tale sacramentum prestaveritis, videlicet, quod nostre fidei nostro perpetuo constanter adherebitis, et si, Vivente EdWardo, primogenito nostro, de nobis humaniter contigerit, ipse EdWardo, et si, vivente Johanne, filio suo, nos et ipse EdWardus in fata decesserimus, ipsi Johanni pre cunctis mortalibus eandem fidem portabitis et observabitis, et post ejus decessum rectis heredibus corone Anglie, et nos quibusdam de causis Volumus, quod quilibet vestrum hoc idem sacramentum coram dilecto et fideli nostro magistro Johanneso. 122 r'. de Chishesl, Thesaurario nostro, per consilium suumi faciat, et

pro parte Sua ConServet, VobiS mandamus, quod VOS, Omnes et

singuli, ad aliquem certum diem in Hustilago vestro vel ad crucem in cimiterio Sancti Pauli, illud idem sacramentum prestetis in forma predicta. Et quia Volumus quod Civitas predicta ad nostram et vestram securitatem et pacem taliter custodiatur, ne aliquis, de quo suspicio haberi possit, eam ingrediatur, per quod nobis et vobis dampnum aut periculum posset evenire; Vobis mandamus in fide, homagio et dilectione, quibus nobis tenemini, firmiter injungentes quatinus portas Civitatis vestre, cum hominibus sufficienter armatis de diebus custodiri, et noctibus firmiter et secure claudi faciatis, et quod

arma nec equos pretii centum Solidorum vel ultra, extra eamdem Civitatem vendatis, nec ea, aliis quam amicis nostris

notoriis, extra ipsam Civitatem duci, vel aliquod collegium hominum, de qua sinistra Suspicio haberi posset, aut etiam equos de precio cum armis, ipsam Civitatem ingredi permittatis,

super forisfacturam omnium bonorum vestrorum, et etiam libertatum Civitatis vestre predicte. Teste me ipso apud Wyndes- horam, XXix die Octobris, anno regni nostri lux'.

SEARCH

MENU NAVIGATION