De antiquis legibus liber. Cronica maiorum et vicecomitum Londoniarum et quedam, gue contingebant temporibus illis ab anno mclxxviii an annum mcclxxiv; cum appendice

발행: 1846년

분량: 558페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

129 Hoc breve executum fuit, quantum de fidelitate Regi facienda, nono die Novembris. Postea, ad petitionem Civium

Dominus Rex, qui essent recepturi in Civitate, certificavit eos per breve suum; quod breve verte solium invenies scriptum. Memorandum quod mense Julii preterito transmiserunt De obliso oste

Cives Londoniarum quoddam scriptum obligatorium, sigillo V Communitatis sigillatum, Domino Regi existenti in partamento apud Wyntoniam; in quo continetur quod Johannes Addrien,

Maior Londoniarum, Barones, Cives et universalis communa

ejusdem Civitatis obligati sunt quod ipsi et heredes eorum, et qui post ipsos venturi sunt, semper et omni tempore erunt fideles Domino Regi et heredibus suis contra Omnes genteS. Et Si ipsi vel heredes eorum, vel qui post ipsos venturi sunt, a fide

dicti Regis vel heredum suorum communiter receSSerint, arma contra ipSum portantes; tunc, per predictum scriptum concedunt ut ipsi amittant vitam et membra sine omni misericordia, et eXheredentur, et heredes eorum in perpetuum, et eXcommunicentur,

et pluribus aliis modis in illo scripto sunt obligati. Set tamen Si aliqua seperatis persona vel seperates persone ejusdem Civitatis, contra fidem Regis vel heredum suorum aliquid secerint, ipsi soli puniantur et habeant judicium per legem terre, Sine dampno aliorum Civium. IVenricus, Dei gratia, Rex Anglie, Dominus Hibernie, et DuX D. 122 δ' . Aquitannie, dilectis et fidelibus suis Maiori et Vicecomitibus Londoniarum, et Civibus suis ejusdem Civitatis, salutem. Sciatis, quod ad securitatem nostram et vestram, ac Civitatis predicte, providimus de consilio nostro, quod eadem Civitas et porte ejusdem fideliter et bene custodiantur de die et nocte; videlicet, quod nocte porte predicte claudantur, et de die per homines armatos viriliter et discrete custodiantur, in forma vobis

inde pridie demandata. Et etiam quod nulli equites vel pedites, seu alii de quibus suspicio aliqua haberi possit, vel etiam Suspicari quod sinistrum aliquod vel malum de nobis perperam

suggerere velint, dicendo, Predicando, conventiculas Seu con-

412쪽

De ruina turris Melesie Sancte Maria de Arcu-

gregationes aliquas laciendo, de cetero Civitatem predictam nutilatenus receptetur seu eam ingrediatur. Et, insuper, quod nullus magnas Comes vel Baro, quicunque fuerit, infra Civitatem predictam nullatenus receptetur, Seu eam ingrediatur, absque mandato nostris speciali. Et insuper, quod nullus equus, qui pretium centum solidorum excedit, retineatur ab aliquo infra eandem Civitatem. Et etiam quod omnes armature cujuSeun-que fuerit, maioris vel minoris, per vos videantur, et illis, in quorum manibus armature ille consistunt, tradantur hujusmodi armature per bonam Securitatem, ita quod ipsi eas extra manum Suam non ponant; immo, eis salvo custodiant ad opus nostrum juxta rationabile pretium Oeorumdem per VOS assidendum, cum armaturis illis indiguerimus, et quod per Vos cautius Scrutetur, ubi et in quorum manibus armature ille poterunt inveniri. Providimus insuper quod omnes banniti a Civitate predicta, predicta etiam si fuerint in burgo de Suweta, vel infra libertatem West- monasterii, vel etiam in suburbio ejusdem Civitatis, seu alibi in Comitatu Middelsexie, de quibus sinistra suspicio haberetur vel

haberi poterit, capiantur seu arestentur, et Salvo custodiantur, donec aliud inde perceperimus. Et ideo vobis mandamus quod premissa omnia tam viriliter, fideliter et diligenter ad securitatem et honorem nostram et vestram exequamini, quod Probitatem, diligentiam et industriam vestram exinde perpetuis temporibus commendare debeamus. Teste me ipso apud Windesoram, primo die Novembris, anno regni nostri lu'. Hoc anno, tertia die post festum Conversionis Sancti Pauli, circa horam primam subito et inopinate quedam magna pars turris ecclesie Sancte Marte de Arcubus Londoniarum cecidit versus forum et oppressit plusquam XX homines et seminas. IAnno eodem, scilicet, in eXitu anni M.CC. Septuagesimi,

mense Martii, contigit in pago de GreneWyg juxta Londonias,

quod quedam ovis peperit quoddam animal monstruosum, habens duo corpora agnina et unum solum casu; cui capiti illa corpora per colla adheserunt. Quodlibet vero corpus habuit

413쪽

quatuor pedes et unam caudam. Caput Vero fuit agninum, habenS Hetura stylii

duas auriculas, et nescitur si illud prodigium alicujus infortunium significaret. Sed notorium est quod dominus illius tenementi, ubi predicta oris peperit, sanus et incolumis et sussicienter Sobrius, et in potu et cibo modestus, eodem anno subito et inopinato cecidit in paratisim, amittens usum loquendi et ossicium manus Sue deXtre.

Tales rumores venerunt, die Dominica ante Annunciacionem

Dominicam, misse literatorie per quemdam qui fuit de exercitu Christiano, scilicet, quod cum dictus Dominus EdWardus venisset ad Trapes, sicut in secundo solio precedenti scriptum est, et exercitus Christianorum venisset ibi, quod in partamento habito inter ipsos ordinatum est et juratum, quod, isto itinerario deficiente, prolongatum est passagium usque ad sestum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste in tres annoS. Rex Vero Francie, Rex Cecille, et Dominus EdWardus, et Comes de Petters et alii Magnates de exercitu Christiano hoc juraverunt; sed Domitius Edwardus juravit per conditionem, videlicet, si

ipse poterit monstrare Regi Francie rationabilem causam ob quam non poterit ad illud sequens itinerarium venire. Et sciendum est quando totus exercitus fuit coadunatus, non fuit visum eis, quod possent pugnasse contra Soldanum. Rex Francie vadit in Franciam ad suscipiendam Coronam suam. ReX vero Cecille ad Constantinopolim super Grecos, et quilibet magnatum in patriam suam. Et tunc Dominus EdWardus remansit apud Paternam usque ad mensem Maii, et tunc transfretabit usque ad Acon. Sed ipse super hoc posuit quatuor conditiones; prima conditio si Papa suerit creatus, qui prohibuerit passagium usque ad magnum paSSagium. Alia, Vero, conditio, si infirmitate detentus fuerit. Tertia, si pater suus obierit. Quarta, si guerra fuerit in Angliam. Et sciendum est quod talis est paxi lacta inter Regem Cecille et Regem defo 123 M. Tunis, quod Rex de Tunis tenebit regnum suum de Rege Cecille, reddendo inde ei quantum solebat reddere Imperatori

414쪽

Fretherico, et blansredo filio suo, et arreragia que a retro fuerunt post mortem dicti Manfredi, scilicet, per quinque annOS

dupplicabit. Insuper Regi Francie et Regi Cecille dedit maximum Summam Pecunie; omnes vero prisones suos de Christianis, quos Rex de Tunis Ceperat, deliberati sunt, et conceSSit quod Christiani divina celebrare et predicare de fide catholica possint per omnes bonas villas suas, Sine impedimento Saracenorum, et quod Christiani possint ire et venire in terra sua, Sicut antea solebant; sed et quod nullum inimicum Regis Cecille receptabit. Item sciendum est, quod ante pacem sactam inter predictos Reges, existente exercitu Christianorum in predicta insula, quod Coradini fixerunt tentoria sua extra villam Suam per duas leucas versus exercitum Christianorum, et inter predictos duos exercitus erant adeo pulcre et late planities, prout sunt versus Salesbeream, et omni die venerunt ita prope eXercitum Christianorum, quod potuerunt trahere ad ipsos cum

arcubus suis. Contigit autem quod quidam Christiani una die in manu valida et armata militaverunt super Saracenos, ita quod ipsos fugaverunt ipsos per medium tentoria sua et ex illis occiderunt plus quam CC, et lucraverunt quam plures Papiliones. In quo conflictu Rex Francie perdidit marescallum eXercitus sui, et fratres de Baul arie perdiderunt C. de minuto populo. Et sciendum quod Rex de Tunis nuncquam exivit a villa sua, quando nuntii Regum Christianorum perrexerunt ad eum pro pace facienda, scilicet, Comes de Peinthein, et Cancellarius Cecille, et alii magnates de exercitu ChriStiano. Ipse Rex de Tunis contra ipsos a cathedra sua noluit Surgere, Sed princeps de Arabia et Rex de Bugie exierunt a villa, et habuerunt colloquium cum nuntiis Christianis, quousque pax fuit firmata, Sicut predictum est. Et sciendum est quod in toto exercitu Christiano non fuerunt plusquam mille et octingenti

milites, de quibus mortui sunt quadringenti milites ; de quibus

duo fuerunt Reges, videlicet, Rex Francie et ReX Navarie, et quinque Comites, scilicet, Comes de EneverS, Comes de Eu,

415쪽

133 Comes de la Marche, Comes de Mendome et Comes de Aceleel sexaginta septem vexilla portantes, Sine minuto populo.

lPer prescripta manifestum est quod ille Κarolus, tunc Rex fo. I2έ m. Cecille, qui non longo tempore transacto illam terram occupaVit, Iesi pura capiens verum heredem illius regni, scilicet, Conradinum, filium Q μι-- Conradi, filii Fretherici Imperatoris, quem, cum quindecim nobilibus de regno Alemannie in vinculis crudeliter interfecit,

totum exercitum Christianorum, qui preparati fuerunt transfretandi in Terram Sanctam graviter fecit errare, et adduxit eos secum in predictam insulam, dans eis intelligere quod ipse vellet Saracenos in eadem insula habitantes penitus destruere. Quod tamen non fecit, sed solummodo duxit secum predictos Christianos occasione illam insulam subiciendi dominationi Sue, Sicut patet in premissis ; et ita defecit passagium cruce- Signatorum versus Terram Sanctam ad irrecuperabile damp- num totius Christianitatis, et etiam maXimum dampnum illius

Terre Sancte. Memorandum quod infra hunc annum Venerunt rumoreS

Londoniis circa sestum Sancti Georgii, quod in crastino festi Sancti Gregorii proximo precedenti Simon et Gwydo, filii Simonis de Monte Forti, quondam Comitis Leicestrie, interfecerant Hendricum, filium Domini Ricardi, Regis Alemannie, dum suerat in conductu Philippi filii Regis Lodewyci, Regis Francie, subito et inopinate, dum predictus Henricus fuit in ecclesia, divina audiendis in civitate Uyterby prope civitatem Ro

manum.

Littere misse Domini Regi Alemannie post interfectionem filii sui. Philippus Dei gratia Francorum Rex, egregio principi, tharissimo consanguineo Suo et amico, Ricardo eadem gratia Romanorum et Alemannie Regi illustri, et Comiti Cornubiensi, Salutem, et Sincere dilectionis assectum. Ad vestre serenitatis notitiam jocundiores libenter dirigere muS rumores, Si nobis eos

416쪽

divina miseratio indulsisset; sed nunc nova quedam molesta et tristia vobis compellimur nunciare, que nos, in crastino beati Gregorii existentes Viterbii, et in ecclesia fratrum minOD. 124 9'. rum I Viterbientium missarum Solempnia audientes, ex relatibus

quorundam fide dignorum didicimus; videlicet, quod GWydo

et Simon de Monte Forti, milites,in karissimum, conSanguineum nostrum, Dominum Henricum, primogenitum Vestrum, dum dictis die et hora in quadam alia capella Viterbii ante suum hospicium esset, causa audiendi missam, seu Orandi, manu irruerunt armata, et ibidem eum, instigante diabolo, occiderunt; quod vobis reserimus non absque vehementi cordis nostri amaritudine ac dolore. Et quantum inde dolentes simus et fuerimus ac turbati, favente Domino, Proponimus OStendere per effectum Verum. Cum dilectus miles noster, Florenesus de Warenne, nostri navigii Amiralius, quendam liberum suum

cum liberis harissimi consanguinei nostri, Domini EdWardi, primogeniti illustris Regis Anglie, habeat, ut intelleXimus, Commo antem ; idemque Florencius pro parte Domini EdWardi semper, ut intelleximus, fuerit contra GWydonem et Symonem antedictos, ne eidem libero dicti militis nostri aliquod possit incommodum evenire, magnificenciam Vestram, qua POSSumuruassectione, rogamus, quatinus ad nos salvo et secure dicti

Amiralli et militis nostri liberum remittatis. Datum Viterbii in crastino sesti predicti. Tenor litterarum, quas Rex Alemannie misit Fratribus Minoribus Londoniarum pro filio suo. Ricardus, Dei gratia Romanorum Rex, Semper AuguStuS, Gardiano Fratrum Minorum Londoniarum, et ejusdem loci conventui dilectis devotis suis, salutem et sincere dilectionis affectum. Nova, detestabilia et merore plena devotioni vestre cogimur nunciare, videlicet, quod Simon et GKydo, illius nequissimi proditoris, quondam Simonis de Monte Forti, filii, Sathane satellites, in crastino Sancti Gregorii apud Uyterbium in dilectum primogenitum nostrum Henricum, in quadam

417쪽

Capella solempnia missarum audientem et orationibus Vacantem, nichilque mali cogitantem, manu irruerunt armata, et ipsum crudeliter interfecerunt. Quod nobis non sine magna cordis amaritudine dolentes reserimus, rogantes quatinuS eXequias

ejusdem devote celebrantes, apud Deum pro eo suppliciter intercedere velitis, ut nobis pro inde ad condignas valeamus RSSurgere gratiarum actiones. Datum apud Istleworthe, xxiiij diel Aprilis, anno regni nostri xiiij'. fo. 125 r'. In crastino Ascensionis Domini, scilicet tune temporis XV die Maii, venerunt ossa Domini Henrici de Alemannia Londoniis, et inde adducta ad Helles ad sepelliendum in abbathia de Helles alborum monachorum, quam pater suus fundavit, et est prope Gloucestriam. Transcriptum Litterarum, quas Dominus Rex misit Maiori et Vicecomitibus Londoniarum, ut secissent proclamare per totam Civitatem, sicut subnotatur. Henricus Dei gratia Rex Anglie, &c. Maiori et Vicecomitibus Londoniarum, salutem. Cum

Comitissa Flandrie lanas, bona et diversa mercimonia mercatorum regni nostri, infra terram et potestatem suam inventa, non solum arestari, Set quod deterius est, in predictorum me catorum dampnum inrecuperabile, et nostri vituperium, vendi fecerit, ad innumerabilem pecutae Summam, denarios inde provenientes in proprios usus conVertendo; Propter quod Nos,

qui gravamini dicte Comitisse pridie studuimus providere, mandavimus per totum regnum noStrum quod omnia Flandrensium, ubicumque locorum in regno nostro inventa fuissent, arestarentur, et Salvo custodirentur, donec aliud inde precepissimus. Et nos, postea, ad clamorem tam mercatorum regni nostri quam Francie, Normannie et aliorum regnorum, qui pleygios et aliam securitatem per corporale Sacramentum nobisnvenerunt, quod ipsi lanas aliquas non ducerent ad partes

Flandrie vel Hayonie, vel illas Flandrensibus, aut aliis quibuscunque lanas hujusmodi mercatoribus predicte Comitisse vendere volentibus, venderent, vel per artem aut ingenium

418쪽

dimitterent; ipsis mercatoribus sub eadem forma dederimus licentiam ducendi lanas extra regnum nostrum ad partes tranS- marinas ad faciendum commodum suum. Ac Νos jam pro certo intelleximus, quod lane predicte extra regnum nostrum de licentia nostra ducte, dictis Flandrensibus prope partes Suam per predictos mercatores Contra Securitatem predictam venduntur ad libitum, quod diutius sustinere nolumus ullo modo. Nos de consilio nostro statuimus, quod omnes lane regni nostri venditioni exponende de cetero, morentur infra regnum noStrum, nec ad quascunque partes transmarinas aliqua ratione ducantur, citra festum Sancti Johannis Baptiste proximo futurum. Et ideo D. 125 sq. vobis mandamus i quod lanaS aliquaS eXtra regnum nostrum citra terminum predictum VerSuS quamcunque terram minime ducatis,

vel per partes vestras duci permittatis ; sed, Si quas per partes

ducendas inveneritis extra regnum nOStrum, eas areStatis, et

salvo custodiatis, ad mandatum nostrum. Nisi predicta Comitissa, per procurationem Suam et interVentum nunciorum suorum, quibus diem prefiximus coram nobis in instantibus octabis Sancte Trinitatis ad tractandum nobiscum super negotio illo, nostre se coaptaverit voluntati. Et vos aliud a nobis inde receperitis in mandatis. Et hoc, sicut vos et omnia que haberetis in regno nostro diligitis, et perpetuam indignationem nostram vitare volueritis, nullatenus omittatis. Et scire faciatis omnibus de Balliva vestra, lanas vendendas habentibus, quod de venditione lanarum Suarum non deSPerent, quia mercatores regni nostri parati sunt nobis securitatem invenire, quod nisi predicta Comitissa de commissis medio tempore nostre satisfecerit voluntati, ita quod Flandrensibus lanas emendi et ducendi, sicut Solebant, demus potestatem, ipsi mercatores OmneS lanaS quorumcunque ement et pecuniam inde solvent, ad rectum et Verum Valorem earundem. Et ex causa illa vobis significabimus, qualiter inter Nos ut nuncios predictos tractatum erit in Octabis antedictis. Proclamari etiam lactatio quod omnes operatores et operatriceS Pannorum laneorum, tam

419쪽

Flandrie, quam terrarum aliarum, Secure veniant in regnum

nostrum ad pannos faciendos ibidem, ita quod illi, qui venerint et pannos operati fuerint, sint quieti de theolonio et tallagio et aliis

consuetudinibus dandis pro opere suo usque ad quinquennium proXimo Sequens completum. Teste me ipso apud WeSimonas-

sterium, xviij die Maii, anno regni nostri l'. quinto. Predictum mandatum Domini Regis fuit proclamatum per totam Civitatem xxj die Maii. Hoc anno, apud Reyns, in festo Decollationis Sancti Johannis Baptiste, fuit inunctus in Regem Francorum predictus Philippus, filius predicti Lodewyci, qui obiit in Insula de Tunis, sicut

predictum eSt. Postea nuntii predicte Comitisse venerunt Londoniis ad diem eis prefiXum, scilicet, in octabis Sancte Trinitatis, qui sperantes mulneribus et promissis consilium Domini Regis eor-D. 126 , rumpere, petierunt ab eo, ut illud negotium positum fuisset in respectu usque ad festum Sancti Michaelis, et ut, interim, mercatores Anglie possent negotiare in Flandria, et Flandrenses in regno Anglie, sicut solebant. One vero petitio valde fuit stulta et omni rationi contraria, quia interim possent ipsi omnia bona et catalla sua a regno Anglie ejicere, et tantas lanas emere et ad partes suas adducere, que Sussicerenter eis ad omnia agenda Sua usque duos annos vel tres, mercatoribus Anglie, qui per Comitissam Flandrie dampna reciperint, interim, Omnino bonis et catallis suis carentibus : quod eis penitus fuit denegatum. Sed illis per tres septimanas moram facientibus apud Londonias, dictum est per Regem et consilium suum in festo Commemorationis Sancti Pauli precise, ut exeant a regno Anglie &c. sicut patet in literis subscriptis. Henricus Dei gratia Rex Anglie, &c. Maiori et Vicecomitibus Londoniarum salutem. Cum Comitissa Flandrie contra proprie debitum honestatis lanas et alia mercimonia ac bona tam

noStrorum, quam aliorum magnatum regni nostri mereatorum, nuper infra terram et potestatem ipsius Comitisse, non solum

420쪽

arestari; set, quod deterius est, in nostri et magnatum predictorum vituperium et contemptum vendi fecerit, totam pecuniesummam inde provenientem in proprios usus convertendo, et ipsa Comitissa, per solempnes nuncios suos ad nos pluries transmissos de tractando nobiscum et cum consilio nostro de transgressione illa, nullas Competentes emendas inde nobis optulerit. Propter quod, Nos, per Viam districtionis super ipsam

et suos in regno nostro faciende, donec de eadem transgressione nobis ad plenum fuerit satisfactum, procedere ProVocamur. Habito super hoc cum consilio nostro diligenti tractatu, providimus et statuimus, quod omnia bona Flandrensium, Hanonen-Sium, et aliorum quorumcunque de potestate predicte Comitisse existentium in regnum et potestatem nostram venientia et ibidem nunc existentia, simul cum arris et debitis ipsorum Flandrensium et Hanonensium, in quorumcunque manibus, Sive religiosorum, sive laicorum, inveniantur, arrestentur et salvo D. iso M. custodiantur. Et postmodum in I presentia dilectorum et

fidelium nostrorum, Nicholai, Adele de la Pole, Alexandrile Riche de Andovere, Rogeri de Dunstaple de Wintonia,

et Johannis de Gerneinuta, clerici nostri, quos ad appreciationem de bonis eisdem, et inquisitionem de arris et debitis

illis faciendam deputavimus, per Sacramentum Proborum et legalium hominum apprectentur ad verum et rectum Valorem eorumdem. Et quod universi et singuli Flandrenses et Hanonenses et alii de potestate predicte Comitisse, sive mercatores sive alii exceptis tamen operariis, qui de licentia nostra pannos operaturi venient in regnum nostrum, et hiis similiter exceptis, qui uxorati sunt in regno nostro, et terras et certa domicilia habent, et pro majori parte morantur in eodem, quos indigenas reputamus sub periculo vite et membrorum et amissione omnium bonorum suorum citra diem Martis proximum post ses- tum Apostolorum Petri et Pauli proximo suturum, eXeant regnum nostrum. Et quod omnes lane regni nostri morentur in

eodem, donec aliud inde providerimus. Et ideo vobis manda-

SEARCH

MENU NAVIGATION