De variolis et morbillis fragmenta medicorum Arabistarum Constantini Africani, Matthaei Silvatici, Bernardi Gordonii, Joannis Anglici de Gaddesden, Gentilis de Fulgineo, Michaelis Scoti, Rolandi Parmensis, Guidonis de Cauliaco, Guilielmi Varignanae,

발행: 1790년

분량: 125페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

tae, cum maiori inflammatione, anxietate oculorumque lacrumatio. ne copulatae. Maxime fiunt infantibus et pueris, raro adolescentibus, rarissime senibus, utplurimum in vere, aestate, autumno, rarius hieme, febris maior est, in cute asperitas subflaua pruriens, citius erumpunt ac abeunt, ac in variolis, habita tamen ratione anni temporis Nonnunquam in adultis veniunt post crisin febrium acutarum imperfectam. Signa morbillos praenuntiantia sunt sere eadem, quae Variolarum, sed vehementiora, cum maxime dolor dorsi minor et lacrumarum fluor, maior angustia et calor, dolor, febris, rubor faciei, vigilia, tuncque post tres quatuorue dies exeunt a corpore toto asperitates subrubrae, durae, paruae, acuminatae. Malum est, si sub exitu morbillorum non sequitur alleuatio, remissio febris et lingua pura, vel si diarrhoea superuenit, et maior metus est, ne viscera vitalia afficiantur , aegerque suffocetur. Nascuntur morbilii ab subtili et acri cholera, inde ab utero repetenda, hinc vocatae variolae cholericae

et a sanguine bulliente corrupto. Quin et in interioribus partibus fieri solent. Curantur sub initio sanguinis missione, si plethora urget, alias superflua est) magis leni alui purgatione, acidis, regimine frigido , sub fine leni frictione. Debet vero aer esse tempera tus , sub exitu paullo calidior, cooperiri aeger modice, caueri Di gus, corpus frigido exponi, si aestus vehemens ot syncope urget,

et quam maxime vitari id, quod pellit et euocat. Haec dum se ibunt Arabistae, videntur duces secuti suis. Arabes, ac repetiisse, quae ab iis aeceperant. Et haec praecepta, si insormulis magis materiam, quam formam respicias, etiamnum vera

putamus.

FINIS.

122쪽

INDEX AUCTORUM.

Praefatio

1. Constantinus Africanus.

a. Matthaeus Siluaticus.

3. Bernardus Gordonius.

SEARCH

MENU NAVIGATION