장음표시 사용
111쪽
bendi cacoethes , quod semper visum est optimo statui literarum perniciem , exitiumque portendere. Deinde plurimum sane conferunt ad celebritatem diaria tantopere hisce temporibus & propagata , 8c repetita . Hisce vero Hispani hactenus caruerunt . Neque admodum pro sua gravitate, &constantia curarunt libros suos ad exterorum di riorum A uctores deferri . quo ab his Sc operis publicam commemorationem , 8 emendicatas laudes impetrarent. Illi autem diariorum Scriptores noualios fere solent libros percensere , quam qui ad hos mittuntur ab Auctoribus. Iniquum enim propemodum foret ab illis expectare, ut suis sumtibus eam librorum copiam sibi pararent, quorum no titiam suis diariis inserunt. Hanc prope caussain pridem jam notavit Polyhistor Morhosius tom. lib. I . C. s. 18., cujus pauca haec verba subjiciemus: cetera Hispani nec pauci, nec justa, aut erquisita eruditione destituti scribuntur: verum raro. ad modum ad nos isti libri perveniunt.
112쪽
Tertia superest causisa, cur minus apud nos etiam celebrata fuerint hoc ineunte seculo studia litera. rum . Certe ut literis , atque literatis hominibus
ni I optabilius esse potest florentissimae pacis otio honestissimo , ita bellorum Levitia nil inimicum magis, nihil infensius ; hostibus enim regionem
invadentibus, agros depopulantibus, civitates vastantibus, dissicile admodum est eam retinerti quietem animi, & constantiam colendis cum seu diu literis adeo necessariam . Inter hos armorum strepitus, in magna rerum Omnium turbatione Pe multos annos Hispania hoc ineunte seculo versa. ta est nullam non experta belli calamitatem, quo quidem tempore Hispanorum magis virtutis fuit rebus fortiter, ae praeclare gestis suppeditare alii conseribendae historiae materiam , quam ad colendas mitiores literas patriae deesse. Et quidem non
siue Dei optimi maximi bene sieentissimo consilio putaudum est evenisse, ut quae caussa erat belli ju-
113쪽
stissima, & cum Hispanorum felicitate eonjunetissima , qua Philippus Borbonius Regnum sibi Scsanguinis juribus , 8c Regis Denati voluntate, re
populorum votis delatum necessariis armis vindica.hat, tandiu inter Varios fortunae casus incerta , 8
dubia fluctuaverit, ut nimirum optatissimam Phi. lippi victoriam , pacarisii mos triumphos, paternumque imperium tanquam diuturnae, ae stabilis felieitatis pignora , supremi Numinis benignitate, sibi tributa populi agnoscerent, gratoque animo pro sequerentur . Quod vero pulchre animadvertit Gallus seriptor clarissimus, collatis inter se Augusti, & Ludovici Magni seculis, caussam utrique
seculo communem fuisse, cur ad summum perfectionis apicem bonae artes , ae disciplinae proveherentur, quod scilicet post longos bellorum tumultus Principes illi, pacatis rebus , animos di-seordiis civilibus vehementius concitatos, re audentiores effectos toto impetu ad bonarum artium
114쪽
XCV otium . .& disciplinarum studia traduxerint , illud etiam Ρhilippo V. regnante Hispaniae obtigisse jure nobis est gratulandum, cujus optima instituta cum Ferdinandi VI. admirabili sapientia . reprovidentia non solum retineantur, augeanturque, sed novis etiam , atque perfectioribus cumulen
tur, merito sane Philippi V., & Ferdinandi seculum Augusti , 8c Ludovici aetatibus exterorum consessione , Sc plausu ad numeratur , totaque posteritate ad literarum decur , re gloriam celebra.
Celeberrimos demum invitus cogor silentio praetermittere Hispanos Scriptores , qui aetatem recentem hanc nostram , non siue m 4gna nominis sui commendatione , illustrare adhuc pergunt. Non alia de ea usia id fateor evenisse , nisi quia angustiis temporis prestus alibi vocar ; verunt a men ne tantis Viris vel levis afferatur injuria, tum
115쪽
XCVIII. Φut Hispanicae Telluris decus magis magisque. inno testat, illorumque praejudicia dispellantur , qui nimis veritati contrariam sententiam suam protinlere , hoc idem novas resumens vires quam citius executurum consido. Imprimatur. Vicarius Generalis S. Ossicii. . iV. Frangi ni A. A. L. . Praeses. Se ne permette la Stampa,
