장음표시 사용
91쪽
. LXXIV. . eruditione praestantes viros , munditiam . proprietatemque comici sermonis, quam is adsecutus est, aequare potuit; quum ipse unus Ρoetarum se. re omnium Comicorum, quorum apud nos vigeat memoria, luminibus obstruxisse videatur. Mille, Scoctingentis editis comoediis praeter innumera, quae composuit, acta sacramentalia, ut Hispani vocant, seque, suamque patriam, quasi amplissimis monumentis, consecravit. In tanti viri obitu tenere lacrymas non potuerunt tam Hispanae, quam Italae Musae, quae dulcissimo eoncentu tam cari capitis desiderium significarunt. Alphonsum Hieronymum Salam nemo, nisi excellens orator , Iaudare pro dignitate possit; ejus autem sermonis charactet est praesertim urbanitas, ingeniumque minime inficetum. Eodem fere tempore, quo Heroas illos admirata Hispania est , alios quoque haud obscuri nominis Poetas ex se genitos , feliciterque educatos .vidit, nec sine ingenti gratulatione; quales fuere
92쪽
LXXV. . Iohannes Perex de Montalban , Ludovicus Velles de Gue vara, Emmanuel Salinas. Porro his meri. to adjungendus est Franci scus de Quevedo , cujus nomine nullum fortasse dulcius, jucundiusque Moesis fuit. Quantus ille fuerit satis testantur quae plurima sunt relicta posteris excellentis ingenii monumenta, scilicet Sanctorum gesta, Christianae politi,ces dogmata , insignium Ducum victoriae, quas tam commode , conciuue, eleganter, copioseque scripsit. ut in ejus libris commendatione dignius nescias quid. Neque omittendus est Petrus Calderonius de I Barca : certe inter primi subselli Poetas clarissimum hunc virum adnumerandum nemo unus ἰqui ejus libros legerit, inficiabitur, praesertim si acta,
quae vulgo sacramentalia vocantur, diligenter exa minet; in quibus neque in inveniendo acumen , nec in disponendo ratio neque in ornando aut venustas. aut nitor, aut majestas desiderantur. Alios adhuc,re prope innumeros produxit Hispania superiori se-. k a culo
93쪽
4. LXXVI. oculo Poetas; neque A uctores paenitendi sunt Antonius de Solis , Laurentius Gratianus, Agnes de Sancta Cruce, Americana illa quidem, sed Hispanis prorsus imbuta moribus , atque institutis, eodemque sermone usa; quae quum a reneris usque annis ister sacras Virgines Deo se unice devoverit, exemplo suo docuit cum eximia vitae sanctimonia omnigenam etiam eruditionem , poeticamque virtutem posse componi. Neque infimus inter comoediarum Scriptores Iocus debetur Antonio de Solis, cujus opera nec toties excusia typis fuissent, nec cupide adeo, ut sit, legerentur, nisi esset in iis,.quod admodum re prodesset, & delectaret. Laurentium vero Gratianum quis non item vehementer admiretur qui quatuor anni temporum quasi erigiem vivis adeo coloribus depin xit, ut spirar omnia videantur.
Nunc de Poetis illis, qui nobiseum simul , &
inter nos vixere, pauca etiam dicenda sunt; non
94쪽
unicuique tamen tribuero laudem suam. Haee est Principum ia arte aliqua conditio , ut quae unum exornant dotes ejusdem artis peculiares, in ceteris etiam nequaquam desiderentur. Satis igitur sit recensuisse Iosephum Negrete, Franciscum Ruig de Leon, Iosephum Vellasquea , Ludovicum Lossa-dam ; tu his autem omnibus collecta demiraberis summa illa decora, quibus immortalitatem nominis consecuti sunt Boccaecius. Petrarcha, Qtaarci lassus, Queredo. Injustus merito videar, si hujusmodi Poetarum catalago finem impositurus praeteream Augustinum de Montea no, virum profecto, quem ad omnia summa natum dicas; Auctot hic praeclarissi. mus luculentissimam in theatrum, re Hispanas tragoedias dissertationem edidit , in qua si omnia ex pendantur circa rem poeticam, se magistratum exhibet. Accuratissimum hoc opus statim ac Lutetiae Parisiorum agnitum fuit , tot Auctori suo
comparavit Iaudatores, quot numerat alumnos ce
95쪽
lebris Academia, quae vulgo inscriptionum, humoniorum literarum appellatur. Solam hujusmodi dissertationem ad probandam Hispanorum literaturam satis superque esse Authores isti dixerunt vel in suis, quas sub memoriarum nomine in vulgus edere solent, orationibus; eaque os obstrui obtrectatoribus nostris plane arbitrantur, moti scilicet, ut i psia junt, tum Hispaniae, tum literarum, scientiarumque amore . Sed quum probe sciam Montea num
nostrum virum modestissimum facere digna laude, quam laudari malle , calamum cohibeo , & ad alios progredior . Quod superius promisi, me scilicet ante hujusce dissertationis finem nonnullorum ex Hispanis viris
daturum indicem, quibus rei antiquariae amor, alaque ornatioris eloquentiae studium immortalem pe-Perere honorem , ac gloriam tum apud nostros , cum apud exteros, illud dum cupio persolvere atque adimplere, sorti meae magnopere gratulor,
96쪽
quod plures numero , 8 dignitate satis conspicui occurrant in Hispano solo progeniti homines, qui
totis ingenii sui, quo summo acerrimoque pollebanr,& nunc etiam pollent, vitibus laudatas excoluerunt disciplinas. Commemorare procul dubio possem innumeros; veruntamen brevissimi admodum temporis coactus angustiis nonnullos tantum citissi me reseram, quorum laudes, ac merita tot sunt,' ac tanta, ut pro millenis lassicere mihi posse vi deantur. Hos inter celeberrimos doctrina viros eminuit superiori seculo Nicolaus Antonius, cujus Hispana Bibliotheca, Sc eximia alia permulta, quae t pis mandavit, opera omnium ore, ac linguis commendantur; lum Laurentius Zamora , Johannes Mariana, Vincentius Marinerius, Iohannes Andreas de Ustarrog, Vincentius Iohannes de Lasta nos , Vincenti us Gonga leg de Avila, aegidius Goen galea de Avita . Nostra vero hac aetate Emmanuel Marti,
de cujus meritis loqui mihi esset nefas, quum de hac
97쪽
. LXXX. re integrum ediderit librum celeberrimus Marchici
Mami; dein Aloysius Iosephus de Villasque a , Io,
hannes Martinea de Sala franca, Gregorius Mayanius, Blasius Naetai .e, Ignatius Luzan; quorum pleni sunt omnes libri, plenae sapientum Voces. Hos denique, ut eruditus habet vir:
Congpicuos meritis, redimitos dotibus almis Fama viros profert, gloria ubique refert.
Neque hoc loco praetereundum quantum nodistris hominibus ad recte scribendum , patriique sermonis nitorem servandum profuerit Hispani Academia praestanti sane commentario de Oriographia , de quo praeclare sentit auctor diarii Parisiensis rei literariae apud exteros fortunam complectentis; cujus nonnullas hanc in rem sententias operae pretium erit in medium afferre linguae, inquit, vernaculae literarum cultu perficiuntur, quarum pro- gressus omnino sequuntur. Hispanae linguae sors eadem sutura est , atque nostrae, scilicet , qua aetate
98쪽
voluntate, ac munificentia liberales disciplinae omnes cum severiore critices studio, atque politiorum armtium exquisito gustu conjunctae progressus eos habuerint, quo jure expertes ab ingeniosilsimis hominibus, & ad praestantissima studia natura ipsa comis paratis, lingua maturitatem veluti suam, di abs 'Iurionem adeptura est, illaque merito dicetur aetas literarum. Non minus jam Philippi U. Ferdinan. dique VI., quam Ludovici XIV. seculum ceIebra. hitur, quodque Gallis decimumseptimum fuit, HL spanis futurum est decimumo navum. MArque ex his quidem verbis clarissimi auctoris luculentum mihi videtur argumentum depromi posse quo plane demonstrem Hispaniam litetis floruisse vel illis ipsis temporibus, quibus visa est exteris imperitis omnino hae luce caruisse. Nimirum illud ex . Ploratum omnibus, perspectumque est eandem semper observatam fuisse in linguis , atque in litera-
99쪽
. LXXXII. orum cultu progrestionem , ac linguas, quae copIam, varietatem, nitorem, elegantiam, urbanitatis flosculos ac lepores habeant, quae se facile ad omnem styli rationem accommodent , non nisi apud eos populos vigere, qui literas colant, ut ex cultu ip
literarum eas opes, & copias, ceteraque Ornamenta mutuari omnino videantur . Quam Vero xv II.
ineunte seculo Gallorum linguam incultam adlluc, horridamque fuisse ipsi Galli ultro confitentur, procedente illa aetate Ludovici XIV. munificentia, clarissimorum virorum admirabili copia , & conspiratione, incrementum ,& absolutionem uno velut impetu accepisse. Patrium autem sermonem nOstru in prorsus constat cum Italicae linguae copi , majestate, nitore, vel ab illis temporibus, contendisse , quibus Italia praestantissimis Scriptoribus maxime abundavit. Quod quidem quum sine opera literatorum , ac vere sapientium virorum fieri ne. quaquam potuerit , magno argumento , ut dixi ,
100쪽
4. LXXXIII. o exteris hominibus esse debet, nusquam apud nostros defui sie, qui bonarum artium studia maximo
Ac recensui quidem hactenus quam brevissime complures ex nostris Scriptoribus, qui sapientiae
laude in primis excelluere, secutus aut ordinem temporum , aut genera Doctrinarum , ut ostenderem omni aetate in Hispania assidua quidem . magna que animorum contentione excultas fuisse ingenuas quasque artes, ac disciplinas . Neque sum nescius a me longe plures iis, qui enumerati sunt, suisse praeteritos; quod hoc Ioco admonere abs re certe non erit, ne quis aut nostrorum hominum quera. rur omissos forte aliquos eorum , quos ipse valde probet, aut quisquam e Merorum putet id , non consulto potius a me factum esse, verum ea dun. taxat de caussa , quod plures non suppeterent , quos nominarem. Ceterum haud ego arbitratus
