De hispanorum literatura auctore Martino Panzano aragonensi presbytero

발행: 1758년

분량: 117페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

V LXXXIV. in instruendam esse quodammodo Scriptorum

mnium Bibliothecam , sed meam me abunde liberaturum fidem, si tantum ejus literaturae, quae in florentilliino Hispaniae regno nullo non rempλre viguisset, velut specimen aliquod exhiberem ;neque enim unus, aut alter modo excellens vir.exi miaque do Strina adptime instructus sua quisque aetate existere potuisset, nisi apud suos in maximo pretio literae fuissent , vehementique aui morum ardore prorsus excultae r neque si exiguus esset Scriptorum numerus, invicte inde concludi posset j meuisse omnino studia literarum : potuit enim id contingere , quod non quicunque opera in vulgus edere , suumque nomen commendare posteritati posset, eam inde gloriolam sibi quaerendam existimaret quod quidem esset gravitati . non inertiae tribuendum. Nunc refellenda jam nobis est eorum ea lumnia, qui rerum nostrarum rudes prorsus & impe-

102쪽

. - XY. . viti non verentur plena religionis. 6c aequitatis Instituta reprehendere, quasi barbaries per ea in Hispaniam inducta esset . ac tuta undique permane. ret. Neque vero gravissimi hujus criminis aliud argumentum proferunt , nisi quod eis institutis propter superstitiosam quamdam , ut ajuut , id

majores reverentiam, non licet a receptis veterum

opinionibus recedere, omnisque adeo aditus ingeniis praecluditur ad nova tentanda, quibus artes, ac disciplinae incrementum accipiant; impeditique adeo novitatis timore animi vires, ardoremque r mittunt, ac velut laethargo correpti torpescunt . Atque hoc quidem non tam argumentum, quam deliramentum inanissimum esse constabit , si modo placet definire , quae ratio libertatis ad bona, rum artium, ae disciplinarum progressum maxime requiratur, quae contra officiat. Equidem ubi de rebus agitur, quae in utramque

partem probabiliter disputari possunt, quae nequς

sanae

103쪽

sanctissimae religionis decretis, neque morum pr. ceptis, neque Reipublicae constitutis juribus adversantur, fateor par esse ingeniis expeditam iacultatem relinquere nova moliendi, vetusta instaurandi, aut in melius immutandi, inchoata perficiendi. At vero hanc facultarem nusquam nostris ademtam fuisse clarissimi scriptores demonstrant , qui maximo rei literariae emolumento ea usi sunt. Hos inter Melchiorem Canum repetere juverit . Quam graviter iste, quam moderate, quam Vere Aristotelis summi ceteroquin Philosophi in Theologicis disputationibus dominatum, non nostratium lege aliqua, sed praejudicara omnium fere gentium ejus auatis opinione confirmatum, excussit, ac depulit; ut proinde ille inter primos egregiis suis scriptis non Theologiae tantum , verum & reliquis disciplinis critices lumina , pristinumque adeo nitorem rest i tuisse visius sit. Impiam vero, audacemque licentiam facra omnia turbare susque, de que

104쪽

que verrere molientem quis sanus existimet ad bo. narum artium profectum aliquid momenti habere, non eamque potius velut perniciem , & exitium portendentem viribus omnibus comprimendam carcendamque constituat. Omnem ad hanc em nem licentiam aditum, religiosis ubique have in rem constitutis tribunalibus, praeclusium sibi fuisse non minus gaudet, gratulaturque Italia , quam Hispania . Nec minus tamen Italia omnium fere nationum consensu bonis artibus mirifice semper

floruit. Sed prorsus illud rem mihi conficere videtur, quod si apud nationes , quae nullum tale sibi jugum, ut vocant, impositum inaniter glorian tur , praeclarisiima spectabimus ingenii, doctrinae.' que monumenta, quibus se plurimum in scientiis profecisse demonstrarunt, nullum occurret, quod ex ea immoderata cogitandi, scribendique licen.

tia prosectum videri queat.

105쪽

Praestantissimi apud Gallos Poetae habentur, Ominniumque linguis celebrantur Cornelii fratres, Racinii Boeloeus, quibus pares, Gallis prudentissimis

latentibus, nondum sequens aetas extulit. Illi tamen eum facultate poetica non religionem modo, verum etiam modestiam , ae verecundiam egregie conciliarunt. Nil praestantius Bossuetti sermone de Historia universa , ut Polemica contra Heterodoxos eius opera praeteream, nil ejus 'viri orationibus et quentius ; nec tamen ad haec immortalia opera juvari sane opus habuit illa licentia, quam recenti res nonnulli tantopere adamare, tantoque in pretio habere videntur. Neque ex illa vires sumpsit Bordaluvii eloquentia , aut Flechi erit, aut Massiulonii, qui praestant issimi ejus gentis Oratores ha- bentur. Actis porro Parisiensis Academiat, ut &aliarum ejusdem generis, & instituti continemurq uaecunque ' ad naturalium disciplinarum progreς sones proxime superioribus temporibus a maximis

106쪽

ingeniis inventa, aut expolita fuere ; nil eorum tamen reperies, quod non perinde apud nostros scribere, ac proferre licuisset. Contra, si oculos convertimus ad innumerabiles illos, uberrimosque De

tus , qui ex impia illa scribendi licentia prodierunt, quid tandem ex his bonae frugis ad literarum proventum colligi poterit Θ Quid , quaeso , profuerunt Persicae literae , Iudaicae, Cabalisticae , aliique hujus furfuris exitiosissimi libelli λ Irrident recentiores haud pauci patrum suorum inscitiam, quibus vehementer placebant Amadisius Gallus, Ortamdus, Cyrus Magnus, aliaque pretii ejusdem volumina; nec advertunt pejore se in errore versari, qui magnopere amant, laudantque futiles commentationes religioni , ac moribus adversas , aegrorum somnia, & portenta delirantium . Neque haec solum nil conserunt ad literarum cultum , verum plurimum obsistunt, non secus atque luxuriantibus noxiis herbis praesecari optima semina inte M dum,

107쪽

dum , camposque ipsos vitiari cernimus. Et sane. ut natura rebus ipsis ereandis . atque fingendis, quibus haec pulcherrima Universitas emorescit, constantissimas quasdam leges sequitur, ita etiam industria humana suis perficiendis operibus certis quibusdam regulis adstricta sit oportet, quibus 8

numerum , & pondus , dc mensuram tribuat rei cuiqv aptam, Sc congruentem ; itaque nil unqua inperfectum , numerisque omnibus absolutum ab homine proficisceretur, cujus ingenium constanti cuidam cogitationum ordini obnoxium , adsuetumque non plane fuerit . Hujus autem constantiae vestigia omnia pervertit effrenis illa , quam nonnulli

inducere vellent , cogitandi, scribendique licentia . Quocirca multas, immortalesque gratias Hispani debemus supremo Quaesitorum fidei Concilio, qui admirabili providentia teterrimam pestem illam dudum a cervicibus nostris depulerunt. Quorum curae omnes, Sc consilia eo evigilant, ut ab Hispaniae Disitiroo by Coosl

108쪽

niae finibus arceantur , nec unquam succrescant quae avitam gentis nostrae plenam dignitatis con- .stantiam , gravitatem, atque in sanctissima religio. ne caste , fideliterque retinenda pietatem, & fidem contaminare possunt. Nobis vero hoc tempore potiori jure laetandum est , gravistimo huic muneri virum amplissimum praeesse non tam diguitate,' quam virtutum omnium splendore spectatissimum.

Ille scilicet, quum Philippum Parmae, ac Placentiae

Ducem ad bellum Italicum , conscientiae ejus moderator , comitatus esset, quas Urbes, & Provincias .Hispani armis Iate obtinuerunt, virtutum suarum admiratione complevit; quarum adhuc memoriam suavissima repetunt commemoratione, quod ego saepe numero non sine maxima voluptate abs regionum illarum . hominibus testatum audivi . Non ego tantum mihi tribuo, ut amplissimi Praesulis promerita vel commemorando percensere valeam , nedum ornare dicendo . Tantum hoc I

109쪽

eeiisendum duco , quod plurimum facit ad bona. xum artium, uo disciplinarum decus, M ornamentum, eoque nomine ad praesens meum institutum pertinet . ejus praesertim opera, quem Rex Augustissimus ad. se istere sibi voluit earum rerum acerrimum , aequissi. mumque aestimatorem , illud apud nos persectum esse, quo nil J Principis viri laudem magnificentius dici potest, deque Innocentio XII. Pontifice Maximo Gravina praedicavit, ut meritis sors ho

norum accederet.

Nunc vero si quis exquirat, quid caussa sit cur in tanta bouorum auctorum copia, qualem Paullo ante descripsimus, Hispaviae res literaria minus. quam reliquarum gentium, proximis superioribus aetatibus populari gloria floruerit, multas ejus rei causisas a Terre possum. Primum Hispani scribendis lubris solidae gloriae, utilitatisve publicae fructum plerumque sequuntur . non inanis existimationis duram, non lucrum ex soliorum mercimonio. Itaque non infi-Disitirco by Cooste

110쪽

infiniti libri apud nos eduntur, ex eorum pretessertim genere, qui de rebus gravissimis compendiarias institutiones pollicemur, quas legere ad fallendum otium vel mulierculae ipsae valeant; adeo nihil in ipsis est, quod studium, contentionem , defatiga tionem animi requirat. His tamen libellis evolven. di, multi sibi beatissimi videntur, quod, licet nullam vere sciendi, saltem uberrimam loquendi facultatem acquirant, viros clarissimos nominent, eos

inter se conferant, quanti quisque sit quasi libralis ponderibus aestiment. Nemo porro ignorat ejusmodi libellorum copiam , qui propter intelligendi facilitatem , adscititios quosdam lepores , ac veneres dicendi omnium manibus teruntur, plurimum cou ferre ad vulgarem famam literarum genti alicui conciliandam. Eiusmodi porro commendatione ad gloriam tandiu carere se se Hispani aequa animo Patienturi quandiu librorum auctores esse volent, non editores; nec eos invadet infestum illud scit.

SEARCH

MENU NAVIGATION