장음표시 사용
81쪽
. LXIV. enumerandis Episcopis , 8 Abbatibus Aragonensis regni Martinus Catillo; in describenda regni , atque Episcopatus Jaensis historia , & demonstrando Christianae religionis in eodem regno initio, re progressu Franciscus Ruix de Ia Puerta; in patefacienda verae religionis in Toletano regno antiquitate Thomas Tamajus de Vargas; in ostendenda demum Granatensis urbis antiquitate, fideique in ea propagatione Franciscus Belmudez de Ped rara .
Quod si ad nostra h2c tempora descendere lubet, statim se se offert magnificentissimum opus doctissimi, aeque ae nobilissimi viri Vincentii Bacallar San.
Eti Philippi Marchionis , de Hebraeorum Monarchia , quod qualem, ac quantam solertiam, atque doctrianae copiam postulaverit, nemo in hoc eruditionis
genere exercitatus non videt. Quam vero hac etiam
in re laudem promeritus sit Nicasius Secillanus ex ejus celeberrimo de antiquitate Ecclesiae Toletanae opere apertissime constat, Quid universalem Eccle siae a
82쪽
LXU. osae, atque orbis terrarum historiam commemorem, quam Gabriel Alvaret de Toleto conscripsit, immensum sane opus, Sc quod admirari quidem possis, Iaudare satis non possis. Neque silentio praetermittendus est aut Iohannes Facundus Rotin, qui Diam. peritani Concilii acta summa cura, multoque stindio redegit, aut Franciscus de Prado Equesta Tyrue. lensis Episcopus, qui canonicam potestatis Episco, palis defensionem typis vulgavit, & Augustinus de Sales, qui historicam, criticam, re apologeticam dissertationem edidit de Calice, in quo Christus Do.
minus in ultima Coena consecravit. Quantum a tem operae, laboris , ac diligentiae in sacra constri. benda Historia Henricus Florea collocaverit , iis . judicandum relinquo , qui saeram ejus Hispaniam Vel primoribus labiis degustaverunt. Denique, ut ab aliis non paucis aeque excellentibus doctrina viris recensendis abstineam, quantam Ecclesiasticae Historia lucem Hispani Scriptores adtulerint ex recenti eru-
83쪽
ditiss1 mi viti Francisci Peregii de Bajer opere, cui titulum fecit Din us , di Laurentius Hispanis asserti,
satis omnibus, ut credo , uotum fiet, atque comis pertum .
Profanam vero Historiam coluit in primis Iol annes Mariana , cujus monumenta excellentissima omnium animis, atque ore feruntur. Ecquis enim ignorat quantum studii, laboris , ac diligentiae contulerit in describendis triginta copiosis voluminibus Hispaniae rebus , aliisque permultis , praestantissimisque operibusὸ De eximio hoc viro satis sit gravissimi Eeelasiasticorum Annalium Scriptoris testimonium referre, qui de Iohanne Mariana scribens, eum compellat veritatis amatorem , pietati Ru optimum consultorem, quippe privato assectu ea Tens, accuratisti me persecutus fuit, rebusque nostris supremam appoesuit manum. Tum Martinus de Roa, qui singularium rerum quinque edidit volumina, in quibus eum ex sacris, tum ex humani.
84쪽
literis multa ex gentium, Hebraeorumque moribus luculentissime explicantur; de Cordubae praetere in Hispania Baetica Principatu , 8 de auctoritate antiquitateque Saninorum Martyrum Cordubensium, nec non de Cordubensi Breviario scripsit sei. te admodum , atque eleganter. Franciscus Diago in latina lingua versatissimus Valentini Regni a nates summa diligentia conscripsit, tum exa Stim Cataloniae descriptionem tradidit, re de antiquis, i victisque Comitibus Barcinonensibus eximie differuit. Franci sui de Pisa Toletana Historia quantam ei gloriam, ac famam pepererit neminem sugir: Hieronymi Pujadis elegantistima Cataloniensis Principatus chronica a summis, eruditisque viris maximi semper est habita. Gaspar vero Escolano primam Valentinae urbis , ac Regni decadem miro ordine distribuit; ac tres quidem promiserat, quibus se totam Valen. tinae urbis, ac Regni historiam comprehendere fatebatur; verum immatura praeceptus morte, cete
85쪽
ras nobis reliquit desiderandas. Martinum Catillos lentio praetermittere nefas esset. Hujus opus prae stantissimum, quod res omnes continet, quae in O be terrarum, ac in Hispano praecipue solo a Mundi principio ad Philippum usque IV. evenerunt, quam improbum laborem , quam acutam ingenii
aciem , quantas memoriae vires, eruditionem qualem, ac quantam expostulaverit norunt omnes, qui conseribendar historiae praecepta didicerunt. Iam vero quis ignorat quam doete, quam egregie , diligenterque de Castillae Regibus, deque vita, gestisque Caroli V. Imperatoris Prudentius disseruerit de Saa.doval P Quibus rationum momentis Maurorum Hispaniae chron ologiam, justamque eorum ab Hispaniae finibus depulsionem demonstraverit vir do Elissimus Ialmus Bleda λ Qua venustate, elegantia, ac diligentia de antiquitate, ac magnificentia urbis Matri tensis Hieronymus de Quintana Θ Quam accurate de Hispani Regni amplitudine, deque ejus
86쪽
Alphonsius vero Fernandea Placentinus quantam sibi comparaverit laudem, ac famam in referenda Placentinae urbis, atque Principatus historia, videant eruditi. Praetermittendus haudquaquam est Ber nardus de Alderete , cujus de variis antiquitatibus Hispaniae, Africae, aliarumque Provinciarum opus do stissimum , parum commune, & ingenuarum eruditionum plenum Langletus nominat. Thomam Tama jum de Vargas, Franciscum Didaeum de . Aynia, atque Alphonsum Sancheg Moraulia notissima, ac multa , quae typis mandarunt, opera satis commendant. Nec minorem sane consecuti sunt gloriam Petrus de Roxas, ac Franciscus Andreas de Ustarrog, quorum primus numeris omnibus absolutam Toleti historiam edidit; alter vero de urbis Malen antiquitate, de veteribus Hispanis nummis, quos D. Vincentius Juan de Lastanosa in publicum protulit, & de Aragonensium Regum coronationibus Disitirco by Cooste
87쪽
bus accuratissime scripsit; Didaeum de Saavedra . Faxardo, quem eruditissimus Struvius virum doctrinae soliditate, judicio, ut , animoque cordato insignem appellar, nequaquam commemorabo. Neque Iosephum Pelliret de Salas in medium amram , qui quantum doctrina valuerit, & eruditione quinquaginta , ultra, quae promulgavit, opera satis aperte declarant. Ad recentiores jam descendamus: Navariensis Regni annales elegantissime , atqu accuratissime prosecutus est Franciscus de Alegon.
Successionem Philippi V. Hispanae Coronae justissimam demonstravit Antonius de Ulloa, 8 Medi-na. Gallitiarum Regni annales diligentissime, eruditissimeque tractavit Xa verius Emmanuel de lata Huerta. In referenda Hispaniae historia ab orb condito ad annum usque milles multi tercentesimum quadragesimum immortalem adeptus est D mam Iohannes de Ferreras; in enarranda Maurorum in Paragua y reductione Johannes Patritius
88쪽
LXXI. Ternander ; in describenda generali orbis terrarum historia Barnabas de Rebolledo; in demonstrandaeelebris Cantabriae antiquitate Emmanuel de Lara-mena. Quali vero, quantaque in luce res omnes Hispaniae collocarit Hispana Iohannis Francisci Rivarolae Monarchia , ejusiue nobilitatis stemma, n O-runt eruditi. Post laudatos hosce celebres do strinae
fama viros merito recensendus Emmanuel Durandus, per quem demonstratum est quomodo , aequando Hispalensi Regno potitus sit D. Rex Ferdinandus. Tum Antonius Fernan deg, qui de Hispano jure scripsit eruditissime; Christophoris R drigueg, qui de universali Hispana Poli graphia - , quam jubente Rege nostro invictissimo Nicolaus Nasirre publicavit, insigniter est meritus; Franciscus Xa verius, qui patentissimum, utilissimumque exhibuit Hispaniae theatrum. Iam vero qualem, ac quantam eruditionem praeseserat, atque doctrinam chronologicus Marchionis de Mondecar discursus
89쪽
. LXXII. . super anno , quo Hispaniam ingressi sunt Mauri,
nemo sanus non videt; quantum etiam salis, Iep risque contineant criticae ejus notae ad Iohannis Marianae historiam idoneis judicandum relinquo. D viro praestantissimo Marchione Sancti Philippi nihil refero; doctissima ejus, ac plane mirabilia debellis Hispanis commentaria a millesimo septingentesimo ad Viennensem usque pacem, eum com- ὸ
mendant satis . Osferunt se se deinde alii, quos inter eminent Paullus Ignatius Dalma Seg , Pater Casiani, Antonius Pallomino Vellasto, tum Vincentius Ximen, Joseph de Gumilla, Petrus Mortllo; & quis omnes velit commemorare pNune de Hispanis Musis ferino sit, quas is
nostris Regnis nec infrequentes esse, neque, ut ita dicam, raucas, & injucundas, quales apud exteros ipsae audiunt, proclive est demonstrare. Etenim quanta mihi dicendi sylva nascituri Quot occurrunt me moriae Poetices amatorest Eorum plurimos orbi universo. Disitirco by Coosl
90쪽
verso notos reddidit Gallorum , 8c Italorum Poetarum ingenium , quorum studio Dictum, ut apud suos etiam resonent, quae illi materna lingua Hispanis cecinerunt. Ludovicus Gongoras vates ad eraterorum invidiam natus quam plurima scripsit vincta numeris volumina, in quibus ingenii sublimi- Iarem maxima cum perspicuitate quae certe rara est Poetarum virtus mirum in modum conjungit. Quare inter eos, qui tune temporis Poeticam diseiplinam excolebant, primum locum obtinere cre. ditur vir ille praestantissimus Lopes de Veca Marrirensis, quem exemplo suo confirmasse illud cre. diderim, quod, ut ajunt, Rhetorem fieri, Poetam autem nasci oporteat. Dictavit jam aliis versus, si fides Nicolao Antonio adhibenda, nec dum puer, scilicet cum ei manus formandis literis non adhuc sufficeret. Illum autem Hispana comoedia principem agnoscat necesse est; nullus enim, vel qui amte ipsum, vel qui postea vixerit, inter tot ingenio,
