장음표시 사용
11쪽
rationem. Sed quamvis quispiam paribus coelidonis non sit instructus , non omni tamen laude caret, si, suum ut exerceat ingenium, ad exemplar adeo perfectum longh saltem accedere enitatur. Litterarum respublica doctissimis viris semper gratulata est , qui suas impenderunt lucubrationes, ut gallicum in sermonem aransferrent Virgilii , Horatii, &Ovidii carmina, quorum excellentiam nullus hucusque interpres, si publico omnium judicio assentiamur, valuit adaequare. Iure igitur confido mihi vitio non vertendum , quod selectas Fontanii fabulas latinis expresserim versibus, praesertim si o) attendatur me, non mea 43onte, sed amicorum consilio adductum ut stadium tam difficile
decurrerem. Nec tamen meum hoc opus in
lucem exivisset, nisi periti & acris judicii viri ad illud vulgandu me cohortati, affirmata sent utilitatis aliqiud ab adolescentibus litterarum studiosis hinc posse percipi. Nihil de Iegibus dicam quibuscum linguae
in linguam conversio, ut omni culpa vacet, a Quamvis, amicis suadentibus, Fontanium latina reddiderim, ita tempus, quod est aded pretiosum, partitus fui, ut praecipuam ejus partem studiis utilioribus, meoque statui consentaneis impenderim.
12쪽
debet consentire, quamvis, quo defungor, interpretis ossicium quodammodo id a me postulet. Rem fuse & singulatim executi sunt plurimi scriptores, tamque diligenti cura &splendido apparatu , ut nihil supra. Sed , ubi,
quas leges ostentaverant, ad usum revocandae
venerunt; quisque obstupuit, quod a nonnullis ideo expositae & statutae videantur, ut singulas & omnes ab iis fuisse violatas magis Pateret. Μerito illos hominibus conserre Possis, qui, cum de arte pingendi disserunt, animos mire delectant & potenter rapiunt; sed imagines suo rudi penicillo elaboratas propaltin vix collocant, cum omnibus ludiabrio sunt atque despectui. Si quis tamen instet, ut declarem, quid
ad interpretationem, omnibus absolutam numeris , censeam requiri , reponam debere veracis speculi esse simillimam , quod res objectas, quales recipit, tales remittit, unde spectantes grata percelluntur admiratione , dum res ipsas videre sibi videntur, quamvis solas intueantur imagines. Oporteat pariter ut qui interpretationem
legit, ipsum exemplar a se legi existimet;
en regula, quae caeteras Omnes una complec
titur. Quanto quis minus ab illa recedit, tantb melior habendus est interpres. Nihil
13쪽
praeternaisi , ut ipsam religiose servarem , quanquDn persuasum habeo, fore ut multa
Occurrant loca, in quibus mei tenuitas ingenii obstitit, quominus ad hancce normam tam prope accederem, quam & debui & expetivi. Omnis tamen lector, modo sit aequi amans, fatebitur me totum in hoc incubuisse , ut author, quem transtuli , summa fide redderetur , multa in elocutione spargeretur varietas , incorrupta staret vocum integritas, perplexa omnis dictio longi amoveretur. Sed quo legentibus certius constaret quasdam voces & phrases usu optimo esse consecratas , annotationes apposui, in quibus
nomina authorum , qui easdem usurparunt, indicantur, non ea mente ut adjuvem eruditos absit enim ut iis dare velim documenta , quibus ipsemet sim edocendus)sed Parnassi alumnos , & complures qui a
multis annis romano sermoni valedixerunt.
In illorum gratiam carminis genus delegi , quod ipsis magis arridet ; plurimos enim , praesertim inter adolescentes, quibus imprimis prodesse velim , videre est, qui solutam orationem suis objici oculis arbitrantur , quoties versus iambici sibi laetitandi offe-Tuntur ; contra elegiae metro se quasi Isomno excitari, suasque aures blando mul-
14쪽
teri laeti sentiunt. Quod quidem confidenter
affirmare non dubitem , nec quisquam verax& sim cerus certum esse & quotidiana experientia comprobatum inficiabitur.
Insuper fabellae b) sententiis scatent ad
b) Tabellae sententiis satent, dcc. Immerito igitur fabellas quidam, quantum in se est, deprimunt, easque nugis anilibus annumerant. Sed spero eosdem suam deposituros sententiam , clim ipsis compertum erit virum clarissimum, qui apud gallos vocabatur M. Iematre de Saei, altissima eruditione & rarissima pistate pariter conspicuum existimasse, se de juvenibus studiosis benὶ meriturum, si, ut ipsorum mores in- dormaret, Phaedrum in linguam gallicam converteret; eius interpretatio anno I 646. edita est, nomenque domini Sancti Albani prae se fert. iopem pretium est referre, quid de fabularum contemptoribus sentiret. Ibena , inquit ille vir cordatissimus in admonitione suae interpretationi praefixa, qui, lor i iis entendent seulementu nom de fabies , en font frappes aug'Dest, O en co
solvent de Paverson ,' iis s'imaginent que Pon vetit leurfaire Ies memes contes qui soni ordinatrement dans Iabouehe des semmes O des nourrices , O qu on tes rabat edans in entretian tout-a- fait indigne de Poe avance , qui nous rend capabies de grandes ch0ses. Mais , certes , nous POMons dire , avec rasson, qv'iti tombent, fanssu iis y pensent, dans Pinconvenient quliti avolent votitu
15쪽
mores insormandos aptissimis quae animis omnium praesentes & obviae esse deberent,
moignent asser, par se mepris gi iis en fora, 'iti ne Ies eonsiderent que par Pecorae ct Peaeterieur , commetis ensanis Ont accoutume de suire , O qu 'entendane parier si Lup O de Pagneau , iis ne s arretent qu'd Iarmcontra des deum betes, fans porter Dur esprit fur Iaviolanee des injustes , doni eius soni une par Dite Mure. Les hommes fages , au contraira , penetrant iusques dans te Joad de ces fabies , y decouvrent de totis cotes des instructions tres-hautes O d'autant plus utiles , qu e les font mele es aveo ces fictions diverti antes.
Idem dominus de Saei in sua expositione noni capitis libri judicum, ex apologo, quo usus est Ioathan, Gedeonis filius, occasionem arripit ita fabulas commendandi. Salat Augustin , Retria ut de certe figura oude cette parabola qu'emplua clara Ioathan , fis de Giaeon, die que ces sortes de fictions ne soni potnt contreia verite , parce qu 'elles sone desinees a s fer queLque chose de veritabis, O que Pimage en est mme utilepour imprimer en quelque sacon plus forte ment dans Ies priis la verite que Pon vovi Dire eatendre, ut ejusmodi fictis narrationibus, inquit sanctus Augustinus, lib. 3. de Mendacio , sed veracibus fgnificationibus , quod vellent, commendat iu S intimarent. Eam ob causam Pius IV. summus pontifex , qui iaculo decimo-sexto, Petri sedem tenuit, Faerno Cremonens praecepit, ut selectas AElapi fabulas latinis exprimeret versibus ; quod hic poeta tam feliciter executus est, ut litteratorum suae aetatis virum eXistima-
tionem sibi paraverit ; sed illo immatura morte pra
16쪽
ut pro varia temporum opportunitate quis que illis uteretur. Sed sententia , elegiaco carmine enunciata, facilius retinetur, altiusque memoriae infixa haeret, qu am si iambico esset expressa. Non immerito igitur hoc metrum caeteris praeposui, eoque libentius, quod
ducem secutus sim Ovidium, qui illud adhibuit ad condendas plures fabulas, quarum fero triginta in ejus fastis reperiuntur, eXem pli gratia: insitus curru ercussus , Cacus ab Hercule superatus , Remus. O Romulusa lupa muttili , Daedalus cereis alis aera pervolitans , &c. Sed quant tim libet valeant, quas attuli, rationes, iis tamen forti non movebuntur quidam viri, quorum peritiam nomenque revereor; si quidem ex magna distichorum multitudine oriri contendunt sonum nimis aequabilem, qui tandem animum defatigat. Sed reponere satis est aliter sensisse
omnes antiquos quorum nullus ex hoc capite
eepto, idem papa ejus fabulas cardinali Borromaeo, quem sancti Caroli nomine cognitum veretur ecclesia , jussit dedicari, dedicationemque libenti accepit animo celeberrimus ille Cardinalis, cujus morum sanctitatem aequabat ingenii acumen. Tandem eaedem Faerni fabulae soluta oratione redditae sunt a domino Dionisio , & magno BOssueto nuncupatae, qui eas suo patrocini0 decora Vit.
17쪽
culpavit clarissimos suae aetatis poetas , qui Iongissima opera elegiacis versibus conscripserunt; nullus eo nomine reprehendit sc Cornelium Gallum, nullus Tibullum, nullus Pr pertium, nullus Nasonem , ex cujus elegiis simul collectis possit exurgere volumen, quod toti Virgilio bis aequivaleat.. e Cornelium Gallam, &c. Nobis supersunt qua dam hujusce aut horis fragmenta, in quibus septingenti-
quadraginta versus continentur. TibulluS elegiacis versibus quatuor libros conscri psit, Propertius totidem, sed multo longiores ; Ovidius eodem scribendi genere compositos quadraginta novem libros nobis reliquit. In primo & quinto fastorum libro extant septingenta& amplius carmina , in secundo I tertio octingenta , in quarto nonaginta quinquaginta quatuor , in secundo tristium quingenta decem & Octo. Nullus tamen inter Veteres author proferri potest, qui Ovidio vitium objecerit, quod gallicὸ vocitamus Monotonie. Nemo nescit a Festo Avenieno, qui quarto seculo exeunte vixit, elegiacis carminibus conditas fuisse plures fabulas, illumque a nemine reprehensum , qu bd tale carminis genus adhibuerit, sed tantummodb incusatum, qubd ispe elegantia careret & ad vocum proprietatem non satis attenderit. Tacere non possim duos nostrae congregationis presbyteros, scilicet Vino tum &Tissarium eodem metro quadraginta & amplius Fontanii fabulas in latinos versus, transtulisse ; eorum interpretatio a doctissimo abbate Gouietio laudata est: in suo opere, quod inscribitur : Supplement au Morari, quod lectores consulere poterunt.
18쪽
P R IE FAT IO. xIREt profecto quidem prisci non minus sani& acuti rei poeticae judices haberi debent,
qu m recentes. Latina lingua erat iIIis nativa& propria; nobis vero peregrina. Hinc ego semper gloriae ducam quod ad judicium aetatis Augusti me accommodaverim, siamque eo metro usus, Cusus exemplum mihi praebuerunt celeberrimi litteratae vetustitis Scriptores , censuramque libentissimi patiar, quae tota conspicuos impugnat authores, quorum tamen poesim dum praedico, Iaudis nihil quibusdam argumentis tribuo, in quibus uberem venam non illaesis moribus exercuerunt. Utinam Fontanius eos imitari abstinuisset in imgeniosis aliquot figmentis, quae consulto praetermisi, quod nemph vel eximiis ingenii fetibus suum pent totum adimi pretium, quando aliquam virtuti labem inferre possunt , mihi sit persuasissimum.
19쪽
AD juvenes morum Alumnos , ut felectas Fontanii fabulas legant O perlegant. a
'Qui sapitis, iuvenes, Fontani vestra libellos
versare assuescat, nocte dieque , manuS. Fabellis aded celebrem non prisca tulerunt Secta virum , nusquam postera secta ferent. Quid deceat, quid non , vates vos ille docebit Plenius argutis lucidiusque sophis. Quae finxere alii, felicius auget & Ornat. ; Esepique , suas reddere novit, Ope S. Quas res cumque canat, subito vis tanta comoenae Obscurae splendent, pondus habentque leves. Quem non festivae delectet acumine mentis, Dum liquido fundit carmine mille sales t
a Fortasse quispiam mirabitur , quod hos ego versiculos fecerim , ut mularum alumnos ad legendas Fontanii fabulas excitarem, quae satis per semet omnium alliciunt animos: sed mirari desinet, si attenderit ea nos aetate vivere qua plerique juvenum , figmentis delectentur anilibus quae sensu sunt omnino vacua , & perfido melle praesens tegunt venenum, eoque tendunt, ut eastos mores corrumpant, aut ad apertam nos train hant impietatem. E contrh selectae Fontanii fabellae , quas latine reddidi, salubres lictoribus offerent sententias, quae , vitio quolibet animos avocant, & ad amorem virtutis impellunt. ra. Sales. Sal proprie est id quo utimur in condiendIs cibis rsal transtate sumitur prodictis ad risum A delectationem compositis. Sales, qui in dicendo mirum, quant lim valent. Cic. Orat. 87. Lepore tinctos attico laico narrat. Martiat. l. 3. Epig. 2Q.
20쪽
Vel tantilla cavens fastidia ferre Iegenti, Delicias animis sufficit usque novas. Credideris Charites totum scripsisse volumen , V rsus tam vario quisque Iepore nitet lSemper & egregia placeat lichi omnibus arte , -
Η .ic natura tamen dux regit una manum. Ut nos edoceant, genu S advocat omne ferarum,
Jamque frui gaudent jure magisterii.
Quin Ie vibus modulis animatae quercuS, arundo, Verba per alternas dant referuntque moraS.
Vos risus juvat λ Hic votis juvenilibus apta ,
Innocuos risus laeta cam cena movet.
Appetitis flores t Hic dives copia florum , Queis nec sol ardens, nec fera bruma nocet. Si juvenes, jam mente viri, fructum insuper optant, En ollis fructus suavis & uber adest ,
Tollere quem nescit Iairo , corrodere vermis, Damnosum tempus quem vitiare nequit. Copia sunt florum , Verborum mira Venustas,
Et joca mille, operi vividus und3 color. Sunt simul & fructus, vitae praecepta regendae Qui semel hos carpit, carpere rursus amat D limque tenent bIanda captam dulcedine mentem, Virtus illectum pectus amica subit. Quis, modd si sanus, tanti abnuat arte magistri. Ingenium & mores excoluisse suos λauto subdidit eos. Plin. lib. s. c. 1 ff.I4. Susscit. Suffcere pro suppeditare , administrare. Aut illae pecori frondem, aut pastoribus umbras Suffciunt. Virg. Georg. t. a. F. 439. Posthinc digressus , jubeo frondentia capris Λibuta suffccre, aut fluvios praebere recentes. Idem. Georg. l. 3. F. 3. . Diuitiaco by Cooste