장음표시 사용
11쪽
xa IANI NICII ERYTHRAE Icesse suit eas iterum ac serpius praelo committere. Quamobrem unus ex bibliopolis urbis , cum, die quodam , ante tabernam suam , praetereuntem Gregorium
aspexisset, Hic, inquit. est ille, qui suis libris, saepius im- Pressis, bibliopolas plures, magnas ad divitias opesque perduxit. Nihil illi facilius fuerat, qnam suos hos commentarios. longissimis disputationibus, ac iitissimisque meditationibus,quemadmodum a pluribus praestanti ingenio ac doctrina viris factitatum esse videmus, aucti res ac locupletiores efficere; quod ea omnia, longo studio diligentiaque collecta atque disposita , in sua literaria supellectile numerarentur: sed , dedita opera id a se praetermissum ajebat, quod spes sibi esset, fore, ut melitis de sacrae Theologiae studiosis mereretur, si omnia rerum capita,quae in ea facultate continentur,ex linmenso
prope spacto , in exiguum sane gyrum compellerentur, ac brevi, facili, perspicuaque via ac methodo traderentur. Id quod est egregie ab ipso persectum. Qilae res, main mi argumenti loco esse debet suin mam illum atque perinsectam ejus scientiae notitiam egregie animo comprehensam habuisse. Per annos sedecim Gregorius Ingol- stadiense oppidum Gymnasiumque , doctrinae suae lumine , apud omnes gentes nobile atque illustre reddiderat: sed, utpote optime de hominibus illis ineritus,octo alios annos superioribus addidit: quos ibidem. maximis gloriosissimisque laboribus seriatus , exegit : cum interea summis esset viris honori, literatis venerationi, hostibus catholicae fidei terrori atque sormidini. Verum,nocissilum oportebat, sed necesse erat, ut tam clarum sidus non uni tantum eidemque remotissimae orbis terrς parti luceret , sed in Urbem , omnium terrarum arcem,tratissatum , radios inde suos latius longiusque diffunderet. Romam eum evocandi causa fuit inopinatus Zc immaturus P. Mutii de Angelis, summi Theologiae doctoris, interitus, in cujus locum alter erat subrogandus.
De quo Mutio nihil dicam amplius, nisi, illud Angeli in
eo cognomen apte dignoctve in loco fuisse collocatum: in m. ob insignem ingenii celeritatem perspicacitatemque, tum etiam , ob suavissimos mitissimosque ejus mores , nulla amaritudinis labe conspersos. Sed quid mirum
12쪽
PINACOTHECA ALTER A. Tum est. tantam in eo vim suavitatis fuisse, cum sel, ain maritudinis receptacuIum , in ejus , post mortem ins cti , extis, non apparuerit Quae res, prodigio similis. poeticae facultatis in Collegio Rom. studiosis mat
riam attulit, qua, vario carminum benere, argute elellanterque,in ejus pene prodigiosam lenitudinem animi. Iuderent. At Gregorius, ubi Romam attigit, quae Urbs.futura erat theatrum illius ingenii, & voce erudita diagnum, simul auditus de probatus est, ae singularis propemodum doctor existimatus. Sed vix Theologiae docendae munus exequi coeperat, cum traditam sibi praesecti studiorum provinciam accepit, summauue eorum cum laude administravit, qui dabant operam lueris,quiaque , in eo studiorum, quibus ille praeerat, genere, pri cipes habebantur. Sed nulla adhuc illi , Clementi vi II, qui tum Petri cathedram obtinebat, ejusdemq. aulae. f cultas obtigerat declarandi, quis eget, quantumque ingenio ac doctrina valeret; cum fuit ante ipsum Ponti
gravissimis acutissimisque disputationibus, P. Ludovici Molinae suscipienda desensio, de eo, quod attinet ad societatem consensionemque divinae gratiae cum libero h minis arbitrio. Quae controversia quia illustre ejus nomen reddidit, eumque in maxima apud omnes existismatione 6c gratia posuit, cogeret me, ut quaedam, quae in ea causa ventilanda excutiendaque contigerunt, paucis exponerem ,n i si & loci, ubi disputatum tuit, revere
tia , & negotii ipsius indoles tbnerrima, mihi silentium inponeret. Accedit, quod summus Pontifex grmissimo
edicto caverit, ne quidquam eorum, quκ tunc gereba
tur illic, vulgaretur. Vnde ergo solidi quid contaret mihi quem nee suspicione nec incerto partis alterius relatu niti oportet φ Hoc interim notum omnibus est, quod Clemens tant. cuin summa ipsius, erga Gregorium, voluntatis significatione, eos illi honores habuerit, qui vix praestari cuipiam solent; ut mense Martio in ea disput
tione quae ceteris finem attulit, cum Gregorius ita vehementer ex stomacho laboraret ut stare non posset,atq;
Pont. ejus esset audiendi in primis cupidus, sedentem, disputationi operam dare permiserit. In quo ille deci rare visus est, quanti hominem faceret, cui id concess
13쪽
it, quod ipsis etiam Episcopis denegatur. Interea , cum morbus illi fieret amplior , adeo , ut medicamentorum vi aliqua reprimi vincique non pollet, de medicorum sententia experiri placuit, num Neapolitani litus amoenitas , ac saluberrimi suavitas aeris , aliquam laboranti opem afferret. & amissam valetudinem recuperaret. Nulla vox est , quae honores . atque omnia ossiciorum genera, ab humanissima illa civitate, ac praesertim a primis ejus proceribus, in illum exhibita , possit exprimere. nam, quidquid dixerit, minus erit. Dabat operam unusquisque , ut tantum virum, tantorumque merito rum fama notissimum, morbi injuria amictuin, sublevaret, & in veterem amissae valetudinis locum revocarer. Sed frustra haec ab illis opera suscepta est. nam , cum
jam morbus ita invaluisset, ut ejus viribus obsisti non posset, coactus est Gregorius illi cedere. Itaque, multis editis pietatis egregiae signis , magno bonorum literatorumque omnium cum luctu. in villa Tiberii Carassae, Bisiniani Principis, diem obiit supremum , annos natus uatuor supra quinquaginta. At, simulac Inpol stadiumuit de Gregorii morte allatum , in qua ille urbe tot annos, tanta cum gloria , vixerat, Grinnasium illud, deberi a se tanto hominis ingenio ac virtuti existimavit, ut elogium, quod subjicitur , marmoreis incidendum tabulis locaret , quod esset de perpetui sui erga illum animi testisnonium , & vivam illius apud posteros memoriam conservaret, atque immortalem, si fas esset,
Gregorius de Valentia, Merimnresis, Hispantu, Sacra Theologiae. Doctor, inter Theologos sim temporis nulli secundus, Parisiis vehementer expetiim , a Stephano, Polonia Rege, diu postulatud. praeclarum hu's Acade
mta decus , In qua annos xx I v commorasus, cum Sac.
Theologiam sexdecim annis continuis , magno audito
ram plausiu sfruλι Decundissimaque eruditionis propagatione, docuisset . at aue interam, ιn omm controve parmn genere , contra Haereticos quam multos, compluribuου libris editu , nunquam non victor , egregie dimicasset, universamque Scholasticam Theologiam , qua
14쪽
uor Commentariorum tomis, eommemorabili opera i I trasset, immortalem nominis gloriam adeptus , ammc Io I x CVII I, superiorum Horum volunt te, Romam advocatu. est, cum illic. partim Sae. The
logia Professor, partim supremus in collegio Me. Iesiustudiorum moderator , aliquando clarissimuου vixisset, demum, assiduis labori ου fractiu, is inveterata agriatudine confiumim Neapoli, quo , valetudinis causa , ager concesserat, e vivis, semper victurud , excessit, xxv Aprilis, anno C co I, atatis in V.
s T R o Z T A. SI quisquam Reip. in qua natus est , utilem op ram praestitisse perhibetur, in his non postremum obtinet locum Io. Baptista StroZZa Florentinus. Nam, dum vixit, assiduam dedit operam , quod in ipso fuit,iat magno civibus suis usui esset. Atque , si melius de Ree. mereri dicendi sunt ii, qui probos illi cives, atque,
optimis Inoratos moribus, praestant, quam qui urbes , sua pecunia , moenibus cingunt, aedificiis exornant, opibus augent, quanam alia in re Io. Baptista studium suum posuit,nisi ut civium suorum animis, detractis vitiis, viris tutes insereret 8 In quo magnam meruisse laudem existimatur. ac merito. nam, ut urbium incolae, opibus ac divitiis abundent, ut aedificiis amplis & illustribus habitent , ut pulcre muniti sint muris, si tamen in illis avaritia , luxuria , scelus, perfidia , & inscitia versetur, divitiae sunt civibus suis oneri atque miseriae, quod sint fomenta vitiorum; tum , elegans urbis species dedecori, quod honestius corpora, quam animi, habitare dicaniatur 3 munitionum moles nulli sere usui, quod , nisi vitia ab oppidis exulent, centuplex murus rebus servandis sit parum. Summa igitur cum lande , omnes ille artatis industriaeque suae nervos in eo contendit,ut patria iis rebus pollens existeret . quibus verae Rerump. fortynae continentur. Etenim praeclara adolescentium ingenia , quae
natura, ad omnes egregias artes , tanquam Inchoaverat
atque dolaverat, excipiebat, ut expoliret atque perfice
15쪽
16 IA NI NICII ER UT ARIE Iret. Erat ille Philosophicis ac Theologicis doctrinis imstructus, Graecis ac Latinis literis doctus, poeticae sa- .cultatis ita peritus , ut non cum aequalibus suis solum. sed cum majoribus etiam natu poetis, compararetur.
Has ille disciplinas , in instituendo docendoque pruden tissimus , juventutem edocebat, & quotidianis, domi suae, disputation hus exercebat, ac saepius, quod umbra tili illa institutione didicerat, in pulverem & solein co-pebat educere. cujus rei magnam illi facultatem dabat Insignis academia , quae litis In aedibus , magno literatoinrum omnium, qui estent Florentiae , concursu , celebrabatur. Quae vero ingenia , fortunae culpa , ne emergerent, oppressa cernebat, suis ipse opibus ac facultatibus, . quibus erat amnens, sublevabat libros, vestem, cibos, habitationem, omniaque ad necessarium usu in illis praehendo. Vtinam eorum non nemo , si non rem, parem tamen voluntatem ac studium, eidem emetitus esset, ne , , te odium pro amore, injuriam Pro beneficio , rependisset. Erat oculis, pituita E capite defluente , Plus iquae calamitas multos ejus familiae viros in vasit . sed ingenii acie perspicaci, judicii acumine acerrimo. Mortuus in patria , triste omnibus sui desiderium reliquit. sed ejus obitus iis luctuosus fuit in primisi, qui multum Ingenio, parum verba fortunae muneribus instructi, ducem, magistrum , patronum, ac regem, sibi ereptum
. H o R T I N V S. Horti, urbs, nulli earum, quae in Faliscis numera tur. antiquitate ac nobilitate inferior, Phoebi Musarumque deliciae, sere semper praeclara hominum ingenia, ad omnia elegantissimarum artium studia,&ad poesin in primis apta , produxit; quae, tanquam flores eximii, odore & amo uitate,non uni tantum civitati,sed omnibus .mpud quos Graecae Romanaque literae vigent, essent voluptati, admirationi, ac laudi. Mitto eos, quos Philosophiae ae Iurisprudentiae laus nobilitavit, ex iis, qui, cum aliarum etiam Iaudandarum facultatum gi
16쪽
PINACOTHECA ALTER A. iuria florerent, poesin etiam sunt amplexi. Ita Horti Iu- Iio Roscio, nobili apud suos genere nato , delectantur, ut non alio magis cive dc alumno glorientur,neque main eis se jactent. Hic admirabili quodam naturae ipsius ha-itu , ac prope divino, praeditus , cum eximiam hancillustremque naturam ad omnium rerum magnarum a que artium scientiam contulisset, quid mirum, si orator, H Poeta, omni laude cumulatus, extiterit ' Etenim, nisi oratorum ac poetarum , ex rerum cognitione, efforescat ac redundet oratio , tanquaIn cassa nuce inanior, negligatur ac repudietur necesse est. Itaque tanta vis
ingenii, ab omnibus, qui tunc temporis magnum in Ii-reratis viris nomen habebant, . primum cognita, non enim insignis flammae cujuspiam splendor latere diutius potest, quin suo se Iumine prodat, tum adamata, deinde expetita , postreino exculta omni ossiciorum genere est; sed in primis, ab Aldo Manutio, arctissimo sibi amicitiae vinculo constricta. ac ita illum placuisse Mannistio , tantum in ejus laudibus pondus mea sententia habet , propemodum ut ceteris anteponendum esse videatur. nisi enim summa ac prope singularis,in ejus ingenio iuue doctrina, vis boni fuisset, nunquam ita a tali viro coli diligique potuisset, ut vix suidquam in amore la .rit ardentius. cujus viri eruditio , a majoribus ipsi suis quadam quas hereditate relicta, ita deinde, perpetuo labore studioque, suis est opibus aucta , ut parenti etiam ipsi Paulo, quo tum in his literis humanissimis nil habebat orbis terrae praestantius, esset admirabilis. Quanta autem inter Aldnm & Iulium necessitas amicitiaeque usus intercesserit, declarant epistolae, quae extant impressae, & eruditorum manibus teruntur, tum Manutii ad ipsum, tum ipsius ad Manutium . scriptae. Sed, quid tam eorum, qui se literis abdiderunt, ostendit industriam , quam quae potuerunt ad communem afferre fructum, at que in conspectum lucemque proferre t Sunt in medio complures ejus orationes , ab ipso editae, in quibus de
orationis copia & sententiarum gravitas,& elegans ver borum comprehensio, atque artisex etiam stylus , apparet. Summa omnium eum voluptate leguntur epigrammata , elegiae, odae, & sacrorum carminum liber: quae B omnia,
17쪽
8 IANI NICII ERYTHRm Iomnia admirabilem ejusdem ad poesin indolem, ae divinum illum spiritum, quo poetae dicuntur amari, mire
testantur. exstant elogia militaria , tanta cum fide, indu stria , ac sermonis majestate conscripta , ut ejus ingenii magnitudinem , candorem animi, ac magnificum orationis genus, ante oculos ponant. Attigit etiam Rem p.
ac, pluribus & maximis muneribus functus , in gravi atque dissicili provinciae cujusdam administratione , vi tam reliquit.
FRanciscus Balduccius, Panormitanus, Siculus, fuit
ingenio magno; quippe qui, naturae bono, sine multis literis, quibus vix tinctus erat, eo mihi pervenisse videtu , 'uo alii ejusdem aetatis, omnibus liberalibus disciplinis instructi, Graecis ac Latinis literis docti, mulic praeterea labore multaque indu stria , adspirare non potuerunt ; non quia illis ingenium , sed poeticum ingenium defuerit. Erat illi genus dicendi elegans, sublime, magnificum, succi plenum, perspicuum, dilucidum
sententiae graves . concinnae, acutae, venustae. Dictitabant, venisse eum Romam , quod non liceret illi esse ii atria , eo quod hominem occidisset, & mulierculamecum adduxisse , ex qua liberos, tum virilis tum Deminei sexus, susceperat. Extat in suis carminibus oda, qua filiolam, Clementia nomine , quae infans in cunis excesserat, Etruscis elegantissimis versibus deflet. Sed mas , inopia cogente, se insinuaverat in domum meritricis cujusdam locupletis ac nobilis , ex qua pauculos interdum nummos , stipis gratia , reserebat. at, cum die quodam, ab ea aere gravior domum se recepisset, Balduccius, ex
temporaneo carmine, manum, quae tam large munera
praebuisset, in caelum extulit, Illudque per eundem puerum ad meritricem misit. Aderat ibi sorte, vir diatus, poeta summus, amicissimus meus , qui aliquot ante au- nos est mortuus: huic meritrix carmen legendum dedit. quod simul ac legit,admiratus est divitem hominis pauperculi venam. Florebat, per id tempus, Romae, Academia Humoristarum, magnoque erat apud OmneI gentes Diqiligo: by Coosl
18쪽
PINACOTHECA ALTER A. I tes honore ac nomine. in hanc Balduccius ab Henrieo Falconio , acerrimo optimorum ingeniorum aestimatore, introductus est: in qua, simul auditus, & probatus est. Coepit tum, viros nobiles ac divites, suis ea minitas, spe mercedis ac praemii, laudare.nec sua spes illum fefellit. nam h pluribus magnam interdum vim auridi argenti capiebat ; qua secue inopiam tolerare potuiΩset, si nummis uti scivisset, neque homo, suavia in praesentia quae essent, prima ducens, neque parum consulens in longitudiuem, totum, quod esset datum, statim dissipasset. Quamobrem, cum, praeter poeticam facultatem, qua nemo unquam factus est dives , nullum aliud esset illi artificium,quo se tueretur, nisi librarii ars, uam aliquandiu exercuit . cogebatur, mutuam ab amicis pecuinniam, quam nunquam redderet, petere. atque ipsi etiam creditores ita dabant, ut qui se nunquam quidquam ab eo recuperaturos existimarent. sed, cum saepius eundem piscis ad hamum recurreret, neque mutuitandi finem faceret, eorum non nemo, Ecquando, Mebat, expleberis i modo tibi dono dedi, decem videlicet aureos num mos, & nunc alios decem petitum advenis. Cui ille, iracundia , supra quam dici potest, elatus, respondebat,
Quid somnias de pecuniis, te mihi dono datis egone
tuis nummis egeo t ac mox potero te pecunia Obruere,
mox tibi auri argentique fiscos ob os objicere, si expectandi copia erit. Sed, cum inanis semper incederet,nee dicta sonarent, cogebatur, nisi inedia confici mallet, invocatus , amicorum mensas obire; quamquam satis sua sponte alienis escis studebat. Ac tandem invenerat tonsorem quendam , qui , sive misericordia motus , sive animi magnitudine ductus , cum mane tum vespere communicabat eum mensa sua. Verum illent erat plane contumax gloriarumque plenissimus, illum s bicibum non gratis praeberi, sed tanquam debitumae longe infra meritum suum, persolvi, existimabat: adeo ut, die suodam, cum magna esset piscium caritas in macello, pisciculos minutulos aliquot in prandium coemeret. Tum Balduccius, tanquam si insigni aliqua injurias sectus esset, minaci ore , irata voce, ardentibus Ocu
19쪽
ao IANI N I CII ERYTHRAEI principem t itane tibi dignus videor , quem illudas' tu ne hos mihi pisciculos ausus apponere , tanquam si ensem homuncio unus de multis , . ac non , inter omnes,
plane singularis' vel haec puls, quam insulsa, quam conintra animi mei sententiaini at te decet facete animadvertere animum tuum ad animum meum, curamque adhibere, ut praevolet, quo ego velim. Ac multis praeterea
aliis gravioribus verbis hominem verberavit, tantu in quod non fustem in manus sum sit , domoque praecipitem illum ejecit. At tonsor , qui multos jam menses admirabili patientia toleraverat incredibilem hominis conistumaciam, atque fastidium , tandem victus , Itane, inquit, agist Surgensque , obtorto eum collo h mensa surripuit, atque extrusit hominem soras. qui, ut erat mappa ad collum alligata, hinenti similis , per viam excurrens , exclamabat, Vestram opem , populares: hic
Busiris , hic Lycaon, violavit hospitium, violavit hos-I itium. Locavit deinde operas suas, in scribendis episto-is, Io. Antonio Ursino, S. Gemini Duci. cui cum ejus oratio nimis putida, nec, quae satis eos deceret ad quos scribebatur , videretur , ad manum eum potius quam
ab epistolis habuit. Illud vero homini iracundo, & magna sui ipsius opinione inflato , quasda in quali faces ad-
Inovebat, 'uod Dux, ad corrigenda atque emendanda ipsius carmina. cocum accersiri juberet, qui, domi suae, universae familiae, coenas & prandia coqueret. ferebat enim indigne , sua scripta , quae ceteris anteferebat, in coci existimantis arbitrium vocari. itaque se domo illa , quantum potest , eripuit. Neque ita multos post annos , exceptus est domo , a Duce Brachiani; verum , ob morum importunitatem, quibus ferri tolerarique non poterat, coactus est brevi, alium dominum, alios Lares, aliam urbem , aliam civitatem exquirere. At Neapoli,
ubi principi cuidam viro in servitute se dicaverat, cujus
uxore mulier alia nulla erat pulcrior, duo contigerunt.
primum , per viam publicam iter facienti, nescio quid sit perne E fenestris dejectum, in oculos incidit, quod statim ab eis lumen exulare coepit; quamvis illud redux factum sit postea, egregia medici cujusdam excellentis opera. deinde, captus amore dominae, eo insaniae evasit,
20쪽
PINACOTHECA ALTER A. 2Lut, cuin aeger in lecto decΠmberet, in culcita, ira ut eratrinteis involutus,eo deferri se jusserit, qua erat mulieri transeundum: quam ut venientem aspexit, coepit clamare , ut sibi, ex amore ipsius laboranti, suppetias ferret, neque se tam mi sera affici aerumna sineret. Aenon potest satis narrari, quain lepidos de se ludos jucundosque praebuerit Reversus Romam, cum non esset 'unde viveret, cogebatur quotidianum victum a cau- Pone , credita pecunia, coemere. sed cum solvendo non esset, nec quidquam cauponi praeter verba praeberet, j dicis decreto sibi addictum, a lictoribus in carcerem ra- .pi curabat. sed , celeriter aderat vir aliquis dives , qui Percontatus, quanti esset addictus, tantundem pro illlo solvebat. Quod saepenumero erat faciendum: nam identidem ad eosclem inopiae fluctus revolvebatur; quibus fluctibus ut se eriperet, de tanquam ad littus scapham adverteret, saepius ab eisdem abreptus est, di tanquam in
profundum abstractus: hoc est, nihil propius est factum. quam ut ille, dum se ab inopia studet eximere, sub fuste vitam finiret. Venerat Romam a Caesare ad Irbanum v I II missus orator , ita dives , ut Picos divitiis superare diceretnr. in hunc, solito suo aucupio , Balduc cius carmen scripsit, illudque, tu membrana elegantibus sane literis exscriptum, de coriaceo tegmine, multo auro interlito , septum, illi tradidit. ac primum orator ita delectatus est munere, ut jusserit, trecentos poetae,
di quo ornabatur, nummos aureos numerari. sed , cum
postea legisset, scriptum in eo , se, Oratorem, a Caesare,
ad praestandam Vrbano obedientiam missum , iratus, revocavit decretum de trecentis aureis nummis, ac pro illis trecentas plagas eidem infligi mandavit. nam Caesares, non obedientiam , sed cultum 8c honorem , Rom. Pontificibus a se deferri debere contendunt: qua de re, per eos dies, tantis viribus tantisque contentionibus actum fuerat, ut nihil magis. neque tantulum morae intercessisset, quin imperata perficerentur,nisi orator a quμbusdam bonis viris suisset inhibitus , qui persancte assirmabant, id ab homine imperito , non astu neque dolo, sed inscitia vel incuria, fuisse admissu in. Neque mentie bantur , in defendendo: nam quibusdam in rebus, non
