장음표시 사용
221쪽
PINACOTHECA ALTER A. 223bitum ; ac tantam denique vim incendii intus in visceribus aestuare sentiunt, ut, cum ferre non possent, primo mane , se lecto in terram fecerint, ac singula sit guli ahena corripuerint, gelida aqua impleverint, ita eamque nates deiniserint. sed , tanquam si non in aqua frigida sedentes, ab aestu relevarentur, sed in Phalaridis tauro inclusi essent,plorabant, clamabant,se uri, inflammari, ince i. accersitur medicus; adest. qui, ubi eos videt, ita demersos in aqua , cachinnos extulit; rogat, ruid sit. cumque de potione illa , quam ebiberant, auisset, multo est majores in risus effusus. Sed tandem, quo iseris auxilio esset, jussit refrigerantia quaedam , clysteris ope, in viscera utrisq; infundi. Hic igitur,quem deformavi, habebat nescio quid negocii in oppidulo, ab eo, ubi ipse habitabat, quatridui fere via sejuncto. comis mode ergo, atque A itineris ratione. viaticatus,equum conscend1t, viaeque se tradit. noctu , venit in quoddam castrum & ad cauponem divertit. erat ejus castri dominus , Comes quidam saevus, acer, iracundus , impotens animi; qui primum, caverat edicto,tum, sigillatim ca
ponibus praeceperat, ne quemquam tecto reciperent,
prius quam coram sibi stitissent. Caupo, qui existimaret hominem hunc liberalem , & quia de via sessum aspicerer, noluit, ea insuper molestia assicere , ut ad dominum
mitteret; sed plena ac pingui coena resectum, statim in lecto collocavit. tum 1pse Dominum adiit, atque. apud se hospitem esse, narravit. at ille , stomacho & iracundia, supra quam dici post , elatus , Itane , inquit, imperio meo praesto es, furcifer Et, qua erat animi impotentia , n hil propius est factum, quam, ut illi inisero fustem in tergore frangeret, aut pugnis in ore sementem emceret. &, Nisi mihi, inquit, exhibeas tuum istum hospitem , tam delicatum , ram nobIlem, excludito mihi oculum , si non mactabo te atque illum infortunio. Caupo, domum reversus, hospitem, alti ri somno oppressum, atque stertentem, offendit; impellit , excitat; atque , Tibi dominus adeundus est, ait, ille, somni plenus , Ne mihi molestus sis, inquit; sine ,
dormiam. ac redormire protinus coepit. caupo instat,
urget, impellit; excitatum admonet, ut surgas. tandem
222쪽
ar I A N I NICII ERYTHRAEI. dem ille aegre a somno distractus , sarcinas suas poscit, di cauponi atque domino mala multa ingerens , ad C mitem venit. qui Comes , tristi ac severa fronte, Cur, inquit. 6 hospes. ex edicto meo, simul ut pedem in oppidum intro tulisti, non recte ad me ibas Quia, reis spondit, nota putavi, mei similes ea lege posse constrin-pi. At nesciebat, quem Ipse crabronem Irritaret. nam,
hoc responso, vehementer Comes offensus, ficis, inquit, quanti te ac tui similes facio quanti eam, quae mihi latrinam lavat: ac nisi te ex hoc oppidor, avibus atque auris ocius, ejeceris, faciam, ut hujus diei locique, meique, tibi immortalis ac sempiterna iit in emin se mem ria. Ille , qui Comiti repugnare non auderet, nescio quid secum mustitans, abiit, atque extra oppidum, ut potuit, sub quadam quercu, nocte Illa quievit. Ρ
stridie mane , cum Prosectionem ordarer, ecce tibi duo, qui Comitem ajunt opere eum maximo evocare 3 velle enim se eidem satisfacere de eo , quod proxima superi re nocte nimis in eum acriter violenterque dixisset. Ille negare venire, nec Comitem flocci facere. Sed tandem,
multis precibus exoratus, se est pallias adduci. Quem ni hospes aspexit, in ejus collum irruens; excusavit, quod iracundia summa esset; ac, se nolle , ait, dictum , quod dixisset. eadem opera jentaculum jussit afferri ; quo ille mirabiliter recreatus, multis magnisque Comiti gratiis actis, repente evolavit E conspectu Comitis , cauponis, di castri dii neque quisquam, ob coenam , vel hospitium, plus illi molestus fuit, quam si nunquam illuc venisset.
Verum, metuens, quod vix poterat credere , ut immunis abiret, retorquebat saepe oculos ad illud oppidulum,di,quidquid obstreperet. vocem cauponum, te revocantium, esse credebat. Sed , quemadmodum, malis initiis orta , deteriores sere semper exitus solent habere: ita etiam . bene coeptis , prospere seliciterque cuncta succedunt. neque, uti temere sortuna incipit bene vel male mortalibus iacore, ita temere desinit, sed Iu dum utruinque pertinaciter ludit. Itaque fortunatus iste
non habebit necesse, suintus iaciendi gratia, marsupium exenterare , sed cratis altera sibi advenienti coena pra hebiIur. nam vel pere aliud oppidum ingressus,more suo
223쪽
PINACOTHECA ALTER A. rasin hospitium ad cauponem divertit, coenat, decun bit. postridie mane , turgit, cauponem vocat, rogat ut rationem conficiat, quidque sibi pro coena, quam comis ederat , debeatur, enunciet. seque ad prosectionem comparat. Sed interea dum caupo adest, dum ratio initur, dum equus ornatur, compotatores quidam, qui probemadulsam habebant, inter se de nugis rixari coe-Perunt ; res h verbis ad pugnam & ad manus venit. cau-Po , exanimatus, rationes conficere, quas inire coepexat, desinit; nullum de coena verbum amplius facit;sed. hospitis genibus advolutus, orat eum , obsecrat, ut se in illorum controversias interponat, pugnam dirimat . sibique subveniat: nam , Si quae caedes, Inquit, hic fiat, numquidnam dubitas , quin perpetuo perierim e edicta sunt acerba, praetor severus, ego semper infelix. Quibus ille precibus motus, ibat, ut cauponi operam da-xet. Sed repentinus lictorum concursus duas res fecit illi compendix; nempe diremptionem pugnae, inter ebrios commissae, Ac solutionem coenae, quam obligurierat. nam, cum mallet sibi cavere, quam cauponi, atque id ipsum metuens,quod ille, videlicet, ne raperetur in cariscerem ; equum conscendens,se,quantum potuit, ex oppido illo proripuit. conquisitus est postea in omnibus Popinis,non tam propter coenam,quam ob testimonium, quod Ipsi Praetor, de ea pugna, denunciaverat. Sed ille jam fecerat, quod servus malus; nempe in pedes se doderat. Iurarem, bonam fortunam iter una cum eo secisse: nam tot illi commoda evenerunt, quot ne optare quidem sibi quisquam, nedum sperare, sine illa , ausus esset. Quid autem illi in caupona contigerit, inquam, ea quae consecuta nox est, divertit, accipite, ac, bonam sortunam cum illo fuisse, negate. Aberat haec caupona ab oppido , quod petebat , millibus passuum circiter octo ; in quam manipulus quidam furum, quidquid, ex proximis villis , ovorum , gallinarum, caponum , vini, succidiarum, diripiebat, omne congerebat; ex quo facile fuit cauponi, eam homini , gutturi dedito, coenam apponere, quae maxime in illius ventris rem esset; adeo ut deliberaret, utrum aliquot ibi dies commoraretur , an statim discederet. Etenim, ita lepide ac nitida
224쪽
n)ςxuere, atque inde sese sita q/mi xeye, sibi ido capite suo so tibi,' 'Cel 'ς geret, ubi
225쪽
r INACOTHECA ALTER A. Ir sua insidias sibi ab illo parari putavit. quamobrem , con silio cogitationum suaru in advocato , non varie, sed cunctis sententiis, decernitur, nisi ad cavendum paratus esset , suo capiti infortunii balistam intendi. quamnam igitur rationem ut a3 ipso caveret, inivit cum aliquandiu hauisset, homo acutus excogitat, domum suam hominem invitare, & tantisper, dum ille ibi negociaretur , asservare apud se , vinctum catenis atque compeiadibus : sed quibusnam i num ligneis i minime. nutriserreis ' multo minus. at quibus t escariis, hoc est, apud mensain plenam , eum esca atque potione vinctum habere . itaque non dimittit tempus , sed simulata amicitia , hominem occupat prior: s alutat, advenisse gaudet , domum suam invitat. Non fuit diu luctandum
cum eo, ut oblatam sibi occasionem arriperet: nam statim manus dedit, ac se victum esse consessus est: neque minori cum alacritate , nova ac certa spe cibi, tanquam funiculo aliquo capistratus, praeeuntem illum sectabatur, quam bos vel equus dominum, cum plenum . praesepe, ut ibi eum vinciat, adducit. Omnino,oad ille apud mensam meticulosi illius rostro deliga-us est, haec fuit ratio illi vivendi. interdiu , suo operam dabat negocio , noctu ostensum ad praesepe se recipiebat: & quamvis se observari sentiret neque enim erat tum stultus, ut , apud animum illius, metum pugnare , non intelligeret, in nimis tamen pulcros ludos, ex tam inepta hominis calliditate sumebat. unum 'displicebat. quod opinione celerius sua ad exitum negocia festinaia ent: voluisset enim hominem diutius exedere. quamobrem hospitem adiit, narrat, rebus suis, quarum pratia in oppidum illud venerat, a se rite constetis, nihil jam esse reliquum, nisi ut domum rediret ad suos: gratias agit. quod se tam liberaliter ex suis cibariis tractasset: operam illi suam pollicetur ac desert. Illico nova homini suspicio incessit, propterea hunc a se abire. ut aliquo occultatus, se ex improviso , ac de inlidiis.
aggrederetur atque opprimeret. ac secum, Mox, ait, experiar, utrum vere hic abeat, an simulet se abire. &in eum intuens, Num te fugit, inquit, itinera omnia
esse infesta latronibas i ea igitur te lege dimittam, si P α duog
226쪽
ara I ANI NICII ERYTHRIE Iduo tecum, quos comites itineris dabo , venire sustianeas; qui tibi commeatum etiam omnem large praebeti curabunt. Tum enimvero ridere secum ipsemet coepit , ac, Scilicet id unum, inquit, deerat felicitati meae, ut reditus prosectioni similis inveniretur. Sed videlicet
ignorabat, bonam fortunam , qua illuc comitatus advenerat, re bene gesta, reversionem, cum ipso parare. it qua, ne verbum quidem addendum putavit; verum,lauis
data hospitis in se benevolentia , Facerem tibi, inquit.
injuriam , si tantum , a te mihi ultro oblatum , beneficium repudiarem,suspectis praesertim itineribus.Quamobrem, ut praeceptum erat, reductus est domum a atque
eadem opera ipse solutus est sumtu, hospes suspicione.
ΡRaedicta narratiuncula, ad se aliam attraxit . in e dem Academia habitam, qua , vasta nebulonis cuinjusdam ratio, ut se litium molestia liberaret, exponitur. Magnam nonnullos sapientiam, simulatione stultitiae. texisse, proditum memoriae ac literis est a idque propte. 'ma, ut commodum inde aliquod aucuparentur, vel paratum sibi infortunium, capitis sui peste, depellerent.
Quis nesciat, sui de ceteris taceam vissem, ac L. Bruintum , multum , temporibus tas , sapientia praestitisse e Et tamen eouam alter, liberali uxoris suae consuetudine devinctus , ne sua cum aliis Graeciae Principibus , Tr jam abeuntibus, arma conjungeret, causam non eundi, ex insanias simulatione . quaesivit; alter vero, qum P triam dominatu regio liberaret, seque vitamque suam Tarquinii odio Levitiaeque surriperet, eam, quae in ipsis erat, sapientiam atque virtutem, stultitiae integumentis obduxit. Similis fuit ratio, non multis ab hinc annis, Balduini cujusdam tonsoris. nam , quo se litium quarundam molestiis eriperet, ad simulationem stuItitiae ,
se ipse dolis effinxit. At iacio injuriam Vlyssi ae L. Bruto, cIarissimis viris, eum de Balduino tonsore subjicior sed malo , eos mihi habere iratos, quam , tam doctum hominis plebeii dolum oblivioni non vindicare. neque illum iratum vereor, si rescieriti immo maximas mihi gratias
227쪽
pratias habeat, ac magno se honore affectum existimet, quod, cum duobus, omnis fere memoriae clarissimis vixis , comparetur. Ac propter eos , qui illum non noverunt . hic est, ventriosus quidam, Obesus , capito, qui tonstrinam Romae satis celebrem habet. & sane , homo est voluptarius, iracundus,cerebrosus, magnae escae, sed Ionge majoris vini; omnes, quotquot sunt Romae cau-Ponias , & cauponum nomina , memoriter nominat 3rum , quidquid in unaquaque cella vinaria est vini, seu albi seu atri. seu lenis seu asperi, novit: quas alii emunt Curas ac negocia, ille odit, atque abhorret e sed in primis , est iugitans litium : vineam, extra portam Collinam, possidet, quae agri fertilitate, regionis amoenitate, coeli salubritate , eum nulli aliarum villarum cedat, fit, ut de ea veterator quidam, qui oculos ad eam adjecerat, Iitem intendat,& hominem quietissimum,quam tumultuosissime adoriatur. Homo callidus coepit excogitare, quemadmodum eam se molestiam amoveret, & in alium transferret. ac statim' venit ipsi in mentein alter
tonsor, Vlyssi nomine, 'τα Ghitam , sororem suam, habet in matrimonio : hier' ii videtur incus idonea , supra quam suas fallacias e ,sat. ergo , sub initium Quadragesimae, coepit repente , abrepto gladio , insectari
omnes domi, aliena loqui clamare. nic omnes accurrere, retinere,mirari, derepente eum esse h mente depulsum, qui paulo ante valuisset. accersitur Ulysses; adyo . Iat. ubi Vlyssem videt, tanto magis simulat insanire. itaque os sibi distorquere, spumas agere , tectum ascende re, quasi praecipitare se vellet, &, tanquam imaginibus falleretur, dicere, Corripite direptores meae vineae, retiisnete, discerpite, interficite latrones. ubinam est Vlysses meus , qui mihi opem ferat i Tum ille , En adsum, inquit. atque eum existimans,ob litium terrorem, tu eaintegritudinem suisse delapsum, objurgare leviter coepit, ac polliceri, ad ejus defensionem . operam suam. Balduinus, quasi tum primum Vlyssem aspiceret, o mi Vlysses, inquit, tune hic erast mihi igitur auxiliare, audaciae istorum occurre . tuum negocium agis, cum mihi operam praestas ; siquidem isthaec ad te vinea, una cum ceteris bonis,morte mea redibit. ut ego perierim,
228쪽
g3o IANI N I C I I ERYTHRAEI vides . vix bidui vel tridui mihi reliquum est vita. Vlysses, plura eum loqui, non est passus; sed , in lect
collocatum, remotis arbitris, oravit, ut paululum qui
tis acciperet. Nemo invitus audit, cum spes hereditatis sibi proponitur. quamobrem Vlysses , ab hoc vento abreptus, ridicule ab eodem, est passus, se hac illac impel. Ii ; de id secum habere rationis coepit: Miser hic,quantum video , prorsus interiit; nam , ut deliramenta ejus audio, quidquid hellebori mittunt Anticyrae, huic aegro
mentem, quae aufugit, revocare non potest , nullus est illi filius, quem patri,si intestatus sit mortuus, esse her dem oporteat ad sororem igitur suam, uxorem meam, lege, bona ejus omnia pervenient; nonne magis ipso insaniam, si tam bonam vineam non omnibus copiis defendam ' Quamobrem , omissis ceteris curis , coepit id unum agere, ipse advocatos adducere, circum Patronos cursare, judices adire , docere, ad diem, atque adeo ad horam praesto esse, cum adversario concertare,operae atque labori non parcere. quid verbis opus est s tanquam si Balduinus diem suum obiisset, ipseque in possessionem vineae venisset, pro herede se gerere; de Pastu nando , serendo, aedificando cogitare ; vineam inter filios partiri, sic dicens ; Ea pars, quam salices directo ordine definiunt, in qua est puteus , Septimillae meae ,
doti dicerer ; ea autem , quae ad viam publicam perta-pet, quaeque arundinetum habet adjunctum , Momo, filio itidem meo,assignabitur; ita tamen ut Miamus, Per sororis fundum , haustum habeat, soror ex fratris arun- dineto pedamenta sumat, ad vineam. Sed, ut ad Baldutinum revertar , cum ea simulatio insaniae feliciter sub manus succederet , unus adhuc scrupulus residebat , quemadmodum de tonstrina se gereret ; etenim . negocium illud deseri, unde tantos quaestus secisset, unde sedi familiam aleret, e re sua non esse . nimis enim ma nocum damno desipuisset, ac jure mittendus suisset Anticyras, si dissolutus , in re tanta, fuisset. quare , simulata paulum mente , sic Vlyssem incestus alloquitur, Mi Vlysses, quo loco ineae res sint, vides ; & sane , caelum ruere. & naturam interire, mea quidem nihil refert: sed, meus in te amor, me, quamvis oblitum mei, tui
229쪽
tuorumque immemorem esse non patitur et quantum detrimenti, ex hac mea invaletudine, tonstrina facturast, non te fugit di, quocirca , h re tua esse arbitror, ut ea
probo cuiquam viro de fideli, quam optima condicione possit, locetur. VIysses, id se curaturum esse, respondi simulque daturum operam , ut pecunia suas in manus veniret. neque dicto fides abfuit e nam paulo post Ballioni cuidam locata est. Balduinus , hac cura liberatus, ociosus ab animo, insaniae operam dabat. ac primo illo infamae simulatae tempore , coeperat se Violentius agere, alios adoriri, velle sibi manus afferre , se praecipitem agere, eaque fingere, quae furentium sunt maxime : sed postea consilium displicuit, has secum rationes deputanti , Si perpetuo uti hoc impetu velim , primuin , ad languorem defatigabor; tum, metuo, ne mea, de midicorum sententia, audacia, tenebris,uinculis, verberibusque coerceatur; quare nihil est a rationibus meis .lienius , sui nihil nisi ocium quaero , atque ansam , qua cuculum istum eludam , quem tam aviae bonis meis inhiantem aspicio. Quamobrem decrevit, tantum intra verba desipere, atque aliquid etiam leviter manu peccare , ut, patinas in terram abjicere, vel, visa muliere pulcra, in ejus amplexus irruere, atque alia his similia conari. Initio simulatet aegritudinis, virginis c psdam operas conduxerat, quae, ne aeger umbris & imaginibus vanis perterreis Tetur, neve , ex insania, manu aliquid violenter faceret, una semper cum illo erat . coenabar, propter dormiebat.
At improbus , ubi videt hanc forma non mala , primo suis eam nugis aggreditur; illa timere, seque E conspectu proripere, tum leviter repugnare, postremo deditionem facere. Sed quia Balduinus erat legitimae prolis, supra quam dici potest, cupidus, antea quam quidquam sibi cum ea esset, clam eam secum matrimonio junxit, postea gravidam fecit. Vlyges , inscius harum rerum ignarusque omnium, quo arctius assinis sibi animum ossiciis beneficiisque constringeret, primo mane surgere,
fora omnia circumire, aves, pisces, coemere, Balduino
apponere. ille, esse, patinas detergere, Vlyssem obson, torem optimum esse, dicere. Sed fiebat interdum, ut non semper Vlysses in tot nummis esset, quot sunt ad P 4 emen-
230쪽
emendos turdos, ficedulas. & capones, satis a unde coingebatur , eidem Uervecinam. vel bubulam carnem , aPPPuere, ac pro Graeco, Romanum vinum inserre. cum Id contingeret, tum enimvero illum furere & insanire
dixisses; clamare , Vlyssem suum hostem dicere . vicinos, populares , ut sibi subvenirent, orare. Vlysses, qua iam spe de cogitatione sua vineam illam devorasset, v rens ne, si amnis situs esurirer, tantus sibi holus eriperetur h faucibus, ad proximam cauponiam accurrere,a es coctas , de exotica vina, mercari, aes alienum conflare,
sumtui finem non saeere. Ille quiescere, Vlyssem virum bonum esse dicere, eumque exedere. Iam, apud judices, agitata lis erat, qui, tum jure , tum Balduini misericordia adducti, secundum illum sententiam dixerant. R stabat , ut Balduinus , ex suo dicto promissoque, diem obiret extremum , cum ancillae venter , qui celari non poterat, jam pulcre plenus, Vlyssi venit ad oculos. qui admirans, Hem, Balduine, inquit, numne solent insani ita inhoneste virgines luderet cui Balduinus, Sic agitur. ait; quid ad te ea res pertinet i mea est uxor; parocho ac testibus praesentibus eam duxi ; atque hoc quidem haud pro insano seci. VIyses, re inopinata percussus, ac de spe omni dejectus, obmutuit, nec potuit proloqui unum verbum, vel ineptum saltem. At Balduinus, uidest , ait, quod conturbatum te video numne animum ad mulierem, quemadmodum ad hereditatem meam, adjecerast Hie, Mysses dolorem suum amplius dissimulare non potuit; atque, Itane , pessime , inquit, me Iudos fecisti itane tibi idoneus visus sum , quem dolis
falleres t ideone mortem exoptabas, ut non modo viveres, sed etiam improbiorem aliquem, nequioremque te, gigneres t lurco, nebulo, veterator, impurus utinam
fuissent tibi coenae Thyestae & Terei, turdi atque aves illae, quae mea pecunia comparatae tibi advolarunt in ventrem et ut illud posthac edas quod te perdat, illud bibas quod nunquam transeat. Cui Balduinus, Hominem , ait, impurum de execrabilem vide ι qui non solum morti & fortunis meis inhiat, quasi lupus esuriens, sed ultro contumeliis oneratum me advenit: abi sis hinc, in ganeum, quantum potest . nam, si pergis molestus esse,
