장음표시 사용
191쪽
pINACOTHECA ALFER A. tyrrnm elegantissimisque literis illis, quae, nobilia praeseristim ingenia, sua amoenitate suavitateque, ad se alliciunt ac rapiunt. Itaque saepissime in Academiis conspiciebatur, aut doctissimis aliorum sermonibus interesse, aut se aliis ad docendum dare, aut carmina , a se facta, in me dium afferre, &existimantium arbitrio judicioque sumin
mittere . quae carmina, una cum aliis ejus operibus , Etrusco sermone conscriptis, ejus morte,ad fratrem per
venerunt, ac , domesticis farietibus septa, aliquando in lucem proditura, servantur. Sed in Academia Humoristarum frequentior erat . in qua etiam principatum obtinuit. Atque ex tot animi ingeniique bonas, unum, ejus in corpore, vitium deprehendebatur ι quod, altero crure captus, deformiter claudicabat. at haec corporis claudicatio nihil plane animo detraxit : qui, sempe excelsus erectusque, in nnlla virtutis parte claudicavita Mortuus est domi Cardinalis Bevilacquae , ut quidam Hunt, ex stranguria , ut alii, ex morbo, quem puduit medicis aperire . quamobrem curatione desertus, euin, nondum maturum, ad interitum dedit.
ΝΟn semper aecidit, ut claritas ac nobilitas animi, sit generis ac sanguinis nobilitatis splendorisque
comes . sed altera ab altera, non raro, disiungitur. Et nim tape videas vilem & ignobilem in eo animum, qui sit nobili genere ortus , contra generosum & clarum in eo , qui nullum h majoribus suis lumen acceperit. A que, si alterutrum sit optandum, malim equidem virtutem sine fumosis imaginibus , quam sumosas imagines sine virtute ; quod illae extrinsecus accidant, haec animo intrinsecus haereati in illis nullam nos partem habeamus, haec tota a nobis fere pariatur. Itaque, merito laudatur , multisque nobilibus viris antefertur Bonifacius Uannogetius, Pistoriensis, qui, cum honesto quidem apud suos loco natus esset, sed illa summae nobilitatis laude non clareret, ita tamen virtutis ingeniique honoexcelluit, ut, nisi sortunae malignitas, quae virtuti sero
192쪽
seinper oblistit, intercessisset, ad suininam fuisset ampli. tudinem perventurus. Hic, etiam tum juvenis , Cum factus esset Gymnalii Pisani Gymnaliarcha, quo munus illud splendide magnificeque administraret, facta auctio. ne, bona sua, quae non erant admodum exigua, Praesenti pecunia divendidit. Quibus partibus egregie transactis, ad Principem Sulmonae se contulit, eumque , t Um prinficiscentem in Hispaniam , tum ab ea in Italiam redem. tem, est comitatus ε, deinde, ejus jussu, in Sabaudiam pro.
sectus, ut ibi cujusdam litis patrocinium susciperet, erat enim iurisconsultus in primis V quae lis, erat Principi , cum Regis Galliarum classis praesecto communis. deinde navavit operam ab epistolis , Cardinali Ssondra to , qui postea appellari maluit Cardinalis S. Caeciliae, Gregorii xiv frarris filio . cui fideliter liberaliterque
servi eudo , ita Pontificis gratiam promeruerat, ut ab illo iis sacerdotiis locupletatus sit unde scuta mille quotiannis redibant. ac sine dubio Cardinalis etiam honore cohonestatus fuisset , nisi quaedam calamitas intervenisset, quae de tanta tamque explorata spe illum everteret. Statuerat omnino Pontifex, proximis comitiis, in Car.
dinalium eum ordinem cooptare . ac rem cum eo communicaverat : sed simul egerat, ne sua cuiquam confiselia faceret palam ι volebat enim, ea esse clam Omnes:
atque serio proposuerat, Principis arcanum , suae fidei creditum, ita suo in pectore clausum ac constructum habere, ut indidem ille salvum posset auferre, Cum vet. Iet ; sed propositum tenere non valuit, Cardinalis Sson. drati sibi precibus imperioque ereptum . qui ardebat cupiditate incredibili, cognoscendi eorum nomina, qui
essent cooptandi. nolebat enim praetermitti amicum quendam, cordi suo carissimum. At Pontifex, ubi eum
comperit tacere nequisse, cum maxime erat opus mutito , accersitum ad se compulit, ex schedula , in qna candidatorum nomina erant descripta, sua ipsius manu suum nomen delere, de illius substituere, pro quo Cardinalis laborabat. itaque ad fidem, quam prodiderat, vindicandam , non alius est carnifex , praeter ipsum, adhibitus. Post mortem Pontificis , transiit ad Henricum
Cardinalem C etanum, qui, missus ad Regem Pol
193쪽
niae, maximis de rebus legatus, eum semper habuit ab epistolis , & consiliorum omnium arcanorumque participem. in qua legatione quanti fuerit ejus opera, apparet ex epistolis , quas, cum reversus esset in patriam, in unum volumen collectas , ac miscellanearum nomine
appellatas, emisit. nam saepius ab Henrico qui, quanto sibi ornamento esset,intelligebat,) missus est ad magnum Regni Cacellarium , qui exercitibus regiis Praeerat, rein Transsylvaniam , ut aversos Regis Poloniae& λndreae Cardinalis Battorii, fratrum, animos componeret, ac litium discordiarumque inter se causas praecideret, atque convelleret. Interim Henricus, legatione sua obita, reversus est Romam , secumque VannoΣZium duxit,
suis item partibus functum; ac sui eum juris esse permisit. at, ilii non licuit esse ocioso : nam statim h Coiscixi, Magno Etruriae Duce , Florentiam est evocatus, ut Principi Francisco , qui futurus erat Cardinalis , operam navaret : suo enim jure se repetere eum posse ex
istimabat, in quem, utpote sbi subjectum, imperium da
potestatem haberet, quandoquidem tanto alienis usui utilitatique suisset. tum, rursus ad Vrbein ab eodem reis missus eu,quo, Francisci loco nam tum res ita poscebat ICarolus frater Cardinalis renunciaretur. At verum est, quod dicitur, nullam esse sapientiam tam magnam, tam puram, ad quam iniustandam non aliquis stu Ititiae rivulus influat. nam vir , tam prudens, tam doctus, in M
uni Ducis aula, quaedam inepte, & contra sapientis gravitatem , admisit . & , quod magis mireris, contra id , quod ipse , in suis politicis & Christianis praeceptionibus , sigillatim fugiendum esse docuerat. Ex quo licet intelligere , quanto sit facilius , aliis recte praecipere , quam suis ipsum praeceptis obtemperare. Solebat Dux ille magnus , ubi paululum volebat hilaritati se dare,
Presbyterum quendam, Iulio nomine , hominem oppido ridiculum , ad se vocare, eumque pastoritia fistula canentem audire,ac vini congium unico spiritu haurientem aspicere. tum ille, nulla de causa, muItis audientiis
bus dixit, pluris fieri vini cadum vel utrem, quam honestos homines , ac literis deditos. quod cum ad Ma-2num Ducem esset perlatum, jussiis est ab aula recedere, Nn . ac PL
194쪽
stiana, de quibuI supra commemoravimus, in tres libros divisa, composuit, ac librum unum epistolarum misce, lanearum ad alios duos, quos antea scripserat, addidit. quae Omnia , typis impressa, circumseruntur. Sed ibi ad alias longe majores ineptias recidit. Ducebatur in vincula famulus quidam suus ; hunc , per vim, Contra jussasque , .h lictorum manibus abstulit. Non est praetermittenda Principis illius gravitas ac moderatio. nulla graviori eum poena affecit, quam ut Romam in exilium mitteret; ubi a Cardin. Aquino, ejus amicissimo, exceptua , paulo post inorbo periit.
O Va tempestate , saeva atque immanis Ines toto
Illyrico debacchabatur, adeo ut mortalium plurimos, Orci faucibus ab solbendos vorandosque commitisteret ; fiebat, ut non parum multi fuga sibi eon Ierent, atq. alios lares,alias civitates,alias urbes persequerentur. In his Margarita quaedam. Petrutch cognomine, eae o pido Dalmatiae Trau , una cum aliis multis , Anconam patria sede commutavit. de, quoniam, inanis 1 inarsu- Pio, verebatur, ne vitam, quam salvam a pestilentia r tulerat , ad egestatis terminos redacta, fame deperderet, Equiti Iacobo OIiverit Scaccho, ex vetere claraque ejus civitatis familia, operas suas, pro ancilla, locavit, cum esset aetate integra , & forma non mala. Sed bonus ille conductor secit id, quod occasio suadebat, aetas hortabatur, libido cogebat, ut plus ab ea , quam quantum
sibi debebatur , exigeret, nec ancillares tantum operas quas conduxerat , verum eas etiam , quae sunt concubinae, deposceret. Iractve die quodam, fortasse plus potus, mulierem compressit, ex eoque complexu gravidam s cit. Sed id, quod natum esset, decreverunr, non tollere,
sed exponere. At expositum hospitalis domus Dei parae Virginis Annunciatae, misericordia, excepit, di quinquennium aluit. quo exacto, parentes, quod fortasse facta
195쪽
PINACOTHECA ALTER A. 49 Hi eos sui poenitentia subiisset, pro suo agnitum, domum reduxerunt,& Fratrum Eremitarum S. Augustini habitu indutum , religiosae illorum familiae dicarunt, de F. Antonii Mariae nomine appellarunt ; cum antea illi,
legitimae prolis jus Pontificio diplomate obtinuissent,
nempe ad personam & ad honores dumtaxat,non autem ad hereditates. Iam pueri res omnis esse in vado, jam ille in portu navigare videbatur ι cum nova tempestas Exorta, inde eum repulit, quo Favonius, vel si quis est alius illo liquidior ventus, antea detulerat; nova videlicet Sixti V. Pont. Max. constitutio, quae omnes, ad
Religiosorum ordinum familias iis aditus interclusos esse jubebat, quibus, ex minus justis nuptiis nasci contigisset. Sed paulo post, sedatis fluctibus, secundiore iuli flatu vecto, Fani fortunae, ad eandem familiam aditus patuit, Fratrique Fortunato nomen est inditum; fortasse quia fortunam a qua oppidum illud nomen invenit, pro pitiam habuisset. Iam vero,quae tanta dicendi vis est,quae tamquam penicillus,disertae orationis ope, quasi coloribus, ineredibilem illam dicendi cupiditatem,quae peracri ingenio hominem , dc stndib flagranti, incesserat, possit exprimeret qua flagrabat sic, ut vix in altero flagrantius studium inveniretur. Ac primo , unus h multis, nullo
que apud superiores numero, in funera vocatus cum
aliis una prodire , publicis privatisque supplicationibus
interesse , horarias tum nocturnas tum diurnas preces, ceterorum choro insertus, recitare , psallere , inensis
deservire , interdum in culina , obsoniis partiendis, coinquinandis, patinis aliisque vasis abstergendis, dare operam coquo , denique alia omnia facere, quae vulgarium communia sunt fratrum. Sed , cum in M. ignobilis vitae patientia aliquandiu perseverasset, jamque discendi desiderium , quo aestuabat, serre non posset, tandem
magna vi, convocatis in auxilium amicIs atque cognatis,expugnavit, ut Ariminum, studiorum caula,mittere tur. ubi, non contentus ea eruditione, qua ibi se expo-
Iiri sentiebat, quod sibi erat conscius , sui ingenii vires longe majorem perpeti posse; statuit, alibi eam exquirere, ejusque comparandae gratia , operae, summi, & labori uQu Parcere. atque anno cI xc Iu Magistri
196쪽
generalis comitiis, Romam se contulit, perfecitque, ut sibi in Hispaniam proficisci liceret. Verum , dum,
majore animo quam viatico instructus, Barcinonem n vigat sit, ut, a pecunia destitutus, dum sapientiae famam quaerit, In famem incurreret ; a qua nisi confici vellet, necesse habuit coquum agere, ac vectoribus, quod ede- Tent, coquere. Quis unquam existimasset, per culinam, di coquinandi artem, esse iter ad sapientiam Navi egressus, terraque, quod reliquum erat itineris , peragens, majoribus etiam incommodis atque molestiis conflicta. tus est; adeo ut Toletum , mortuo quam vivo similior, perveniret. Quae res illi in bonum conversa est. nam Patres illi, hominis, ad extremum casum adducti , aspectu commoti, magis misericordia quam alicujus superioris imperio compulsi, in famillam eum suam receperunt; tum, ad Complutensem academiam miserunt,ubi exquisiti tota Hispania magistri docebant; ibique nobilissimos omnium condiscipulos habuit 1 in quibus Rodericus Borgia, nunc S. R. E. Cardinalis, numerabatur; quibuscu nna Philosophicis ac Theologicis est disciplinis eruditus. Quarum disciplinarum curriculo, septein annoruspacio, strenue gnaviterque consecto, voluit, Hispano 'more , in arenam descendere , cum viris doctissmis de eo, quod didicerat, triduo, tum mane tum vesperi, pu- pnaturus, eorumque, contra disserentium , argumenta. 'tionum tela sortiter excipere atque repellere . idemque certamen . ex Hispania reversus , instauravit in patria. iTradidit se deinde linguarum cognitioni: h quibus Hebraicam ita novit, ut in ea natus videretur. Sed GraecasIiteras, ut M. Cato, senex arripuit: nam videbam ego, qui Romae in eadem.qua ille, vicinia eram, Graeculum, qui mercede docebat, quotidie ad eum venientem. Nec minorem , libris edendis , operam dedit; quibus , ut dicere solitus erat, nomen suum immortalitati commen- ldaret. Nam Veneriis. anno c Oc , sacrarum literarum librum , quem Biblia vocant, plures in lin. zuas conversum , ac duobus voluminibus comprehensum , & Paulo V Pont. Max. dicatum , edidit. Quo tempore , Zachariam de Hieronymum Condel-merioa, nobiles Venetos, arcta sibi iamiliaritate de
197쪽
PINACOTHECA ALTER A. I99 vinxit; qui etiam suas illi operas polliciti sunt, ut,Senatu illo , apud quem plurimum auctoritate & gratia valebant, Reip. Theologus, magno cum stipendio, subrogaretur in locum F. Pauli Servitae, qui paulo anteh vita decesserat. sed recusavit ille, nec ausus est ei succedere, qui tantum, suis scriptis, dedisset Rei p. Christianae damnum ac malum. Tum, annis quindecim,quibus , Urbano v I i I Pontificatus Maximi navis clavum . tenente , Sacrario Pontificio praesuit, duo concinnavit volumina de sacris unctionibus, unum, Sacrorum elaeo- chrismatum , alterum Sacrorum arcanorum titulo inscriptum, utrunque varia atque admirabili eruditione resertum: sed, dum parat se , ut duo alia volumina ad Communem utilitatem in lucem proferat, coactus est,
homo abundanti doctrina, studioque flagranti, literis
mandare rationem ac viam,quae sit ineunda , in Sanctorum numerum reserendis iis, qui summa cum probitatis laude vixerunt. de quo argumento volumen unum docte eleganterque consecit; nec potuit alterum , quod jam in sine Iaborabat, absolvere,subito a poplexiae morbo correptus , quae tantam ejus capiti oculisque calamitatem invexit, ut excogitandi eidem tum , di cernendi, facultatem ademerit; quamvis, celeri medicorum ope, tum caput, tum oculi, ad suum munus praestandum , sint propemodum revocati. Emisit item volumen unum Concionum , quas variis temporibus ac locis ad populum habuerat: at , ne alterum prodiret in vulgus , suit impedimento morbus ille, quem diximus . non enim erat magis doctus , quam eloquens ; sed utraque in re
plurimum praestitit; atque diserta ejus vox, & eruditis auribus digna, in praecipuis Italiae civitatibus audita, admirationes & plausus sibi consecit; ac Bononiae praesertim ita probata est, ut in solemnibus quibusdam supplicatioitibus, cum excitandus esset aliquis , qui ad populum verba faceret, ex triginta mogni nominis conciois
natoribus, ab amplissimo illo Senatu sit electus, cui illae
partes demandarentur, & ob amoenitatem ingenii, qua
florebat, dignus fuerit habitus, cui Comitis Aldobrandi
opera, ipsi Senatui dicata. verum inchoata , ac nonduin perfecta, absolvenda ac perficienda traderentur; cujus-
198쪽
roo IANI NICII ERYTHRAEIque opera, ad tradendam in eo Gymnasio Theologiam,
annua ducentorum aureorii inercede conduceretur. Sed,
nu, quia poterat optime loqui ac scribere, in aliis docendis instituendisque non satisfaciebat' at, hoc quoque in
genere, laboravit,& excelluit. etenim Romae sacras lit ras interpretatus est ι blaceratae Theologiam , Patavii Hebraicas literas docuit . praeterea, tum ibi, tum Perusii, tum Recineti, diicentium studiis praefuit. Quid inulta i nihil erat in studiis literarum honestum ac putierum , ad quod ille maxima , a natura , alumenta non haberet. Sed homo , ocii quietisque in primis cupidus, quique nihil tam laborabat, quam ut aeternam sibi gloriam , scriptorum suorum fama, conficeret, secretum semper aliquem dc remotum ab arbitris locum quaerebat, ubi scriptioni operam daret. ac primum , Fanum secessit: verum , ibi adeo eum ocii portum, quem speraverat, non invenit, ut etiam varios ae saevos insectationum fluctus, maxima ex parte a se commotos ac concitatos, incurreret ; quod in pravos atque corruptos totius ordinis ac thoruin moderatorum mores inveheret; quos fortasse corrigendos, emendandos, atque etiam
fravi aliqua animadversione coercendos diceret. atque os fluctus facile, si quiesset, evitare potuisset: sed probum eum esse virum oportet, qui alios esse probiores. quam ipse sit, postulat. nam, quid est tam intolerandum , quam ab altero rationem vitae reposcere eum, qui
non possit suae reddere ' Ac non postremum insectationis illius, quam ille subiit, eapnt fuit nimia atque su ecta
mulierum consuetudo, quibus erat addictus. neque novum faciebat: nam ego non paucos, cupidos literarum, hoc vitio cumulatos inveni, quos, sicubi, cum studi rum ac laborum satietas atque odium ceperat . ad mulieres videbam confugere. atque in illecebrosa earum suavitate illam expuere miseriam ex animo. Qui omnes
fluctus sunt, Oliverit Scacchi, germani fratris , sed ex iusta uxore nati, opera auxilioque, sedati . qui tum iaVrbe , sectator aulae , morabatur: qui etiam, pessime ab ipso sibi relatam esse gratiam, riebat, utpote ingrato, suorumque parum vel nihil larme studio . habebat enim hoc, ut, accepto beneficio, obliviosus extemplo fieret,ueque
199쪽
PINACOTHECA ALTE ' amneque mortalium quemquam, re, opera, aut Commendatione sua, juvaret. Rus igitur insectationis periculis. fratris ut diximus opera, functus, optione data, ubinam vellet esse , Ripam transonem elegit, loenm. studiorum suorum rationibus aptum. Sed Magistri generalis C mitiis anno c I a I 2 c x v I I I Romae habitis, fratris hortatu, Romam se contulit, ubi pro eo, quod ejus --men magna erat apud omnes fama, summis est doet rum virorum omnium salutationibus & amplexibns exceptus , atque a Scipione Cobellutio S. Susannae Cardinali in clientelam tu sceptus ι qui doctis se viris deditum esse ostendebar; cuius patrocinio confirmatus. invito Generali, qui alio eum destinaverat, ad sacras literas interpretandas , Romae permansit. Sed Maphaeo
Barherino Cardinali jucundus fuit in primis; qui, quanti eum faceret, summus Pont. Vrbani v Ira nolmne,saiactus , ostendit. nam Macerata. ubi sacras literas docebat , jussiam evocari Romam , sacrario suo Pontificio Praefecit. cui muneri,annis quindecim, ut dictum est antea , praelair, tenui dc infirma corporis valetudine; cujus valetudinis adversae incommodum aeri Vaticano tribuens , habitavit fere semper in Coenobio vel Deiparae Virg. Transpontinae, vel D. Honuphrii; ac postreinmo,in eodem clivo,aedibus,1 se conductis; quod fortasse fuit causa.cur Pontifici minus gratus existeret,aut etiam invisus propterea quod liberius de ipso locutus fuisset, quo frequenter in genere, sive naturae vitis,sive ingenua quadam animi libertate, peccabat. Itaq; cepit enixe, aliquam laborum,quibus annis quindecim perfunctus esset. remunerationem effagitare, ac dicere,se jam,exacta aetate, infirmissimaque valetudine, Vix oneris, quod ferret, labori posse suffcere . quod ubi intellectiam est ab eo , qui jam diu omni erat cura δc cogitatione intentus, ut occasionem , si qua se daret, acciperet, qua popularem Rendam suum, in eum honoris locum, attraheret. 'ontificem certiorem facit,F. Fortunatum Scacchum se
munere illo abdicasse. quod statim delatum est et , cui postulabatur. At nihil Propius est factum , quam ut ille miser , qui per hanc rationem fuerat eo honore eversus, ex aegritudine in morbum incideret . ac, pro amicitia
200쪽
24,2 AN INICII ER UT ARIE Iac vicinitate . saepe mihi narravit, sua verba aliter fuisse accepta, atque ipse protuli sset . nunquam enim sibi fuisse in animo, de provincia illa decedere , sed solum praesidii aliquid, quo, decurso aetatis spacto, affecta Praesertim valetudine , commode inanere in ea posset, expetere. Sed , temeori cedens, insigni bibliotheca, quam sexies mille aureis comparaverat . pluribus divendita, prosectus est Fanum, ibique, annos natus prope septu ginta, decessit. Fuit firma corporis constitutione, Commoda statura, sed quae, apta compositione membrorum, oculos movzret; naso, aliquantulum leonino simili, ocillis vegetis hilaribusque. fronte late dissuta , cui caI- vitiei nonnihil erat adjunctum , colore candido, in laevi
FRanciscus Comaga, Caroli Congagae, Gazoli d mini , filius , & frater Scipionis Comagae Cardina-
Iis , cujus imaginis claritas nostram hanc Pinacothecam sua luce lustrat ac complet; annum agens decimum quintum , missus est a patre in aulam Philippi secundi. Hispaniarum Regis, ut ibi inter honorarios eis phebos esset, quos Hispanica lingua Meninos vocant. bi, pro ea pietate, quam una cum lacte parentis laxe-Tar. adeo se aulae mundique blandientis illecebris deliniri non est passus, ut non alias ipsum majus rerum fluxa-Tum caducarumque odium dc contemtus exceperit; usiqne adeo, ut ab Iusesto scopulosoque aulae mari, in qua latis feliciter navigabat, ad littus se receperit, ac,mutata velificatione, ad certum salutis portum, iter cursumque duxerit, atque in Franciscanam familiam,eam videlicet, quae arctius vitae genus sequitur , ac soccis pro calceistititur , se aggregandum adscribendumque curaverit. ibique tantos in literis progressias secit, ut ad ipsum, tamquam ad sacrarum disciplinarum oraculum , adiretur; tum bonarum artium studiis, tum literatorum hominum amore , Scipioni fratri non dissimilis; quibus Scipio adeo deditus erat, ac Torquato Tasso in primis addictus , ut, Patavii cum esset, eodem atque ille cubiculo,
