Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

PINACOTHECA ALTERA.ento, eadem mensa ac eodem poculo meretur, de, quod est mirabilius , quodammodo eidem ad manum , scribae loco, esse non dedignaretur : nam totum illius, Hierosolymae liberatae, poema, sua manu , descripsit. Cum igitnr P. Franciscus, dc vitae innocentia , ac doctrinae elegantia, ceteris specimen esset, comitiis, Lutetiae Parisiorum sabitis , florenti adhuc aetate, nondum enim annum trigesimum octavum excesserat , electus est generalis, totius suae familiae, custos. Quam provinciam, tauta cum integritatis , abstinentiae, caritatis, dia ligentiaeque laude gessit, ut vicerit gloriam superiorum. ac nemo, ex mistoribus natu , qui adhuc eidem muneri Iraefuerunt,cum Illo aequare ac conserre se audeat. Nurua enim , tota Europa , domus religiosi sui ordinis invenitur, vel tam exilis, vel tam ampla, quam ille non adierit , ejusque collapsam aliqua ex parte disciplinam non emendaverit, atque optimis ac sanctis striis legibus institutisque non formaverit temperaveritque. ut hodie sacer ille ordo, nullo fere negocio regatur , Francisci institutis servandis , dc quasi vestigiis persequendis. V rum, nihil aegrius est factum, quam, ne navim conste deret, Asiaticum iter arriperet, Palaestiuain peragraret, . atque singulas ibi sedes,ubi sui versarentur, perlustraret: sed, ne id perficeret, quod conabatur , summa vi est i hibitus h Pontifice max. quo unice diligebatur. implevit tamen atque edidit ingentem codicem,in quem mutita retulis, ex ignorantiae tenebris , quibus obruta jacebant, extracta ; quae omnia, ad ejus familiae, cui ipse praeerat, prosectum augendum amplificanduinque, maximo esse usui possent, ea eruditione, doctrina,ea rerum

copia resertum , ut, in magna temporum ac rerum o

scuritate , quandam quasi facem praetulisse videatur iis, qui, suis deinde auspiciis, quinque maximis voluminiis

bus , totius Franciscanae familiae annales stat complexi. Ingentia igitur hominis merita, quae novem annis, quibus arduam illam provinciam administraverat, mirandum in modum excreverant, additis etiam paternis,

quod parens, in exercitibus Caroli Caesaris, ordines duxerat, de una cum duobus filiis non sine gloria miliataverat, praeterea bello Senensi magnar equitum turmas ducta

202쪽

ductaverat, eisque praefuerati hic, inquam, tantus meis Titorum tum ipsius, tum parentis, cumulus, Philippi II Hispaniarum Regis studia, ad eum insigni aliquo sacerdotio exornandum augendumque , commovit. Itaque

Comiti de Olivares, eius ad Pontificem oratori manda-Εum dederat, ut . simul ac locupletis cujuspiam Episco. Patus, in Italia , occasio se daret, suo nomine eum illi asyont. Committendum deferendumque curaret. Nec fuit

illi, ad sui mandata Regis exhaurienda, longum tempus ἀxpectandum. Etenim, non ita inulto post. Caroli Bor-xomaei Cardinalis, qui postea in Sanctorum numerum Telatus est, morte, Mediolanensis Ecclesia , suo pastore ac sponso viduata, relinquitur. Longum esset, explicare verbis, quantam Sixto V Pont. voluptatem haec Regis. de illo in demortui Cardinalis locum subrozando , VO- Iunias objecerit. Nec mora . evocatum illum d se,

Tegiae hujus voluntatis participem fecit, & simul in spem maximam , amplissimae Cardinatatus dignitatis ab ipso Consequendae, erexit. Quam ille spem non admisit, sed

Triecit: quod diceret, se non esse eo loco ac numero dignum , verum , in eum aptius recipi polia Seipionem fratrem,tunc Patriarcham Hierosolymitanum; propterea se demisse atque humiliter petere, ut in Cardinalium comitiis illius rationem dignaretur habere. Quae commendatio non omnino pondere caruit, sed in primis suffragata est fratri, ad honorem illum adipiscenduint nain brevi, ab eodem Pont. Cardinalis est factus. Quod vero ad Mediolanensem Episcopatum attinet, disertis verbis testificatus est, sibi vires , tanto oneri pares, non esse.Quod Pont. non serio, sed modestiat scilicet causa,&inanium ossiciorum, ut mos est aulae, dictum existimans, fuit illi auctor, ut consilio cogitationum suarum advocato Me re tota diligentius & accuratius deliberaret: ac paucos post dies revocatum eum Interrogavit, quidnam

consilii cepisset: sibi enim esse decretum, Mediolanensi eum Ecclesiae praeficere. Tum ille extraxit E gremio schedulam, sua manu conscriptam, in qua denunciabat, quidquid incommodi detrimentique, ex inepta imperitaque ipsius gubernandi ratione in Ecclesiam illam reci- dillet, fore, ut totum ipsi referretur acceptum se enim. intelli-

203쪽

PINACOTHECA A L T E R A. 2ος intelligere, quam esset illud onus, fraterenti viribns,im par, qui tum primum E cellula pedem foras efferret rsed, ne existimaret, id h se, declinandi Iaboris causa fiant , adiam longe inferioris ordinis Ecclesiam afferret anam tum, nullam se, ejus recusandi, causam allaturum. Admiratus Pontifex magnitudinem animi, spernentis . quod alii ut adipiscantur, manibus de pedibus obnixo omnia conantur , non ita multo post eum Cephaledis. quod est oppidum Siciliae, creavit Episcopum . quam Ecclesiam ita quinquennium, quo illi praefuit, adminia stravit, ut etiam nunc, incredibilis, pastoralis ejus vigiis antia , ardens salutis animarum studium , abstinentia. crebris sermonibus, non Cephaleditanis solum, sed a Siculis pene omnibus, usu petur, & in mastna apud eos

laude versetur. Quae virtutes eo erant illustriores,quod a prudentia, sine qua nulla est virtus, regebantur , ω tanquam illuminabantur. Quarum virtutum fama sum Per omnes partes commeasset, ac fulgore suo cuncta complesset, ad Clementem VIII permanavit, ejusque oculos mire perstrinxit . ut etiam Romam venire eum

jusserit: ubi plura , de hominis sanctitate, iudicio, pr dentiaque , suis ipse oculis accepit, quam quantum ad

eum fama ac rumor attulerat. quamobrem , cum intes

Iexisset, 'nanto sibi usui in rebus Christianae Reip. arisduis ac dissicilibus, in ejus consilio, opera prudentiaque fuisset, statuit, optimum esse factu , ex Cephaleditana Ecclesia in Papiensem, eum transferre : multo enim laistius atque utilius, tantam vim ingenii atque virtutis, ita nobili atque ampla in primis Italiae civitate, doctrinae, eruditionis , & sanctitatis snae Iumen diffusuram, quam remoto neque ita magno Siciliae in oppido conclusam atque contractam. Vix menses octo intercesserant ab eo die , quo, a Clemente, Papiensi est praefectus Ecclesiae. eum a Vincentio ConZaga, Mantuae Duce, ad Mantua nam postulatus est Sedem , quae, vetere pastore morio sublato , alterum deposcebat. Sed , quamvis Pontifici gratum esset in primis, talem Antistitem, ea ambitione. a viris principibus expeti, ille tamen ejus animo scrupuin Ius inerat, quod alienum a bonis moribus esse putaret. quempiam ab una Ecclesia ad alteram sine causetradu

ceres Duiligoo by GOoste

204쪽

cere. at voluit ex eo, quaenam ejus, ea de re, antini senistentia esset, exquirere. qui, Interrogatus , ea libertate, quain illi optimae mentis conscIentia dabat, respondit, nunquam te Episcopalis muneris cupidum studiosumque ruisse; proinde si cuperet, suo sibi beneficio ipsum ruain maxime obstrictum habere, ad suam cellam & ad

uos se quam primum redire permitteret, deinde tum Papiensem tum Mantuanum Episcopatum iis committeret, qui majora, quain Ipse, Deo atque a natura, nacti essent instrumenta , Fcclesiae bene regendae. Tanta hominis virtus, ac demissio animi, prata Pontifici max. suit: ita tamen, ut ejus mapis studium incenderit, ad Episcopatum illi demandandum , quem repudiabat, atque ad deserendam eidem post paulo, extra ordinem, Apostolici Nuncii provinciam, ad Henricum quartum, Galliarum Regem, qui nuper ab haereticarum partium, quarum ille antesignanus fuerat, castris ad Catholic rum septa transierat, discordiis cum Hispaniarum Rege compositis atque sedatis. Ac prosectus est in Gallias, una cum Alexandro Mediceo Cardinali, qui postea in Iocum Clementis v m electus est Pontifex, Leonis xi nomine. Sed triginta sex illis mensibus, quibus est verissatus in Gallia , ita, generis claritate, multoque magis virtutum, quae in eo elucebant, splendore, ejus sibi R sis animum benevolentiamque devinxerat, ut non alter Inveniretur , eui Rex Ille esset addictior , cujusque fidei magis consilia sua omnia crederet. quod malevoli quidam sinistre interpretantes, materiam ac sementem disicordiarum inter ipsum 3c Cardinalem Legatum conati sunt facere . quasi nihil inter ipsos conveniret, sed alter alteri suspectus esset. at Legatus, cui ConZagae animus, apertus ac simplex, notus erat atque perspectus, ob hanc intimam Regis cum illo familiaritatem , ad eum magis magisque diligendum, adigi se impellique sentiebat;

eoq; a dentiori in eum studio serebatur, quod, conscius negociorum arcanoruinque omnium, publicae utilitatis causa ab eo fieri videbat, ut Rex ita cum ipso de rebus omnibus communicaret. Neque id Legatus dissimul vit; qui sua consessione testatus est, arduum atque perplexum legationis illius negotium, ex iutima Regis

205쪽

PINACOTHECA ALTER A. Io cum Nuncio amicitia, redditum suisse expeditissimum planissimumque. quod etiam apertius, Pontifex factus, significavit. vix enim in illud fastigium receptus est, cum amantissimis eum literis, sua manu exaratis, Minmam arcessivit ; quarum literarum sententia , sive potius verba haec erant: Quandoquidem laborum, quibus in Gallia premebamur, onere, pro tua virili parte, te suscepto, leve illud nobis est redditum, volumus, ut re-hus nostris secundis, pariter hic Romae, ubi te expectamus , nobiscum una fruaris ; quo te, prout meritus de nobis es, omni ossiciorum ornamentorumque , quibus possimus, genere prosequamur. His literis acceptis. st tim itineri se dedit. Sed, cum Senas venisset, eoque illi de Leonis Pontificis morte esset allatum, nihilo minus susceptum prosecutus est iter Romam, ut sacrosancta Apostolorum limina de more veneraretur. quo Per functus officio, hilari solutoque animo, suam ad Ecclesiam sese recepit. Sed, ut in Galliam , unde digressi sumus,revertamur; habebat in animo Clemens. reverte

tem illum ex ea , in Cardinalium ordinem adscribere, sicut multis significaverat: sed quiddam accidit in Panis

nonia , inter vincentium Mantuae Ducem, & Ioannem Franciscum Aldobrandinum , copiarum Pontificiarum imperatorem, quod eum de sententia consilioque de duxit. Ita plerunque contingit, ut Dei & Ecclesiae res , feliciter procedentes , ab humanis & inanibus contentionibus . in medio cursu , frangantur , ac cor ruant. Neque tamen propterea de Pontificis in illum amore quidquam diminutum est, neque aliquid de opianione illa detractum , quam idem Ponti de illius fide, integritate,doctrinaque, suo in animo insitam atque haerentem habebat. Etenim notu cessabat, per literas, suo

chirographo scriptas, de rebus eum gravissimis , & ad

Ecclesiam universam pertinentibus, saepe consulere. Α que ille. unde haec nos, literis tradita , accepimus, triaginta & eo amplius ejusmodi epistolas, seu brevia ut vocant, suis se oculis vidisse testatur, in quibus, pratis tim suam ab eo sententiam exquirebat, vel de divinis auxiliis, quae tum quaestio quotidianis sere disputationibus ante ipsiun agitabatur, vel de corruptis quorundam religio

206쪽

religiosorum ordinum moribus emendandis corrigenadisque. Incredibile memoratu est , quantam ille vigilantiain ad gregem suum custodiendum adhiberet . a quo, tanquam in perpetua quadam vigilia maneus, nuia ruam oculos de)iciebat, quantam severitatem, ad eun

em in ossicio continendum, quem ardorem animi ad

ipsum diligendum. afferret. singulis diebus sestis, doctis

ac disertis concionibus , ad Christianam eum pietatem erudire , ad vitia evellenda , & contrarias iis vitiis virtutes in ipsorum animis inserendas, impellere, innumerabilem pene pecuniam, in pauperes cujusvis generis, in Xenodochia. Nosocomia, dc in religiosorum ordinum domos, tum privatim tum publice, distribuere, ac prope diffundere. Atque ad eleeinosynas quod attinet, eleis rans ac iacetum quoddam ejus factum , ' nec praetereundum silent io , narratur. Carolus. Niverniae Dux, qui postremis etiam temporibus Dux Mantuae fuit, curri Mantuam venisset, s utpote qui ceteros suo ex inuenio

aestimaret. J quatuor illi venaticos canes muneri miserati quos hilari vultu accepit, eademque opera mandavit iis sui adduxerant, ut suis verbis Duci nunciarent, se propediem , una cum illo, eorundem sagacitatis indu striaeque periculum esse facturum. Non ita multos post dies, invitat eum Dux , magno illustrium ac militariumvirorum comitatu , ad venationem. promittit ille, non sine ingenti totius populi admiratione; cui notum erat atque perspectum , quantum Episcopus genus illud o Iectamenti, tantopere a professione sua alienum, odisset. postridie mane , Dux adest una cum suis , ruris habituatque ornatu . atque Episcopum, longis vestibus, & ad talos usque pertinentibus, videt indutum e miratur, ac, Quaeso, inquit, has vestes depone , ac breviores sume . nonne vides , quanto tibi hae sint impedimento futurae, ad feras bellias citato equo persequendas, venabuloque feriendas p Cui ille, Hanc, inquit, mihi da veniam. ac pingui lautoque jentaculo large liberaliterque acceptum , in peristylium eum amplum adduxit, pauperum Pleuum ; quibus viritim nummos, ut quotidie solitus erat, sua manu divisit. tum, leviter arridens , Haec est mea, . Dux, inquit, venatio, hi lepores, hi apri, hae da-

207쪽

PINACOTHERA ALTER A. Iosma ι quocirca, tuos tibi habe canes , quos vides ad eas venationes, in quibus inea sere vita consistit, nulli plane usui esse : ac pauperes , cum dimitteret, identidem adia monebat , ut etiam atque etiam Deum , quo Duci esset propitius, orarent. Tum Dux , tantae ram docti sanctique Antistitis virtutis exemplo, incredibili admiratione assectus, O si, inquit, omnes tui similes hoc venationum genere delectarentur, in eoque se exercerenti neque in nostrat Galliae, neque in Germaniae, neque in Angliae vitiis atque peccatis,ita homines offenderentur. Sed nec desunt plura, quae de Francisco Conetaga referri meren tur. Vincentius Dux . Francisci, Ferdinandi, de Vincentii pater , gloriatus fuerat apud suos, eum se adducturum , ut secum chartis luderet, vel ad aliquod aliud Iudorum genus delaberetur atque descenderet. itaque jubens sibi chartas afferri, provocavit eum in aleam: sed

negans ille, id a se ullo modo fieri posse, quod nullus ex illis chartis, ad usum veri Episcopi, liber confici posset;

se tamen, quo ipsi morem gereret, eo descensurum ait, ut unam cum ipso horam , latrunculorum ludo , tradu ceret. Dux condicionem accepit 3 sed integra nondum hora abierat, cum ab eo, triginta aureis nummis est dirutus. quos Dux se illi domum missurum esse spoponis dit: at Franciscus, Nihil agis , inquit; praesenti opus est pecunia. nolo enim , tantum Principem mihi debitorem habere , cum quo, judicio , certare non liceat. eductoque, ex proximo ibidem atramentario , calamo, Ducem coegit, ut scripto , eam statim pecuniam numerandam sibi, mandaret. qua accepta, Principe ipso prae sente, in quandam religiosam ac pauperem domum, deinferendam curavit, cum mandatis, ut Deus , pro Ducis salute, unde ea pecunia prodibat, exoraretur. In quein Ducem postea intuens, Si tibi molestum est, ait, tantam uno tempore pecuniam in pauperes erogare, ne tibi posthac veniat in mentem , me in ludum provocare. Quibus actis, magna suae virtutis admiratione relicta ,

discessit a Duce. qui conversus ad suos, Nihil opus est, inquit, sanctos viros velle sibi ludos essicere. Iam vero, quis posset assequi oratione infinitos illos sumtus . quos in sacris AEdibus, in domibus piis ac religiosis, tum πeo teribus

208쪽

aso I ANI NICI p ERYTHRAEI

teribus instauratidis, tum novis exaedificandis, faciebat ut nullus sit pauperum & calamitosorum hominum ordo , cui non ille domum ac perfugium aliquod excitaverit, in quod, sortunae fluctibus ejecti, tanquam in portum, sese colli perent. videlicet, filiabus, a parentibus derelictis , mulieribus a flagitiosa vita ad honestam pudicamque conversis, orbis parentibus pueris, puellisque male nuptis , mulieribus nobili genere natis , quas vel res male gesta, vel sortunae saevientis injuria ad terminos . egestatis impulerat, praeterea Clericis seminarium , ubi alprentur, optimis moribus imbuerentur, & sacros E

clesiae ritus edocerentur, exstruxit. Sed, num, quia erat

in sacris AEdibus instaurandis aedificandisque magnificus , in eisdem exornandis locupletandisque , parcus Inveniebaturi At utroque in genere laboravit & praestitit. atque, ut de ceteris sileamus , in Ecclesia Cathedrali, quam magnificis aedificiis auxerat, argento, sacris vestibus, ac preciola supellectile exornanda, septuaginta aureorum millia , & eo amplius, effuderat , si tamen est effundere, quod in Dei immortalis cultu collocetur. Sed nullus erit sinis, si sit consilium, omnia ejus , pietatis in Deum, liberalitatis in pauperes , caritatis in Omnes, exempla proferre. Denique, dives meritis , dives virtutibus, sua in Ecclesia . debitum naturae reddidit; cum , in ipso mortis articulo, omnia ea mala praedixisset, quae postea civitati illi inciderunt . ut propterea diceret . se maximas Deo gratias agere, quod non erepta sibi ab

illo vita , sed opportune donata mors esset,ne tanta oculis , quae postea ventura essent, mala conciperet. Obiit igitur, non sine maxima sanctitatis opinione. multa enim occurrerunt, quae supra naturae vires existimantnr ab Episcopo Donesinundo, ex eadem qua ille erat Fran. ciscana familia, relata In ejus vitam , quam edidit. quae, , apothetolis ejusdem pratia , di testibus interrogatis ac juratis excepta , in publicas tabulas, seu instrumenta, conserri coepta erant; sed, ne opus perficeretur, belli calamitas obstitit, quae Mantuae civitatem afflixit. Theologicae ejus disputationes, una cum concionibus, ubi asserventur, ambigitur; utrum apud Principem BozZoli, fratris eius filium, an in Bibliotheca Terrae S. Martini,

quae

209쪽

PINA C Ο Τ Η E C A A L T s R A. ait quae Principis illius paret imperio: quam bibliothecam, eo in Ioco , sibi ipse exstruxerat eo animo, ut ibi, quod reliquum esset vitae , conficeret; sed, factus Episcopus , animum ab ea cogitatione abducere, & ad alia consilia

est transferre compulsus.

CLarissima Senarum civitas,non modo nulli Italiae, quae quidem feratur in primis i belli pacisque artiabus cedit, sed neque viro m, quos virtutum maximaarum merita evocarunt caelum , numero inserior exiis

stit. Atque insignium , doctrinae & eruditionis laude,

civium plurimorum , qui mea aetate, communi naturaefato extincti , aeternam nominis sui famam relique runt , imagines, tenui nostro stylo, quasi penicillo , descripsimus , & huic alteri Pinacothecae commenadavimus ; quarum imaginum tam magnus est numerus , ut non minimam eius . ut ita dicam, parietum partem vestiat atque exornet. Eos vero , qm ad summam sanctitatem, dum viverent, effloruerunt , non sum adumbrare conatus .; quoniam totum hoc inte- Rrum reservabam ad eum librum , in quo cogitabam laudabiles eorum mores exprimere, qui nostro hoc

aevo habiti essent omnium sanctissimi. Sed , in Aurelio Chisio , hoc me quasi legitimum tempus expectare nota sinunt eximia Fabii Chisii, ex eritis stirpe hoc tam ful- .gens sanctitatis lumen einersit, merita atque virtutes. qui nunc Sedis Apostolicae apud Vbios Nuncius, ac Monasterii in estphalia , Sedis ejusdem nomine, communis pacis conciliandae causa, interpres atque auctor, ma-mum praebet specimen animi, ingenii, consiliique sui. Neque ingratum id illi fore existimo, si inter eos 4 qui, humanae doctrinae praestantia, magni dc clari habentur , cognati unius, caelesti sapientia reserti, imaginem colis Iocemus; ut, quoties in eam intueatur, di praeclarissimis domesticae virtutis exemplis gaudeat, dc ab ejus similitudine abstractum se non fuisse laetetur. Aurelius igitur, O L na.

210쪽

aret I A N I NICII ERYTHRAEI natus est Senis , ex Augustino Chisio . & Olympia

Bulgarina, optimis ac nobilissimis parentibus, annoc Ia I Lxv I. Non fuit in puero, nec docilitas ingenii nec suavitas morum : in adolescentia, etiam libertas

de vivendi licentia notabatur. Sed, annum agens unde vigesimum, dexterae excelsi opera , ineulitis adolescentiae vitia magnis virtutibus emendavit atque correxit;

tanta animi alacritate , ut Spiritui Sancto , novum in ipso opus instituenti, repugnare non sit ausus, sed totum se eidem reficiendum,expoliendum, instaurandum. que permiserit. Et, quod magiis miremur, novum vitae genus, ejusdem Sancti Spiritus impulsu, horridum , saevum, atrox , suscepturus , non ejus ineundi rationem , a religiosorum ordinum fama i ,& in eorum domibus, esse petendam existiinavit, sed in privatis etiam aedibus posse illam inveniri putavit. tum , in rerum caelestium cogitatione totum se collocaturus , non in loca sola aliaque deserta confugiendum statuit , sed in urbiu in frequentia , in soris , in hominum strepitu, secretum sibi unu inquem'; posse facere duxit, ubi in acri atq; attenta Dei meditatione defixus , omnes alias cogitationes di se rejiceret, atque repelleret. Itaque in sila civitate aetatem agens , in immensis caeli regionibus, inter coelestis patriae cives, mente animoque peregrinabatur; populares

inter suos positus, longissimo ab illis intervallo distabat: Intra domesticos suos parietes clausus, latissima caeli spacia emetiebatur. Erat illi, somni loco vixilia , pro preciosa ac divite veste rudis atque horridus saccus, pro esca atque potione jejunium , pro corporis oblectamentis flagella, atque aliae ejusmodi poenae, ultro susceptae, quibus in se acriter vehementerque saeviebat; risus locum ac sedem vis lacrimarum, quae perpetuo eidem ab oculis decurrebant, occupaverat, adeo ut, quemadmodum de principe Apostolorum Petro traditum memoriae ac literis est, velut sulci quidam in malis conspicerentur. unde in pectus, quod madidum semper pestabat, lacrimarum rivi defluerent. Iam vero, ubi ad sacra Christi corporis mysteria sumenda ventum erat, tum licebat videre , quantum ille fletui obsequeretur. quantum lacrimis indulgeret; quarum ea erat copia, ut non lleuas

SEARCH

MENU NAVIGATION