Iani Nicii Erithræi Pinacotheca imaginum, illustrium, doctrinæ vel ingenii laude, virorum, qui, auctore superstite, diem suum obierunt Iani Nicii Erythræi Pinacotheca altera imaginum, illustrium, doctinæ vel ingenii laude, virorum ..

발행: 1645년

분량: 238페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

PINACOTHECA ALTER A. et ragenas tantum rigaret, non pectus solum laveret, sed in terram decidens, pavimentum ipsum Ecclesis madefaceret: adeo ni saepe aedituus, rationis totius ignarus, vereretur, ne lychnus aliquis vitreus, ex iis qui eius oraniatis capiti impendebant, effractus, illam vim aquae dedisset. Erat in primis cupidus , Societati Iesu nomendandi, quod ea labsit verbo invidia, magis fere quain reliquae Religiosorum ordinum familiae , iis , quas sibi ipsi praescripsit, legibus pareat: sed ab eadem excludebatur , quod esset humaniorum literatnm funditus expers ; quibus saltem imbutos eos esse oporteat, qui initiari sacris ecclesiasticis volunt. Quae fuit causa, ut Pataviu proficisceretur, quo ociosius di utilius daret operam literis. sed fiebat, ut, simul ac Grammatici cujuspiam librum in manus sumeret, adeo 1 capitis dolore Invaderetur, ut haberet necesse, illum abjicere ; cum autem ad orandi studium se reciperet, statim dolor il- Ie consisteret,nec auderet progredi longius. Itaque, Dei

voluntate perspecta , cum, annum integrum , Inanem

illam operam sumsisset, reversus est in patriam ; ubi, a Praeposito Societatis ejusdem, maximo opere petiit,ur, quoniam omnis sibi, ad sacerdotes perveniendi, aditus esset obstructus, saltem ad fratres , seu coadjutores So- Cietatis, ut vocant , transeundi potestas fieret. Quod etiam , justis de causis, impetrare non potuit Sed quoniam, nullum verae sanctitatis aedificium recte constitui. seque tolli altius potest , nisi humilitate nitatur; summum, in iaciendis humilitatis fundamentis, studium adhibuit , atque operae non pepercit suae. Itaque humRm

fodere, cubicula everrere , parietibus operas aranearum dejicere , ut aedes niterent essicere , aquam urnae

ingerere , ac plenam per vicos plateasque deserre, sua Palam Vitia detegere, nunquam , se accusandi, finem facere. Audierat a Francisco Vannino , pictore in primis, formae imaginem suae , quam maxime ad similitudinem veri, expressam fuisse coloribus: oravit, ut eam liceret aspicere, ac, facta potestate, plures eam scidit in partes. Injuriarum, in quibus aequo animo perserendis, verae perfectaeque humilitatis sipecimen editur, adeo

212쪽

ar 4 IA NI NICII ERYTHRAEI

omnibus laetitiis incesserit. Verum, ejus patientiae pcium non exiguum tulit. nam eum. a quo tam lignem coutumeliam acceperat, tanta repente poenittia subiit , ut, sacco indutus , ac lane praecinctus, llam per urbem incesserit , atque peccati sui veniam poscens, quod . ausus esset tantam homini sanctissicontumeliam, per summam injuriam, inserre, citumaciae suae voluntarias poenas dederit. Tantis igilium ilitatis patientiaeque radicibus positis , quid iruin , si ea in Deum & in homines caritas , quae it prodit, tam alte succreverit i Primum , piam ac Driosain domum , quam vulgus Derelictarum appellab Hieronymo Benvogliente , I. C. eximio , Iuch tam, ad absolutionem persectionemque perduxit: quam plures, facie honesta puellas coegit, ne inore egestate coactae, quaestu in occiperent , ac Dei se templum violarent . perfecitque, ne quid illis. necessariunt vitae usuin deesset. Deinde , quum doloquantum maximum animo capere poterat, assicereri

ex inisera & indigna virginum quarundam Calamital quas cum generis claritas, majorum amplitudo acgnitas , ab aliarum numeno abstraxisset, egestas tauad infimae sortis hominum condicionem sordesque copelleret; dedit operam, quantum potuit, neque ulla cin re impensius elaboravit, ut insignis domus aliqua icitaretur, quae , adversae sortimae fluctibus , jactat quasi perfugium ac portus existeret . atque Relagii enomine appellavit. quam domum de integro , coeir in ea vicinia aedibus pluribus ac dirutis, a fundam et erexit; sacellum , in quo res divina fieret, constitusignis , tabulis pictis, ac preciosa supellectile , instruornavitque: tum, praedia coemit,ex quibus tantum quannis rediret, quantum satis esset, ad vestes illis coparandas , ad panem praebendum. ad vinum obsoniuque tradendum. eas postremo omnium bonorum si

ruin heredes instituit. Atque in his omnibus , consstriginta aureorum millia fuisse consumta. Sed, quod credibilem ejus animi maguitudinem , & humanae priolae contemtum, mire declarat, tam amplo excelsos

aedificio suum nomen inscribi non est passus: tantu

213쪽

.PINACOTHECA ALTER A.

post ejus mortem , multis illae viri ines precibus imp trarunt , ut in lapide , quo ejus sepulcrum tegebatur. qtiae & quanta eiusdem essent in piam illam domune merita, grandioribus literis insculpta legerentur. Ibi

enim, anno c. I CXI, morbo consumtus, annum

agens quintum & quadragesimum, est humatus. Sed praecipuam habuit fervatae castituis laudem . nam, cum Iri assidua atque perpetua illarum virgi m custodia vi

Miliaque maneret, cum auctoritate, consilio . re, atque o Pera, omnibus horis , praesto illis, tum aegrotis , tum bene valentibus , esset, ut etiarn laetidam aegrotantis Cujusdam virginis saniem, quam evomebat, sibi sit in os Conatus ingerere ι cum, inquam , tam frequenti virginum illarum consuetudine uteretur, adeo tamen secunda inter ipsas castitatis fama versatus est , ut nullam unquam cuiquam, ejus minus honeste habitae, suspicionem aperuerit. quod etiam Patrum Societatis Iesu, qui, oinque & viginti annos , ejus consessiones audierunt, testimonio confirmatur. Hunt enim , toto hoc tempore, nulla ejus animum, impurae cujuspiain cogitationis, vi impetuque fuisse oppugnatum verberatumque e ut

etiam in eo, vetps sanctissimi Patriarchae Iosephi castitatis exemplum, Iongo intervallo , sit renovatum. etenim , impurae cujusdam merit ricis , quam a flagitio revocare conabatur, amplexibus, sese fuga expedivit, relicto pallio, quod illa h senestra in viam ejecit. Lxv PII. LORETUS VICTORI U S. MIrum nemini videri debeat, si, tot praestantisiunis

hominibus mortuis, vivi unius imaginem inseramus. ea enim est hominis , in suo genere, virtus atque iraestantia, ejusmodi mea, in illo exornando exprimenoque, cupiditas, ut ad eam explendam ,.si sit expectanduin , dum eo iter arripiat, quo ii, quorum imagines nostra hac Pinacotheca eontinentur, abierunt, millies me antea , tanto illo majorem, mors opprimere possit,

214쪽

ri 6 IANI NIC II ERYTHRAEream sedem , ad quam iter est omnibus, receptus, posse .videatur suam , & alterius, quem dilexerit, vitam ab Orco , suo cantu, redimere ; quemadmodum de Orpheo de Eurydice narratur. cujus ille, superioribus annis, non nihil si inite, si vera est fama, perfecit, qui suam Eurydicem quandam, in tenebris, ex Cerberi tricipitis, nempe cognatorum uti stodiis , quibus ille verba dedit, eripuit. Sed secit sapientius, quam vetus ille Orpheus. non enim flexit retro sua lumina, ut ille ; sed semper,

quae ante ipsum erant, aspiciens, tutus, quo voluit, evolavit una cum illa: non, ut suam ex ea, ut salso quidam suspicantur, voluptatem expleret, sed , quemadmodum

ipse in quadam ad me epistola assirmat, quo illius pudicitiam , ab adolescentis cujusdam insidiis , praestaret incolumem . Natns est Spoleti, magis ingenii virtutisque

bono, quam generis claritate, praeclarus ac nobilis; atque admodum puer, Voculae suavitate, ac docilitate invenit, sectus est, & in muscis eruditus, ab exquisitis tota Italia magistris. A Cosmo , Magno Etruriae Duce , 'stinui auditus & probatus est, & ab Octavio Donio

Florentino, qui illuc eum perduxerat, acceptus, magno in precio habitus , ac domi suae innutritus. 'ubi deinde, tum sua tum magistrorui diligqntia , tantos prosectus secit, ut scenicis in ludis , qui saepe Florentiae magnificentissimi dabantur, in scenam productus , primarum semper partium actor , tantum commendationis habuerit, ut apud omnes gentes, ubi aliquis musicae arti honor habetur, celebre ejus nomen dc clarum existerer. Cujus Vocis eximiae cantus, cum Ludovici Cardinalis Ludovisi, Gregorii xv fratris filii, pervenisset ad aures , per eas illi in animum commeans , maximum, ad intima cordis

ejusdem cubilia, sui desideriuin invexit: in qua cupiditate adeo fuit intemperans,ut non antea quieverit,quam

summis eum precibus, a Magno Duce, i a beneficiodi gratia , i inpetrarit. cujus precibus Magnus Dux non potuit obsistere . quod tum ille, Romae, rerum potiebatur. Sed Ludovisius tam alte hominis precium extulerat , ut non cuivis ejus audiendi faceret potestateira , sed iis tantum , qui aequabilitatem communis condicionis, praestantia dignitatis aut sortuuae suae, transirent; quod,

215쪽

PINACOTHECA ALTER A. at eam vocis cantusq; suavitatem, vulgarium non esse aurium pabulum, existimaret. Quae res magnum illi comvertebatur in bonum. nam viri illi principes, quo, in gno se beneficio a Cardinali esse assectos , ostenderent, Iarge in eum dona ingerebant; ex quibus, ad eos nummos , in quibus nunc est, brevi pervenit. Sed interdum Romae. per hyemem, in sacello Patrum Congregationis Oratorii exaudiebatur. Vbi eum ego , nocte quadam ,

Magdalenae, sua deflentis crimina, seque ad Christh pedes

abjicientis, querimoniam,canentein audivi: qui,eo aes

re animi ea vi vocis, iis tam mollibus tamq: delicatis incantu flexionibus, Magdalenam nostris pene oculis su jiciebat, ut, si revixisset, in illa ejus , poenitentiae ipsius, imitatione suos veros luctus dolore'. agnovisset atque

admirata esset. At neminem eorum,qui aderanr,arbitror

fuisse tam leni animo , tamqiae remisso , qui non ad eos motus se perduci sentiret, ad quos ab illo impellebatur; nimirum , ad fletum , ad iram , ad odium peccatorum. nescio alios i me quidem . scio, acriter vehementerquain delicta mea exarsisse , cum ille Magdalenae personae actor , praeteritae illius vitae crimina exsecraretur , propter quae in tantam Dei atque hominum offensionem i currisseta sensi, mihi ubertim lacrimas ab oculis Ire , cum ille flentis peccatricis gemitus, voce ad miserabilem sonum inflexa, repraesentaret ; sensi, me ad incrediabilem admirationem efferri, cum , vocem a gravissimo ad acutissimum sonum gradatim impellens, eandemque ab acutissimo ad gravi minum, per varios anfractus, v Iubilitate incredibili colligens , se posse eam ostenderet,

sicut mollissis nam ceram, quocunque vellet, contorquere ac flectere. Quid opus est verbis ' nullus erat animi

motus, ad quem ab illo, ut ita dicam, abreptus,non continuo formarer ac fingerer . At, quo artificio , qua venustate, quo lepore, id totum ab illo fiebat Profecto ,

ars certare cum natura videbatur , utra majorem in eo

vim ac dominatum haberet. Equidem , memoria re P tens cantores omnes , quos ad hunc diem audire, longae mihi vitae cursus attribuit, sic statuo ; netnini eorum , quos, in hoc genere, praestantisilinos absolutissimosqne, erudita veterum Graecorum Romanorumque nario ja-

216쪽

ctat, tam multa , vel a natura vel ab arte , concessa sui sisse , quam multa in hunc unum congesta miramur . In pnum ingenium, miram ad poetin Indolem et nam Sanciarum irenae & Galateae dramata elegantissima edidit . non vulgarem , in faciendis modis , eruditionem . qui, Ignatiuin Lojolam , Romae in st de nominis Iesu , ejus

dem Societatis , regio apparatu datum , modulatus est egregie ; vocem suavem ac splendidam,& ad quamcunque varietatem di commutationem essiciendam aptissimam, quae, ut in fidibus chordae, ad queincunq; tactum xespondeat, acuta, gravis, cita, tarda, magna, tenuis a acre in canendo judicium , atque artificem rationem et quo fit, ut suum , cuique animi motui, vocis genus adhibeat , neque praepostere agat, ut multi, di quibus VOTnon arte ac moderatione tractatur, qui hilares ac jucundas res triste, tristes hilare, vehementes remisse, graves ludibunde, iracundas lente, ad nos, per vias ab auribus ad animum perforatas, inducunt. quamquam in hoc est eorum culpa nonnulla , qui carmini modos fecerunt, quos non apte ad illius sententiam accommodaverunt'. Ille vero , , natura atque ab optimorum magistrorum praeceptis edoctus, si iracunda perturbati hominis vox di oratio cantu sit exprimenda, vocis genus sumit acutum, Incitatum, crebro incidens . si mile ratio ac moeror

explicandus, flexibile, plenum . interruptum, flebili voce ; si metus reserendus, demissum, hauitans, abjectum.

si truculenti vis hominis tradenda, contentum, vehe mens , imminens . si exhilarati voluptas animi anteponenda, effusilin, lene, tenerum, hilaratum ac remissum .

si aegritudine aliqua oppressi molestia significanda, sine

commiseratione grave quiddam , dc uno pressit ac sono obductum adhibet. Haec, a L. Crasso aliisque summis doctoribus relata , selicius , in illius modulate canentis voce. quam in eorum libris, impressa cernuntur. Quod autem ita scienter in cantu , ad quemcunque velit animi affectu in exprimendum, se formet ac fingat , a natura

consecutus est ; unde habet, ut, in communi vitae consuetudine , ad eos omnes motus acriter vehementerque impellatur. nam si dat se hilaritati, in maximos repente ,

risus effunditur ; si tristitiae, demittit animum . si iracundiae,

217쪽

PINACOTHECA AL TER A. ars condiae, ita se ab ea abripi sinit, ut ad clamores, ad jurgia , ad contumelias , & interdum etiam ad verberari nes, labatur atque deveniat . adeo ut vix ab iis manna abstinuisse dicatur, quos nefas est tangere. eadem est ratio spei. misericordiae, aliarumque animi perturbationum : in quarum singulas nimis ille quidem est vehemens. Quid illa ejus, in qua mihi deus videri solet. itivoce claritas, & in lingua. explanata vocum impressio, quantam attentionem benevolentiamque conciliate est enim in magna cantoris lacte ponendum , verba, syllabas, literas omnes exprimere, non putide, sed accurare,

de cum quodam, sine molestia, diligenti spiritus sono ac vocis; idque nou tam , sua sponte , laudabile est, quam. quod est a plerisque neglectum. etenim, non tam pra clarum est, pronunciationi distincta atque dilucidae operam dare, quam flagitiosum, id spernere. Novi ego

non neminem ex iis, quI ad summam recte elegantermae canendi laudem emorescerent, ultimas preeserti in syli has, sive negligentia, sive prava consuetudine, ita obscurare, ut', quid dicerent, quamvis admodum attenderem , non intelligerem; quod non . tam vocem foras emittere . quam intra fauces impellere i non tam in Iucem edere, quam tenebris involutam, anteaquam lucem aspiceret, enecare viderentur : quamobrem illud assequebantur, ut, qui audirent, desperantes. posse ex illis .tenebris, lucis quidquam, ad ipsorum intelligentiam illuminandam, existere, vel aliud agerent, vel oscitare

tur . vel dormitarent, vel cum vicinis capita conferrent, ac de coena loquerentur. At vero, Illo canere incipiente , omnes alacres dc erecti coosistunt, sermones, quos instituerant, dirimunt, animam continent, ne, crebro respirantes, sibi quodammodo obstrepere videantur; tum. cantu eiusdem mirabiliter deliniti, nullis ab eo fastidiis abalienantur, nulla aurium satietate defatigati disce-dnnt, sed ab eo, tanquam capti alligatique,continentur. Fabulosis poetarum carminibus traditur, ad Amphionis lyrae cantum , Thebarum arcem murosque fuisse su Drnctos. ridicule, si ad lapides dc latera , quibus muri

constabant, reseratur : verum, si in coementis, rudia

hominum instenta, quovis interdum saxo stupidiora, i

218쪽

aio I A N I NI CII ERY T Η R AE Itelligantur, in hoc lepido tam elegantis fabulae mendacio non inelegans veritatis ratio inclusa invenietur ; numirum , nulla re alia. nisii suavi docti cujuspiam orati ne, ex agresti immanique vita, nos ad humanitatem excultos exaedificatosque fuisse, vel potius mutuae caritatis amplexu , quovis muro firmiore, unum in locum coactos.atque occlusos. Sed,quid haec. inquies, ad Loretum

narratio spectat i Mustu in sane. non enim ita Amphion dispersos dil agrestes homines, lyra, ad Thebanum oppidum conflandum , quali lapides ac lateres, elaboratos atque expolitos attraxit, ut ille suae vocis suavissimae cantu voluntates ad se hominum allicit, eorumque benevolentia , quae, plusquam centuplex murus, servandis

hominibus prodest , se munitione quadam de vallo circumdat. Quot ego homines novi, ad haec studia duri res. ad dulcissimos ejus cantus commoveri, emolliri, ac sectit quot, prae nimia voluptate gestientes , quod ad eam continendam angusti essent unius pectoris fines, sibi tunicam h pinore duoricare. quasi eidem . ad egrediendum, aditum darenr, 3c aperte fateri, se pares eidem ferendae non esse i quot ego patres familias vidi, natu grandes, cum auditum esset, Illum quopiam cantatum prodiisse, statim, ex ultimis Vrbis regionibus, domibus relictis, re familiari nezlecta , corruptis itineribus comno, tempestate perfrigida . imbribus maximis, accurrere .loca in subselliis occupare, ac multas horas , expectando, contereret quot etiam aspexi, quos, locis omnibus obsessis , negociorum necessitas serius illuc impulerat, in consertissima multitudine stantes , premi, impelli, dc hac illac, tanquamHuctibus, agi, neque his tamen

incommodis deterreri, quo minus eum, cujus causa v

nerant, audirenti atque isti ipsi, qui serius illuc accesssrant, cum discederent, non tam querebantur , se pene fuisse in turba collisos, quam illum dolebant, cupidi tate

ipsorum celerius, finem canendi fecisse ι se enim, nequaquam fuisse satiatos, sed avidiores, quam althlerant .aures domum reserre. alii multa matri illius bona dic Sant , quae sua foecunditate, Angelum inagis quam hominem , peperisset. alii commune rerum humanarum

fatum deplorabant, quod illum , ob excellentem vocis suavi

219쪽

PINACOTHEC A ALTER A. . arrmavitatem , & incredibilem canendi artem , omnin mori non debere, sebant. alii assirmare non dubitabant. caeli beatissimas mentes, si eas canere humana voce Couistingeret, non alia voce nec aliis modis usuras, nisi illius.

Dixi paulo ante, videri eum dignum, qui mori non deis Beat : sed, quoniam nemini, in tam exiguo vitae spacio, immortalitas potest accidere, saltem optandum est, ut menophili inusici aetas illi contingat; qui, nullo valetudinis damno, centum & septem complevit annos. Vel Potius , quoniam, in ejus suavissima voce, tot animi reficiuntur , tot curae abiguntur, tot aures conquiescunt. videtur petendum a superis, ut ejus felicitatis compotem eum faciant,quam Luceiae mimae largitos esse, auctor est Plinius; cujus vocis praestantissimae ea fuisse pollennitas traditur, ut, centum annos in scena pronunciaverit. Nam illud jam assecutus videtur, ut vetus de Tel-Iene mu sico, omnium maximo, proverbium in ipsum

transierit. non enim, ut antea, cum aliquem ad recte canendum hortabamur, dicimus, Cane ea, qua sunt Tel nis , sed, Cane ea, qua sunt Loreti; quoniam sunt optima. Tam constans est omnium opinio, fuisse Tellenem ab eo

superatum.

LVbet hic narratiunculam apponere, habitam, seriis

Bacchanalibus , ad Academicos Humoristas, quae cum mores illius , qui in ea continetur, exponat, imaginis cujusdain instar potest habere. Multa saepe homini in vita contingunt. sive bona sive mala, quae ille non cogitavit. Vel illud ,quod dicturi sumus, quis unquam crederet potuisse accideret scilicet,ut quisquam , domo , negocii causa , egressus, quatridui viam, sine ullo suo sumtu', conficeret, de , quod admirabilius videatur, magna ex parte ad caupones dive teret i Sentio, vos vehementer mirari; scio, me rem incredibilem polliceri. nam , qua insolentia avaritiaque hic ordo sit, indicant leges severissimae, in caupones de stabularios scriptae, quibus , gravissimis propositis poenis, eorum fraus dc nequitia compescitur. attamen, res ita

220쪽

ita se habet, ut dicam. ejusmodi enim casus assueruntiquibus est illis pulcre os sublitum. Accipite igitur rem jucundam, di dignam vestro cachinno. Sed, antea quam ad rein aggredior, explicandum est quid hominis sit hic, ad quem ea, quam sumus dicturi, res attinet. Hic est, anis

nos natus quinquaginta & plus eo, magnus, ventriosus, obesus, rubicundo ore, facetus, amoenus; quotidie mensam amicis complet; semper est in Convivio magister, in commessationibus dominus, in compotationibus princeps ; ubi in aliquod oppidum venit, mirandum in modum, canem venaticum diceres, odoratur in popinis omnia. 8c pesvestigat, num aliquid sit in eis vini ex palati sui sententia : quod si reperit, nefas putat esse inexpiabile, antea illinc pedem efferre, quam dolio illi, quod

probaverit, omnem animam intertraxerit. praeterea, homo est mulierosus, &, tanquam Mimnermus alter , sine Veneris voluptatibus nullam esse vitam existimat. at nihil factum est propius, quam ut haec illi voluptas pessime infeliciterque succederet. nam cum, festis Bacchanalibus, statuisset, multo quam antea effusius in venerem

ruere , in eoque luto altius haerere, aromatarium quendam adiit, quem acceperat medicatam quandam aquam 'habere , quae non solum deficientem libidinem excitaret , verum etiam ab inseris , mortuam, revocaret: ac

quatuor ejus cyathos ab illo coemit. sed satis superque unus fuisset: etenim nonnihil cantharidum habebat admistum: quae cantharides quantam ad urendum , exulcerandum, atque etiam enecandum, vim habeant, netrio est plane qui nesciat. at ille nondum vim earum fuerat expertus. redit igitur alacris , ac mulierem quandam in sua vicinia, quae corpore corpus alebat, domum suam invitat, ut ea secum noste concumberet. illa condicionem accipit, ac se venturam constituit. adest nox, venit mulier; coenant. Sed, antequam se lecto commendent, Est mihi, inquit ille, potio, quae, epota, Vires augeat atque confirmet. mulier , quae non minus praeceps in scelus ferretur , quam ille, Da mihi, inquit, hanc potionem . volo enim, gigantis non minus vires habere. ille statim amphoram aquae profert, ac dimidium eius praebet mulieri, reliquum ipse totum exhaurit. tum eunt cubi

SEARCH

MENU NAVIGATION