장음표시 사용
11쪽
8 . PAULI IOVI Itulisse pro insigni viperam, ex Olympiadis fabula puerit parturietem, quod ea a Dracone se comprcssam suisse Iouis imagine praedicaret. - tu es 1 s
OBILII SIMI Principatus sundamenta feliciter Otho iecit, Uberti filius, qui ab Asiatico
Othone proauo nomen acceperat . Natus est
Inuorio in pago apud Uerbanum lacum, magnis quidem natalibus, sed patrimonio tenui,&tum adeo assiictis totius familiae Fortunis, ut quatuor tantum & plane ignobilium vicorum ditione, tot gentiles proceres maiorum suorum nomen tuerentur. Hi fudre Inuorium, Malsinum, Vergantum S Olegium. fundos etiam sat amplos Mediolani extra portam Iouiam a Sullano Uicecomite emptos constat. Frequentibus enim Barbarorum eruptionibus & ciuili praesertim bello, cuncta apud Insubres turbata prostrataque erant, ut non mirum sit, tantas opes in publica calamitate corruisse. Sunt qui ex genitura propter admirabiles syderii concursus, Imperium ei a Mathematicis praenunciatum fuisse asseuerent,
verum ipse repudiatis prorsus Astrologis, id unum pro insigni ostento iocabundus accepit, quod Uicecomite Placentino Mediolani Praetore, qui tum erat supremae potestatis Magistratus, ct Othone Caesare
imperante in lucem ellet editus. Enituit satis mature in adolescente ingenium alacre,praealtum, ardens, ct quod mirabile erat graui prudelia temperatu: accesserat corporis atque Oris dignitas maxime excellens statura enim erat excelsa, & nexu neruorum longe firmissima pectore autem lato atque extanti,& radiosS praegradibusque oculis, elo- .
quentia vero illustri exquisitisque literis quum oporteret ad iocunditatem exornata, adeo ut quum omnibus magnopere placeret, etiam
sibi meliore Fortuna dignus videretur. Itaque ardet e ciuili bello Gallia Cisalpina, domo egressus Romam se contulit ad Octauianti Vbal dinum Cardinalem, aut horitate atque opibus florentem, ἁ quo beniagne susceptus, adscribitur familia: inter honesti Limos . Nec multo post, quum in ea domo aliquandiu virtutis eximiae perurbanaeque comitatis,& naturae nequaquam fallacis vel insidiosae testimonia passim
reliquisset Octauiano praealta semper agitati, in octo pariter atque ne gocio comes esse coepit, adeo ut munera legationum obeunte di transalpes accitum inter praecipuos sequeretur, hisque maxime teporibus extra ordine necessaria domesticae disciplinae officia,caeteris languen tibus aut occupatis diligenter impleret, abnuenti semper & coacto si
12쪽
milis,ne ambitione potius quam obsequio,aliena munia suscipere vid
retur. Literas enim scite atque expedite exarabat, dictabat eleganter, ino innique occasione oeconomicarum rerum cuncta ad pietatem , ad decus , temperantiamque reuocabat: quibus maxime rebus ita appetente
Cardinalis ingenio certissima laus pararetur honesta quidem sibi in primis ad promerendam ampliorem gratiam, & demum ipsi Cardinali decora & utilis ad petitionem summi Pontificatus contendenti. In unam enim eam curam amplissimos senatores haud dissimulater incumbere, uti aulae artium peritus facith intelligebat. His moribus iam abunde claro, & prospera vigenti fama , Leo Peregus Mediolanensis antistes in exilio apud Legnanum mortuus nunciatur. Hunc Martinus Turrianusta quam patronum ducemque nobilitatis urbe pepulerat, quum ipse iam Populi causam aduersus Patricios suscepisset, perturbataque Republica statum popularem caesis disiectisque nobilibus induxisset. Oderat Octavianus Turrianos tanquam nobilitatis hostes. Erat enim e vetusta& illustri apud Etruscos Ubaldinorum familia , ct priuati quoque odii causae intercedebant, parum qui de honestae; sed ob id validiores. Nam ei Martinus paucis ante annis notam nefariae cupiditatis inusserat, quum forte in Galliam iter habentem, hospitioque susceptum, in templo diui Ambrosi ne carbunculum mirabili fulgore dc rara magnitudine conspicuum e donariis auferret, armatus accurrens prohibuisset: Dicebat enim Cardinalis cupide inspiciendo tractandoque eam gemmam omnino dignam videri quae ad ornamentum sacrorum solennium, in summa Pontificis Maximi thiara conspiceretur. Hic est ille Ubaldinus praealto ambitiosoque ingenio,& magnis opibus potens Dant his Poeta carminibus, obliquo probro simul & laude celebratus. Itaq. ad excidium Turrianae domus,& ad condendum in Uicecomitum familia principatum, fatali euentu Otho Mediolanensum Archiepiscopus ab Octauiano declaratur, qui amplissima ad id potestate, iure munereque legationis sungebatur, idque approbauit Urbanus Pontifex vel ob i3. quod duos foeda dissensione Mediolanentiu deiuncto Leoni suffectos audiebat, Rai mundum scilicet Turrianum Martini patruelis potentia, armilque potius ulim liberis suffragiis prouectum; ct Franciscum Septari ensem, quem virtutis commendatione Populus, Tribusque omnes in odium Martini velati impotenter & superbe dominantis extulerant. Fauebat Othoni Urbanus, ut maiestatis Pontificia iura tueretur. Itaque eum rite consecratum insignitumque mitra S lituo pastorali, ad sacerdotii munus obeundu in Cisalpinam Galliam dimittit, eo etiam cupidius quod Tu rianis infensus erat, nam forte per id tempus magno Othonis commodo Ubertus Pallavicinus Turrianarum copiarum dux, Placentinorum agros Pontificiae ditionis populabundus afflixerat. Erepserant Turriani paucis ante annis ad summam potentiam, ab initio in re publica popularem auram optimis artibus aucupantes, postremo autem dominandi
13쪽
PAVLI I O VI Ilibidine accensi, totius publici consilii formam, Praetoris arbitria.' sunfragiorum denique omnium iura. libertatem ine sustulerant. Fuere illis inagitae opes in Saxina valle, quae est ad Larium lacum, creuerantque plurimum haereditate Tacii Reguli, qui geminos e Belgica Gallia protu-gos Turrianos fratres militaris indolis, libi generos adsciuerat, atque adoptarat in filios. Ab his progenitum serunt superiore Martinum cognomine Gigantem , qui post egregiae virtutis facinora ad Antiochiam multis in prae his edita, a Saracenis captus & nitierabili si applicio assectus fuisse traditur. Huius nepos fuit Paganus vir excellenti virtute prudentiaque .qui multa cum laude liberalitatis S pietatis. Mediolanenses a Fe-derico secundo Caesare, ad Cobortis nouae oppidum crucio praelio profligatos ad se recepit; incredibilique benignitate omni humana ope adiutos fouit,domumque dimisit: cui non multo pbst optime de se merito gratiam retulere, demandato ei Praeturae magistratu, ipsoque cum vniuersa familia ciuitate donato, Paganus ita gessit magistratum, ut nemo temperantia,aequitate atque industria potior videretur. nisi populi atque infimae plebis se defensorem professus, paulo acerbius PatritioS laquam superbe ac petulanter minores ordines diuexare solitos patria exturbas dos suscepisset. Hunc fato functum & ad Clarae vallis templum funere publico elatum omnes ordines diu luxerunt, honestaruntque marmoreo sepulchro insculptis carminibus, cum titulo magnifice atque feliciter administratae Reipublicae. Pagano successit Martinus frater vir ingenio perspicaci, erecto ad laudem, atque imperii S gloriae maxime cupido: caeterum quae ad id opportunae erant artes) multa ciuili clementia & lenitate temperato . Hunc populus defensorem suum patriaeque patrem appellauit. Paulum enim Sores nam , Leonemque Peregum urbis Ar-cni episcopum Patritiorum duces V I .expulerat, bonis exuerat, exilioque mulctarat,contuderatque adeo nobilitatis animos, ut Respublica nutrieroso praeualente infimorum hominum consilio in speciem libertatis non obscure autem ad unum ipsius arbitrium regeretur. Eo modo nobilitate in ordinem redacta,ct grassante plebe in patritium sanguinem, Pontifex Romanus assectam laceratamque ciuitatem miseratus, Rhauennatem Antistitem Mediolanum misit, qui Christianae pietatis ossicio caedes tolleret , odia mitigaret, statumque perturbatae urbis componeret. Is capita factionum ablegauit S ante alios Martinum, sed is non multo post euocatus studio veterum amicorum, hos libuique ad diui Dionysii
templum tumultuario certamine profligatis, in urbem est receptus. Exinde Martinus vi irpato imperio cuncta regere. plebisque praecipue coriamoda tueri,nouiS.ta tellularus hominibus praelidio elle: contra vero nobilitatem asperrimis edictis armisque persequi dilate undique sumnio-uere. Confugerant patritu ad Actio linum a Romano, quem Ecce linum perperam aliqui nominant, qui rei militaris peritia S immanitate crudetis ingenii duces omnes atque tyrannos anteibat. Is Caesarianarum par-
14쪽
o TH otium princeps erat, Federi coque secundo dux & miles operam nauarat. Itaque magnis coactis copiis aduersus Turrianos bellum suscepit, trans. greisusque Abdua in in agrum Mediolanensem sese estudit. patritios in patriam reducturus , Vlturusque eorum iniurias sanguinaria manu, nisi Dii eam dirae pestis cladem auertillent. In eo enim metu & trepidatione. Martinus constanti animo populum sub signis eduxit, interclusumq. tyrannum amne Abdua quum a tergo Vbertus Pallavicinus, ct A ctius Atestinus. Bosiusque Douaria, foederati principes instarent, commissa pugna luperauit, tanta felicitate ut ipse tyrannus Nerone crudelior suo atque alieno cruore perfusus, quum iese incitato insigni equo eripere conaretur vivus in potestatem hollisi deuenerit, nec multo post in tabernaculo Bosii repudiatis remediis expirarit.quum nullis vel benignis precibus adduci pollet,ut bene speraret, ct obligari vulnera pateretur, toruis enim oculis ferociam spirans neminique respondens, tot scelerum poenas estu gere accersita morte properaόat,ne turpi incertar vitae desiderio ludibriis ignominiaeque superesset. Caeterum co praelio nobilitas prostrata fugataque est, ct Martinus aut horitate, gloria, atque opibus adauctus, loluto pudore dominatum arripuit, aboleuitque eius concilii nomen quod populus sub Credetix nomine instituerat, cuius decretis ipse dudum solenni sacramento adactus se staturum iurauerat. Sed ea m deratione & temperantia Martinus utebatur, ut nullum superbum aut insolens dictum ore vel gestu prorsus excideret: studebat tranquillati,copiae,ubertatique rerum omnium, Paulique Soresinae aduersarii partium
principis filiam matrimonio tibi copularat, ut & inimicis ducem opulentum detraheret,& pacem atque ocium se maxime cupere ostenderet. at
patritii ab his nuptiis repudiato Paulo ad Iordanem Ruscam Cometem
1 e contulerunt: quamobrem Martinus maiorem indieS gratiam ,exactaeque prudentiae opinionem est coniecutus. Ad confirmanda quoque populi studia declinandamque inuidiam, quum sumptuosius aedificare diceretur, omnes operas ad Ticinum conduxit, ut non procul ab Abiato oppido emissarium nauigabile derivata parte amnis ad urbem perduceret ad facillimas subuectiones importandorum ex agris fructuum , qua incomparabili commoditate populus in quotidianos usus perpetuo seueretur. Sub id tempus variae patritiorum manus ab exilio latebrisque remotiorum oppidorum ad Othonem peruenerunt, patriam & sacerdotii sedem ex aut horitate pontificis repetentem . Hi nanque in nouam spem quae exules S miseros nunquam destituit erecti, undique coluerant, parabant arma, veteres amicos S propinquos qui domi remansis.sent, nunciis ac literis solicitabant. Itaque Otho crescentibus viribus confecto noctu itinere ad Uerbanum clientelasque suas contendit, Ar namque occupat,ut ea bello certa sedes foret, & firmiores demum copias tuto cogeret, ad bellum Turrianis inferendum . His rebus cognitis Martinus quata maxime potuit celeritate copias ex oppidis deducit,
15쪽
P A V L I I O V I I Pallavicinum euocat quem in quinque annos perampla mercede conduxerat, Ticinumque transgressus ad Aronam castrametatur. Horum
aduentu Otho quum diu terrestribus & naualibus copiis obsessus & Oppugnatus, nihil vel repugnando vel erumpendo proficeret, fortunae ce iit, deditoque oppido noctu profugit, ne in conspectum hostis deueniret, &suos ex pactione seruauit incolumes. At Turrianus Aronae, Angleriae Brebiaeque arces demolitur, ut nihil in quo hostis tuto consisteret
omnino relinqueretur . Exulante autem Othone , Martinus moritur,
Philippoque fratri reipublicae gubernacula committuntur, verum ille
Confirmatis opibus ad principatum aperte contendens se praetorem in decem annoS creat, certantibusque etiam Comi intestino bello Vitanis atque Rusconis,urbe potitur,praetoremque ibi de Uitanis creat, aduersarios expellit,in Volture namque vallem usque persequitur. Sed tanta vis erat patritiorum exulum duce praesertim Othone, ut occulto metu plurimum angeretur,atque ob id parandas sibi omnino nouas amicitias assinitatibus atque coniugiis existimaret,ut aliquorum nobilium assensu& studio stabilire opes, retinere vim praetorii iuris , imperii aut horitate maiorum virtute collectam tueri pollet. Itaque Guliermo Pusteriae patritio filiam nuptui dat, ipse tum caelebs uxorem ex Biraga nobili familia ducit, traditur etiam uxor Francisco Turriano, Iacobi patruelis filio, ex gente Castillionea qua cognatione subnixus, disperss iam atque attritis exulum viribus,ut impensae parceret, Ubertum Pallavicinum exacto istipendii quinquennio milium facit, singulari Turrianae gentis incommodo : nam ille contumelia accensus, per occasionem quantis maxime potuit artibus, patritiis adhaerens Turrianos semper oppugnauit. Sub id tempus Carolus Andegavensis e Narbonensi Galliam Italiam venit, euocatus ab Urbano pontifice aduersus Maias redum pontificiae maiestatis authoritatem patris & proaui more conuellentem . Huius amicitiam quum Turrianus magnopere appeteret, copias eius intra fines recepit,
ct commeatu,veste, armis liberaliter iuuit,ut Gallorum praesidio firmior factus Pallavicini nobiliumque exulum vim propularet, ct quo praeclarius studium eius erga regem ostenderetur, Emberram natione Gallum regis familiarem praetura ciuitatis ornauit. Philippus interea moritur repentino correptus morbo. Hic vir belli pacisque artibus abunde instructus principis & domini spiritus gerebat, virtute Martino par, sed astu ct ambitione superior. Accepit imperium statim Napus, quem Napoleonem aliqui appellant, Pagani filius, vir militaris, callido tyranno quam moderato principi similior, etenim nihil illi antiquius fuit quam
Patritios caedere, proscribere, oiianibusque contumeliis atque imurn Sexagitatos,ad internitionem delere. Erat Laudi Pompeiae certu, lariteris & profugis receptus benignitate Vistarinae familiae cuius princeps erat Succius. Hunc Napus obsessa&capta urbe periculoso certamine. Vivum cepit atque interfecit, necatis etiam in carcere eius gentilibus atque
16쪽
quae Turrianae factionis nomen tueretur, aduersariorum opibus ditat, &princieem in urbe constituit. utque Guliermo Montis ferrati regulo ad quem forte mortuo Pallavicino patritii exules confugerant, rerum strarum metum incuteret, traiecto Ticino S admotis ingentibus copiis Viglebanum expugnauit. Hisdem diebus Urbano vita functo, Clemens pontificatum adeptus enixe contendit,ut Otho a Turrianis reciperetur
praesertim populis id expetentibus, praediisque templo dicatis, S tota diuini iuris possessione potiretur . Caeterum Napus qui ad Othonis nomentali quodam metu expergisci,ac sermone di vultu inhorreicere erat solitus, ponti licis literas & preces, atque item minas superbe contemnebat. Itaque indignante pontifice tanquam rebellis & impius sacris anter dicitur . Mediolani templa omnia clauduntur, sacrificiorum solennibus
intermissis,populus dolet atque angitur, neque tamen timore conterri
tus postulare audet, ut ad millo Antistite ira pontificis leniatur, simul q. ciuitas his imprecationibus expietur. Haerebat imperii finibus Otho, ad eumque exules undique confluxerant,erat enim in eo praeclara aut boritas, atque ex honestissima belli causa repetendae patriae magna spes omnibus proponebatur. Quid enim aequius aut honestius quam pro libertate sacrati Antistitis contra tyrannum impotentem, lituum, inferorumque furiis sacrosancti pontificis execratione deuotum , arma ferre, crudelique dominatu detruderet Quum in his consiliis nobilitas omnis versaretur, ob idque in agro Vercellens saepius coiret, Napus,Paganinum fratris filium acri ingenio iuuenem,ct nobilium caedibus assuetum, Vercellensium praetorem designat. Petit a primoribus ciuitatis. ut eum recipiant, in magistratuque constituant. Ea res delata ad patritios qui
Vercellis erant,omnium animos metu concussit ac dolore succendit nemo enim ignarus rerum, non prouidebat eo consilio Turrianum & eum
quidem cruentum ferocemque hominem Vercellis praetorem imponi, ut patritios suae gentis hostes urbe pelleret, passimque opprimeret, atq.
omnibus in locis persequeretur. Itaque exulum principes coacta armatorum manu, aduentantem cum praetoriis insignibus Paganinum in itinere obtruncant, quo nuncio Napus & Emberra adeo in vindictae cupidit tem exarsere,ut immani eorum iussu, omnis sexus ct aetatis exulum propinqui, quum Paganini cadauer ad Diui Dionysii teplum atrata familia
conuexistet,ad eius tumulum tanquam hostiae mactarentur,& quodmiserabile spectaculii suit, ad sepulchra maiorum plaustris in urbem referrentur. Scribit Tristanus Scalchus adeo vesana rabie Napum suisse corro plum,ut Musca filius ad quem postea ex diuturno carcere recuperati imperii laus peruenit, coprehenso medico cui salutem ex lethali morbo acceptam referebat, vitam vix impetrare potuerit, quum grauissim h iur ret iuuenis, dolore atque inedia sibi vitae exitum inuenturum,nisi vir sibi salutaris & innocens,ab crudeli supplicio seruaretur. Napus tamen ubi
17쪽
- PAWLI IOVI Itotam immanis vindictae libidinem expleuit atque ira deserbuit, id execrabile facinus detestari, in Emberrae sevitiam cum externi repentini q. homines, tum etiam raro sobrii culpam referre, prorsus multa verborum ac vultus simulatione facti atrocitatem lenire. Nec multo post, ubi id populum grauiter tulisse animaduertit, ad mitigandam inuidiam Gallus praetura deiicitur, atque urbe ob iram ciuium excedere iubetur. Nihilosecius tamen Carolo regi de intersecto hoste Manfredo rege, parto . que Apuliae regno , victoriam gratulatur, misso ad id munus Francisco fratre cum ornatissimo comitatu, donisque regalibus, qui alacriter susceptus, ct donatus baltheo militari ,regiaeque militiae honoris causa adscriptus, ita demum Mediolani vitam egit, ut ad imitationem Gallici luxus splendore,& domesticarum rerum apparatu Napum principem anteiret. Erat res Turriana in summo arridentis fortunae fastigio, cruciabaturque ingenti cura Antistes Otho, moestaque S extorris nobilitas errabat, ab infimo quoque regulo opem implorans, uti consumptis
opibus atque amisi dignitate, quando toties repetita patria bellum graue & Humnosum improspere & Diis haud dubie inuitis renouasset. Uigebat tamen in Othone mira constantia & spes incredibilis adipiscendi imperii sacerdotalis, & perinde infracto animo Patritii eo duce qui
iustissimam praeferret causam, omnia sibi ad reditum atque victoriam faciliora fore existimabant. Erat inter extorres Squarcinus Burrus vir apprime nobilis & opulentus, vigoreque animi, atque armorum peritia illustris, cuius filia nomine Bonacosa, virtute, sorma, & foecunditate insigni, Matthaeo Magno nupserat: Huic Otho Patritiique, Pal- Iauicino per eos dies morte surrepto, imperium militare detulerant, inierantque scedus cum Gulierino Montis ferrati marchione, Ferdinandi Hispaniae regis genero, eo consilio , ut maiore belli mole Turrianos
oppugnarent. Destinabat enim sbi Guliermus s id bellum susciperet,
multo maiores opes, multoque maius sibi in dies imperiti; verum extemnis soceri auxiliis sibi opus esse iudicabat, ut eximiae virtutis gentem bellicarumque artium maxime perita Germanis & Gallis opponeret. Re manserant enim aliquot Gallorum turmae apud Turrianos ex his quos Flandrius comes Caroli dux in Italia adduxerat, ipso enim in ea pugna interfecto,qua Pallavicinii & Gibelli nos superarat, pleriq. ex eius equitatu, postquam debellatu esse videbatur,orbati duce, subsilere in Circupadana regione quam Neapolim usque ad regem contendere maluerant. Itaque ad Ferdinandum ipse Burrus in Hispaniam mittitur, ut legationi maior inesset authoritas. Is uti erat graui facudia, explicatis partium pariter atq. hostium viribus,terminatis .consiliis a rege copias impetrauit, imposti'.in naues sexcentis equitibus,& aliquot iaculatorum I faggittariorum cohortibus, in Liguriam est reuersus. Nec multo post ab Sa-uona superatis Apennini iugis cum ea manu ad Guliermii peruenit. Rex
18쪽
OTHO I ro enim generum suum existimatione atque opibus augere,& prorsus esse re in spem ingentem amplioris imperii magnopere cupiebat. His con firmati auxiliis cum Othone Burrus &Guliermus ad Uiglebanu quod Turrianus praesidio tenebat, processere,tentata est per quatuor dies oppugnatio , promotis i calis, & in coronam circumdatis funditoribus &sagittariis , ita ut murus continenter propugnatoribus nudaretur . Sed Turrianus miles, pluteos ex crassiore materia pinnis coaptarat, quibus
protectus magnam vim lapidum deuoluebat, vulnerabanturque subeuntes, neque spes vlla expugnandi oppidi, nisi ingentibus balistis & machianis longo laboriosoque opere aedificatis relinquebatur. quod tum mini me conandum existimabat Burrus, ne ultra Ticinum oppugnando eo oppido haerens diutius distineretur, quum superare amnem,& quamprimum oppidis Mediolano proximis bellum & pauorem inferre cogitaiaret. At Uiglebanenses irrito hostium conatu & felici suorum successa
elati, quum Burrus milites ab oppugnatione reuocaret, contineri mini me potuerunt,quin adaperta porta protinus erumperent. Hos temere
incumbentes, insolentiusque prouectos Hispani suo more refugiendo& late pavorem simulando opportune ludificati, , porta longius abstraxere adeoq. celeriter in gyrum reflexis turmis circumuenere, ut hostes
tum se pend ab oppido interclusos cernerent, ct in receptu multis cor
xi iaculis laborarent admistis Hispanis intra portam refugere cogere irtur, ac nisi impeditis atque occupatis valuis, demissa repente cataracta densato ordine irrumpentes exclusissent, Hispani proculdubio sine vulnere oppidum cepissent. Ex Uiglebanensibus aliqui occisi. plures capti. Periere S intus aliquot equites Hispani superne tegulis oppressi, caeteri permutatione facta cum his qui exclusi fuerant, in castra redierunt. Erat tum Ticino amni sublicius pons ad Turbicum vicum impositus, muni- tuique ad capita lunato agere, & ligneis castellis, in queis binae utrinque
Mediolanensium & Comensium cohortes, ad custodiam excubabant. Decreuerat forte per eos dies Ticinus, ita ut expediti equites certis vadis haud magno cum periculo tranare posse viderentur. Itaque Othoniani equites ferme omnes & in primis Hispani concessores totidem pedites in equorum clunibus transportates, in aduersam ripam euaserunt,& utrinque lub auroram improuiso aggeres adorti, magno tumultu, magni Sq. clamoribuS subire coeperunt. Tanta celeritas Hispanorum fuit, ut in ea parte praesidium pene prius deiicerent, quam alterum ii tota mole pedestris exercitus expugnaretur. Paucis interfectis, omnes Burrus potitus ponte, inuiolatos conseruauit,& quum liberaliter etiam dimitteret rogauit, ut ad referendam eius beneficii gratiam iam tandem a Patritio sanguine temperarent,& sacrosanctum antistitem templo sedeque
sua atque ipsos denique nobiles. patria atque penatibus dignos existim rent. Ob eam humanitatem,Burri nomen Mediolani & Comi clarissimum fuit, ct magna quoque pars eius laudis ad Othonem reserebatur.
19쪽
vel inuitis& negantibus Turrianis,quiplebis animos bis immanioribus ossiciis pietateque hostium deliniri posse metuebant. Huius Burri monumentum in Peristylio ad aedem Eustorgianam nuper vidimus, exesistiteris & superstante scutata equestri statua cum sceptro, imperatorii'. insignibus ad veram oris efiigiem depicta. Caeterum Burrus & Guliermus disisse per Laumelinum agrum equitatu , atque inde cum magna agricolarum trepidatione Sepriensem ingressi regionem, ac demum transuersis itineribus Comensem & Ticinensem secantes viam, vicos Mediolano proximos invasere. Erat ad Caratum oppidum inaestiuis
Narbonesum Gallorum equitum ala, ad eam reliquae Italorum turmae, atque item cohortes uti conscriptae instructaeque erant Mediolano mit tebantur. Napus interea quanto maxime conatu poterat suas atque externas copias cogebat,ut iusto exercitu cum lioste patenti in campo co-grederetur. Sed dum , Parmensibus auxilia expectantur, Carro ccium q.
cum signis militaribus & Ualentes praetoriani instruuntur sic enim eos spectatae virtutis milites vulgo appellabant, qui ad tuenda signa delecti erant Otho fit certior Gallos negligentius ut in nullo metu, vigilias obire atque eos noctu opprimi facile posse,s expedita cum parte copiarum Hispani equites mitterentur. Nec mora re ad consitum delata expeditionem suscepit Burrus, paucisque horis consecto per noctem itinere, Caratum peruenit. Forte Gallos Italosque simul ea nocte liberalius epulatos altior somnus oppresserat,& vigiles rari in statione segnius agebant, quum Carat enses exacerbati hospitum iniuriis Burro faciliores aditus ostenderunt. Itaque magnis clamoribus occupato Oppido, nequicquIm tentata defensione inermes discinctique equites capti, Italicaeque turmae eandem fortunam tulere. Sed quum victores ingenti potiti praeda captiuis indulgenter custoditis, corpora & equos curarent, assuit instructo agmine Napus, Othoque S Guliermus eodem sere temporis puncto superuenere. Commina est extra oppidum pugna Burro atque Othone nec opinantibus, foeda utrinque militum concursatio ne, nam & oppidum Germani equites irruperant, & captiui resumebant arma, foris vero Turriam equites,& Mediolanensis legio, Valentiumque cohortes, Guliermi copias adeo perturbarant, ut disiectae in fugam verterentur. Hispani quoque equites qui satis mature equos conscendere atque arma expedire coeperant,angusto in loco consertae, Germanorum alae impetum non tulere, uti magna ex parte inermes,& Maurorum praeliis assueti, sua tamen agilitate eo profecerunt, ut primis suorum interfectis, celeriter sese explicantes euaderent. Napus primi successus victoria contentus suorum agmina in acie continuit. siue quod dolum ab insidiosa gente suspicaretur, siue quod in ea admodum repentina utriusque exercitus perturbatione, quum nihil pro certo explorari posset, libertatis praesertim Gallis legionis dissolutionem periculosam existimaret. Otho, Guliermus & Burrus, cum integro serme equita-
20쪽
tu,& magna parte peditum euadentes continuatis itineribus vltra Ticianum se recepere. Ita Napus sua celeritate & opem oppressis suis opportune tulit,ct felici casu de hoste victoriam est consecutus. Huius rei gestae seriem tempusque Corius scriptor confundit, falsoque asserit, ea die Theobaldum Magni Matthaei patrem fuisse captum . Merulaque, ut
pote eam annalium copiam qua nos utimur, non nactus de Hispanis angustiis i me perscribit. Ab hac victoria Napum constat odium suurn
iramque violeter exercuisse , in eas praesertim familias quae ad liostes in clinallent,aut commeatum ex itinere praebuissent, Castellionumque in priniis diruisse, quoniam eius oppidi nobiles licet Turrianis assinitate coniuncti, in Othonis partes transierant . interea Otho ad Clementem qui Urbano vita functo successerat, proficiscitur: orat ut eius ope in se dem suam patriamque restituatur. Fauebat Othoni plerique Card inlles, hortabanturque Pontificem vi sacrosanctae maiestatis iura in ipso principatus initio sortiter atque magnifice tueretur. Itaque Clemens grauibus literis Turrianos adhortatur, ut amistitem recipiant, abnuentes sacris interdicit : dirisque execrationibus adiectis ciuitatem infero
rum poenis deuouet. Ita clausis templis sacrorum expers populus de Turrianis conqueritur. costernatusque eo piaculi metu Napore igionis iure postulat,ut pertinaciae suae finem imponere velit, Aequum etauri esse Othone recipi postquam uti ciuis spectatae probitatis nomine, a surrimo sacroru principe praesulatu dignus esset existimatus. In eius ancipitis curae deliberatione aliquandiu fatigatus Napus, ut religione tangi Spopuli precibus permoveri videretur, legatos Roma misit,ut potis ceni
magis ac magis auersum atq. infensum Turriano nomini. explicatis eius contumaciae rationibus, mitigaret. Sed eos Clemens Christiana seueritate tanquam pollutos & execrabiles urbis Romae ingressu prohibet, pr. cipitque ut maturo pontificii imperii finibus decedant. Ita legati Urbe exclusi, continuo Neapolim ad Carolu perrexere,ut ab amico rege, at q. eo qui de patrono S assertore pontificiae libertatis opem imploraret. Carolus re cognita haud multum cunctatus Turrianorum cauiam suscepit, paucisque inde diebus Turriani rege deprecate smulq. legatos suos Romam mittente, recipiuntur in Urbem, statimque in senatum introducuntur. Regius primo legatus postulauit pro communi iure gentiti ut Turriani,qui supplices ad dicenda causam venissent,a quis animis aud1retur. Eos esse in s de atque amicitia sui regis,ad cuius dignitate maxime pertineret socios tueri, vel ob id praecipue quod semper Caesaribus pontificio nomini infestissimis, hostes extitissent, regemque in primis pontificum iniurias vindicante secuti, eius victoriae participes esse voluisseiar, videri quoque procul a benignitate aequitateque sanctissimi omnium
parentis,eos sacerdotiis atque opibus ornare, qui cum nefariis tyrannis
consilia atque arma miscuerint, ct tum maxime pacis & ocii tranquillitatem perturbare contenderet. Ipsos vero potificiae dignitatis defcnsores,