장음표시 사용
21쪽
13 PAVLI IOVI I& ob praestitam sortem fidelemque operam vel ampla praemia meritos hostiliter persequi, impositoque ipsorum urbi Antistite saeuo atque aeterno hoste, ipsoque duce exulum maxime factioso, exagita dos opprimendosque praebere. Orantis Galli Turrianus legatus verba excepit, adeoque acerbe in causam Othonis est inuectus, ut quum vehementi & plane rabido ore modestiam omnem exueret, tanti consessus obliuisceretur,praesentisque Othonis famam maledictis atque inustatis criminationibus lacerando seruore intemperantis linguae prouectus, magnam partem senatus sibi ac Turrianis auerteret. Ea omnia Otho antistes exaduerso consurgens, moderata quidem, sed plane illustri & generosa oratione confutauit, repetitisque alte contentionum initi is,ostendit Turrianos omnium praeteritorum temporum tyrannos, astu, impietate saeuitiaque superasse. Quando Mediolanensium insigni beneficio in urbem astiti, & ex praeclaro tuendae plebis titulo summis honoribus honestati ipsum demum urbis imperium imperitis hominibus deceptis, uti periuri ingratique homines arripuissent. De sacerdotii autem ratione & de calamitate nobilitatis exulantis, deque statu ipso deformatae urbis ita accurate grauiterque disseruit. ut facto senatus δecreto pontifex responderit seque primum cardinalem legatum in Cisalpinam Galliam milluru,
ut ex eius authoritate controuersiae componerentur, Hominem ea vim
tute atque industria vi breui rationem inueturus sit, qua Othoni pariter ac Napo certis praescriptis legibus cauentur, atque ita futurum esse, ut Othone recepto & de more diuini iuris dicundi facultate potito, ciuitati sacra redderentur. Nec multo post legatus Othonem reducturus Mediolanum venit. actum subinde est de compositione, ex formula Romani senatus, omniaque pollicente se facturum Napo, & excolente omni b. officiis ac largitionibus legatum , ciuitas expiatur, nec tamen Otho recipitur, magnoque eius incommodo dum Napus nouas perficiendo negocio difficultates inserit, sensimque inde tempus extrahitur eluditurque Iegatus,Clementem morbus repentinus oppressit. Nunciata pontificis
morte Turrianus vel ob id etiam voti compos est essectus, quod patres foeda dissensione in diuersa studia proclinantes, in comitio aliquot menses cotenderant. Peropportune igitur Napus excluso summotoq. Othone ad firmadas im peri i vires conuersus, Rodulpho Caesari legatos cum amplissimis donis in Germaniam misit, obtulitque ultro studium suum atque opes ingredienti Italiam ad coronam Longobardici regni de more suscipiendam. His pollicitationibus laetatus Caesar, Napum suo a gustali iure praesidem, procuratoremque in In lubribus costituit, alamq. Germanorum equitum mirificam ad eum praesidii causa misi, cui Casta sonus Napi filius iuuenis decorae formae & militari virtute conspicuus
praeficitur. Interim Othone in omnem occasionem excubante cardinales Theobaldum vicecomitem Placentinum, indito Gregorii decimi nomine pontificem creant, quum is infimi ordinis sacerdos, sed virtute in
22쪽
OTHO insignis nunquam de toga candida cogitasset. Magno quidem senat rum probro qui neminem e corpore sito in ea pertinaci colentione pontificatu dignum existimassent,nolentibusque similes ct calu quodam suffragiis ludentes, probitatem ex alio, eoque humili ordine quaesivissent. Ad hunc Otho prosectus de reditu in patriam sedemque suam diu agitauit,adhaesitque ei in Galliam ad concilium contendenti, quum ille &Urbani& Clementis acta se defensurum in ea sacerdotii causa prolixe polliceretur. Sed Napus tanto cum honore apparatuque pontificem Mediolani suscepit, tantaque liberalitate abeuntem in Galliam est prosecutus, ut pontifex eius facerdotii controuersiam, non prius se cogniturum diceret,quam peracto Lugduni concilio, in Italia reuerteretur. Rai mundumque subin3e in gratiam Napi fratris totiusque Turrianae domus Aquileiensem patriarcham crearit. Hic erat episcopus Comensis multa morum grauitate, sed profunda ambitione,& nefaria simulationhinsignis, ab eo enim in id i celus tota familia conspirante, summissos percussores ferunt,qui Othonem Placentiae in aula pontificis obuersantem, obseruatis vestigiis obtruncarent: sed ille per seruis ex cauponariae mulieris indicio, insidias subodoratus, noctu iter arripuit, Lugdunumque contendit. Refert Stephanardus Flamma qui eam historiam carmine
conscripsit Pontificem ipsum quod vix credibile est, nefarii consilii conscium fuisse, quod fortasse pro talis esset omittendum, nisi S tum N postea quantum vita superfuit, Othoni animum plane hostilem, & quo is
thalius noceret, insidiosis honestorum verborum coloribus conuelatum ostendisset. Ita bis Othonem a gladiis Turrianorum Fortuna seruauit. semel in aede Ambrosiana dum Octauiano cardinali adesset, quaeritantibus eum Turrianarum satellitibus usque ad latrinarum recessus. iterum ad Placentiam. Peracto Lugduni concilio ct composita duorum Caesarum controuersia, decretoque nouarum copiarum supplemento ad instaurandum in Asia bellum, Gregorius in Italiam est reuersus comitante Othone qui spei optimae plenus ex praeclara eius pollicitatione, diu exoptatum aequissimis postulatis suis exitum expectabat. Sed pontifex iam plane Turrianae factionis effectus, Othonem occult. oderat tan-
qu.1m creditorem,& aequa poscentem, palam tamen multo cum verbo
rum honore veluti gentilem beniuolumque suum, uti bene speraret hortabatur. Adcurrerant ad Othonem viri Patritii, amicorumque & assinium clientumque numerus in dies apud eum augebatur. Quo illustri comitatu pontificis aula frequentior atque ornatior reddebatur, nemoq. iam exulum erat, qui non pland speraret propensione studioque pontificis Turrianos archiepiscopum esse recepturos. Iam enim Franciscus Septariensis quem populus delegerat, ut Turrianorum potetiam authoritatemque minueret, tedio turbulentae contentionis, sponte se abdicans
ad religios ocii quietem se cotulerat. Caeterum Gregorius ab Alpibus descendens,Othoni nihil tale expectanti praecepit,vt Bugellae Vercellen
23쪽
omnia, quae de compositione paceque exulum prolixe tractata fuerant, noua Turrianorum luspicione aut iracundia turbarentur. Paruit Otho extrema compulsus necessitate, in occulto gemens ct saepe suspirans. nec tamen animum despondens. Paucis inde diebus pontifex ipso patria cha Rai mundo ornatissime lautissimeque excipiente Mediolanum ingreditur,festa fronde atque auleis conuestitae erant regiones. Napus &Franciscus qui honoris causa ab equis desilierant, astantes freno pontificis equum deducebant, Umbella serica denis hastis ὶ Turriana iuuentute praeferebatur. Quibus obsequiis aliis . muneribus pontifex haud dubid traductus in partes, & ab Othone diductus ita demum Mediolano excessit, ut cum multa praefatione inanium verborum, aequissimam
sibi videri Othonis causam dictitaret,sed eius controuersiae iudicium in aliud tempus esse disserendum quod nequaquam e republica Christiana
fore videretur, si Turrianarum rerum statum, reducto potenti aemulo perturbaret,quando ii potentia virtuteque animi magnis regibus a quarentur, queis foedere & amicitia essent coniuncti . colerentque singulari ossicio ac pietate pontificiae maiestatis nomen, idque armis impigre defenderent, aduersus Gibelli nos, quorum inter principes, Otho praecipuus esse censeretur. Res enim tum in Italia aduentu Caroli regis ebdeductae erant, detestabili populorum omnium insania, ut cunctae ciuitates diris factionibus laborarent. Guelfi pontificibus stabant quorum defensores erant Galli, Germanis alteri studebant, qui Gibellini vocabantur . Hi magna ex parte nobiliores familias ad se pertraxerant, populares vero familiae & plebs, novique homines Romanorum pontificum iura tuebantur. At patritii superiorum Caesarum militiae adscripti post emerita stipendia clari potentesque euaserant, quum imperatorum benignitate praediis, oppidis, portoriis, aquarumque iuribus donare tur, speciosisque nominibus acceptis, aurati equites, Ualua res,Capitanei,& Comites appellarentur. His uti Caelarum beneficiariis mos erat pro insigni Romanam aquilam gestare. Ingredienti Italiam nouo Caesari adesse, praestare operam militarem, nouosque honores perpetuis
ossiciis promereri. Ita sonestati priuilegiis & exempti ab communi foro iurisdicundi, inferiores populi classes plebemque ipsam seruilem in modum despectui atque ludibrio habere,& frpe si iussa tarde facesseret.
contumeliis atqueverberibus mulctare consueuerant. Et quo nihil acerbius videbatur, vigebat iniqua lex, haud dubie ad iniuriam populi promulgata . Qua lege si quis e plebe a patritio esset interfectus paucis assibus ea capitis poena solueretur. Huius legis iniquitas aliquandiu tolerata ad extremum plebis animos adeo vehementer exstimulauit, ut vi atq.
armis eam rescinderet,& nobiles ducibus Turrianis persequeretur. Nihil deinde medium aut aequabile plebs volebat, quum arma teneret, &vindicandas superiorum temporum iniurias arbitraretur .Frustra etiam, patri OO
24쪽
OTHOpatritiis priorem licentiam suam moderantibus. Ea enim impotenter dominari quam ex aequo iniurias propulsare malebat. Ea contentio Turriano vii lupra docuimus)in ciuitate praetores & principes ac demum recrudescente intestino malo, belli duces & dominos fecit, tanta qua demum fuit imperitae plebis insania, ut odio nobilitatis quam urbe pepulerat, causa recuperandae libertatis . nouae demum & praedurae quidem seruitutis iugum, aequo animo perferret. Quum iam Turriani sublata publici consilii pote state, cuncta pacis & belli munia ad arbitrium
suum reuocassent,& ut imperii opes validius confirmarent, in partes Caroli regis & pontificum cocesserant, mutuisque foederibus initis, in eam curam euigilabant,ut Germani Caesares Italiae finibus arcerentur, Gibellinos ubique perderent, infirmarentque eorum vires quia Caesaribus opem implorarent. Per hunc modum Roma, Neapoli, Florentia, at q. Mediolano exacta prolcriptaque nobilitas errabat, consilia inops, perculsamem,attrita opibus. Exaduerso autem pontificii imperii maiestas, percolente tuenteque Carolo, atque adiuuantibus Turmariis authoritate viribusque florebat. Sed nece ite erat sacrosanctos principes, qui uti omnium parentes Christiana professione ad componendam pacem medii aequissimique arbitri esse deberent,factiones sequi,& quod prope impium videri poterat,sese Guelpharum partium principes profiteri. His
de causis Gregorius ut temporibus seruiret, praesentique ocio consuleret
Othonis & totius nobilitatis obliuiscendum existimauit. Uerum ad inanem iustitiae speciem postulauit.ut archiepiscopatus iura,atque item oppidorum & agrorum reditus ad exilii solatium Othoni redderetur. Vix credibile videri poterat Othonem, qui eximia Urbani liberalitate creatus praesul, sngularique demum Clementis studio in repetenda dignitatis sede vius fuisset ab eo demum qui ct gentilis esset, & aniacissimus putaretur, deseri & eludi penitus hostiliterque traduci. Sed in Othone ea
vis constantiae virilis exactaeque prudentiae erat, asperrimarum rerumvlu,& prouectae iam aetatis cursu confirmata,vt tum maxime sperare ininciperet, quum caeteri exules animum despondere viderentur. In summis enim egregie educati hominis dotibus reponebat, no frangi animo in aduersis, putare fortunam vivida virtute inseriorem eamque conte nanere uti penitus instabilem, atque ideo quum auersatam diu esset, non inulto post in complexum commutata libidine redituram. In eo animi
habitu quum aliquandiu ad Bugellam substitisset, intentusque in omnes rerum nouarum motus,aliquam esserendi sese,& renouandi belli occasionem circumspectaret , Gregorius Aretii decessisse nunciatur . Nec mora ad eam famam patritia gens circum quaque ex infelicitate belli dis spata, ad Othonem coit, in communi consulitur,& quum duce militari atque opulento, qui afflictas res atque humi prostratas erigeret, maxime opus esset, Gothiseedus Langustus deligitur. Hic erat natalium atque
opum claritate apud Ticinentes facile princeps, gloriae ct imperii aub
25쪽
M v I. I 1 o VII, dus, ' quo maxime placebat, Turriano nomini apprime insensus. N mo enim E Cisalpina Gallia non suspectabat Napi opes, uti in immen- sum adauctas, coniunctasque Apulo regi, Romanoque pontifici, quodq.
finitimos terrere poterat, noui etiam Caesaris amicitia atque praesidio confirmatas. Bergonaum enim, Cremam, Comum, Laudemque Pompeiam , Turriani certo iure in potestatem redegerant, iterque Ticinum
S Abduam atque in propinqua Rheticis alpibus Volturena valle expugnatis & excisis noblium arcibus,cuncta subegerant. Itaque Languicus amplissimis patritiorum pollicitationibus oneratus eum enim Mediolani praetorem cum militari imperio opimisque stipendiis designabant in&suo fatali iudicio inductus, se partium ducem futurum profitetur. Euocat undique veteranos & e Laumellino agro loricatas cohortes, sagittariosque item ex Liguria mercede conducit, ante omnia equitatui studet. ut Germanorum turmis resistat. Paucis diebus in eo apparatu consumptis , S sublatis signis ad Uerbanum lacum proficiscitur. Nullum
fuit in ea praefectura oppidum, quod non statim aperiret portas, Erat enim in eo tractu vicecomitum familia admodum potens & illustris, &iam erat cunctis inui a Turrianorum acerbitas.qui luperiore bello praeda & caede aduersarioria non contenti, etiam in ipsa tecta S segetes igne sevierant. Itaque Arona & Angleria statim recipiuntur. Otho ipse cum valida manu in Sepriensem regionem irrumpit, ea intercincta Ticino atque Olona amnibus ad Uerbanum usque vicis atque oppidis florens extenditur, ab oppidoque Seprio nomen ducit. Hoc Othoniani facile expugnant,& eo capto late undique excursiones fiunt, magnusque timor finitissimis pagis incutitur. Tum vero Napus a toederatis sociis q.
ciuitatibus auxilia parare, equos militares mutuo acceptos,& e domestico stabulo fidis & fortibus amicis distribuere, urbanam legione ad Carroccii tutelam ea seueritate atque eo ordine describere, ut octo Tribus. tot enim erant urbis portae, suuragio suo totidem quos maxime putaret acres N impigros, singularum cohortium tribuno S pronunciarent, tribuni eligerent centuriones, ii vero eos qui pari delectu Decurias sacramento rogatas mulcta imposita ad vexillum vocarent. His celeriter administratis Cassonum filium cum Germanorum turmis pr. aemittit, quiessulo & vaganti hosti occurrat,ac confestim urbe cum Carroccio paludatus egreditur. Cura urbanarum rerum Francisco fratri demandata.
Is diligenter urbem nouo praesidio muniuit, suspectos relegauit, dubiis obsides imperauit, circunscripsi etiam metu & poena nonnullos qui spiritu gratia,opibus valebant. Interim Napus cum graui peditum agmine Angleriam ire pergens quartis castris ad Guali eram amnem peruenit, labitur is ex proximis vallibus in Verbanum, faxoso passim impeditoque alueo,& quum imbribus intumescit minime vadoso. Iam Gothisredus cognito hostium aductu in aduersa ripa aciem direxerat prouectusque equo ut cuncta oculis perlustraret, ineundi praelii occasionem
26쪽
OTHo es expectabat eo animo ut hostes vadum petris atque virgultis impeditum
ingredientes, adoriretur. Non dubitauit Cassonus qui tribus ferme stadiis subsequentem cum pedestribus copiis patrem anteibat, Germanos per se pugnandi auidos cohortari atque incitare,ut contra hostes consertis turmis prouolarent. Erat in prima fronte praemio excitus a Cais no Antius Laufer, Germanorum dux, armis cristis'. conspicuus. Hunc insolenter traiecto alueo ante alios pugnam cientem, Languicus ipse pari alacritate concitato equo inuasit,hastaque transfixit. Quo strato Langustani clamore sublato victoria ingeminant. tumultuarioque procursu in Germanos deferuntur. Fit acre in vado certamen humili tum admodum profluente: Balistarii Ligures in densatos hostes sagittas excutiunt. Equites peditesque mi lcentur. Erat iam de GermaniS magna ex parte vulneratis parta victoria, quum Langustus terrefacto equo in tenacem aluei voraginem abreptus, ab hostibus capitur. Nec mora Germani commutata fortuna conglobantur. Langustanis amisso duce animus concidit: Appropinquat Napus, totaque mole copiarum imprei bionem facit. Funduntur Othoniani viribus atque animis impares, insequitur fugientes recens equitatus, magna caedes editur. Nobilium ala 4 lieobaldo Uicecomite acriter depugnante aliquandiu restitit,&dum se in aequiorem locum subducere properat circumuenta , Catano tarditur. In ea receptus iniquitate Theobaldus ipse S cum eo viginti duo Patritii capiuntur. Ferunt Napum filii virtute laptantem prae gaudio lachry mas
tenere nequiuisse. Quando ea victoria unius horae momento parta, magno timori summisque periculis N praeduris laboribus finem attuli iter. Franciscus Turrianus qui Mediolani ipso plebis Tribunatu superbus, re populi & libertatis defensor appellari volebat, quum rei feliciter gestae
nuncium accepisset. essetque rogatus sententiam de captiuis,crudelit,ime rescripsit; alserens cuncta simul Hydrae capita ense recidenda, ne r nata venenum rursus effundant. Contra Castonus generoso consilio invictoria nobili virtute parta, clementiae laudem quaerens, ne supplicium de Patritiis iure belli captis sumeretur, obnixe deprecari. Sed Napus iampridem ex Emberrae saeuitia extra aciem patritio sanguine cruentatus laudata sed elusa filii lenitate, in duriorem partem inclinauit, deposcentibus praesertim Germanis truci cum fremitu, ut in vindictam intemsecti eorum ducis, Gothi tredus necaretur. Nec multo pol l Napus ut lege ageretur,dira voce pronun clauit, atque ita ad Galaratum oppidum
duo & viginti insignes patritii, ante alios N Languscus dux ipse S Theobaldus, nefariorum hominum more, securi percutiuntur,& quod inuidiam adauxit ceruicibus tantorum Procerum, ad plaustri temonem l
dibrio quodam appositis, atque ibi repetito saepe iAu, saeuissime detruncatis. Erat Theobaldus Andreoccio Othonis fratre genitus, sua virtute S specie corporis, sed multo magis selici prole esarissimus reliquit enim Matthaeum filium, qui postea ob virtutem, Magni cognomen adeptur,
27쪽
2 PAVLI IOvIIImperium ab Othone acceptum cum admirabili laude in posteros pro pagauit. Id execrabile facinus non lege militari, sed immani patratum rabie. nobilissimos quosque, ct inter primos Langustae familiae proce
res , aduersus Turrianos vehementissime concitauit, adeo ut non toto
plane exacto triennii spatio, parem omnino cladem Turrianis, funesta admodum illata calamitate rependerint. Otho moestias uti domestico publicoque ictus vulnere,e Seprio in Vercellensem refugit agrum, diu
indignam Theobaldi necem lachrymis prosecutus: toto autem tempore nunquam animo sese demittens, sed hilari vultu acceptae cla dis moerorem semper occultans, graui oratione patritiis ostendebat, Deos immortales nefario Turrianorum scelere permotos occasionem
renouandi seliciterque conficiendi belli proculdubio praebituros. Nec multi effluxere menses quum ad excitandos animos initium praebuit populus Comensis, acerbitate praetoris ad arma concitatus. Is erat Accursus Cutica,vir ingenio rapaci , factioso, & qubd a liberis hominibus ferri non poterat,agresti quadam ferocia superbo: eum sibi in Praetura sus fecerat Napus, idque facilὰ impetrarat pro amicissimo homine & Patri
liis maxime infenso, in hoc etiam Comenses pari obsequio remuneratus, quum pariter Corra dinum Lauizarium Vitanarum partium principem, Mediolanensi praetura eodem tempore ornasset. In hunc auare atque insolenter ius dicentem, quum forte iuueni e Ruscona familia ad tribunal liberius locuto, manus iniiceret, Populus impetum fecit,fugatumque&in Praetorio obsessim cepit. Post id factum decuriones ad Napum scripsere, ut si Accursium incolumem S dimissum vellet, ipsis
honesta permutatione Simon Locarnas remitteretur. Hunc ciuili bel lo captum Turriani ad ignominiam & cruciatum, clatrata in cauea ferae bestiae more concluserant, septimumque iam annum tetro squallore &foeda alluvie deformem ac miserum adieruabant. Erat Simon e Muralia familia Comi admodum nobili, quae originem a Locarno Uerbani lacus oppido deducebat, ob id a Corio, Merulaque scriptoribus, Loca nas appellatus, vir ingentis profecto animi, ct proceri robustique comtioris, atque utraque Fortuna sua clarus, sed iniuriae vindicta maxime ii ustris. Visitur hodie Comi lapideum eius sepulchrum superstante equestri imagine ad vestibulum Abundianae Basilicae. Porro Napus amicis.
simi hominis periculo permotus,Simonem cauea eduxit, uti etiam conia tracto iam morbo non multo post, aliqua vitae aut acris intemperie mo. riturum, improbante plurimum Francisco & praedicante Simonem suo astu viam aliquando reperturum, qua diuturni carceris contumeliam vicisceretur. Caeterum ea conditione Simon est deductus . vii iuraret nunquam se aduersus Turrianos arma laturum, sed eius iuri furandi fi dem,uti summa expressam necessitate non multis inde diebus elusit, &rum inhumani carceris memoriam animo deponendam minime exi-imaret, grauibus apud veteres amicos habitis consiliis ad Othonem
28쪽
OTHO aiest prosectus . Eius viri aduentu erexit sese in nouam spem Otho, oluereque subinde patritia gentis reliquiae, nam hominem per se diuitiis dcclientelis validum, esseratoque animo studii sui vires omnes ad oppugnandos Turrianos essundente magna ex ulti multitudo sequebatur. Apparebat enim Comenses Simones Simone aut hore in Patriis orti partes
esse tars turos. quando iam a Turrianis ad singulare eius beneficiti rebellassent. Dum arma, equi, militesque parantur apud Vercellas, Otho per speculatores didicit, castrum Se prium de quo toties pugnatum suerat exiguo praes dio & nulla prope cura custodiri. nam toties deuictis profligatisque hostibus. Turriani, uti in nullo metu, alendi praesidiarii militis sumptum, custodes vero excubiarum diligentiam & ipsi, remiserant. Itaque maturandum ratus Otho Ticinum traiicit, delatusque intempesta nocte ad portas;& oppidum & arcem cepit. Paucis inde diebus aucto exercitu , totam eam regionem peruagatus finitimis Mediolano vicis magnam uti ex improuiso hoste trepidationem intulit. Ad eius rei gestae nuncium Napus cum iba vetere urbana legione, Cassonoque filio ct Germanorum alis urbe egreditur, caeteras auxiliares copias lubsequi iubet. Caeterum dolore smul atque ira angebatur, quod hostes toties superati caesique, adeo insolenter sese esterrent, nec se perioris cladis exemplo, extrema supplicia formidarent. Sed in Othonem toto animo erat intentus,que si aliquo casu fortuna desereret, eo semel oppresso Patritios facile debellari,delerique polle iudicabat. Appropinquante Napo. celeriter ex belli ratione Othoniani ad signa reuertuntur. Iuxta oppidum Seprium castra muniunt, murum oppidi atq. item arcem praesidio firmant eo consilio ut freti Sepriesum commeatu. ct tuti vallo, praeferocis hostis impetum frustrentur. Quum aliquot diebus minutis praeliis Iacessisndo, leuem armaturam exercuissent, Napus c proximis castris
ad oppugnandam arcem scalas & machinas protulit, instructaque legione,& equitatu in praesidiis collocato, moenibus successit,ratus se potiturum arce;aut si Otho ferendae opis causa castris egrederetur, aequo in loco iusta acie certaturum. Quum aliquot horis utrinque acerrime certatum esset ad murum, comminuti'. scalis, ct multis vulneribus acceptis, Turriani decidentium lapidum, tignorumque pondera vix sustinerent, visa est Othoni occasio rei bene gerendae, communicatoq consilio, nctisque approbantibus oppido & castris in hostes erupit tanto impetu ut pulsis N perturbatis primis. tota Mediolanensium legio in fugam verteretur,eaque vis repentini timoris apud fessos sauciosque S de arcis expugnatione desperantes fuit ut neque Napus neque Callanus conturba io , fugientibus equitatu,opein fusis atque perterritis asserre potuerint. In ea fuga Otho clementiae nomen quaerens, orabat suos ut a sanguine ciuium te perarent. Sed haud facile continere frenareque eorum ferociam poterat,qui amicos propinquosq.suos crudeliter extra aciem interfectos ulcisci properabant. Conseruauit tamen multos,nam nisi maturius rece- c
29쪽
is sev IOVI Iptui cecinisset.quam nox instaret, usaue ad castra foedar fugae ct trepida
tionis plena, iratorum Patritiorum gladii cuni magna hostium caede peruenissent. Agnoucre Mediolanenses lenitatem Antistitis sui.Sed Napus eius fugae ignominiam animo minime ferens ubi perterritos confirmauit, cohortante Cassono, ut amissum decus celeritate atque audacia sarciaretur, praecepit praefectis ut corpora atque animos ad pugnam pararent: statuisse enim intra paucas horas hostem nec opinante, & ab recenti rerum successu incautum adoriri. Ita ea nocte insomnis Napus,in albescente coelo ad hostes contendit, tanta celeritate, ut Othoniani vix arma induere cquosque frenare potuerint :dimicatum est aliquandiu ad vallum irrumpente undiq. hoste S repugnantibus satis constanter qui pro custodia castrorum in fronte excubabant, sed reliquas cohortes aegrὰ sustinutes nec satis conglobatas ex transuerso Germani densatis cuneis facile perruperunt. Quo conspecto reliquus peditatus itemque equites effusi castris atque oppido,protinus in fugam se coniecere. Ita prope sine vulnere perrupta & direpta castra,plurimi capti .caesi pauci, adeo eius fuge
foedo euentu ut no facile appareret utrisna Fortuna humanis coeptis illii dens, intra spatiu septem horaru plus dedecoris aut militaris laudis attulisset. Otho premente undiq. hoste inter tela volantia periculo elapsus. Cum magna parte equitatus ex fuga Comum peruenit. Eum Comensesneq. intra Vrbe recipere, ne q.ut diu in suburbanis aedificiis subsisteret. pati voluerunt; ne Turrianus victor, a quo iam pland defecerant, admoto exercitu per causam persequedi hosti ipsorum agros evastaret Praebuere tamen benigne & largiter commeatum .atq. item sarcinaria iumenta,
ct peritos itinerum duces. quorum fideli opera usus Otho .ad septimum lapidem, Luragum castellum primo petiit, atque inde profectus superato Lugam lacu,ad Zornigium iubalpinum pagum contendit, in eo loco
admodum tuto & sylvestri aliquot dierum quiete recreatus, ad amicos literas dedit, ut de sua salute receptu'. certiores redderentur. Sed non
multo post inopia S egestate compullus deflexit ad Canobium insigne ct opulentisi in ripa Verbani oppidum. Ibi Otho admirabili facundia sua
usus oppidanos claudentes primo portas mox bidui tantum mora fesso agmini concedentes adeo apposte feliciterq. permulsit, ut repraesentata hostium suorum crudelitate, in amicitia eos ibam foedusque pertraxerit. Nec multo post coluere rurius Patritii exules feriri r omnes: nam ubi fama perlatum est Othonem benigne amice l. acceptum, Canobii constitisse; unusquisq. vel inermis vel seminudus ex fuga atq ab hostium castris ad eum contendebat. Nam Turriam captiuos contenti spoliis statim di miserant, ne qui felicitate in paranda vitiori a praestitissent, humanitate vinci viderentur. Afiuit & Simon Locarnas inustato tramitum flexu ex fuga seruatus, agitatumque subinde est de renouando bello ct maiore quide spe, maiore l. apparatu, adeo ut Vix credibile videatur Othonem
tantos gessisse spiritus neque unquam tot aduersis casbus succubuisse:
30쪽
aut iam quinquies bello victus, tot propinquis di clientibus fruitia ho
tum amissis, lummaque pecuni. x & rerum omnium inopia circumuen
tus,neque ipse conquieiceret, neque hostes octo frui diuque victoriis tritari pateretur. Erat enim iam plane quinque I sexaginta natus annos. sed viridi admodum vivacique senecta, atque aduersus omnem algoris aestuique contumeliam indomita. Sed fatale ei erat Fortunam vel improbS semper coeptis illudentem, patientia di magnitudine animi superare.excercere l. se perenni vigilia iis cogitationibus atque consiliis, quibus
dignitatem l patriam recuperaret,& posteris cum insigni gloria late imperium traderet. lnvenio apud ineptum quidem sed non iniucundum versibus rerum scriptorem, ab his familiis quae in Apennini atq Alpium
tractu nobilitate,diuitii'. florebant. Othonem temperantia altitudineq.
ingenii & pietate venerabile, benigne ac liberaliter fuisse adiutum. Fue re inter caeteros Solarii. Rotarii, Malaespinae, Scarampi & Ual pergae, qui
in apparatum belli equos, arma,tela,quadrigas, commeatum omnis generis vestem, pecuniam contulerunt. Apud generosas enim gentes quoadam misericordiae genere animos permovebat,ea fortunae iniquitaS,qua
tot patritii diu extorres acerbeq. proscripti, ad luctuosam egestatem per uenerant. quando iam nihil eis vique quaque afluctis,praeter spem rubi ginosaq. arma supererat. Nec defuere voluntarii milites ab Asta colo.. nia,Taurino, Eporedia, Augusta praetoria, Vercellis atque Nouaria. Guliermus quoq. Montis ferrati regulus in societatem certo scedere accitus est; quo δuce lia perioribus annis Hispanorum aduentu, Othone ct Bumrum cum Turrianis infeliciter dimicasse demonstratum est. Subegerat hic in Montis serrati regione complura oppida, Albam & Aquas Statiellas ct Alexandriam,postremoq. Derthonam imperio suo adiecerat,po - tens aeque atque impiger habebatur, bella ex bellis libenter serebat. ut is qui apud eum erat excercitus, ex reliquiis Hispanorum seorum enim aliquot in Italia reniani erant) R ex sortissimo quoque confectus perpetuis
stipendiis aleretur. Comparatis autem copiis, terminati l q. consiliis, sta tuere ut Simon Locarnas naualibus praeesset copiis, Gulicrmus cum terrestri exercitu ad Uerbanum progrederetur. Exornarat classem valida Simon totamque oram ad Othonis studia conuerterat. Stabat a Turrianis Angleria, ad eam Otho & Simon deuehuntur. oppidani refugiente in arcem praesidio se dedunt: arx uti ex ruinis temere & negligenter re secta, quum machinas non perferret, certa pactione recipitur. Tum vero ad Arona naualibus terrestribu R. simul admotis copiis bellum transfertur. Arona& Angleria interiacente Uerbano, qua Ticinus effunditur. Sextanae atq. Abidenae arcium in Hellesponto similitudine reddunt. Sed Arona sicuti nobilitate inferior, ita opportunitate loci, situ sq. munitione celebrior existimatur. In ea oppugnanda quu aliquot dies cotriuisset Gulielmus agedis maiorib. balistis qui b. tecta introrsus lapidii cumulis prorueret,& e classe Otho & Locarnas aedificatis more maritimarum