Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

a3 PAVLI IOVI Itriremium in summitate mali amplioribus caveis, atque inde scorpionuingentium verutis muri pinnas defensoribus nudarent, praesidii ntilites& periculo suo ct oppidanorum lachrymis permoti ,ea conditione deditionem fecerunt, ut nisi triduo opem ferret Turrianus ipsi arcem atque oppidum relinquerent. Vixdum consectae erant deditionis tabulae,obsidesque recepti quum Cassonus Ticino superato, quadrato peditum agmine & praemissis Germanis aduentare nunciatur. Tum vero impigrhaciem instruit Guliermus, e classe promptissimi propugnatores terrestribus copiis se coniungunt, editiorem occupant locum, frontemque ma-Time veterano atque armato milite firmant. Sed Cassonus coniectura iudicans validiores cohortes equitumque turmas in fronte suisse constitutas, ex duabus Germanorum alis alteram in dextra coniunctam legioni consistere iubet, in qua Musca eius frater,& Andreas atque Hereccus patrueles curabant; alteram ipse obliquo flexu in latus & terga hostium duxit: haec in lixas ignobilesque manipulos inuecta magnum tumultum ab tergo excitauit, adeb ut Germani caedendo, sternen doque obuios in interiora castrorum penetrarint,coactusque sit Gulier mus nondum contracta in fronte pugna,equitatum sinam conuertere, opponereque Germanis, qui foeda strage cuncta compleuerant. Sed dum Germanorum audacia reprimitur, praeliumque atrox in medio miscetur,tota acies respectare ac mox nutantibus vexillis circumagere sese trepidanter coepit.

Non defuit occasioni Callanus. statimque iussit alteram alam, relicta legione in frontem procurrere, Ea vis irrumpentium suit ut priusquam Turriani pedites appropinquarent, Guliermus ancipiti acie circumueneus funderetur, atque uniuersi terga darent, ex fugientibus complures, lassis peropportune adpulsa littori excedit minoreque ob id caede T urrianus victoria est potitus.quod pedestres copiae tardius appropinquantes in vacua castra impetum fecerant, praeda autem quae alioqui exigua non erat nobilitauit Guliermi tentorium Maurisiaco opere acu pictum, cum instrumento militari ad modii luculento, quo ollim a socero Hispaniae rege donatus fuerat. At Guliermus perrumpens cum equitatu Ticinum iter intendit,otho& Simon diuersis itineribus cum reliquiis profligati exercitus hic Comum, ille Nouaria se receperunt. Rebellaram ut diximus) a Turrianis Comenses A ccurso Cutica praetore,Simoneq.recepto,neque tamen ad patritios defecerant, medios enim se gerere, &neutris studere malebant, quam Turri anos iam plane Victores, grauioribus iniuriis atq. ossentionibus aduersum se cocitare :& magnopere Turrianis fauebat Uitana factio, quae iam pride Philippo ope ferente Rusco nam armis deuicta principatu deiecerat. Ubi igitur Simon aduenit concionando passim, coepit Othone S patritios primoribus ciuium obnixe comendare, uti indigne pulsos domo, proscriptosque & crudelissime a plebeiis hominibus diuexatos . Quem inquit exitum consilis nostris expectamus posteaquam desecimus nisi ut aut acre bellum geramus aut

inso

32쪽

nsolentissimo Tyranno serviamus, ct ab his trucidemur,qui maioribus nostris patria expulsis tecta huius urbis S moenia in cineres redegerunti Concordia nunc maxime opus est Ciues, ut libertatem cum dignitate tueamur. Otho supplex . & Patritia gens Orant, ut nostra ope in patriam reducantur: ad id vires abunde supersunt, ut omnia mature atque feliciter confici posse speremus, dum Turrianus debellatum putat, & solutus metu victoria sua superbe laetatur. Erat Simon vehementi eloquentia, ct ea quidem authoritati atque opibus aequali, ipsaque carceris calamitate clarior euaserat, cuius indignitas, multorum animos ita permo uerat, ut Turriani non mediocri inuidia deflagrarent. Eo modo C menses tumultuario studio & subita quadam acclamatione. Othoni,p tritiisque adhaerendum decernunt, sed ne statim per Decuriones decretum scriberetur, ambo urbis Consules obstitere, Henricus scilicet Advocatus,& Gaspar Ficanus Uitanae principes sectionis. His sese opposuit Ioannes vr Dis episcopus, qui Othonem studiose admodum colebat, patritiorumque exulum causam insigna pietate ardoreque sulcipiendam arbitrabatur. Ita tumultu exorto diuisus in duas factiones populus, amnia corripuit, mediaque in urbe atrociter est dimicatum . Lucterius Rusca & Simon , aduersarios d foro multis illatis vulneribus in Praetorianas aedes compulerunt,continuatoque certamine .Praetorio atq.Vrbe,

captis consulibus eiecerunt. Nec multo post constituta ad arbitrii m Republica & excisis Uitanorum turribus, Otho e Nouaria publicis literis est euocatus. Is primus dies Othoni e tantis calamitatibus felix illuxit, nam ab eo dehinc die uti rerum scriptores reserunt, Fortuna Turrianis nusquam arridens eos clanto fastigio continenter detraxit. Exceptus est Otho a Ioanne Comensi episcopo, singulari cum honore, priuatique eius pecunia ad exornandas copias est adiutus. Caeterum Lucterius ct Simon conquisitis undique equitibus, atque item sagittariis& se talis cohortibus e Uerbano S Lario, Luganoque & Belitiona,armata l. etiam in primis Comensu iuuentute iustum propc exercitu co gere. Interea Otho exule'. Patritii ad se Comum acciuere Ricardu Laguscum Laumelli comitem, virum bello acerrimum & Turrianis ex Gothinedifratris nece vehementer infensum. Adduxeratis veterana cataphractorum alam ex his qui sub fratre meruerat. statimq. ei omnium copiarum imperium magno aflensu delatum est. His comparatis Otho concion tus ad Comenses, gratias cunctis eorum ordinibus humaniter egit,quod liberali & egregia voluntate defendedas ipsius iniurias opportune suscepissent, militaremq. operam promptissimis animis praestarent . aduersus Turrianos impios execrabilesque homines, atque ob id toties a summis Pontificibus inserorum poenis cruciatibus l. deuotos, cuius studii immortali'. beneficii memoria, nunquam esset e memoria deleturus. Ioannes

urbis episcopus ad haec totius populi nomine respondit ea mete Comenses eius optimae caulla studio adductos sumpsisse arma, vi proficiscetem

33쪽

FAVLI IOVI Iad patriam sacratamque sedem suam, eductis vexillis sequerentur, fierentque eius victoriae socii atque participes, quam Dii iustitiae defensores vltoresque nefariae tyrannidis aduerius impios & iniquos homines pollicerentur. Proinde laeto animo in hostes contenderet, ipsos enim si bellum extraheretur, societatis initae fidem atque amicitiam constantissime seruaturos. Nec multo post Otho profectus ad Licinisorum posuit castra. Ea urbs quondam insignis & nota Ptolemaei temporibus, in minores abiit pagos, dilapso, uti videre est, Eupyli piscoso lacu, in cuius ripa peramoenae fertilitatis Licini forum adiacebat. eius regionis tractum corrupto vocabulo Incini plebem vocant; asserunt non nulli ex

vehementi terrae motu Eupylum caeco hiatu terrae haustum subsedisse profundioribusque inaequalis aluei locis, reliquilla exiguos quinque lacus, E quibus Lamber amnis emittitur. Eius regionis incolae Othonianos laetis animis exceperunt. At Napus ubi nunciatum est Othonem 1 Comensibus receptum vehementique Simonis & Rulconorum studio adiutum instaurare bellum; dixisse fertur ad conuiuas superbo saevoque

ore quum emensa discederet, paruo ut arbitror, labore nostro, magnil certe negocium agasonibus nostris asseremus. sunt enim nobis horum

manibus & exules,& ipsi rebelles infidique Comenses, latronum more laqueis puniendi, atque ita properantius atque turbidius quam soleret, veluti rapiente fato, in hostem porta Ioui a copias eduxit . Pridie enim Cassonum fatali errore praemiserat cum Germanis equitibus, qui Canturium quinto ab urbe Como lapide, opportunum oppidum praeoccuparet, ne eo ad excursiones faciendas hostis potiretur, & ut inde ipse pro . ximos Comensum agros evastaret. Posuere vitiferis in collibus urbem Canturiges antiquit simi populi, authore Strabone, sed ea demum mutante cuncta aeuo consenescens, in oppidum abiit. Turrianorum hic erat ordo, praecedebat Pontius Amatus praetor cum legione urbana &mercenariis equitibus; ipse Napus relicto ad urbis custodiam Oldrado Tangentio insequentis anni praetore des gnato, propinquos omnes a mucosque & familiares citato & disiuncto agmine secum trahebat. Eodem die quo Catanus Canturium est prosectus, Othoniani ad Caracam nobilem olim urbem supra Lambrum deflexere,ea Ptolemaeo nota, hodie desectis ultimis lueris,antiquum nomen retinet. Quum ibi de inserendo bello a ducibus in consilio sententiae dicerentur,e Decimo vico facerdos quidam pernici equa deuectus ad Othonem peruenit. Erat enim Decimi praeclarum Othonis nomen, nam ab adolescentia sacris initiatus summum in eo pago sacerdotium a pontifice impetrarat, unde postea,&in aede maxima Mediolani, & indiui Ambrosii templo canonicas dignitates fuerat consecutus. Is sacerdos Othoni nunclauit Medio Ianensium copias cum praetore, ipsosque Turcianos principes sub occasum Solis Decimum peruenisse cuncta ibi militari strepitu compleri, Stumultuosus atque acerbius quam pro sociorum consuetudine milites, tecta,

34쪽

nec adesse Germanos qui pridie ad Canturium praecessistent, proinde Turrianos ea nocte posse deleri, si improuisus confecto per noctem itinere dispersos atque sopitos adoriretur. Hoc nuncio maxime laetatus Otho, Dii inquit qui , Decimo dignitatis initia praebuerunt, non inani proculdubio loci omine pronustam nobis de hostibus victoria dabunt;

atque ita tota re ad consilium delata, singulari omnium alacritate decernitur, non praetermittendam rei gerendae occasionem, & eo quidem a dentius atque audacius, quod & antea per exploratores de Cassoni consilio atque itinere certius cognouerant. Nihil enim aeque metuebantquὶm aperto in campo manus conserere cum Germanis equitibus, quorum vim atque impetum duce praesertina Cassono, iam tribus in praeliis ferre nequiuissent. Otho, ut a caedibus impollutas seruaret manus, Ricardo Langusto copiarum imperium dedit, superinduitque sibi linteam stolam, sacerdotali habitu multis striatam rugis, praeferrique sibi

iussit argenteam crucem veluti pacato itinere, Sacri imperii sui sedem aditurus. Magno de muria silentio de secunda vigilia Ricardus castra mouit, tribusque ferm 8 horis ad Serenium vicum est peruentum: inde praemissi speculatum expediti equites, ducibus agricolis, non multo post renunciauere apud hostes, ut in ipso conticinio accidit,cuncta quieta nocturnique silentii plena , conspici tantum semi extinctorum ignium fulgorem, nec exaudiri castrorum fremitum, ita ut nec ad ipsos quidem pagi aditus frequentium vigilum stationes esse iudicarent. His diligenter exploratis, & instructis ordinibus priusquam dilucesceret in conspectum oppidi se dedere. oppressis aliquot excubantium. Id sine facibus

iter, & silenti quidem Luna confecerant, ne ab alta sacrae turris specula, patentibus in campis vaga lumina cernerentur. Eo inopinato hostium aduentu exterritus Napus, vix spatium habuit ad induen3a arma: tubarum tamen clangore,& pulsu tympanorum cuncti excitantur. Pontius praetor legionem nondum plane instructam in apertiorem locum educit,equites aggregantur,magnis clamoribus pugna committitur pugnabat in hac parte Langustus admirabili virtute, interfectoque Pontio praetore, stratisque vexillis, legionem cum multa caede pepulerat, Num altero egressu & angustiore quidem via prouectus in aciem Napus irrumpentibus Comensibus occurrit,ut eum Fortuna Simoni insensissimo hosti obiicere videretur. Eo in loco summa contentione aliquandiu dimicatum, quum Turriani proceres in prima acie, de imperio, de vita, fortunisque omnibus dimicarent: ex aduerso autem Simon & Lucterius Rulca incitati esseratique diuturno inimicae gentis odio, in aduersos vosano impetu deserrentur. Inalbescente iam caelo Andreotius Turrianus interficitur, Franciscus qui hosti, equi frenum comprehendere auso

dextram ingenti gladio detruncarat, multosque huc & illuc concitato equo vulnerarat, cuspide in inguen coniecta conseditur, Napus ipse

35쪽

bus literis impulisset, semperque acerbissimὸ grassatus in nobiles ciues,

plebem satis superque sua temeritate concitatam ad audenda facinora intemperanter accendisset. Tum verb Oldradus praetor clade Mediolani nunciata aduocare in consilium ciues plebem ad arma vocare. At ciuium optimus quisque eius imperia contemnere, de pace R de concordia plurimum loqui, in virtute pietatecl. Othonis antistitis spem reponere, proptereaque fanandae ciuitatis N parand .r quietis occasionem diu ianitus oblatam arbitrari, postquam uniuersi fere proceres Turriam qui renouare bellum pollini, aut in acie essent caesi, aut in fuga capti, ad manus hostiuna peruenissent. Quibus rebus Oldradus valde conterritus, ac sibi timens, in praetorium se recepit. Interim Casionus de aduerso praelio certior factus e Caturio Mediolanum peruenit, ratus aut patrem aut patruum,aut certe reliquos familiae principes ex fuga in urbem se recepisse. Sed ibi de suorum calamitate certior factus, non deserit sese,& quum non statim admitteretur, refractis portis introductoque armato agmine in forum contendit. In eo tumultu suburbani incolae Comenssportae, postremos ex Callanianis equitibus inuaserunt, ex his multi vulnerati exutique armis ct equis diffugerunt. Porro Cassonus urbem percurres & veteres amicos plebemque praesertim ad arma euocans, &crebro libertatem se aduertus veteres tyrannos defensurum repronii tens,quum nemo comoueretur desperatis rebus Romana porta se proripuit:adeo enim ex eventu eius pugnae,apud omnes populi classes vetoris studii & fauoris ardor territis mentibus exciderat, ut nemo vel egregie factiosus in medium prodiret qui proferre vexillu auderet aut Tur riani imperii nomen se defensurum profiteretur. Hinc videre licuit

quantam rerum animorumque mutationem aduersae pugnae calus attulerit,adeo ut facile iudicari possit, in toto tuendi principatus negocio, nihil omnino ei se populari praesidio incertius aut inanius. Cassonus continenti cursu, Laudem Pompeiam perueniri ubi quum minime reciperetur, Cremonam atque inde Parmam ad veteres amicos confugit. Eodem die Mediolanenses ad Othonem legatos miserunt, qui omnia amica pacataque ingressuro urbem pollicerentur. Ita baud multo post insigni pompa in speciem triumphi Mediolani receptus, cunctos qui aduersarum partium fuerant metu liberauit,habuit q. orationem ciuili clementia& Christiana pietate plenissimam, pacatisque omnium animis respublica ad eius nutum constituta est. Creantur quoque, Praetor quidem Ricardus Langustus; & Magister equitum Simon Locarnas; quorum iu lustri virtute se victoria potitum Otho gratissimo animo praedicabat. Dedicauit subinde aram in templo maximo Diuae Agneti quam in prinlio voverat. addiditque agros in alimeta sacerdotum,qui quotannis eius diei memoriam celebrarent. Idque adhuc in urbibus Mediolanensi imperio contributis,Praetores Decurionesque ad tubarum cantum instauratis sacris religiosd repetere, post ducet os & sexaginta annos videmus.

36쪽

3 PAVLI IOVI IPugnatum est duodecimo Calendas Februarii anno li Natiuitate Christi Milles mo & Ducentesimo septuagesimo septimo. EiuS vero summae

victoriae historiam Otho pingendam curauit in Angleriana arce, regio sumptu ab se aedificata, extantque adhuc in maximo testudinatoque conclaui incorruptae praeliorum cum veris ducum vultibus imagines. lati. nis elogiis passim singula rerum argumenta indicantibus quanquam Musca Turrianus postea victor,recenti calce, maculare potius quam obliterare eius infaustae historiae memoriam contenderit. Auxit eius diei laetitiam Bonacosae Burrae partus, ea enim nocte qua ad Decimum pugnatum fuerat, Magno Matthaeo filium peperit, cui ob Galli cantum Galea-cio nomen inditum serunt. Hic est qui postea omnes eius seculi principes & duces, magnitudine animi liberalitate atque imperatoria laude superauit. His confectis rebus, Otho ad expugnandam montis Orphani arcem copias misi, in quam Turrianorum reliquiae confugerant,vexabantque inde diurnis nocturnisque decursionibus sociorum agros. Ea

arx ad tertium a Como lapidena imposta est monti qui ob id Orphanus

appellatur, qvbd undique discretus atque abiunctus a caeteris ab ima planitie molli fastigio in nemorosam cautium metam adsurgit, insidetque viae militari ad Coxiae torrentis vallena,qua iter est ad Licini forum. Haec quum machinis capi non posset, operibus circumuallata, sexto demum mense fame domita est. Deseuiit in muros Otho, sed non plane totam diruit, ita vi Guido e carcere elapsus, rerumque potitus, eam post viginti annos facile restituerat. Euersa montis Orphani arce Turriani finibus

excessere,& veteres eorum clientes, quum Othonis clementiae salutem minime committendam iudicarent, in Crentonens, Parmensque agro,

ct in Venetia ad Aquileiam lanuliae proceribus aggregabantur. Tum verb Otho a belli studiis ad pacis ciuili'. administrationis munia conuersus,ciues de se bene meritos locupletare, omnibus iustitiae atque humanitatis ossiciis nouas amicitias parare, procurare res diuinas, singularique moderatione principis simul sacrique pastoris officia implere.

Quum in his rebus esset occupatus, renatum est repente bellum initio a Laudensibus exorto, nam Othone mirum in modum Uistarinis fauente, qui uti diximus Principatu pulsi redierant,aemuli eorum,quum neminem ciuem dominatu potiri.pati vellet, ad se Cassonum & Gothiseedum atque item Rai mundum ab Aquileia cum magnis copiis acciuerant, inia deque auxiliis Cremonensum & Parmentium adaucti in agros Medio lanensium sese effuderunt. Cassonus multis expugnatis direptisque oppidis Tritio &demum Vaprio in Ripa Abduae occupatis Lambrum

traiecit conflixitque collatis fgnis cum Mediolanensi legione & urbano equitatu qui cum Carroccio temere usque ad sanctum Donatum Romana porta processerant. In hac pugna Catanus paucis caesis supra viginati septem spectatae nobilitatis centuriones cepit,& in his Mutium Sore si nam, Gasparem Uicecomitem, S Antii ossam Uercellinum. 2praeterea

37쪽

magnum numerum peditum atque equitum. Quidam authores sunt Othonem cum expedita manu ad Cassianum usque procesiisse in ripa Abduae litum. ut primis hostium incursibus occurreret, maioreque con specto hostium exercitu, refugisse ad Gorgonciolae vicum,superuentu q.

hostium, non aliter seruatum qu lim munitione sacrae turris,in quam n

mini cognitus ascenderat. At Cali us eius pugnae succestu elatus per suburbana ad Ticinensem portam adequitauit, terroremque ostentatis copiis ad follas undique circuntulit. Tum vero Otho in tam graui poriculo mira usus constantia, fidis cohortibus portas firmare, pretitorem in foro cum signis militaribus excubare, suspectos ciues apud se habere,eoque vultu cuncta administrare, ut in multa dissimulatione pavoris, excellens fortitudo & prouidentia lingularis eminere viderentur . Nec multo post Callianus nemine ex veteribus amicis, uti sperauerat, ad se cocurrente retro vertit agmen transgressusq. Abduam ad oppugnandum Bregnanum contendit. Discellu hostis Otho recreatus, nihil potius aut expeditius existimavit,quam e Monte ferrato Gu lier mu veterem socium

di militari laude florentem euocare, quo duce vim hostis acerrimi pro pulsaret,& insigni apparatu conatuque egregio bellum conficeret. Nec ita multo post Guliermus accepta ingenti pecunia Mediolanum venit, statim q. liberali stipendio ad quinque annos Mediolanensum,Othonianarumq.partium aduersius Turrianos eorumque socios,imperator delia gitvrr. Nec mora cum eo praetores Antonius Languscus Ticinensis, &Lucterius Rusca Comensis exercitum instruunt, Carro ccium educunt: Duo autem praetores crant, quod coarctarat Otho Praeturae tempus ut

pluribus honorem impat iretur, coque beneficio plures ciuitates atq. familias sibi conciliaret; nam qui annuus fuerat Magistratus, semestris effectus est,ea lege,ut qui de lignatus esset praetor, dignitatis insignibus uteretur, sed exclusus iurisditione , bello tantum collegae operam nauaret. Caeterum promotis castris, ad Uaprium recto itinere peruentum est: habebat id oppidum cum arce traiiciendi fluminis opportunitatem. Itaq. arx magnis utrinque viribus oppugnata defensaque est, bellumq. protractum ita ut nihil praeter vastationem agrorum iocendiaq. villarum, memorabile gereretur. Uerum Guliermus noui consilii ratione susceperat ut refecto ad Ticinum ponte ultra Abduam bellum transferret. Erat' in castris Otho,& ab alia parte Rai mundus Turrianus, ab his uti decuita sacratis viris Bergo mates legati ina pulsi ab optimis viriu'. partis ciuiabus impetrarunt ut de pace liceret loqui, eo l. res interpositis aliquot dierum induciis, deducta est,ut deposito me tu , familiaritate utrinq. milites amicos & propinquos conuenirent, adeo ut una castra ex duobus facta viderentur. Sed quum k multis ex illustri ordine Mediolanensium, Turrianos milites salutari studiosus'. appellari Guliermus conspiceret, inuectus equo in comeantium turba ferrea claua minabundus, colloquia mili

38쪽

tum diremit, paulo post tamen Rai mundus, Cassonus, & Gothisredus

Nelenianum venere,assia itque ad condictum Guliermus cum Othonianis, in queis erat Conradus Castellionus iureconsultus insgnis, breuique discepatore & arbitro Guliermo, pax his conditionibus dicta confectaque est, scilicet ut in summa Bripiana&Uapriana arces, ipsi Conradore mercatorum collegio custodiendae traderentur; Agri porro paternaeque possessiones,castella,domus Turrianis redderentur, loca tamen munita, his ciuibus qui neque harum neque illarum partium censerentur custodienda relinquerent, potestasque his esset,uti luberet. habitare in agro Mediolanensi,utque utrinque captiui s ne pretio dimitterentur. Tabulis rite consectis Turriani captiuos Guliermo ea conditione tradiderunt.

vi non prius soluerentur,quam ii qui in Baradelli arce erant, dimissi so-rent. Id vero facturos Comenses Lucterius ti Simon pernegabant, qui iure belli captos peculiaresque hostes sitos ad alienum nutum S commodum minime dimissuri viderentur. Nihilo secius Guliermus quanquam id a Comensibus quod Turriani petebant non impetraret Mediolanen ses captiuos omnes dimisit. Sed Otho caeteris pacis conditionibus non diu stetit,ct sua sponte,& impulsu clarissimoru ciuium, qui priuato quodam inito sordere aduersus Turrianos conspirarant. In his fuere Uicecomites serme omnes,Soresinae, Mandellii Pusterulae atque item Cribeth. Ita Turrianis neque redditae res neque restituti agri neque permissus in patriam reditus, neque captiui d Baradello custodia liberati sunt, magna quidem cum Othonis inuidia qui securitatem Imperii. fide & iureiurando poti orem habuisse dicebatur. Providebat enim amicos clientesque suos, quibus Turrianorum bona dono data fuerant ex lege & conditione pacis,omnibus victoriae praemiis ad contumeliam spoliari. quae res ad conturbandas multorum fortunas, abalienandosque animos manifeste pertineret. Igitur Turriani a Guliermo atque Othone decepti. eo cum dolore animi late finibus excesserunt. vi iniuriam violatae pacis ad ciuitates passim,regulosque deferrent, ab his opem implorarent. Cia & mercenaria arma pararent, quibus acceptas inaurias ulcisci & pa triam repetere possent. S ub id tempus in Baradello moritur Napus, sceda illuvie & enatis subinde pediculis consumptus. Fuerat in eo squali re & vitae taedio,annum unum menses septem & dies viginti tres. Corius ct Merula attractum pedibus & in sylva sepultum tradunt, sed nos Tristano Calcho potius assentimur, qui Comensem episcopum agenti animam astitisse scribit,collati'. Christiano more Sacramentis desunctum in aedicula Diui Nicolai pie honesteque tumulasse. Eundem vitae exitum tulerunt Lombardus & Cauerna biennio post, ex morbo aegritudineq. animi Napum secuti. Interea Rai mundus ex Venetia, Foroiulio atque Histria & ex Carnis & semi Illyricis gentibus ad duo milia equitum, peditum quatuor milia sacerdotii opibus armauit, quibus Callanus veteres Germanos & Parmensium, Cremonensiumque & Laudensum auxi

39쪽

Iia adiunxit. Accessere etiam plerique Mediolanenses qui Othoni primcipatum inuidebant, aegerrimeque ferebant Turrianorum iniuriam, di communem patriam fructu pacis & ocii fraudatam querebantur. Pr ptereaq. sponte in exilium abierant. & Turrianorum signa secuti quam iis maxime artibus poterant per affines di propinquos suos Othonis authoritatem in re publica conuellebant. At Otho in eam curam experrectus ex fidissimo dc sortissimo genere militum exercitum parare, a s ciis ciuitatibus auxilia accire, & veluti in supremo conam supremaq. spe conficiendi belli omnem armorum apparatum ingentemque pecuniam proserre.Cunctabatur autem Guliermus prauis atque insidiosis artibus, nec adduci poterat, ut reb. celeriter admin istratis in hostem copias educeret, utpote qui pericula augeri,confirmari hostili vires, terreri magis ac magis Othonem magnopere cupiebat ut operam suam ampliore pretio,periculo & necessitate circumuentis venditaret. Erat quidem Guliermus animo ingeti & in omni bellico munere prorsus intrepido, sed auri atque Imperii foeda cupiditate corrupto. Adduxerat enim Mediolanum superiore anno Beatricem uxorem quae mirifico apparatu atque insigni liberalitate suscepta ornataq. regalibus donis ab Othone, atque ab Decurionibus.& demum introducta in nobiliti domos, admirari lautitia, magnitudinem atque opulentiam urbis;inuidere fortunae Othonis, S do. mu Hispana cupiditate id Imperium assectare coepit. Haec quum impense laudaret apuis virum. Quin tu inquit si vir es, hac urbe potiri non contendis ' Pater certe meus tibi non deerit, si pro te potius quam pro aliis imperitis, belli peritissimus pugnare decreueris. In hanc spem Gulie mus ab inani &caeca ut plerumque accidit ambitione, facile prolapsus,

in Hispaniam enauigarat, ubi communicatis cum rege coisiliis, quum voti cupiditati'. suae Fortunam tentare decreuisset, galeatos ampliuS ire .centos equites,& leuem armaturam equitum θ peditum in naues sustulit, & in Italiam est reuersus. His de causis Otho profunda prudentia &solerti ingenio probe agnoscens quantis animi recessibus Guliermi consilia conderentur, nihil antiquius aut validius habuit, quam parum synceri ducis animum amplis pecuniae munerib. expugnare; sed Matthaeus Vicecomes iam plane bello & pace spectatis operibus magnus, dies mora extrahentem iocabunduς incitabat. An, inquit, Gulierme illam vim bellici vigoris qua una laude maxime flores, hac infami cunctatione amittes 'vidc tu re nos tecum militaris nominis dignitate spoliemur. Conuenere iam undiq. auxilia tantaeque nobis adsunt copiae,ut hoc tempus quod tibi segniter deperit, morari de hoste victoriam videatur. Αὐuenerant iam Simon Advocatus a Vercellis,a Nouaria Gulierinus Brusatus, Antonius Langustus a Ticino,& Lucterius Rusca, Simon que L

carnas e Como: qui tuaru ciuitatum magni roboris auxilia adduxerant. Itaque Guliermus compressa aegritudine animi nec minus accepto auro

quam pudore deuictus Carrocciii eduxit,& ad Vaprium ubi hostes constiterant, cotendit. Fuere in eius exercitu,uti aliqui authores scribunt, ad

40쪽

38 PAVO Iovo triginta milia peditum,& sex milia equitum, in queis supra duo milia cataphractorum equitum censebantur. Invasit Cassonum insolitus pavor tanto conspecto exercitu,ita ut ei semper antea intrepido atque pugnaci, expediendi consili vis omnis excideret. Non putarat enim Mediolanenses publica Caro ccii signa aduersum se adeo celeriter educturos, remq. sibi tantum fore cum Guliermo Othonianisque clientibus bona victoriae spe plenus existimarat. Appropinquante itaque hoste in id discrimeerat deductus,ut si ultra amnem se recipere exercitumque seruare vellet id nedum csimode, sed ne sine ingenti quidem perturbatione, summoq. periculo facere posset:relinquebatur ut audacter irrumpendo iniqni certaminis aleam subiret, aut se ad oppidum circumuallari obsiderique pa- - teretur, quod quum indecorum ac miserum fore iudicaret, uti dignumerat sortissimo duce,totiesque victore,instructa acie conflixit ediditqne

supremo virtutis conatu egregium facinus. Nam quum undique circumuenta acie a tanta hostium multitudine tarderetur,Germanos equites cohortatus. ut honesta nec inulta morte cociderent,conglobato cuneo ad

Guliermi vexillum prostratis Hispanis penetrauit, occisoque signifero illud arripiens discerpsit,atque ibi demum inter lusus a legione, in te sectusque est. Tum vero Turriana acies undique pulsa trucidataque ad flumen se conuertit. Ibi quum pleri q. natando metu mortis, mortem noti merent, magna ex parte summersi sunt. Periit & in vado Gothiseedus Turrianus Cauernae filius, deletaq. sunt penitus Rai mundi auxilia; ipse enim Laudi Pompeiae substiterat: Cremonensium vero & Laudensum duces capti. Pugnatum est ad Uaprium septimo Calendas Iunias anno Quarto 1 Decumana victoria, quae secuti Principatum Othoni dederat ita haec eum sublato undique metu confirmauit. Honestatus est Cassonus sepulchro non ignobili, quod adhuc extra Uaprium in aedicula conspicitur:retinetque adhuc proximus ager eius praelii memoriam; quum ab incolis Turrianae cladis nomine vocitetur. Nec multo post Laudensibus bellum indictum, depopulatu'. est eorum agros Guliermus, tanta acerbitate ut Laudenses villarum castellorumque vastatione perdomitide pace legatos ad Othonem miserint. Inde Guliermus in Cremonen ses duxit, multi'. detrimentis illatis bellum aliquandiu est productum:

nam Placentini, Parmenses, Mantuani, Regienses, Cremonesibus opem attulerant: ad extremum inter eos inita pax, & in centum annos proci mala,ea conditione ut captiui utrinque dimitterentur, & Turriani, eorum q. ex professo fautores his urbibus exularent. Interea Comenses Gulier mum in decem annos Imperatorem suum declararunt, concessaque

est ei suprema potestas condendi atq. antiquandi municipales leges, sed id unum omnino est cautu ut de captiuis Turrianis qui in Baradelli arce erant ius omne Comens populo relinqueretur,atq. itaaComensibus . liberaliter susceptus, iurauit se populi Ruscanorumq. partiti iussu aduersus eorum hostes,uti res posceret,bellum egregia fide gesturum .Inde ste

SEARCH

MENU NAVIGATION