장음표시 사용
411쪽
-2o PAVLI IOVII Dr v ITA belli studio valescerent,opperiri. Interim dum Piscarius S sortiam obsidet, & de summae rei consiliis Caesarem monet, Franciscum Regem vehemens morbus ex animi dolore conceptus adeo acerbe apud Madrit. tum amixit, ut in diuina potius ope quam in humanis auxiliis eius salus posita videretur. Suspensum enim dubia spe, alienae clementiae & ancipites coepti consilii rationes aegro animo volutante. Caesar amplius duos menses fuerat frustratus,alias atque alias morae causas asserendo; adeo ut eius aduentus,nequaquam iustis impediri occupationib. sed quadam parum benigna cunctatione, disserri videretur. Sperauerat enim Caesarem liberali ac prorsus regia comitate in colloquium S complexu protinus esse deuenturum: atque unius horae momento extinctis veteribus
odiis initurum amicitiam, ultro etiam quaesita affinitate adiectoq. insuper nouo foedere,quod honestissimis conditionibus pararetur. Namque saepe accidit miseris S graui aliqua afflictis calamitate ut ad veniam salutemque impetradam faciles secum ineant rationes.& in aestimatione suae Causae,alienaeque voluntatis, magnopere sibi blandiantur. Itaque Caesar quanto ille animo, speque deiectus, in vitae periculo versaretur, certior factus omnibus aliis postpositis rebus ad eum celeriter contendit. Tum vero ex mutuo cospectu & perhumana Caesaris salutatione videre licuit. quantum animi sementa ad subleuandas corporis vires, cuncta medicae
artis remedia, praesenti potestate superaret. Nam ubi laylariter alsidens Caesar erigenti sese in puluinar arterias & collapsos artus blanda manu mollique termone permulsit,& dubiae menti certae libertatis spem dedit, extemplo languentes venae vitali spiritu repleri sunt visae, ac os pallidum
veluti natiuo colore inuecto excitati'. oculis, mirum in modum recreari; ita ut sensim depulsis acerbioribus morbi dissicultatibus, paulatim haud multo labore sanaretur. Uenit etiam peropportune ad eum e Gal- Iia Margarita soror,ut captiuo&aegrotanti fratri supremum pietatis ac amoris ossicium praestaret. Ea Alanconio mortuo vidua. sine ulla prole remanserat, aetate formaque & mira altitudine ingenii cum Resi imprumis tum Gallis omnibus cara & amabilis . Iamque vulgo eam homines communis concordiae causa uxorem Borbonio destinabant, sicuti Ele Dora Caesaris soror quae Emanuelis Lusitaniae Regis uxor fuerat, Francisco Regi in matrimonium despondi videbatur: sed tum Caesaris animum contraria suorum studia maxime distrahebant, iis diuersa omnino sua dentibus qui magni usus in consiliis habebantur, ac eximiam fidei atque prudentiae opinionem apud eum obtinebant. Lanoii Belgarumque omnium ac ipsius praesertim Piscarii una atque eadem erat sententia, ut aliquid de grauioribus postulatis Francisco remitteret, eumque sibi foedere ac amicitia consociaret,ut totius Galliae facultatibus ad euertendas Ita
Iiae re spublicas uteretur. Italos qui eius amplitudini 2 gloriae penitus inuiderent,& consilia perfidiae plena aduersum se maligne semper agitaret atroci bello perdomandos,ut ab Alpibus ad fretum usque Siculum cuncta
412쪽
PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VII. 62Icta Caesaris nomen & veteris Romani imperii maiestatem respiciant. Porro Franciscum Galliae imperio contentum fore renouati toties improspere belli pertesum, nec respecturum Pontificem ac Venetos quos
ipse & infensos hostes & paru fideles socios omni b. bellis esset expertus. Addebat Italiae opes infinitas esse priuatim: publice vero nullas propter
incredibilem factionum insaniam . nec opportune consensuros unquam Italos,nec eorum vel ingentem multitudinem Germanis Hispani'. militibus veteranis peritia atque animis parem fore. his accesserat militum
vulgus & praesertim Hispanorum . nam promptissimi quique ex certa propemodum Italici belli victoria urbium ac oppidorum imperia ingentemque ex opulentissimis gentibus praedam sisi animis destinabant. Haec unus ante alios minime probabat Mercurinus Epistolarum magister honesta & salutaria prudenti consilio semper asserre solitus. Is multo honestius ac speciosius Caesarem dignitati & commodis contuiturum
ostendit,si sua prius quam aliena appeteret,ut aequum ellit, recuperanda censeret. Burgundiam a Gallis fraude potius quam armis occupatam. ante omnia bello aut pactione recipiendam videri, neque ante imprudenter Gallum Regem quem iure belli captum teneat, debere dimitti, quam totius Burgundiae urbes atque arces in potestatem redigantur, quibus semel receptis finitimam Galliam repentini belli metu perpetuo sibi obnoxiam,& pacis legibus obtemperantem sore: At si inani ac intempestiuo
nouae gloriae nomine duceretur, Regeque in libertatem restituto, ea omnia ex eius liberalitate se adepturum confideret, sensurum illico Gallicas fraudes. Ipsiumque Franciscum modo Galliae saluti amplitudinique prospiciat, abs'. vlla violati iurisiurandi verecundia defecturum .Qubdsi Italiam, uti aequissimus atque optimus Caesar, seruitutis metu liberet, omniumque suspicionum auctioris spe commodi penitus obliviscatur. populosque & ciuitates non vi ac impotentibus armis subactas, sed amore naturali ac libera obligatas fide sibi foedere studioque coniungat,tum Gallis omnibus animos illico concasuros. Qui si nihilo secius stolida ae
exitiali obstinatione aliena reddere recusarent, tum demum, quod praeclarum esset,victoria uteretur,& totius Europae adiutus auxiliis,binis mari clastibus & terra tripartito exercitu Gallia inuaderet. Tum vero emitti Regem placere di eum Austriae domui affinitate nouoque foedere copulari. Inde demum omni exutus cura,qui solidae gloriae ac Diis atq. h minibus abunde satisfecerit, Romam pergeret, ad diadema Augustalis imperii de manu Sacrosancti Pontificis accipiendum. Per totam longitudinem Italiae effusuros sese populos omnes, coronatos N alacres,ut que optimum clementemque praesenserint, ut felicem ac inuictum salutent, ct de toto victoriarum cumulo triumphantem cupidissime venerentur. incessura esse Caesaris agmina, per vias floribus di tapetibus stratas, comtectas velis, inductisque passim sontibus irrigatas, Regulos inter se&ciuitates cum proximis splendore, studio, di incredibili maxime hospia
413쪽
tiorum benignitate certaturos.Iret modo pacatus S leuis, ct caeca sermidine natas ad libertatem Italiae gentes exolueret, animos certe omnium ultro collatis opibus atque tributis nomini Caesaris haud dubie seruituros, si se in libertate conteruatos eius virtute conspexerint. In hunc ferme
modum quum libere in consilio saepius esset disceptatum , Caesar moderatis rationibus cuncta expendens eum consilii curium tenebat, ut repetita Burgundia & impositis his conditionibus, quae iure belli capto haud
multum inique viderentur, Regem omnino dimitteret, quas nunquam solenni sponsione dataque fide discessurum. Nam sicuti eum inhumano carcere perdomare, atque interim Burgundiae & Galliae bellum inferre, propugnante praesertim foemina, quae esset ex infelicitate filii per petuis lachry mis & dolore consecta, neq. magni & aequi, sed seri potius ac impotentis animi fore prouidebat; ita summae istoliditatis arbitraba tur, ad commodum parandae amplissimae dignitatis atque potentiae, uti nolle tantae victoriae beneficio,quae grauissimis reru suaru periculis cum foeda conturbatione & vastitate prouinciarum esset comparata: quando nihil magis quam sua,& Burgundiam in primis repeteret, quam proauo Belgarum Principe ab Heluetiis acie caelo, Galli nullo iure inducti aramis per occasionem occupassent. Verum non deerant qui mediam sententiam veterum exemplo praedamnarent, quoniam eo parum salubri temperamento, neque hostem satis vehementer ulcisci, neque amicum egregie parare diceretur. Caeterum Piscarius assidue dabat operam ut Francisco S fortia arcis deditionem exprimeret, omni verborum lenita
te ostentando Caesaris aequitatena, ac smul operam & studium suum prolixe pollicendo. Quasi Caesar insonti & malignd delato,causa cognita, nomodo redditurus esset urbes S arces; verum etiam ad firmioris imperii spem, tennia principatus ornamenta collaturus,s totum eius calumniae
momentum in eius fide S iudicio liberali quadam fiducia reponendum censeret. Sed Ssortia quanquam pertinaci valitudine vehementer esset afflictus, neque lenioribus verbis neque ulla denunciatione periculi de terreri potuit,quo minus salutari constantia in proposito retinendae arcis permaneret,& saepe Deos innocentiae suae testes inuocado, quereretur, se insontem&supremo vitae periculo implicitum , perinique di crudeliter obsideri, ac ereptis omni b. diuini ac humani iuris praesidiis acerbissime, uti iam plane maiestatis crimine conuictus S praedamnatus, paterni atq. auiti principatus possessione deturbari quum nec sibi, comuni iure gentium potestas relinqueretur,appellandi Caesaris,& Legatos ad deprecandam iniuriam & dicendam causam, in Hispaniam mittendi. At Piscarius ubi obstinate perseuerantem ullis pollicitationibus nequit flectere, ad arcem arctissime obsidendam se conuertit. Itaque omnes aditus intenta custodia obseruare,nemini ingressum aut exitum praebcre,aduocata Mediolanensium concione hortari principes ciuitatis,ut reum maiestatis desererent,& Caelaris, maximi di aequissimi principis auspicia sequi vellent,
414쪽
FERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VIIa 623 donec ipse collatis indiciis causam praeclare cognosceret, & totalis, uti iura postularent, Caesaris arbitrio finiretur. Haec agitantem 2 ex longa tabe tenue corpus immenso illi animi vigore vix sustinentem mors oppressit. assiduo aquae eotu, ct multis, maxime bellicis laboribus , atque vigiliis quaelita. Eius funus uti unici Imperatoris milites graui ct diuturno luctu celebrarunt, adeo ut quum vexilla alarum atque cohortium atrati duces & signiferi ornando eius sepulchro dedicarent, pro his colore variis insignibusque distinctis nigra omnia ad summi doloris indicium sumerentur. Obiit inuictus in medio aetatis flore , uti iam senex multitudine ac pondere victoriarum fessus, ea hominum opinione, ut si ei fata iustum vitae sp acium amplioresque exercendi imperii facultates concessissent, veterum vel maximorum ducum gloriam haud dubie fuerit aequaturus: nemo enim eo grauius atque prudentius de toto belli genere iudicauit memo incerta casuum felicius ad consilium vertit: nemo in acie contemptius pericula despexit .aut omnino pugnauit ardentius. Moriens dum conderet testamentum veluti ad exoluendum religione animum supremis precibus C.rsarem per literas obsecrauit, ut Moronum incolumem carcere emitteret. quod ei ad se venire dubitanti recusantique ut omnino non caperetur per epistolam fidem dedisset. Fuere qui existimarent Piscarium ab initio tantum facinus, non fictis exceptum auribus ad animum facild transmisile , tantaeque rei indicium aliquanto tardius quam oporteret ab ipso ad Caesarem fuisse delatum, adeo ut inimici eum non obscuro parum sincerae fidei onere premere conarentur,quasi id totum ambigui ct nutantis animi crimen, quod statim praeclara ac expedita animi probitate, exhorrescere debuerat, ab longa demum deliberatione propter infamiae timorem, poenitentia dialuisset. Dicebant enim Piscarium ab tantae rei consilio se tum primum
recepisse, quum Sigismundus Sanctius Alberti Pii Carpensis familiaris qui initi inter Principes obsignatique foederis tabulas deferret, in Galliam mitteretur, Veratum scilicet ne Ludovica captiui Regis mater bellum perosa tanquam Galliae semper funestum pietate mollitieque animi inducta, ut maturior filio libertas impetraretur, cuncta uti agitata conscriptaque erant, muliebri ingenio per filiam quae erat in Hispania Caesari propalaret atque inde Gallica auxilia inchoato demum bello foederatis negarentur. Sed Sigismundus ad Rheticas Alpes contendens in agro Bergo mate iuxta Sebinum lacum 1 latrone hospite eripiendi auri causa crudeliter intersectus, peruenire non potuit. Sed non diu post magno casu, detecto punitoque latrone,bulgae cum scrinio, &literis incolumes repertae sunt,quae transmissae Venetias & Senatum &Clementem Pontificem graui solicitudine liberarunt, quum anxiis animis Sigismundum insidus Caesarianorum interceptum suspicarentur. Uerum ad refellendam inimicorum calumniam, liquido constat, cuncta ordine ab ipsis sermonum initiis Caesari fuisse enutiata,vti mox ipse
415쪽
PAVLI IOVII DE VITA Piscario iam mortuo publicatis recriminationum libellis,quibus Pontifici de belli causa respondebat, abunde testatus est. Sed & illud peritos rerum plurimum mouet,ut nihil indignum de Piscarii fide temere credatur quum Caesar ad declarandam animi sui propensionem erga Piscarium,ei uti de se bene merito,vexillum S sceptru sis premi militaris imperii. cum amplissimis codicillis continuo naiserit,quae profecto si de fide dubia in suspicionem fuisset adductus. nequaquam tribuisset, ne stultissima ratione ei, qui iam animo esset offenso alle natoque, maximam nocendi facultatem in eo rerum discrimine praebuisse videretur.Caeterum haec Itali Principes in inuidiam Piscarii facile spargebant, quum sed viro Italo maligne traductos atque deceptos magnopere quereretur:
quod commissa eius fidei coiisilia,Caesari ad Italiae imperium aspiranti prodere.& ingentis belli semina iacere. minime dubitasset: ut cum aliena iniuria incorrupti & constantis animi laudem, apud externas gentes compararet. Alia aequiore iudicio ferebant Piscarium quum didicisset Franciscum Ssori iam tenacissimis febribus conflictatum, ad multos
dies vim morbi non esse toleraturum,nouis consiliis animum adieciste
ut si Ssortia fato concederet, ipse protinus Mediolanensi imperio Caesaris nomine potiretur: quoniam multo honestius S tutius foret in procuratione amplissimae ditionis, cum militari imperio Mediolani praesidere, quam Neapoli Regem conspici cum ea apud Hispanos, atque Germanos incertae fidei suspicione,quae tot praecellentium virtutum decus obscuraret . quum plerique etiam ciues Neapolitani vetustate atque opibus superiores,qui praeclaram virtutem in censu minime numerarent,
illud conspicuum nobilissimorum Regum diadema, in institii ciuis capite,nisi malignis & turgentibus oculis vix essent conspecturi. Non videtur hoc loco praetermittendum quod de Piscarii uxore Victoria Columna incomparabilis ingenii muliere,certa & constanti multorum fama audiuimus, ne ea scilicet quae cuncta alia praeter decus, facile semper contempsit, merita laude fraudetur. Ad primum enim agitati eius consilii rumorem ita exhorruit se dicitur,ut continuo nequaquam muliebri ambitione vel tanto regiae fortunae titulo pellecta, id munus castis auribus repudiaret,virilique prorsus & graui ratione eas spes vii nefarias vel certe parum decoras protinus abiiciendas iudicaret, S subinde virum alias sibi rerum omnium conssilia communicare solitum, per literas quas sublimi eruditoque ingenio perscribebat etiam atque etiam precaretur ut pristinae virtutis memor esse vellet, cuius ex illimatione ac laude multorum Regum fortunam S gloriam anteiret . Necue enim regnorum acopum amplitudine & speciosis titulis,sed illustri fide conteitataque virtute, parari decus, quois ad posteros rediuiua cum laude propagetur. Nec villim esse tam excelsum regii nominis fastigiis, quod non facile una persectae virtutis altitudine superetur . Propterea se nequaquam optare ut RegiS sit uxor, quum eius Imperatoris esse maluit,
416쪽
PERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VII. 6rs qui magnos Reges non bello tantum praestanti manu sed in pace etiam eximio inuicti rectique animi decore superare didicerit. Nec multo post Piscarius praegrauante morbo eam ad se cum ornatissimo comitatu Mediolanum accertiuit,utpote qui in eius lectissimae foeminae diligentia & iucundissima familiaritate maximum discutiendi morbi mo mentum opportune collocaret. Sed Victoria Romae summo cum ho nore suscepta, quum Viterbium applicuisset extincti viri nuncium accepit, atque ita ab instituto itinere propemodum exanimata dolore S lachrymis in templo sacrataru in virginum subsedit. Ferunt Piscarium integerrimis sensibus,quum evanescente vitali spiritu hora fatalis immineret, summo cum pondere Verborum Victoriam uxorem imprimis,& Hispanos milites Vastio fratri commendasse : dedisseque praecepta
ex arcanis consiliis,quibus ille militiae, ac eo praesertim quod tum imminere prouidebat bello uteretur,& militum animos in obsequio facile contineret. In testamenti vero tabulis nullum Christianae pietatis & humanae beniuolentiae erga suos ossicium praetermisit. Nam & templum
Neapoli in quo cucullati sacerdotes perpetuo sacra facerent Diuo Tliomae condi legata pecunia praescripsit,& singulos e familia exquisito meritorum iudicio ita remuneratus est, ut Vestem, arma, equos, argentum atque pecuniam accuratissime,nequaquam uti moriturus, di-1partiret. Funeratus eli Mediolani regio sumptu, Pridie Calendas Decembres, Anno a partu Uirginis quingentesmo vicesimo quinto supra millesimum. Nec multo post Neapolim prosequente in atra veste amicorum & familiarium turba deuectus est,ut in templo Diui Dominici ad aram maximam conderetur, ubi insigni pompa instauratis exequiis, eum e suggestu Ualterius Corbitius Orator Mediolanensis disertissi- md laudauit. Fuere qui existimarent eum tot opulentis urbibus, atque oppidis castrisque hostium in ipso perpetuo victoriarum cursu direptis, magnam auri vim seposuisse. Quae opinio edita in vulgus extremo demum vitae exitu falsa & inanis apparuit: nam quum Uastium fratrem
patruelem bonorum omnium heredem instituisset, eum etiam multo aere alieno implicitum reliquit, quando S paterna oppida variis temporibus oppignerata,nec adhuc redempta,apud foeneratores exedenda re imansisset. Ita ut nihil ex tantis victoriis ad eum praeter gloriam ct laude omnino redundarit. Dicere enim solebat, neminem unquam, ex his qui militiam quaestui habendam putarent, magni Imperatoris nomen fuisse consecutum. Contra vero.eos semper euasisse inuictos & longEclarissimos, qui nihil ad se, sed ad milites ex praeda pertinere existimantes ad unam tantum atque eam immortalem veri decoris laudem aspirassent. FINIS.
417쪽
EΡITAPHIVM PIs CARII, A LUDOVICO riso Ferrariensi Poeta celeberrimo compositum. Quis iacet hoc Ido ut maermore ' maximus ille Asiator,beth Horia facis honos. Num qui hic sices cepit non. ergo quid' tartis Magnanimos Reges, pida, Regna, Duces. The quibus haec cepit piscator retibus f alto onfidis,intrepido corde alacrique manu. Qui tantum rapuere ducem ' duo numiua,Mars, ors. tat raperent quidnam compulit ' Inuidia. Nil nocuere sibi uiuit nam fama supresses Quae martem, mortem uincit, oe liuidam.
418쪽
. nes Muina mater Alanea Franc siti Vortia vix
-la Iris arx Graniae ius lane manorum equitum ignauia Io laneamtis cum Murtum cara ' Horum agmine
419쪽
INDE T. enavi ia ιν Theolata, o matre Martiat Maia
Mentus e patiar a Metro Nati reo Συ
ge reo Aa uaries totas Mus sin plata fanta, non seque
420쪽
tus is Barnabas infriaram dati erogas Mesra centina mi
e same Beneuentum m Aurdum Ssuia donarur
Sartinius a Fera una. Carol ratre aviae bares maliiste 'stulans 369