Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

LIBER S EX T V S

R A N sIE R A N T iam plures dies quu m castra castris,quod nunquam, aetate nostra contigerat,adeo propinqua fronte cotulerant, ut mirum esset qubdmilites tam diu vel perpetui laboris vel durissimae hyemis incommoda perferrent, continuisque vi giliis & praeliis corpora exercerent ; nec tamen quod esset inusitatum) quum omnia undique to mentis quaterentur, nihil inclinante fortuna, uniuerso praelio certaretur. Sed spes praemiorum & laudis praeclara animorum excitatrix utrinque in aequo posita, & dedecoris metus, qui vel ignauis acerrimus est stimulus, quasi non vi , sed tolerantia vincendum fore:

paribus viribus certates mirifice sustentabat. Quippe Rex Gallus animo excelsus suae dignitatis esse iudicabat,omnia potius aspera, perpeti quam non egregiae constantiae famam tueri, quae aliena a Galloru ingeniis esse videretur; utpote qui sicuti feruido vigore potius & celeri impetu qu)m

Ionga perseuerantia, superiorum temporum victorias essent consecuti, ita demum diuturna Caesarianoru Ducum cunctatione fatigati, fractiq. Iongioris militiae taedio, veteris gloriae nomen amisissent. Sciebat etiam obsessos cum omnium prope rerum . tum vini praesertim , quo Germanorum corpora more gentis erecta & alacria tenerentur, incredibili penuria laborare. Eos vero qui e Germania nuper aduenissent, itemque

Hispano s. ac Italos non diu sine stipendiis posse contineri: quando. iam prope mensis esset exactus, quo sine pecunia se militaturos exorante Piascario promisissent. Postremo tantis aggeribus tanti'. praes diis undiq munitis castris,nequaquam eos usque adeo timcdos putabat, ut ab inco pio cum ignominia dii cederet, quando ii qui tanto impetu tantaque laactantia elatis animis ad oppugnanda castra successissent, per viginti dies irrito conatu, non modo commeatus atque stipendia, sed illam etiam terribilem ferociae famam ignobili mora consumpsisse viderentur. Nihilo secius tamen haud ignarus quantum sibi virium decessisset, enixe dabat operam, ut copias nouis accitis supplementis, magis ac magis augeret. Ante omnia cum Genuensibus inducias pepigit, ut 1 Savo na per Salassum Regulum, quatuor milia peditum Italici generis in castra protinus adducerenturised has copias Burmiam amnem in agro Statiellensi transeuntes Gaspar Maynus Insuber cum Ssortianis cohortibus improuiso adortus,ita profligauit, ut duces captiuos & cuncta ser. vexilla Alexandriam retulerit. Hac itaque Savonensum auxiliorum spe dei ctus Tramulium ad se Mediolano accersivit, cum ala equitum & multo maxima earum cohortium parte quae in arce Siortianos aliquot iam meses obsidebant. Imperauit etiam Memorantio que in Insula tertiis castris

382쪽

UO PAVLI IOVII DE v ITA praeesse diximus . vi castra contraheret: ibique Claramontio Regulo in custodia relicto,iectissimum quemque equitum N peditum in maiora castra ponte traduceret. Summaque totius Regii consilii haec erat. ut partem equitatus ad Sanctum Columbanum emitteret, quo volitante,& tergis hostium inhaerente, frumentandi & libere pabulandi facultas eriperetur, ipse interim munitionibus se teneret, obsideretque iugiter; N qu nam euentu Albanius Neapolitanum Regnum ingrederetur,quidve Poti sex Venetique pararent,intentus & erectus expectaret. Non deerant tamen viri longo usu militiae insignes, qui ea consilia summi plena periculi , libera voce non probarent, fatalisque sententiae decretum ex Regio animo conuellere niterentur: Et ante alios Tramulius, Galeacius Sanseuerinus, Palicia, & Theodorus Triuultius. dicebant enim decora pariter atque dedecora militiae,nulla alia aestimatione quam summa victoria dissim rii ad quam prudens & grauis Imperator cogitationes omnes reuocaret. Quid enim stultius foediusque videri rei bellicae peritis, quam nulla necessitate imposita Regium caput in id discrimen deuocare, in quo Gallia omnis dignitatis pariter ac salutis periculum subiret Postremo quid esset alienius a ratione quλm minore cum numero militum, minois reque victoriae praemio, cum pugnacissimis S desperatis hostibus ancipiti pugna dimicarersumma enim hostium spem in festinatione celeritateque versari;vt priusquam ab omnium reru dissicultatib. superentur, dumagnis atque recenti b. viribus valent, aequiore condicione colligant. An non acutissimi hostes, Palicia inquit, maxime perspiciunt nostras copias spacio moraq. valescere. contra suas vehementer attenuari, consi lia porro senescere ac in incertu verti,quum propcdie stipendia comeatus, hominum studia illis penitus sint defutura omnia profecto si sapimus nobis

secunda,illis aduersa mature euenient; explicemus modo nos ex hac indagine, k ad Binascum amplissima castra faciamus, ut euitato praelio, ad non dubia victoriam,harum feraru rabiem atq.impetum, tota cunctatione frustremur. Germani enim nisi fallor, Ticino exeuntes uti sunt fame

enecti,& reru omnium inopes,quam primit merita stipendia ab egentib. ducibus postulabunt. nec iam amplius dicendi arte S peramplis polliciutationib.sed praesenti multoq. auro opus erit ad pacandos militu animos, quos supra innatam ferocia, nauata fortiter opera, haud iniquo iure etiainsolentes esse cerit. atq. ita fraudati delusiq. aut seditionem aliquam miscebunt,aut domu constantiae gloria contenti protinus reuertentur;adeo ut non desperem caeteros uti iam consanguineis obsidione liberatis postquam nulla praesens pecunia numeretur, in Germaniam esse redituros.

Nobis interea & amici Principes apertiore studio & proxima item Galalia , cuncta quae bellum requiret commode ac abunde suppeditabunt. Vicisti profecto si animum inani perseuerantiae laude inductum noua Isalubri ratione peruinces. Non enim sani & probi Imperatoris esse videtur a pervicacia, quae dedecus & certam pene pestem afferre possit, falso

383쪽

p TRDIN. DAVALI PISCARII LIB. VI. quodam vel adumbrato constantiae nomine gloriam quaesiuisse. Erant vera haec: & Paliciae dictis tanto maior aut horitas inerat, quanto Ipse caeteris ducibus pugnacior atque feruidior habebatur. Apparebat enim eum non ambigua & leui, sed certissima ratione adductum a vetere consuetudine naturaeque iudicio discessisse: quum efficacis di strenui potiusquam cunctatoris & cauti ducis nomen antea meruisset. In hanc quoque sententiam quae ex ore Clementis mitti videbatur Albertus Pius Regis legatus ab Urbe perscribebant seduloque monebat ut retro ad Binaicum motis castris uniuersae pugnae casum deuitaret; quod recentisque ferique Germani hostis impetus nequaquam vi, sed opportuna cuctatione frangendui esse videretur. Haec quoque Renato Sabaudio Regis auunculo magnopere placebant, utpote qui de Regis salute solicitus, omnem iraelii aleam damnaret. Verum unus ante omnes Boniuetius qui sbi solerti ingenio, multaque arte & vigilantia apud Regem firmissi munigratiae locum pararat, modeste palam, caeterum retractiore colloquio eos vehementer incessebat, qui suaderent ab obsidione discedendum. Num inquit ad hanc dedecoris ac infamiae notam tanti animi Rex eximiis disciplinae praeceptis ac experimentis instructus , Tramulio exactae a talis seni aut Galeacio parebit e quibus septuaginta anni omnem expediti vigoris sensum hebetarint. An in Palicia ille pernobilis pugnandi

ardor, quo maxime nuper valebat, ingrauescente aetate penitus non refrixit Ita est profecto ut mihi hodie videatur ineptus, quum id quod in

ipso nunquam praeclare viguerit, more senum, consilium asserat: nec qua hodie nos indigemus, fortis dextrae operam praestet, qua uti consueuit, di inter multos fortes eminere facile possit. De Theodoro autem aequum est ut aetatis ac ingenii sui nutum sequatur, quum remota quaeq.

ne incidant, anxie suspectando & consultando, caute sese θ Regiuinexercitum seruare, quam agendo sortiter, & belli casius ad non certum euentum subeundo , vel exploratam victoriam petere malit. Quid ergo impedit cur non opponam his tepidis senibus sexcentos alios virtute animi & rebus gestis imperatoriam laudem saepe meritos ' quorum generosa pectora nullus unquaminetus intrauit; Gallorum enim mos est prae-esare vincere quum Rex ipsorum adsit, praelii signum proponat cohortetur, depugnet: uti Carolo duce ad Tarrum, Ludovico ad Abduam, S teipso tanta tua cum laude ad Mediolanum sortiter atque feliciter dimicare didicimus. Profecto non ii sumus, qui semper fuimus; hoc est sortes N decoris auidi, si timendum arbitremur, ne hi praealti aggeres quibus includimur, & haec vallata castra noctu tanquam a furibus atque latronibus expugnentur. Sed per Deos non haec inanis di foeda consternatio paucorum exanguium ignominiae loco cedet. Helvetiis legionibus &Germanis, qui nobiscum militant, ct veteranis equitibus qui quum vel aequo campo has temporarias & ex subitariis delectib.angusta mercede

conductas hostiu copias omnino despiciant,etia in Regiae personae felici

384쪽

PAULI IOVI ID EVITA

nomine quum vel depol ita maiestate ante alios sis pugnaturus, certissimae victoriae momentum reponunt. At Franci lcus quanquam acri luspesus cura, suorum Ducum dula ex aequo diligenter expenderet ea tamen inclinante Fortuna, consilia sequebatur, quae magis decora, ct celsissimo animo digna videbantur. Is vero apuὸ Celarianos animorum erat habitus, ut quisque non modo dux sed gregarius miles existunaret victoriam omnino elle in manibus ii priusquam inde se Rex hostis explicaret, non iniqua ratione pranio certaretur: in quam unam pugnae occasionem inter alios Piscarius usqueadeo vehementer erat intentus, ut incredibili patientia cupiditateque, dum interdiu noctuque cuncta speculatur, cum graui valitudinis incommodo, cibi somnique desideria naturae detraxis se diceretur. Quum vero regiae munitiones nisi dubio eventu & certa militum iactura expugnari minime posse conflaret, intra Parcum effra cto muro penetrare constitui et, ut modico flexu ad Mirabellum perueniret: id est aedificium medio fere in Parco summae amoenitatis aucupiis& venationibus opportunum. Eo in loco Franci lcus digressus a priori bus castris tuti diximus' equites collocarat magnamque ibi turbam mercatorum & togatorum hominum reliquerat. Duabus enim de causis Piscarius . in eum maxime locum cogitatione serebatur: Quoniam si nihil prohibente hoste Mirabello potiretur ; quod erat primum ea expediatione propositum: summa sua cum laude & Gallorum infamia, Antonia uni obsidione liberari, hoste'. simul Mediolano penitus intercludi m

nifeste conspiciebat. qu bd si Rex id iter prohibere vellet, & pugnandi

causa munitione castrorum signa efferre minime dubitaret; tuni vero opportune conserendis manibus facultatem praeberi, quatri tantopere ardetibus animis desiderarent, & optare quaerereque necesse esset, postquam stipendia delicerent.& iam veterum lociorum voluntates ad Gallii haud dubie verterentur. Haec omnia uti erant solerti ingenio excogitata Piscarius ad Duces detulit. tanta vi S alacritate singula describendo, ut non explorata, sed parta victori allatari videretur: Ipsi vero Lanotus atque Borbonius auctiore concepta fiducia se vici s se iam crederent. Si quidem grauissimis argumentis atque proloquiis cuncta comprobati,tanta fides. tantaque aut horitas penhad immensum crescebat, ut obtrectatione ac inuidia, quae vividae virtuti semper offecit, penitus vacaret: adeo ut Duces vltro ei praeclara concessione ad rem gerendam militaris imperii iura tribuerent: quod ei prope gloriosius fuit quiam postea vicisse : utpote qui hostibus saepe alias domitis, id unum ei operum reliquum omnino supererat, ut iuuidiam inustata gloria superaret, & hercle mirum ella videbatur, quod Lanotus qui vel ambitiose honoris ac Imperii appetens esset, & Borbonius penes quem summa vigebat bellicarum rerum potestas, eum sibi ipsis uti bello meliorem non tacito modo, sed liberali apertoque iudicio praetulissent. Erat enim tum Piscarius potestatis ac hon

ris vacuus, quando iam Massilienti bello, peditatus curam ristio pa-

385쪽

pERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VI. 393 trusi reliquisset. Sed ita peculiari munere erat solutus, ut cuncta prope unus ad minastraret: incredibilique corporis atque animi labore suscepto , cum pediti & equiti, tum commeatibus & tormentis semper ade .set, & perpetua inspectione, ne quid properc aut negligenter vel imp rite fieret, adhibendam iugem operam arbitraretur. Dicebat enim strenuum& cautum Imperatorem non alienis sed propriis oculis uti dei, re . eumque saepius bello victorem euadere, qui suorum diligentiae diffisus, vel quae exigua & minuta viderentur, praesenti manu tractare minime recusaret. Haec tanta etiam officia quanquam summa erant facile tamen implebat. nam excellenti memoria diuinoque iudicio fretus, milites, Hispanosque praesertim, non modo de nomine facieque nouerat, sed quantum quisque ingenio industriaque valeret, connotatis etiam animi vitiis luculenter explorarat: ita per idoneos homines officiis raptim a que celeriter distributis, cogitata ab se imperataque cuncti facile exequebantur . nec semel inchoatis deerat exitus, quum ipse praesenti remedio cunctis vel inopinatis rebus occurreret . ac eo etiam faciliore industriar

luoniam in omnibus prope suscipiendis conliliis & gerendis rebus diuerorum speculatorum quos occulta largitione apud hostes alebat, diligenti opera fruebatur. Affirmabat enim nusquam , sano duce utilius S m lius poni simplum quam quo certi speculatores pace & bello pararetur. Igitur decreto ab omnibus minoribus ducibus comprobato & suscepto negocio, Piscarius Arrium equitum praefectum propositis praemiis ad

Antonium Leuam mittit, ut doceat tum ab urbe protinusterum pendum, quum duobus ingentium tormentorum selopis editis,statuto tempore moneretur. Nec Arrio Fortuna defuit, nam concubia nocte proiectus magno circuitu ad auersam urbis portam incolumis cum turma

peruenit, Gallis qui in statione erant felici mendacio deceptis. tesseram namque petentibus,se ex Mediceis alis esse simulans, uti erat etiam habitum candida cruce mentitus, excusauit,se ideo signum more militiaeaccipere nequiuisse, quod in excursione per biduu Regiis castris abfuisset. Postquam Arrium prospere peruenisse ex ignibus summa in turre excutatis, didicit, Salsedo dat negocium perrumpendi muri, eique trabes more veterum arietum valido praefixas ferro, atque item vectes & dolabras attribuit. Aloiso autem Uiacampo,ac item Herrerae & Gaiosio imi erat, ut distinctis in locis contra hostium munitiones cum sngulis co

ortibus cons stant: tota nocte armis ac tympanis perstrepant : terre

doque S lacessendo, hostes quam maxime distineant. caeterum quum se

intra Parcum penetralia per nuncios acceperint,sublatis repente vexillis reliquas copias consequantur. Non longe etiam li muro Parci Honofrinum Montanum in edito aggere contra Nigram Germanorum legionem excubare iubet. atque ita fele commouere, ut totis castris instrui cohortes superiorum noctium consuetudine videantur. Impedimenta quoq.

totius exercitus cum praesidio alae laevis armaturae equitum Laudensi via

386쪽

3 24 PAVLI IOvII DE VITA ac item altera quae est ad laeuam progredi imperat . ut si qui essent in e

stris speculatores, tot diuersis profectionibus,& tam vario rerum omniisum apparatu distracti, deceptique,nihil Gallis pro comperto renunciarent. At Salledus qui ad praescriptum antea locum intempesta nocte peruenerat, quum diu frustra pullando noctem consumpsisset, aliquanto serius quam Piscarius volebat, murum prima luce tribus in locis aperuit: is enim E latere coctili veteri structura firmissimus ipsos arietes quanquam integrarum cohortium lacertis adigerentur, singulari contumacia respuebat. Primus omnium Alsonsus Uastius cum promptissimis Hispanorum & Germanorum peditum & tribus equitum alis a Piscario immittitur. Statimque pellitur loco Graecus Iustinianus Ligur , qui iustatione irrumpentibus proximus excubabat. Erant circiter quinquem ilia hominum quibus iniunctum est, ut recto itinere ad Mirabellum peris gerent,& locum absque ulla spe reditus occuparent. Intranti Uastio Piscarius seuero sed alacri tamen vultu, macte, inquit, virtute frater hodie

tibi sortiter est enitendum ut locum occupes; quod si dextrae quod Dii

nolint contra toties victos hostes minime suffecerint, age ut corpora,

quod sortibus animis debent, honestissime cadendo. non inutilis hostib. egregie persoluant. Erat id munus manifesto ct singulari plenum periculo quod fratri Piscarius iniungebat. adeo ut familiares de Uastii salua te soliciti alium potius praeficiendum, obliquis demissisque sermonibus

censerent ,& magnopere mirarentur, quod eum cui saepe alias eius nimiae alacritati ae audaciae succensendo, eximia pietate pepercisset. tum demum tam dirae aleat casibus obiectaret. Ualde enim timere erat solitus, quum iam ipse iampridem de suscipienda prole desperasset, ne Uanius. si grauioribus belli periculis offerretur, aliquo infelici casu Daua-I e familiae nomen extingueret. Sed tanta erat in eo decoris cura.& victoriae cupiditas. ut in ipsa agitatione consilii & rerum administratione ni hil omnino aliud quim victoriam intentissima ratione respectaret omniumque rerum quae ab intempestiua vel ignobili prudentia vividae virtutis neruos elidere possent, obliuisci debere virum sortem arbitraretur. Tum enim maxime fratris virtutem uti in celeberrimo rei bellicae theatro spectari oportere iudicabat . ut quum ille sibi in imperium pedestrium copiarum esset suffectus, tum demum ex fraterna disciplina ad ima - plendam spem certissimae indolis quantum vi ingentis corporis ac efficacis animi iudicio valeret, in eo toties exop ato & nobilissimo certamine proferretur. Caeterum Vastius exultanti ore, dabo inquit frater stre

nue operam, ut hodie me vivo aut mortuo familiae nostrae decora nouo ac illustri virtutis opere cumulentur; atque ita quadrato agmine irrumpens nemine hostium obuio ad Uernaculam amniculum colendit. eoq.

superato ad Mirabellum prouehitur. Ibi propter amplitudinem aedificii

mercatorum ti calonum , aegrorumque militum & togatorum hominu Idiens multitudo consederat; magnaque vis commeatus, ct regiae sup

pellectilis

387쪽

FERDIN. DAVALI PIs CARII LIB. v r. 39ς pellectilis erat deposita. aderatque ante alios ut ibi quietius atque salubrius pernoctaret, Clemetis Pontificis apud Regem Legatus Hieronymus Aleander vir undequaque doctissimus, & admirabili praecipue memoria insignis. Itaque quum improuisi hostes aduolassent, omnis ea turba

statim opprimitur. cuncta dicto ocius vertuntur in praedam: cogentiq.

in unum cohortes Uastio,vti Piscarius faciundum praeceperat,intra se sam aedificii signa statuuntur. Interim Piscarius reliqua legionum agmiana continenter inducit; Lanotus atque Borbonius equitatum immittui: tormenta boum ct equorum iugis intra Parcum quanquam aegre uno tamen tempore prouenuntur. Linteatis agmini b. complentur campi nam

Caesariani omnes edicto Piscarii tunicas interulas superinduerant, dc qui his carebant, Germanique praesertim, albicanti pap ro pectora ita comtexerant,ut eo inusitato candore interfulgentibus armis amplioris & terribilioris exercitus species stupetium Gallorum oculis praeberetur. Iam enim aurora haud ambiguam lucem inuexerat,crassiorque nebula superfusa campis sensim evanescebat. Sed Franciscus perpetuo vigil & intentus ea rei novitate nihil terretur. ac simul uti dignum erat vel excelli an iami Rege,vel perito ct forti imperatore, tuba dat fgnum,ut quisque captis armis ad vexilla consistat, tormenta subditis equis esserri iubet. cunctaque celeriter,nec tamen cum tumultu,vti opus erat per duces administrat. multo enim antea quid hostes crebro Parci murum pulsando molirentur, Graeco Iustiniano nunciante didicerat, auditisque tormentoruhostilium bombis , ad quorum numerum ex composito Antonius Leua respondisset, id proculdubio vel ineundi praelii, vel magnae alicuius rei audendae signum fore coniectura iudicarat. Quin etiam non ullos acrius verbis castigasse dicitur,qui per vanitatem adulando Cassiarianos omniurerum penuria di necessitate adductos Laudem Pompeiam refugere dictitabant. Itaque ubi liquido contemplatus est hostium agmina plenis passibus non ad se,sed ad Mirabellum proficisci, non cunctandum ratus. Helvetiorum & Germanorum legiones munitionibus educit. Gallos pedites cum Bussiuio Amboso in castris subsistere iubet, Italicas cohortes sub arce contra eruptiones Antonianorum idoneis in locis relinquit: &instructa acie ad hostes prouehitur, ita ut Helvetios hinc tormenta, hinc equitum alae paribus &directis frontibus exaequarent, ct Nigri Germani non procul aliis equitibus atque aliis tormentis conserta acie essent coiuncti. Ferunt Regem quum legiones castris educeret. vultu maxime laetum, nec quicquam de Fortunae malignitate metuentem, ad circum stantes duces dixisse se nequaquam temere vel inconsulta ratione:sed recto, illustrique iudicio ad praelium proficisci, quando nibit aequissima foete commodius ad victoriam exoptare potuerit, quam nancisci hostes non intra fossas & munitiones uti saepe alias accidisset; sed patentibus in campis, in agmine ac itinere, ubi quid Helvetiorum ac Germanorum

statariae phalanges possent, quid validisiimus equitatus valeret, quid e

388쪽

peditis curribus volitantia tormenta proficerent, spectari posset ut tandem ad non inanem spem optimi euentus de Italiae possessione certare tur,recte siquidem Germanis, qui uni omnium maxime metuendi videbatur. Helvetios scuti disciplina armis acanimis pares, ita naturali odio semper infensos opponebat. Hispanos vero ne primam quidem impressone Nigrae legionis terre posse, si conserta acie ordines ieruare vellent, neque s dissipati & procursantes pugnarent, quin ab equitatu protererentur, euadere poste,existimabat. Erant haec optima quidem prouilara. Νtione ad parandam victoriam, nisi ut plerunque accidit intolens Fortuna praeclaris infesta consiliis. cuncta confuso ordine praevertisset. Concursum enim est tanta variis in locis equitum mixtim & peditum con cursatione,ut nunquam confusus & dissipatius vllae copiae dimicarint. lSors namque in locum militaris prudentiae statim successit casuque inopinato victa est saepe virtus, quum ipsa temeritas a felici eventu, consilii S rationis nomen usurpare videretur. Erant in postremo Caesarianoruagmine Italicae cohortes t eptem, cum tribus Hispanicis custodiae quin l. tormentorum muralium praepositae. eae quum vix ingresiae Parcum. reliqua antecedentium agmina aegre sequerentur, quod aquoso in loco deuoratis rotis tormenta subsedissent: factum est ut qui nouissimi erant cotra spem, primi omnium Gallis hostibus occurrerint. eas namque Fraticiscus longe a reliquis copiis disiunctas conspicatus eb confestim mittit Philippum Brionium & Federicum Boetolum cum valida cataphracto rum equitum manu ; expeditisque aliquot tormentis:aggregantibus etiasese extraordinariis peditum manipulis. Ii.celeriter parent, & hostes se; leuandis tormentis occupatos adoriuntur. Fit praelium atrox sed cohortes quanquam singulari promptitudine dimicarent, neque tormentorum procellam, neque vim equitatus sustinentes in proximam sylvani se recipiunt, ut obiectis arboribus insultantium equitum impetum euita rent. Ita Galli succisis repente iumentorum cruribus, tormentis potiuntur.eodemque impetu pervadunt in se luam: ibi inustati certaminis ini quitate oppressus Seba ilianus Squarcia vir eximiae virtutis cadit, ct cum eo strenui aliquot Centuriones atque signiferi,& cohortes quatuor inte grae conciduntur. Ea res in oculis omnium prospere gesta scuti Regis RGallorum animos vehementer extulit, ita Piscari una qui opem adferre nequiuerat, incredibili dolore assecit. Sed contra vir pugnae auidus cospecto Regio exercitu quem nequaquam in aciem c castris proditurum spe rabat, veluti concepta victoria maxime est laetatus. Nec mora, Falacium notum equitem ad Lanotum mittit, qui admoneat in itinere subsi

stendum, rebusq. omnibus postpositis, ct conuersis in hostem fgnis pro tinus esse confligendum, hoc item Borbonio & Nicolao Salnis sgni hacat: seseque ad accersendum Uastium citato equo proripit: Sed tarn ille extemplo conspectis hostibus relicto Mirabello ad Uernaculam regres.sus, densatis copiis in hostes siῖna conuerterat;quum in eo temporis momento

389쪽

FERDIN. DAVALI PIs CARII LIB. VI. 39 mento nequaquam prioribus mandatis parendum, sed nouo consilio quod casus offerret, mature utendum esse iudicasset. Itaque Piscarius recte inquit frater quod volebam essecisti. idcirco ab laeua ad hostes plenis

passibus contende: S enitere audacter, ut ab tuo maxime cornu victoria feliciter oriatur. His distis ad legiones Germanorum conuolauit, in quarum virtute ac robore summae rei gerendae4totius victoriae momentum n stare prouidebat. Interim Caesarianorum leuis armaturae equi tum manus audacter ad nigram usque legionem prouecta, a Germanis

facile summouetur;& in subiectam Uernaculae vallem foeda perturbatione detruditur, tormentaque item Gallica citatis equis admirabili sole tia & celeritate in omnes partes opportune raptata ita hostes petebant.

vi Hispani demissis etiam humi pectoribus vix depressioris loci benetacio pilas euitarent.& Lanotus di Alalco pauentes alas rusticanae casae quae obiectu ipso forte protegebat,applicare cogerentur.Tum vero Fraciscus his veluti non dubiae victoriae initiis suopte ingenio & suorum hortatu vehementer incitatus, quin dato pugnae signo procurreret minime dubitauit. Idem caeteri faciunt :& ante alios Palicia, primi agminis ductor a dextro cornu, Caesarianos equites iam impigre conuersos adoritur. Is Gallorum impetus sicuti Lanoto grauis atque terribilis filii .ita postea multorum opinione visus est victoriam e manibus Regis haud dubie

rapuisse.nam praecipiti eo discessu non modo Helvetii Nigrique Germani nequaquam pari passu subsequentes equitum praesidio sunt nudati .verum etiam tormentorum usus magna ex parte sublatus quum libratores cessare cogerentur,ne Regii agminis essu se praetervecti, directis ictibus terga simul di latera verberarent. Caeterum aetate nostra ab equitatu nuiquam alacrius atque validius est concursum, quum veterani utrinque duces & equites flagrantibus animis,non de gloria modo, quae una maxime verae virtutis aciem exacuit,sed de Italiae imperio dimicarent. Galli vindictae auidi unum ante alios Borbonium uti Regis S gentis cum ignominia perfidiae desertore,omnibus pugnae locis frustra requirebant, quum ille ad tutiorem promptitudinem Pomperano familiari traditis insignibus, tunicati & priuati equitis habitu depugnaret. At Rex ipse argentea in trabea cristis S sua maxime proceritate conspicuus, cohortantis ducis &strenui bellatoris munus implere, hostilem aciem concitato equo perrumpere, aggredi obuios,& purpura auroque praecipue insignes. In eo tumultu Ferdinandus Castriolus, qui originem a Macedoniae Regibus ducebat,dux illustris, Regia manu confossus cadit. sternitur & Ugo Cardonius alae Piscarianae legatus . vexilla duo discerpuntur, ct Noricus equitatus quem Ferdinandus Caesaris frater auxilio miserat. dum impigre pugnam subit &constantissime repugnat, graui accepta clade profligatur, ita ut iam pene Lanoli atque Borbonii signa & agmina nutarent . nam Gallus vel ea re numero & viribus superabat, quod Caesariani cataphracti leuis armaturae equitum subsidiis carebant; si quidem

390쪽

ex tribus agminibus primi cum Uastio ad Mirabellum processerant: secunda ala ut diximus) a N igris Germanis foede repulsa refugerat Te

tia autem relicta extra Parcum duce Guidone Gualno totius exercitus impedimenta tuebatur. Ala quoque illa mirifica nobilium Italorum dc Hispanorum ipsi Proregi peculiaris, ut quae praelio non interfuit nullo erat adiumento . nam Lano ius Uererium Belgam adolescentem consanguineum tuum eius alae praesectum extra Parci murum subsidere, nec se ullo modo commouere praeceperat, donec ab ipso per certos nuncios

cons urgendi & pugnandi signum acciperet. Sed commissa & statim exardente pugna,quum Lanotus in re praeienti atque terribili cunctis sensib.

atque memoria vehementer occupatus, neminem qui accerseret. omnino mitteret, adolescens patrui ducis iussis S disciplinae praeceptis omniano parendum existimans usque ad pugnae exitum immotus constitit: nec ulla equitum obtestatione vel increpatione potuit adduci, ut in acie

prodiret. His de causis laboranti Lanoto & vix regii agminis impetum sustinenti, Piscarius qui adm irabili praesentique prudent ia ac intentis maxime oculis cuncta lustrando, huc di illuc singulis dissicultatibus occurrebat; Hispanos selopellarios circiter octingentos subsidio mittit,qui repente circumfusi a tergo & a lateribus edita terribili pilarum procella, ingetem equorum atque hominum numerum prosternunt. his etiam appropinquat hastatorum grauis armatura. atque ita certo praesidio tuti auda

cius plumbeis glandibus incessanter rem gerunt. Quo accepto incomta modo Regii dum consistere conserti nequeunt, & expansis alis minore cum periculo repugnare se posse existimant, dissoluta acie dissipantur . Sed dum huic conlilio Fortuna infestior occurrit, ira & pudore conglobati rursus in Plopellarios deseruntur. At Hispani natura agiles,&leuibus protecti armis, retro sese celeriter explicant: equorumque impetum tortuosis discursibus eludunt,auctique numero, uti erant cum longo usu,tum nouis Piscarii praeceptis edocti, manipulatim toto campo sine ordine diffunduntur. Erat id pugnae genus per se nouum & inusitatu: sed in primis sevum & miserabile. quod magna rerum iniquitate praeoccupantibus selopetiariis, praeclarae virtutis vitis in equite penitus interi ret , nec ullae vel fortissimae dextrae diu proficerent, quin conserti a raris

S paucis plures & clarissimi saepe duces & equites inulta caede passim ab ignobili & gregario pedite sternerentur. Ab alia quoque parte iam

Valtius promotis a dextro cornu cohortibus & inducta ala equitum cuAnneo Memorantio prospere conflixerat. profligatoque per selopei tarios eius equitatu ipse ante alios interfectis libratoribus , tormentis ho stium fuerat potitus. Accidit autem in eo concursu quod non videtur Praetermittendum ut Vastius S Memorantius qui postea summi duces euaserunt, sicuti ab utroque accepimus, peracri singularique cmamine aliquandiu dimicarint eo quidem euentu, ut non multo post Memoraniatii equus Castalii manu vulneratus concideret,atque ipse demum ab EN

SEARCH

MENU NAVIGATION