장음표시 사용
401쪽
dubitantem,in praedam vertere atque subigere, nequ e magni neque diuturni laboris esse rudicarent. Qua demum subacta, nemo erat qui non eadem mox cladium & seruitutis incommoda deceptae .circumuentaeque Italiae parari dubitaret. Nec multo post Franciscus impatientia carceris S praesentium rerum necessitate compulsus, incredibile aliis ct sibi anceps consilium sumpsit, ut in Hispaniam traditis Gallicis triremibus ad Caesarem perduceretur. Is ab initio cladis acceptae Pontificem ac Uenetos nihil de pristina erga se voluntate remissuros, retentoque in Italia cum copiis Albanio Regulo moturos arma crediderat; quod magni interesse ad salutem libertatemque omnium arbitraretur, si illi tandem &Concepta consilia. & paratas vires explicassent. suiq.liberandi speciosum imprimis neq. omnino difficile negocium sortiter suscepissent. Ea enim est aegrorum natura mortalium, vi quae sibi remedia salutaria fore prouiderint, non modo factu facilia esse, sed alienis etiam rationibus m gnopere conducere credant. Itaque Franciscus inani persuasione deceptus quum Albanium cum exercitu ad Craus scas nauibus impolitum.& Romae demum cum Caesare foedus publice ictum esse cognouisset, cogitationes de Italicis auxiliis abiecit, & reliquam spem omnem in C saris clementia ac humanitate collocauis. Miserat enim paulo ante ad eum Caesar Hadrianum Beu renum Belgam ipsius gratia maxime florentem, cum lenissimis literis, nec omnino praegrauibus de pace mandatis,ita ut Caesarem sua spe mitiorem inuenturus est e videretur. Erat tum Franciscus in potestate Lan oti hominis occulto astu contectaq. pruden-
via valde insignis: quanquam summa militaris imperii penes Borbonium esset: qui id munus liberali ct generosa quadam simplicitate Gallico more sensimvsurpari permiserat. Magnis igitur pollicitationibus cum L noto Rex egit,ut in consito primorum Ducum ac militum doceret Rogem in securiorem custodiam Neapolim esse perducendum. Caeterum ea re facile impetrata, quum ad mare peruenisset, aliis omnibus deceptis in Hispaniam cursum direxit. Timebat enim Lanotus nisi tantae rei consilium egregia simulatione tegeretur, ne Borbonius atque Piscarius. quorum apud milites summa erat authoritas, institutam profectionem impedirent, adeo ut nullam ex turpi consilio inuidiam vereretur, ac illo ru offensiones omnino negligeret, modo sbi amplior gratiae locus apud Caeserem eo facinore pararetur & Francisci animum in spem ingentium praemiorum singulari beneficio deuinciret; Quando nihil Caelaris animo atque oculis optatius, nihil gratius aut speciosus cunctis Hispaniae populis fore crederet, quam si clarissimum Europae Regem eius maximae gentis virtute captum in Hispaniam ad triumphum ac sempitertiam incomparabilis victoriae memoriam transportaret. Ipse quoque Franciscus, altitudine liberalis animi sui, alienae naturae spiritus metiri solitus, si in conspectum Caesaris deueniret, cuncta sibi protinus secunda atque
felicia despondebat. In hanc spem 2. Ugo Moncata quem in Liguria apud
402쪽
niam per Gallias paulo ante fuerat dimisus, ut amice atque solerter regiam causam tueretur; summaeque laudis S gloriae in perpetuum parandae facultatem Caesari diuinitus oblata esse praedicaret. Is enim vir subtili iudicio ad amicitiam Lano ii se receperat, caeteris ferme omnibus Hispaniae Regulis eam liuore atque odio refutantibus. Quoniam Lanotus non illustri natalium splendore, nullaq. paulo insigni virtute, sed una tantum assidua fidelis oblequii perseuerantia, uti peritus & elegans equorum domitor ludorumque magister, totum alienae gratiae locum ambitiosiusquam deceret,apud Caesarem occupare videbatur. Interea quum famaeisset, Regem in custodiam Neapolim classe perduci, & iam pars aedium
Regiarum in Arce noua,validioribus clatris atque repagalis Lanoli iussu firmaretur, Franciscus nobili comitatu Genuam, ct mox in proximum Delphini portum deducitur. quo iam Gallicae triremes solis remigibus instructae, Regis accitu peruenerant. Andreas quoque Auria cunctis praedonibus,& tum maxime Hispanis nauali virtute terribilis,quum suas ipsius triremes in alienam potestatem id postulante Rege se traditurum negasset, fidem obsidesque dederat,se nequaquam Lanoso classique eius
ea nauigatione nociturum. Itaque fortissimorum militum manu, quam
ex suis cohortibus Salsedus, Corberia,&Sanctacrucius Centurionesque alii delegerant,Caesarianae & Gallicae triremes complentur,nec multo post idoneum nacti ventum sublatis velis in Hispaniam cunctis inopinantibus prouehuntur. Ea re cognita Borbonius atque Piscarius ira ac dolore simul angi. singularem contumeliam iniquissime ferre, neque linguam moderari, quin palam omnibus illum probris ac maledictis lacerarent , quod iura summi imperii, quae penes Borbonium erant, incredibili arrogantia eludere non dubitasset,& Piscarii existimationem laedere minime fuisset veritus, cuius maxime ductu virtuteque Regem praelio superatum, omnium opinione constitisset. Porro aliis de cautis ea
profectio Clementis Uenetorumque animos commouit . nam quum re
tento in Italia Rege de communi pace minime desperaret, tum demum verebantur, ne qui nimis celeri desperatione sese ultro traditis triremib. ad pedes hostium proiecisset, nouas periculosi consilii rationes insana libertatis cupidine sequeretur, malignitateq. & superbia inductus propter veteres S recentos offensiones, cum Caesare ad exitium Italiae conspiraret. At Franciscus remigio & lenibus ventis in Hispaniam delatus Barachi nonae Regali apparatu excipitur,atque inde, Alicanteram, qui Ualen tinorum est portus,legendo oram prouectus est ut maiore demum compendio terrestris itineris,ad Caesarem ire pergeret, qui tum apud Toleatum urbem omnium Hispaniae maxime mediterraneam erat in aestiuis.
Ibi Franciscus sinistro omine accepto, summum adiit vitae periculum, quum milites,qui praesidio triremibus aduenerant promissa stipendia flagitarent; consternatique ad arma Lanotum omnes infestis hastis petorent. Emisso namq.per tumultum maiore suopello, pila in marmoream
403쪽
Ia PAVLI Io VII DE VITA columellam senestrae coniecta est. cui sorte Rex auersus humeris innite batur. Lanotus autem in proximos hortos se deiiciens celeri fuga & late bris iracundiam militum vitavit. Nec multo post conquisita pecunia, s datoque tumultu ad Madrit tum quod Mantuam Carpentanorum antiquitus fuisse putamus,non longe a Toleto terrestri itinere paucis diebus est peruentum. Erat in eo tractu Didacus Mendoctus Infantasiorum Regulus splendore vitae ac liberalitate magnis Regibus aequatus. Is Regem intra fines ditionis iter habentem incredibili apparatu, exornatis passim
hospitiis. perpetuis sumptibus excepit & aluit. Ea subinde Regali munificentia dona offerens, quae neque Franciscus a Caesare expectanda cens
ret; neque ipse,si in Gallia incolumi regni fortuna esset, aduenae Regi daturus esse videretur. In iis eni m erant complures equi militares longe omnium Hispaniae generosissimi argenteis phaleris, ac sericis instructi ephippiis. mulae item nobiles purpura constratae. Praeterea falconum
insignium canumque omnis generas venaticorum cum toto venatorio
apparatu,ipsi'. aucupibus peritisque venatomb. delecta multitudo. Le ctorum vero tantum, pictarumque stragularum & auleorum: itemque vasorum caelato argento in mensarum usum ornatumque amplioris abaci;
quantum vel non captiuo Regi satis esse crederent. Addidit Mendo eius ad eam excelsi animi liberalitatem specta tu non modo sibi ct posteris, sed toti etiam Hispaniae maxime gloriosum. Populos namque imperio sibi subiectos militaribus instructos armis indicta die in proximam viae planiciem euocauit: digestosque in cohortes & turmas decurrere iussit. Fuere supra duodecim milia peditum S equitum docuitque Mendoctus admirabundum Regem multos esse in Hispania Regulos ipso admodupotentiores. ut non esset in ultima laude, si qui nec ordine primarius nec opibus summus esset, non modo reliquos omnes superasse: sed ipsum quoque Caesarem ad immensium liberalitatis specimen prouocasse censeretur. Franciscus tanto in honore ubique habitus quum omnia ad be nignitatem Caesaris cogitatione reserret, uti iam de salute libertateque securus magnopere laetabatur. Madrit tum autem perueniens, ibi sub si stere recreareque sese,& Caesaris opperiri aduentum iubetur, quem longinquis intentum venationibus intra paucos dies eo peruenturu esse c5-
firmabant. At Caesar Rege in Hispaniam perducto, ipsoque Lano io incredibili alacritate suscepto nequaquam ad altitudinem ingenii sui, contra ac homines rebantur, sed ad alieni iudicii arbitrium consilia reuoca uit. non modo , praesenti b. amicis sententias rogando, sed a ducibus qui in Italia erant postillando,ut perscriberet,quid nam de captiuo Rege statuendum esse arbitrarentur. Sub id tempus Borbonius dolore atque ira cundia in Lanotum incitatus ad Caesarem peruenit, sed quu acerbius in praesentem inuehendo,quereretur tantam sibi & Piscario inlidelitatis suspicionem malignitate naturae illius fuisse impositam. eumque omnem victoriae fructum impudenter praeripere conari dictitaret; Caesar eo vultu
vociferates diremit, ut quae Lanotus nimio erga se studio feliciter egisset.
404쪽
P ERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VII. s3 excusare videretur, tametsi ea victoria ipsius Borbonii auspiciis Piscariique industria& sanguine, fatentibus cunctis esset comparata. Litterae subinde Piscarii sunt allatae eo Borbonii verbis vehementiores. q uod ab graui constantiq. ingenio singulari extimulato iniuria. proficiscebantur, non modo enim perinique ferebat dignitatem suam ingrate maligneque imiam fuisse; sed se in manifesto salutis ac amittendae aut horitatis discrimine relictum apud seditiosos milites merita stipendia flagitantes', qui in tanta victoriae licentia sibi & quaestoribus haud obscure caedem minarentur. Lanotum qui mederi malis posset, quoniam cogendae pecuniae ce tam haberet potestate,quum astu parum virili alios esset ludificatus, pr currisse in Hispaniam, ut unus omni u praemia ferret. Sed se nequaquam dubitare, quin ipse Caesar, uti optimo Principe dignum foret, cuctos qui sibi eo bello fortem operam nauassent, praemio afficeret. ignavosque pariter & infideles vltione S poena persequeretur. Caesar humanissimis literis Piscarium est hortatus, ut quae Lan olus se quidem ignaro sed crepublica fecisset .nullo liuore adductum fecisse,existimare vellet, at q. omnia uti praeclarissimis factis meruisset, ex sua liberalitate expectaret. Tantatum erat vis gratiae Lano ii cum Caesare, ut ille non moὸo consuetudine iucundioris obsequii, eximioque & semper fideli cunctis in rebus officio. sed occulta potestate benigni syderis ei coniunctus esse crederetur. Pr ζterea sicuti peramplis honoribus atque diuitiis ante alios exornatus abiat,ita eum vehementes inuidiae fluctus sustinere, di se exquisitis aulaea tibus, ab his quos laesisset, tueri necesse erat, ut tum accidit, nam Palcarius qui animum per se excelsum& omnis contumeliae insolentem gerebat, eum proditionis postulare, & singulari certamine indicto armis controuersiam finire statuerat. Eum alia quoque pariter excruciabant, nam quiliam a victoria parta quintus mensis effluxisset, nihil omnino praeter benignas epistolas 1 Caesare retulerat, quem caeteris praemia' statuentem, hLano io deprauatum fuisse existimabat, nam Carpum in Mutinensi agro quod Alberti Pii fuerat, & Soram paternae ditioni finitimam, haud satis digna pro tot susceptis vulneribus praemia,expectabat potius quam petebat. Accidit quoque, quod animum eius acerbissime pupugit, ut Caesar Henricum Nauarrae Regem , se redimere prohiberet, quem Piscarius bello captum ac se in libertatem oblatis octuaginta milibus aureis vendicantem , custodia emittere cupiebat. Iisdem ferme dishus in Gallia complures Reguli summae aut horitatis & in his praecipui Franciscus Borbonius & Claudius Guisa Lothoringiae principis frater consilia inibant, inuita etiam Ludovica Regis matre, ut cum Italis Principibus sese consociarent, & si Franciscus Startia graui oppressus morbo, naturae concederet, Maximilianum eius fratrem in paternum regnum reducerent transmissisque terra ac mari auxiliis bellum gererent,
ad exturbandos Gallia Cisalpina Caesarianos: qui non modo Mediolani sed totius etiam Italiae imperium immodicis animis assectabant.
405쪽
qI ' PAVLII VII DE VITA Enimuero & ad Galliae salutem S ad retinendam rei bellicae existimationem tot aduersis contusam praeliis, pertinere putabant,si bellum quod ii bi immineret in alienis potius quam suis regionibus renouarent:& libertatem Italiae quantis maxime possent studiis atque opibus tuerentur. Sic enim res in Italia se habebant, ut cunctis ea recens victoria esset formidabilis, quippe proximas quisque Germaniae vires metuebat, quas Ferdinandus Caesaris frater Mediolanensis imperii cupidus,perlevi momento exiguaq. pecunia impulsurus esse videbatur:& Hilpanoru ingenia imperii auida, maxime sulpecta erant, poenitebatq. Omnes tanto studio, tali'. impentis incaute atque imprudenter eas adiuvisse partes, a quibus& saeua imperia & certa demum seruitus serent expectanda; msi tot collata beneficia conuersis repente animis in summi iniuria verterentur. Ante alios Franciscus S fortia retinendi imperii cura anxius multis saepe indiciis &plurib. haud obscuris coniecturis Caesarianoru consilia nudarat . feceratque periculu Caesaris erga se voluntatis, quum per Thomam Maynum legatum suum, uti aliis antea acciderat,seultra postulasset, ut paternum Imperium confectis super ea re Augustalibus tabulis concederetur. sicuti antea foederatis Leoni q. praesertim Pontifici se omnino daturit elli Caesar
pro m ill llet. Paratus erat Sfortia sexcenta aureorum milia certis pentionibus persoluere, urbes, copias, pacis bellique consilia, ad aut horitatem Caesaris conferre,& ducere insuper uxorem,quam Caesar ex ulu reru suarum probauisset Caeteri quoq. Italiae Principes, liberaeq. ciuitates, id maxime praestari a Caesare cupiebant, ut si nullum in Cisalpina Gallia prae. Potentem grauemq.accolam haberent,utiante Gallum sensistent, liber.
tali Italiae ct rerum omnium quieti. exaequatis omnium viribus opportune caueretur. Erat eo tempore apud Franciscum S fortiam diuturno at l. difficili morbo implicitum Hieronymus Moronus cosiliorum rerum q. omnium moderator intima familiaritate Piscario coniunctus propter
eximiam authoritatem ac industriam in regendis Insubribus cogendaq. maxime pecunia singularem. Is quum saepius colloquendo Piscaraum his de causis quas supra memoraui, animo aegrum esse deprehendisset, sibi occasionem dari existimavit,quaissum a Caesare penitus alienaret, in par te'. traduceret,ut eius demum auspiciis Italia omnis, non modo praesenti metu atque periculo eriperetur, sed eiectis externis gentibus pristinae libertatis decus reciperet. Sic enim Venetorum Florentinorumque dc summi Pontificis animos habebat exploratos, ut eos quicquid i pie vel suopte ingenio moliretur, modo publicam respiceret libertatem probaturos esse confideret. Igitur Moronus acri ingenio & crudita facundia fretus Piscarium in eos opportune ingressum sermones remotisque arbitris in penitiorem cubiculi partem deductum, his verbis allocutus est. Nili inuidia verae virtutis comes, qua nunc inuicte Dauale, circumuentus opprimeris iis qui eam patientius contempserint, ignominiae ct mox exitio foret, nequaquam mihi hoc muneris temere desumpsissem, ut consilium
406쪽
F ERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VII. Iscosilium tibi afferrem cum salutare imprimis . tum usu longe speciossiimum atque optimum. Id enim perpetui studii ac moris erga te mei se ctum egregiis operibus tuis dignum ostendet. Neque vereor, quae tua est
1 nobili ingenio prudentia singularis, ut consilium quod amicus cunctis spectatae fidei ac industriae officiis tibi coniunctus, nec omnino rerum imperitus , obtulerit; aut statim improbes aut superbe fastidias , quando nihil ab homine praestantius dari potest in arduis rebus.qu, m fidele consilium recta dc exquisita ratione confirmatum. Illud enim saepius benigna tractuque facilis Fortuna subsequitur, dc excellens plerumque vi tus alieni consilii lumine indiget, ut maxime fiat illustris. Te tuus ingentis animi vigor maxime Dauale, vix dum pubescentem domo eduxit, cruentissimoque simul praelio dc grauissimis obiecit bellis, non modo ut familiae vestrae noua adderes decora, aemulationeque virtutis Patris Patruique memoria renoua res,veriam ut caeteris omnibus qui arma tractarint
perpetua reru gestaru laude superatis,omni vel maximo honore dignus habereris. Sed incredibilis diuinaeq. virtutis tuae praemia, diuitias, triumphos, imperia, quae tibi nunc meliore fato destinamus, fortasse in longo victoriar u cursu percepisses, si tibi benigniore sorte, in ipsis Caesaris oc
lis. cu tuo alienoq. sanguine esses cospersus,Vrbes manu capere, magnos fundere exercitus,& deniq. Reges virtute tua superatos δc captos, at leno
in triumpho ducendos praebere contigisset, At longu tibi est hos expectare fructus, quos iam aemuloru inuidia infestu'. liuor penitus intercepit. Militaris namq. virtus tametsi suis aliqua diu florescat operib.celeriter tamen obsolescit, nisi amplissimis nobilitata praemiis, in praeclara honoris sistatur luce, dc ab ipsa Principis liberalitate, quae saepius imperitotu iudi cium ducit, veram commendatione accipiat. Falleris si eum esse Caesaris captum existimas, ut sigillatim intelligat dc agnostat,quae per quatuordecim annos inter summas rerum omnium difficultates eximia fide, felici ductu, dc fortissima dextra confecisti. Praeoccupatum ille,qui Italiam novidit, a Belgis suis, quibus unis maxime fauet animum gerit, Adeo ut tota gemente Hispania, omne quod est Regio in animo,auitae liberalitatis specimen, mille artibus auertant; Auari, impotentes, suspiciosi, alle.. nae spei dc gloriae ex occulto semper insidiantur. Sic tantis rebus gestis,
neque tibi Sora tuis insinuata oppidis, neque Carpum multo tuorum sanguine partum, dono dantur. Et Rex Naua praegraui rationum tuarum incommodo, pecunia se redimere prohibetur. Quum iam alii Lano iosi miles plura 'u1m cuperent, omnino retulerint. Ad haec clam abducto
Rege Gallo tibi suspectae fidei ignominia. barbara fraude conflatur, dc seditiosis subinde militibus deficiente in stipendium pecunia , aut trucidandus, aut antiqua existimatione spoliadus obiiceris. Nescio per deos
immortales quid tibi in altera belli fortuna sperandum fuerit, postquam tot ingentes perpetuaeque victori nihil praeter grade aes alienum domi,
407쪽
Is, PAVO IOVII DE v ITA& non mediocrem foris infamiam omnino pepererint,Quum exercitus a Caesare stipendio fraudatos quin socias urbes diriperent, agros crudeliter vastarent, prohibere vlla imperii seueritate nequiueris . haec omninove νa esse amici tui confitentur,nisi illud os probum ad gloriam multiplici plaga deformatum, & venas in hunc pallorem sanguine exhaustas in quota praemiorum parte censendas putes. At si gloriam vel penitus nudam tanto periculo sectaris, & vera esse existimas, quae post mortem de coelesti praemio ac inferorum poenis traduntur, nomen profecto tuum non in sublimi modo verissimae gloriae, sed amplissimae etiam Fortunae fastigio erit collocatum, si in Italia natus, Italicae libertatis assertor gloriosus, quam in hac luctuosa seruitute externorum minister ignobilis &inuisus esse malueris. Italis namque Principibus in animo situm est,tueri armis libertatem, quae iam plane omnibus sensim eripitur, excutere externae gentis iugum,ac uno denique consensu sessis Italiae rebus quietem
securumque ocium parare. Te unum omnes quum virtutem tuam cum
summa felicitate coniunctam admirentur, pulcherrimi facti aut horem ducemque deposcunt. Egregium facinus , sempiterna sequetur laus. Facilis vero explorataeque victoriae exitus, & regnum tibi opulentissimu,
ct maximum militiae imperium dabit. Te enim Veneti ac Florentini fauentibus Gallis S Helvetiis Pontifexque ipse certissimo iure Neapoli Regem constituent. Id enim Caesaris esse non potest vetante antaqua Potificum lege. Nec Ferdinandus vi fraudeque occupatum nepoti legitime legauit, quum Ferdinandi Aragonii Federici Regis filii, qui in hiis pania custoditur,nomen personamque respiciat. Idcirco quales quantasque
uoles copias, classes, commeatus, pecunias celerrime comparabunt, signaque gentium omnium quondam victricis Italiae auspicato in tua manum virtute fideque praestantem tradent. Hispani quum lana exactis stipendiis Caesaris sacramento minime teneantur, magna ex parte tuam sequentur authoritatem; Caeteri, Germanique incolumes domum abibunt, nisi vim consentientis Italiae, ct te hostium Imperatorem experiri voluerint. At non te Neapolitani summo populorum procerumque studio, Neapoli natum educatumque& cunctis prope regni Regulis assinitate coniunctum,tantae spei tantaeque virtutis Regem excipienti Erige illos ingentes spiritus,ut omnis inuidia, una animi magnitu δine superetur.& de fortuna tua arbiter factus fortiter decerne, ne semper inuidisse propriae virtuti videare, postquam meritis tuis ad amplissimum decus se etidiora Fata viam inueniunt. Piscarius ubi haec audiuit aliquandiu constitit immotus,utpote qui animum rei novitate magnitudineque suspensum huc atq. illuc deliberabundus impelleret, non ignarus cunctas virtutum omnium laudes, uno maxime perfidiae crimine de foedari, neque vulgum ullas demum excusationes recipere, etiam si ab honestissimis causis tu stoque dolore prosectae videantur, quoniam cunctis natura mortalibus perfidiae nomen inuisium sit,& execrandum, nec quisquam excelsi animi Dux
408쪽
pERDIN. DAVALI PISCARII LIB. VII. ir Dux quod virtus dare posset, scelere atque perfidia unquam petiuit. Sed spes amplissima regni facile potiundi ob quam nonnulli plerunque in t
gro pudore humana atque diuina iura violari posse arbitrantur,vindicandaeq. iniuriae aduersus ingratos, cupido ingens animum ad praealta quaeque natum magnopere stimulabant. Itaq. molli sermone vultuque ad mninem animi candorem exprimendum valde composito, de eius erga se insigni amore nunquam dubitasse respondit, idque tum maxime perspicere . quod spes suas inter sordes Inuidiae, curarumque proiectas, tanto oblato munere penitus erexisset, caeterum se nequaquam salutem atque existimationem suam in summum discrimen temere vocaturum, nis plane cognitas ex literarum fide principum haberet voluntates,ut illi eadem se praestaturos pollicerentur, si ipse tantum facinus animo ac manu erigendum suscepisset. Sed ante omnia se nosse cupere, qua lege, quoque iuris documento authoritateque adduci pollet, ut sine ulla proditionis infamia summae admirationis negocium suscipiendum putaret, quando nihil unqua fide antiquius habere esse solitus, utpote qui ignominiae atq.
dedecoris metu, maximis humanae fortunae commodis ingenue repudiatis . semper gloriae ac laudi, bello paceque studuerit. At Moronus
Piscarii animum omnino inclinatum ratus, ea quae agitaret Pontifici &caeteris confestim perscribit. Mittiturque Romam Dominicus Saulius Genuensis graui eruditoque ingenio vir,ac ob id de publica libertate maxime solicitus, qui coepta explicaret consilia, ipsumque Pontificem &Gibertum unicum consiliorum rerum q. omnium ministrum ad ea audenda vehementer accenderet. Eo audito Clemens tametsi Caesarem
non oderat. haud mediocri tamen laetitia est assectus, quod occasionem minime contemnenda aliena cum inuidia sibi oblatam videbat, Italiae in perpetuum liberandae, postquam Piscarius amplissimae authoritatis atq. meritiae Dux sibique multis ossiciis ac amore comunctus, non modo de-teaheretur Caesari futuro hosti, sed adiunctus praepositusque partium c piis celerem atque exoptatum susceptis consiliis finem , daturus esse vitideretur. Tantam enim in eo pugnacis animi vim inesse omnes intellitigebant, ut nullo alio Duce, vel Caesarem totius Italiae seruitutis metu bellum cientis, impetum sustinere, vel Italos eiectis externis gentibus sese in libertatem vendicare posse existimarent. Quum Pontifex in ea cogitatione versaretur, Gibertus futura plerunque magnis in rebus diuino animo praesentire solitus, nulla ratione adduci poterat, ut de Piascario ea crederet, quae illum Moronus & Saulius haud dubie praestat rum esse confirmabant, monebatque Pontificem ut eas cogitationes penitus abiiceret, ne reliquae spes tutioris consilii corrumperentur, si se ebimprudens demitteret, unde si deciperetur, nullus nisi difficilis aut se dus omnino receptus fore, quando ipse ante alios Piscarii mores abu de nosset , ct quales quantosque is spiritus contecto grauique animo ge
reret, pacis & belli tempore fuisset expertus. Placuit ut per spectatae fidei
409쪽
PAVO IOVII DE VITA hominem Piscarii animum certius explorarent. Itaque priusquam Saulius ab urbe prolici icatur Mentebonium Romanum Giberti familiarem
magnis itineribus ad Piscarium mittunt. Eius haec erant mandata, ut secreto illum aggrederetur,oraretq. ut ea consilia libi nudarentur, quae inita esse Moronus & Saulius significassent, eundem gerenti animum spei q. parandi regni fortiter innitenti, omnia summa ad id auxilia quae ab inu-gni studio amoreque expectari pollent, cumulate polliceretur.quod si ab
his nouandis rebus aliena mens esset, atque ea,quam tenerei,dignitate soret contentus, tum arctissime obsecraret, ut eius intimi consilii arcanum
sibi ingenue fateretur idque accepta fide, concederet cum veteri amicitiae tum Pontificiat maiestati,ne si fallaci ratione inductus improvide animum hostilem ostenderet, quod pro amplificanda ipsius dignitate maxime esset facturus, cum Caesare inexpiabilis odii semina iacerentur. Piscarius Mentebonio Ticini conuento respondit eandem ipsus ac seminam omnino esse voluntatem ut concordi italiae S publicam omnium libertatem spectanti labore industriaque non desit nec se Regnum in praemium nauatae operae,postquam id eorum benignitate offerretur, repudiaturum esse confirmat. Id se tantum requirere, ut Pi peritis iureconsultis docer tur , quibus nam legibus Pontificem Neapolitano in regno iure potiore esse censerent,ut qui certa eius regni procerum consuetudine, in verba Cauaris antea iurarit veluti religione solutus,si leges id iubeant, supremi atque augustioris domini sacramentum respicere cogatur, quando id ab ipso Caesare veluti beneficiarium annuo tributo agnosci videatur. His acceptis Mentebonius eadem celeritate ad Urbem recurrit, Piscarius quod saluti Italiae dignitatique suae, praeclare consulat magnopere commendatur, Accoltus Cardinalis, & Angelus Caesius iuris peritia & forensi industria maxime insignes excusiis humani ac diuini iuris authoribus Pontificis iura diserte perscribunt,&ad Piscarium miti ut,& Pontifex cum Uenetis Moronoque explicatis eius consilii rationibus de bello consultat. Interim Piscarius generoso & constanti ingenio si Caesarem: contra autefarum sincero, si Pontificem respiceres, rem totam ad Caesarem perscriit.nec tamen intermittit, quin multa tractando ac vir inque consultando,praeclara simulatione vius & Pontificis & caeterorum animos propinqua spe patrandae rei semper aleret. ut per eas moras occulte gerendi belli rationes & penitiora consilia penitus elicerentur. Nihil enim dedec ri sibi futurum putabat, nec malignitatis infamiam ex tam atroci facto verebatur, tametsi Clementem in altissimo sacrosanctae aut horitatis atque potentiae gradu positum violato amicitiae iure offenderet, caeterosque o im nes deciperet,modo excellens ipsius fides ac tu maxime eo graui periculo comprobata,& sortis simul opera Caesari praestaretur. Per hunc modum mirabili astu Pontificem atque alios aliquati diu ludificatus , quum interea Germanorum Hispanorumque praesidia circa urbes alias effingendo causas opportune disposuisset, consilium tirum detexit, Moronumque ad
410쪽
pERDIN. DAUALI PISCARII L IB.' VII. que ad se Nouariam euocatum nihil tale suspicantem comprehendit,&Ticinum in carcerem Antonio Leuae & equitibus ducendum tradit: Eare per tabellarios militibus in omnes partes celeriter significata, singulae
urbes uti conuenerat sine vulnere binis cohortibus occupantur. Franci
scus S sortia,qui Mediolani in arce aegrotabat uti proditionis author aut conscius accusatur. Ille ignominiam atque iniuriam deprecaturus sese
aegrum de salute prope desperantem ullius flagitios consilii suisse participem negat; ut eius causae iudicium Caesari relinquatur petit; & mittendi ad eum legati potestatem sibi dari postulat. Nec multo post ut innocentiam suam constanti fiducia & liberalitate testaretur totius imperii a ces flagitante Piscario tradit. Porro Cremonensem arcem & Mediolane sem sibi retenturum dicit, ne ante iudicium P Caesare peractum indicta causa totius imperii possessione penitus exturbetur. At Piscarius quod
maximum in occupandis his arcibus momentum ad frangendos conspirantium animos esse intelligebat postquam pactione ac minis vllisue artibus Ssortiae animus capi nequibat, eas circumuallare atque obsidere costituit,existimans in tanta repentini casus perturbatione necessariis commeatibus repleri atque muniri minime potuisse. Proinde custodes haud multo post rerum sensuros inopiam atque ita munitissimas arces, inedia coactos,sine ullo exercitus sui incommodo facile dedituros. Dum haec incredibili solertia celeritateque a Piscario administrantur, Pontifex &Veneti vix animo dolorem atque ignominiam sustinebant, quod incaute viri longe prudentit simi, summi negocii cogitationes incertae hominis fidei commisitsent. Inde enim omnes plane interpretari subortas esse
magnas suspiciones mutuis auctas offensioni b. quae nec renouatis etiam foederibus extingui possent: propterea bellum maxime atrox parari, si Caesar S suorum omnium hortatu & recenti contumelia concitatus Ita- iliae imperium animo agitaret, ct Itali libertatem coniunctis opibus tueri niterentur. Sed tum maxime Italiae circumuentae miserabilem,ac sempiternam imponi seruitutem videri,s rex Gallus, ut sese in libertatem vendicaret, ad exitium Italiae conspirare cogeretur. Quibus sermonibus fi bat vi per Italiam Piscarius in ore omnium,alterutra sui fama frueretur, quum eas,quas Itali metu seruitutis contumelias ingererent, ex aduerso
externarum gentium duces ad pulcherrimi facti decus, ct laudem referrent. Sed dum haec Piscarius diligenter aduersus omnes hostium insidias administraret,Caesari perscribebat, nihil se pacatum ab insensis sibi animis Italiae Principum expectare posse propterea sibi in animo esse, Placentiam Parmamque illato repente bello in potestatem redigere,nec experiri velle periculosa atque ignobili mora, an illi ex aequo,& iure, aut armis controuersiam de Mediolanensi imperio finire vellent: se non dubitare quin aliquando cosociatis viribus magnum & crudele bellum pararent . Proinde imparatos adoriri,felicique celeritate eos persequi prae stare,quam eorum impetum qui tarditate consilii indefessoq. trasendi