Pauli Iouii Nouocomensis ... Illustrium virorum vitae. Accessit ad posteriorem hanc editionem rerum memorabilium index

발행: 1551년

분량: 446페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

serentem, minime deserendum arbitraretur. Sed patre demum fractis opibus animum despondente, in ulteriorem Galliam transuit, fortemque operam aduersus Britannos nauans, Carolo Philippi Regis patri. militari baltheo ab eo donatus est, quod est equestris dignitatis insigne

maxime decorum, ubi spectato insigni aliquo in acie facinore imperatoris iudicio paratur. Inde autem in Italiam reuersus eo bello quo Pelagi ra Cardinalis oppugnata Ferraria Atest mi Actii opes contuderat, multis inusitatae virtutis operibus editis vehementer inclaruit. Constat enim uno praelio per multas horas crescentibus utrinque sublidiis saepius instaurato tres equos acerrime depugnati futile sessos Ios, eumque polir mo cum vexilliferum adacto per inguen mucrone ab ephippio detumbasset, insili illa in equum sessore vacuum,atque ita impetu facto, perruptaque aduersa acie ad suos cum suo tum alieno cruore oblitum redii cse: cuncta enim pericula, ut inde claresceret praesertina extorris atque exul audacissime contemnebat. Erat etiam Actio summa propinquitate coniunctus,ut vel hinc ostendendae virtutis studio vehementer accenderetur: nam Beatricem eiusfororem in matrimonio habebat, siliceperatque ex ea biennio ante filium qui de nomine auunculi Actius summae postea virtutis Princeps, appellatus est. Haec Beatrix pinstanti quindem forma, sed nouem annis Galeacio maior antea nupserat Nino Pis

no Gallurae in Sardinia Regulo, antiqua stirpe, ct multis diuitiis claro, ex eoque genitam nubilem puellam Mediolanum adduxerat, ut ludis nuptialibus interesset, qui regio sumptu editi totius Italiae urbes inustatae magnificentiae fama compleuerunt. Nam S simulacra certaminum ct castellorum expugnationes quae armatis cohortibus ct turmis interis concurrentibus edebantur, ' publici epuli apparatum & matronarum

saltationes, quae ad spectacula conuenerant, vehementer omnes mirati sunt. Mille ibi per tres classes discumbentibus conuiuis singulae vestes cum sericae aureaeque, tum laneae coccineaeque aut acu pictae, dono datae sunt. Burra socru eas miro ordine perspicacique iudicio su latis mensis distribuente, tot vero nouae nuptae collata munera gemmarum atque monilium, caelatique argenti & purpurae a legatis sociarum urbium patritiisque ciuibus, ut opulentissimoruna Regum diuitiis aequarentur. Et hercle vel hinc mirari iuuat, tam malignum, quὶm postea falsum Dant his poetae iudicium, quum ex hoc coniugio Viperam Gallura inferiorem putarit. Caeterum Galeacius confirmatis Actii opibus Taruisi Praetura obtinuit a Gerardo Caminate eius urbis domino, cui ex Beatrice priuigna nupserat, gessit autem eum honorem summa cum dignitate,ut nulla in re exulis vultum praeferret, profitereturque se

breui ad veteris sortunam imperii rediturum. Nec id votum diu fefellit, Henrici Caesaris aduetu, quo dissidentiu inter se Tyrannoru opes vehemeti ruina prostratae sunt: aderat Matthaeo Galeacius ex paterno cosilio arma expedies.seliciq. virtute semper dimicans:na paternis auspiciis

52쪽

aduersae factionis vires attriuerat, ducetque belli &Guelphi nomini, principes in potestatem redegerat. Quibus sublatis singulae Cilalpinae

Galliae urbes se ad Magni Matthaei aut horitatem contulerant. Ipse quoq. proprio utens consilio & suis subnixus copiis. tuum ad augendam ditionem potentiamque per se bella gereret .suelphis formidandus esse coeperat, utique postquam Placentiam Alberto Scoto vetere patris proditore armis eiecto, captoque suae ditionis fecit. Nec multum inde, Iacobo Caualcaboue Cremonentium Tyranno ad Bardum vicum acie profligato atque intersecto, Cremonam valida classe & magnis copiis circumuallatam , ferro demum S tame subegit. Nec minore virtutis fama Mapcus frater a patre rei Ligusticae praepositus, aduersus Robertum

regem bellum gerebat, & Lucinnus bellica laude nulli fratrum inferior Guelphoque nomini vehementer infensus praecipuo terrori erat, quod ab eo ad Tanari pontem, Ugo Baucius Roberti regis equitii magister commiti praelio victus atque interfectus suillit. Quibus de causis Guel Ilii nominis principes admonebantur, ut accisis in Etruria partium viri us,& tum in Cisalpina Gallia late profligatis, maiora praesidia compararent,quibus Matthaei potentiae obuiam iretur. Itaque renouatis interse foederibus, Pontifex, Robertus,& Florentini peritos rei militaris duces.

dc validas bellicosarum gentium copias e Narbonensi Prouincia, Bumgundis scilicet Allobrogibus Helvetiisque in Italiam adduxerunt. usque adeo ingenti conatu sumptuque, ut transmista grandi pecunia Henricum Austrium designati Caesaris fratrem e Germania, e Gallia vero

Philippum Ualesium qui postea rex fuit, aduersus Uicecomites in

Italiam euocarint. Sed Germanos Matthaeus multa largitione mature auertit, Gallos vero Galeacius & Marcus ostentato exercitu ita terruerunt , ut multa verborum humanitate, multisque item muneribus superati, trans Alpes nusquam districtis gladiis redierint. Descenderat Philippus ingenti cursu ad Sesithem amnem praeter Vercellas iuuenili

quodam vigore animi hostem contemnens, nec sociorum auxilia expectans, ita vi in insidias praeceps datus esse videretur, nisi Galeacius paternae grauitatis aemulus, vel in multa spe exploratae victoriae a conserenda pugna, inuito etiam fratre par fere cum eo imperium habente tempera - 1et. Nolebat etiam validam atque propinquam gentem nulla prope de causa, nulloque odio, sed leui admodum bellicosae iuuentutis alacritate ad bellum excitam, ipsumque praesertim Regium sanguinem inexpiabili in se odio concitare; uti necesse erat,si conserto praelio totius feri Galliae nobilitatem profligari atque interfici contigiiset . Impetrato squidem colloquio S per inducias ostentatis miro ordine uniuersis copiis, quas vallatis e castris eduxerat,sicile Gallorum proceribus demonstratauit, quὶ ni stultum foret, pro alieno commodo, propriae dignitatis & vitae

Iericulosam aleam subire. Ea quoque res Galeacii fidem facuodo ore aec disserentis colirmabat,quod veteris beneficii memori 4 praeserebat.

53쪽

GALEA CIVS PRIMUS siquo li Carolo rege batthaei militaris honore fuerat honestatus, tum producebat praeter numerosum peditatum,quinque milia utriusque armaturae equitum, in queis sexcentorum fere nobilium cataphractorum ala decoro simul atque terribili coruscantium armorum cultu stupentes Gallos permovit, ut authore Ebrardo equitum magistro, viro aeque prudenti ac strenuo certam pacem potius quam anceps bellum optarent. Cum hac ala Marcus Galeacii frater, cumJpecie ipia excelsi corporis,tum s licium praeliorum fama inclytus, explicatis turmis decurrerat. Gesta

bant singuli equites in cono cassidis S in lacinia Phrygii operis squamosam viperam, eruenti pueri crura dentato ore deuorantem, Vicecomiatum familiae vetus insigne, qua inusitata spetie Gallos, utpote non inte

lecto argumento, vehementer commotos fuisse moxque magnis muneribus excultos utili consilio potius quam decoro, Villanus Florent in rum annalium scriptor in Galliam rediit se perscribit. Sed Matthaeo p tre vita functo grauiora demum pontificis S Roberti Regis arma, comspirantiumque patritiorum vim ac Germani militis perfidiam summo cum discrimine salutis expertus est. In eo enim vetere decreto foeder ii hostes permani erant, ut pulsis principatu Matthaei liberis, res Medi lanensis sub inani libertatis nomine. Guelpharum partium auspitiis nutuque regeretur.Ita ue Leod risus S Garbagnatus atque Cribellus cum suo liuore, atque odio perciti. tum honoris maximi atque potentiae non dubia spe inflati, in id incumbebant, ut ciues deprauarent, atque did cerent , Pontificiique legati nomine Germanos diuisa inter eos pecunia.

opimisque stipendiis propcistis, ad defectionem impellerent. Primi

omnium Rogerius & Anechinus Vindelici Centuriones , soluto pud re defecerunt, nec ciuitas per se instabilis dubitauit,quin Germanorum

exemplum sequeretur. Qua repentina veteranorum desectione circumuenti Galeacius S Marcus, quum atrociora timerent, Laudem Pompeiam ad Uistari nos veteres amicos se receperunt: eorum autem discessu ciuitas creatis ex una quaque tribu decurionibus, libertatem arripuit.

Caeterum immutatus in urbe status hunc habuit euentum , ut factiosi ad arma excitati, duce quodam Burro Guelpharum partium vexillum attollerent, admirantibusque primo, di mox non temere sibi metuentibus Gibellinis, tumultuose per urbem deserrentur, Guelphi quoque ex Martiana Abduani agri regione , & Brigantinis montibus Lucino- foroque praesertim, Tignaca Paruicino duce homine turbulento, Mo- doctiam occuparent. Id facinus Mediolanens s reipublicae Decuriones magnopere comouit, quod noui imperii maiestas, seditiosoru temeritate suggillari contemni l. videretur. Ipsos porro Gibellinos admonuit,

vi armata praesidia compararent. Mittitur ergo Leod risus cum exercitu

qui Modoetiam, si dicto audiens esse Tignaca nolit, admotis machinis expugnet. Nec mora Guelphis maiore pertinacia quam vi res stentib. Leodrisius diffracto muro atq. incitatis ad praedam German is,opposita

54쪽

sa PAULI IOVI Imunimenta perrumpit, multisque caesis capitur Tignaca oppidumque diripitur. Hinc iam non obscure animaduersum est, non aliam ob causam Galeacium fratresque eius Mediolano expultas fuisse quam ut Guelpharum partium dominatus induceretur, Nam veteres hostes sempe que antea exules Turriani reuocabantur S legatus hominem natione Burgundum, quod esset e Turriana familia urbi pri fecerat, Nec Gemmani quanquam mercenarii milites,vel Roberti regis vel Pontificis nomen Caesaribus insensum, pacatis auribus accipiebant, ct tum forte stipendia a legato cardinale regiisque praefectis largissime promissa, nequaquam liberali manu lo luebantur. Quibus de rebus Germani Henrico Grunt stento homine nobili concionate sublatis dextris Galeacium continuo reuocandum censent, decernuntque ad eum legatos summae dignitatis Centuriones, qui condonatae veniae fidem accipiant, ut Rogerio& Anechino caeterisque recentis infidae leuitatis authoribus caueretur. Grumstentus enim virtutem, fidem, munificentiam, atque animi magnitudinem quae in Galeacio spectabatur, eximiis laudibus extulerat,vique adeo studiose,ut se vadem obsdemque praestaret. Marcus quoque omportune in urbem noctu regressus , Leodrisium inexpecta Guelphorum audacia perturbatum, animaduersoque periculo consilii sui non obscure poenitentem cum lachrymas exorarat, ut iure sanguinis ad familiae salutem pariter ac dignitatem cum Galeacio in gratiam rediret, nec vel res Uicecomitum hostes ipsorum intestino malo laetari pateretur. Itaq. postridie Galeacius non secus ac s ex venatione suburbanoque successu, non ab exilio domum rediret, laeta ciuitate in urbem est reductus. Eius aduetu Garbagnatus & Cri bellus ad legatum arrepta fuga perfugerunt, Burgundusque Turrianis urbis praefectus cum Guliermo Rura- monte Regio legato pariter euasit. Sed non multo post Pontificiae Regiaeque copiae adiunctis Florentinorum auxiliis. & Pagano Turriano Aquileiensis Patriarcha cum gentilibus suis ad id bellum euocato, ad

Auduam contenderunt, eo consito ut superato amne, recta Mediolanum contenderent. Imperii militaris nomen penes Gastonem erat legati ex fratre nepotem. Caeterum Rai mundus Cardonius Hispanus, Henricusque Flandrius&Simon Turrianus clarissimi duces, gerendi belli munia susceperant, censebanturque in eorum exercitu quadraginta milia peditum, & decem milia galeatorum equitum , ex omnibus fe-rd Europae gentibus mercede collecta. Ubi ad flumen peruentum est paulo supra Tritium vado reperto cum primis equitum agminibus Garti agnatus & Cri bellus transuere , tum vero Marcus qui ad id vadum

aduolarat, ita primos urgendo caedendoque perturbauit, vi ambo duces intercepti, atque agniti, fruiente in eos Marco protinus interfice rentur . Sed repulsis in amnem primis, Florentinorum turmae eodem vado tranantes, quo minus reliqui ad unum interirent, mature opem tulerunt. At Marcus Acerbissimorum inimicorum caede contentus

55쪽

uti impar viribus, Mediolanum se recepit. Nec multo post ipse Marcusat l. Luchinus cum hostibus ad Tricellam pagum sexto ab urbe lapidedi inidio minore, sed aliquanto promptiore exercitu freti audacissime. insigni cruentoque praelio contenderunt, nec dubia quidem victoria misi graue Luchini vulnus,incumbentis in obuersa iam plane hostium terga. Marci impetum retardasset. Exinde hostes promotis ad Comentem portam castris Mediolanum per aliquot menses obsederunt. Interim Galeacius a Ludovico Bauaro Caesare auxilia equitu impetrauit, venitque Mediolanum Bertoldus Guisses cum quingentis galeatis equitibus strenueque aduersus obsidentes multis prosperis eruptionibus res gesta est. Sed hostes quum vera vi nihil proficerent, ad insidias versi Helvetiam cohortem multa pecunia corruperui, ut quum inllatione esset. Galeacius reuisens custodias interficeretur. Sed detecto scelesto constita primus omnium Ioannes frater, tametsi sacris erat initiatus, militari animo captis armis proditores adortuS, coceptae perfidiae poenas ab eis exegit. Hic est ille qui Archiepiscopus Mediolanensis factus secudissima virtutis fama. maiorum suorum imperium late propagauit , atque auxit. Post detectam & continuo vindicatam Helvetiorum coniuratiqne in Gastone morbo absumpto, Cardonius & Flandrius desperara victoria,noctu nec conclamatis quidem vasis, Modoe iam sese receperunt, noua auxilia a legato qui Placentiae consederat, expectantes. Eam enim urbem

Vergusius Landus expulso ex insidiis Actio Galeaeii filio, acceptaq. pecunia legato tradiderat . propterea Cardonius S Flandrius Modoetiae plane obsessi ad Uaprium vicum Abduam ponte constrauerant, et quem tutus & expeditus recipiendis commeatibus venturisque auxiliis transitus praeberetur. Quo cognito hostium consito Galeacius eunt pontem omnino sibi praecidendum statuit coiectura iudicans, si eo properaret nihil hostium duces cunctaturos, quin educto exercitu ad tue dum pontem conuolarent, & quam ipse omnibus artibus quaerebat conserendae pugnae occasionem, non iniquo loco praeberent, quod in eius pontis beneficio,& obtinendi commeatus & parandae demum victoriae spes omnis posita videretur. Nec sua eu opinio fefellit, Cardonius enime Modoetia praegressus Uaprium, quam hostis optabat nobili praelio facultatem praebuit. In dextro cornu ubi Burgundiones Belgaeque erans Idenricus curabat laevo Simon & Passarinus Turriani, Uergusus'. Landus cia Florentinae alae ducibus praeerant, media aciem tenuit ipse Cardonius, Gothalanis & Narbonensibus at q. Apulis turmis septus:peditatum autem omnem qui ex Italis & Transalpinis gentibus constabat ita diuiserat vi inualidis strenui, inermibus loricati misceretur. Caeterum Cardoisilio copias ex Vaprio in parente campu educente,instruent eq.acies Galeacius a diuersa parte vacuit ab hoste vicum inuadi atq. incedi protinus iussit. quo incendio auersus hostis adeo perturbatus est , ut respectare &de insidiis intestinaq perfidia dubitare cogeretur,quii ex aduerso vexilli

56쪽

PAVLIIo v II Aquilis viperisque sulgentia pleno passu appropinquare conspiceret.

Nec mora Galeacius & Marcus hostem sarcinas suas atque impedimenta ingenti incendio in vico pereuntia deplorantem utrinque inuadunt, Marco primam aciem perrumpente Flandrius aliquandiu restitit, sed eo strato tota eius acies fusa profligataque est. Nec ab altero cornu Ga- Ieacii impetum Turrianae Florentinaeque alae diu tulerunt,media quoiaque acies a Gaudentio Martiano lis nobilis & vetus miles & dux impia ger peditatui praeerat in a fronte loco mota turbatis ordin ibus in fugam versa est:& Cardonius ad primum incursum magno a sagitariis & mox ab irruentibus cataphractis detrimento acepto, quod flammae deflagratis vici receptum eriperent,& in utrunque latus victores fratres vehemeter inueherenntur, S praealtus amnis ex fuga Vadu tentantes primis vorticibus abriperet,vivus in potestatem laostium deuenit, Praefecti Florentinae alae pariter capti. Simon Turrianus, Guidonis qui Mediolani im perium tenuerat filius interiit:ex m inoribus ducibus proptissimus qui Dque aut occubuit aut in manus hostium deuenit, vexilla quoque maiora Roberti regis atque Pontificis & Florentinorum Turrianorumque relata sunt. Unus serὰ Henricus Flandrius a Germano equite captus temereque dimissias quum pedes exutis armis totam noctem per sylvas errabundus essugisset, prima luce Modoctiam peruenit, quo Vergusius extremi supplicii poenam timens, quod Actium Placentia pepuli si et, ab initio aduersae pugnae cum relictui is profligati exercitus perfugerat. Abhi, ducibus instauratum est bellum,& Modocti a per aliquot menses fortiter defensa, sed magnis demu operibus circumuallata oppugnatamq. acriter, Vergusus ea condicionc dedit, ut nisi iustis avxaliis a Legatomissis obsidio solueretur, ipse cu praesidio saluis rebus exiret. Iam enim Flandrius desperatis auxiliis noctu ex oppido profugerat, & Passarinus

Τurrianus quum opem obsessis asserre maturaret, a Marco ad Tiniosam turrem,equestri praelio fuerat profligatus, a quo etiam paulo ante eadem belli fortuna, Narbonensum equitum manus, ad Caracam supra Lambrum dum ibi negligenter excubaret,oppressa est; sed tantis ho stium copiis aut ferro aut pestilentia deletis, victor Galeacius praecellenti iudicio vir, sibi omnino pacem parandam esse consti tuit, quod inex haustis rediuiuisque potentissimorum hostium opibus se imparem ceraneret, saepeque dimicando vires experiri atque instabilem fortunam to ties lacessere periculosum arbitraretur. Erat in custodia Rai mundus Cardonius dux hostium,vir solerti grauique ingenio praeditus, hunc idoneum existimans per quem a Pontifice pacem impetraret, carcere emia

sit usque adeo egregie simulata fuga ut duo ex intimis familiaribus in si gni nobilitate iuuenes Becalcius Landrianus & Phoebus Contes, elabentem comitati prodidisse custodiam putarentur, singulata quidem cum infamia S summo cum dolore propinquorum,quum Galeacius eos tanquam admissi sceleris reos per praeconem exilio multauisset. At Hispa

57쪽

GALLACI vs PI Musnus uti generosum decebat sincera fide causam egit, Placentiae primo

apud legatum. & mox Auenionem contendens apud Pontificem, Landriano re Phoebo arbitris S peculiari oratione probatis'. mandatis suppliciter pacem petentibus: Nec abnuit Pontifex, quod eam Cardonius omnino viilem fore disserebat, videreturque ex commodo dignitateq. Pontificii nominis, s Christiana benignitate clementiaq. inductus, eos in clientelam fidemque reciperet,qui ab eximia virtute Diis & Fortunae cordi essent,&vti bellis omnibus inuicti, non temere ab his qui virium periculum feci sunt, insuperabiles crederentur. Petebat autem Ponti sex ex consilio Roberti regis qui super ea re consultus fuerat, ut postquam Galeacius conuerso studio amicum fidelemque clientem Romani Pontificis se fore profiteretur, etiam gerendo bello socius esse eosdemq. hostes habere vellet. Sed is unum Caesarem beneficiariosque eius excipiens adduci non potuit,ut quicquam polliceretur, quod familiae suae antiquissimo studio indignum conseri posset. Caeterum eo modo cons cta pace Cardonius iterum magnis exercitibus a Pontifice Robertoque rege praefectus est,postulantibus eum Florentinis, qui Castruccio vehementer exagitati, veteribus innixi studiis Guelpharum partium nomen magnis opibus tuebantur. Itaque Cardonius ab ostio Rhodani triremibus Telamonem deuectus, Florentiae militaris Imperii sceptrum ac solenne vexillum accepit. & contra Castruccium ad Phocensium paludes castrametatus est,Phoebus autem & Landrianus ab eo humaniter dimiis ad Galeacium contenderunt quibus protinus pristinae famae decus re

stituit, quanquam consecti negocii arcana tum minime nudanda videretur. Eos enim non obscure de se bene meritos liberali gratoque animo

tota eas mulatae perfidiae luspicione liberandos existimabat, qui nihil subeundae infamiae nomen veriti, modo iussis fideli obsequio parerenti periculosi officii munus impleuissent. Nec demum Galeacius vel Cailruccio sibi priuato publicoque nomine coniunctissimo, vel ipsis Etruriae Gibellinis defuit,quin maturae transmilsis auxiliis ope serret. Actius enim filius per Apuanos Ligures Lucam descendere iussus, cum septingentis cataphractis equitibus, magna ex parte Germanis ad Castrucciuin castra peruenit, usqueadeo opportune atque feliciter,ut commissa ad Altopallium nobili pugna, Cardonius iterum caperetur & Florentinoruvexilla cum legatis & ducibus caeso profligatoq. toto exercitu in Casimccii potestatem venirent. Caeterum Galeacius qui tantos coniurantium hollium exercitus,totq. vario eventu commissis praeliis,& parta demum memorabili victoria, inuicto animo cuncta superarat, ad extremum iam

vndiq. victor & selix, propinquorum inuidias effugere non potuit, Leodrisius enim & ante aduersus Matthaeum,& nuper perfidiosa malignitate te infamis,atque ideo semper inquietus,ex interuallo,ut plerunq. accidit, validior ad insaniam redierat,aoauctoque scelere Marcum Galeacii se

irem facile deprauarat,plenum quidem bellica laude, sed ob id multa si

c iiii

58쪽

perbia multaq. occulti liuoris bile redundatem. Hic ingenii captu supra aequum turbidus & serox tanquam periculoru omnium socius, ct totius victoriae praeclarus adiutor,fratrem rerum dominum ferre non poterat, vel natu maximia & prudentiae aut horitate potiorem, & quum Regnum duos non caperet, quibus modis id assequeretur violentus ct vecors agitabat. Praebuit autem occasionem maturando flagitio Ludovici Bauari Caesaris aduentus, qui euocante Galeacio ut Pontificis Robertique regis & Florentinorum adauctae potentiae obuiam iretur, Veronam peruenerat. Itaque Marcus & Leodrisius ossicii simulatione Caesari obuiam euntes Ueronae Galeacium multis oneratu calumniis Maiestatis reum fecerunt,connivente ad id scelus Cane Scaluero qui ex aliena discordia turbatis rebus obuentura sibi commoda vir astutus atq. ambitiosus expectabat: verum Ludovico Caesare, ii praeeuntibus iterque monstrantib. Marco & Leodrisio per Camonicos tramites Comum perducto, Galeacius assuit cum ornatissimo comitatu dona ferens, nouo nec admodum

opulenter instructo Caesari gratissima. Ibi de fraternis insidiis certius didicit, Franchinumque Ruscam Comensium Tyrannum ab se Scaligeri Canis exemplo diductum sensit. Accusabatur atrociter quod intempestiue,parandae pacis cupiditate adductus, Gibellinarum partium graui damno cum Pontifice transegisset, Cardonio praesertim tanto duce iniqua plenaq. perfidiae simulatione hostibus restituto, Mediolani vero sublata libertate,propinquis amicisque veteribus plane contemptis, impotenter superbeque regnaret. His quoque summae offensionis crimina- nationes addiderant,quib. diluendis Galeacius quuin vehementer aestuaret, graui admodum uoce dixisse fertur, dum me Marcus frater impie serit:sese temere cosauciat. Id vero deserenti b.amicis studiens Marcus acu

te respondit,de hoc quid in fatis futuru sit Galeacius viderit, qui aedepol fratrem non habet, quum solus regnet.Sed eam disceptatione Caesar distulit Comoq.profectus per Modoetiam Mediolanii peruenit, quo Galeacius praecesserat, ut quae solennis pompae ornatum pertinebat, magnifice atque celeriter appararet. Itaq. liberali sumptu ct plane regio spledore Caesar exceptus est, & Calendis demum Iuniis in teplo diui Ambrosii

ferreo diademate coronatus, tradente insignia Guidone Tartato Aretinorum Antistite, is in Italia Gibellinarum partium principem agebat; intersuit S Canis Scaliger qui mille equites galeatos, & delectorum peditum aliquot cohortes, ad ornandum Caesaris comitatum adduxerat, ut studium suum erga eum ostentaret. Hic profunda ambitione incensus, oblata ingenti pecunia petebat a Caesare ut Mediolani augustali iure princeps diceretur. Etenim magno astu apud proceres Ger manorum, Galeacium, vel nullo certo indicio maiestatis reum, nec adhuc ad dicendum causam ad tribunal Caesaris vocatum maligno iudicio praedamnabat.Sed Caesar graui admodum ancipitis consilii suspensus cura quid sibi decernendum foret,non videbat. Ita Scaligero respondit, ut spem ei non praecideret,&praesentibus eius copiis ad patrandum

59쪽

facinus uteretur.Interea dabat operam ut Germanici sanguinisvetus miles perpetuis stipendiis & beneficiis Galeacio obstrictus. vel ab ipsa Matthaei Magni, Othoni'. memoria fidem mutaret, novumque sibi reiecto superiore,sacra tractum diceret, aequum enim postulare videbatur quum pro sua & Germanicae gentis dignitate saluteque peteret, ut firmissimo contensu Aquilam Romani imperii signum respicere, idque tueri & se proficiscente Roma sequi vellent, futuru enim breui ut Sopima stipendia θ digna ipsorum fide praemia consequerentur. Nec mora Germanis graui scelere, nisi id praesentia Caesaris eleuaret, fidem occulte mutantibus concilium sblenne proceribus indicitur: vocaturque ad id Galea-cius cum fratribus Actioque filio. Tum vero Marcusprodit, venenum q. dirum domui sibique demum lethale evomens petit supplex,ut a qui iuris libertatem ciuitati restituat,oppressam S plane extinctam inusitata tyrannide superbi fratris Adq.s aequissimus Caesar impetrari a miseris pateretur , Mediolanenses quantam oporteret in stipendiu in pecunia pr .rbituros, nec a fide atque amicitia Caesarum ullo unquam tempore discessuros. Aderat sorte persoluendi stipendii dies, ct eam pecuniam Galea-cius exhausto iam plane aerario. cui per tres menses Caesar auiditate insatiabili grauis N importunus extiterat, non nisi cunctanter expediebat, quam sine graui discrimine tanta oneratus calumnia imperare non poterat, Patritiis iam plane Marci S Leodrisi malignitate deprauatis, populoque per se cupido rerum nouarum ad spem libertatis erecto. Caeterum Galeacium obiecta crimina refellentem, ex composito P r. aetorii praes ctus itemque Luchinum Ioannemq. fratres Actiumque filium in proximum cubiculum deducit, quali Caesar remoto reo liberius loqui vellet. Sed iam ad eum modii captis Caesar capitale supplicium comminatur, nisi triduo Modoctianam arcem tradi iubeant. Id autem a torti fideli q.

custode vix multis cum lachrymis impetratum est.quut i in tanto conlugis periculo trepida Beatrix uxor Modoctiam peruolasset .millas est qui deditam arcem reciperet nouumque praesidium imponeret Guido Tam

latus biduoque poli Nonis Iulus Galeacius cum Actio filio Luchinoq.

ct Ioanne fratribus in ea arce durae custodiae traditur, no omnino iniqua sorte, ut fabrefacti paulo ante ab se tetri carceris furnum, ita a deprelia

testudine vocatum, primus experiretur, quem aduersarum partium c

ptiuis ad poenam parauisset. Uerum eam illis calamitatem vehementer auxit custodiae praefectus. c Norico Ancius RiZaccus ingenio ita immiti erga miseros tantae modo fortunae Principes. ut nec quotidianis muneribus emollitus, quicquam de inhumana feritate remitteret. Mirum id

profecto fuit quum rerum domini,tantis muniti praesidiis dolo caperentur, neminem se commouit se pauci enim ex his qui aderat, id factum senserunt. Etenim quis perpetuum atque acerrimum Caesariani nominis defensorem ab ipso Caelare summis precibus in Italiam euocato, tantis'. officiis atque muneribus exculto in eam calamitatem detrudi potuisse

60쪽

38 p AVLI Io VII credidisset' cum praesertim nulla in Caesare, vel alienati animi, vel commutati vultus signa praecessiissent, nec in damnato verius quam reo,ullus omnino metus ex conflata calumnia si ingenuum aestuantis animi ruborem demeres, conspiceretur e Sed potiundi auri dira cupiditas. quae in Ludovico profunda infinitaque apparuit, accusante Marco & immodica pollicente, vehementer excitata I veteris clientelae ct recentis ossicii.& hospitalis amicitiae iura facile ditsoluit. Sequenti enim die astuto Caesaris consilio viri insignes viginti quatuor e singulis tribubus regenda: Reipublicae creati sunt ad imaginem antiquae libertatis:sed imperata subinde eli pecunia honorarii subsidii nomine, ct ea quide multo ampliorqu1m a Galeacio poposcisset. Nec multo post qui sum liae rerum publicoq. consilio & tutelae urbis praeesset, cum delecta manu Germanorum delectus est Gulierinus Monfortius. His rebus Mediolani constitutis Caesar Urceos, Brixiani agri oppidum contendit, ubi consilium indixerat euocatis undique sociarum urbium tyrannis . Ibi ad leniendam inuidiam atrocis facti,titeras protulit, concepti cum pontifice foederis indices, captis ut dicebat; Galeacii tabellariis, interceptas quas tamen plerique commenticias & falsas existimarunt, ut Uillanus Florentinoruannalium eius aetatis scriptor, vel ex professo Uicecomitum nomini m-fensus scriptum reliquit. Iam Gibellinae factionis principes inexpectata Galeacii calamitate tanquam communi malo atque periculo consternati Caelarem non obscure oderant, ingenio suspicaci, ac saeuo maximeque rapaci partium neruos atrocissime conuellentem, verum paucos post dies impetratis a Scaligero & Atestino Passarinoque Mantuano equitu auxiliis Romam iter intendens in Etruriam descendit. Pisani ei portas clausere, nec Caesaris expilantis socias urbes, dicto audientes futuri videbantur, nisi Castruccius a quo Caesar amicissime receptus, pecuniaque

adiutus fuerat, nouo adiuncto exercitu Pisanis, extremas suburbani agri denunciasset. Caeterum Caesar Pisanis pecunia multatis,ascitoq. tibi Castruccio, via Aurelia quae maritima dicitur Romam contendit.

Nec mora insigni studio Sarrae Columnae, Iacobique Sabelli in Vaticano coronatur , tradente diadema Petro Coruario quem coenobio eductum ponti liciaque thiara exornatum, Nicolai Quarti nomine pontifice appellarant, ut in urbe Ioannis legitimi pontificis aut horitas aboleretur. Ludovicum enim Bauarum Ioannes, Roberto regi foedere coniunctus, tanquam Gibellinarum partium praecipuus hostis, Pseudocaesarem appellabat, quem S anathemate perculerat. Romanus quoque populus praesentem pontificem colere quam venerari absen: em madebat, vel ob id inuisum, quod multis legationibus euocatus, Auenionem sacrosanctae Urbi praetulisset. Dum haec fierent Castruccius quem antea Lucensium & Pistoriensum Lunensumque ducem Caesar appellarat, accumulatis honoribus Senator Urbis, comes Lateranus, & Caesareae

Aquilae vexilliser essectus est. In eo tum uno Caesaris spes opesque sitae

SEARCH

MENU NAVIGATION